장음표시 사용
81쪽
dixi,in castris Imperator ε, nisi cum Gubaym diuertitur,quod facit aliquando: sed illius veteris magnificetice vix ullum hac aetate vestigium conspicitur.
Nouus auctor,quas prisci auctores generatim de
terra laudes proferunt, eas vult onmes AEthiopiae suae potissimum debeti, quδd nulla paene res sit ad humanaetvitae siue necessitatem, siue utilitatem, siue oblectationem comparata, & inuenta, quae in Ethiopia deiideretur. Omnium,ait, abundare metallorum fodinis. Auri tantam elle copiam, ut non solum eruatur e terra,sed in fluminibus etiam,ac pH- sertim Nigro, siaque ipsa soli aquis pluuialibus aliquantulum excavati extima luperficie copiose reperiatur, Plures in regno Damute,quam in quovis alio, auri fodinas reperiri;& aurum ibi,quem alibi, multo esse pretiosius;ideoque maiorem ex eo loco,quam ex alto,ad Preteiannem copiam deferri. Ex regno quoque Goyamae, ubi Nili sontes sunt, multum viti e trahi. In eo paucas quasdam ad proprios sumptus accepisse auri fodinas Helenam Augustam,atque ex iis erutum aurum, ex quo puro ac defaecato templicuiusdam, quod ipsa suae dicauit sepulturae , tota atque integra ara malima suo cum frontali,& immane simulacrum eidem arae impositum, miro artificio δε-bricata sunt. Argenti tantam esse abundantiam , ut fiat nihili , & ob eam causam in Proteiannis thesauris locum non habere.Praeteritis annis antequam cum Europaeis
82쪽
Europaeis commercia AEthiopes haberent, magno in pretio salem suisse,& praecipuam magisque communem pecuniae materiam. In Balgada prouincia e lapidicinis, ut nunc in Catalomnia,frustatim extrahi solitum. Frusta singula longa suis te palmum cum dimidio , digitos lata quatuor, alta tres. Vt quaeque regio magis minusve a salis loco distabat , se in ea maius minusve pretium illa frusta habuisse.Nunc & huiusce pecuniae extinctum usum , & valde diminutum salis Valorem,cum asithiopes ex marina aqua illud efficere sint edocti. Quod ad fruges & fructus attinet, nihil AEthiopico solo fingi posse seracius ; tritico , secati,
lia, lente , & plurimo alio abundare legumine, nobis ignoto.Nullum vero eius genus esse,ex quo simul,&panem ad vescendum , dc vinum ad potandum non conficiant. Duo gigni tritici genera; alterum Abasii- num dici,quod pei sectius;alterum AEgyptium, minus persectum.Huius grana magnitudine pineos adaequare:ita crescere, ut calami celsitudo hominem superet equo infidentem. Singulis annis in eodem terreno utrumque seminari. AEgyptium Ianuario mense metis bassinum Septembri. Omnia legumina in eadem terrae parte ter quotannis prouenire. Sic & milium, idque ad iustam hominis excrescere altitudinem. Multas olerum, multas herbarum esse species , quas terraei 1 nostrae non ferunt, esui aptissimas ; cepe , & allia in eo solo non gigni. saepius id tentatum , numquam respondisse. Vtrumque genus in pretio esse, illucque e Perside importatum , & donis inseruire, & mensisi i lautioribus. Plantarum tum specie, tum varietate dif- feretium nullum esse numerum. Neque ipsos AEthio-
83쪽
Multis locis sic elle spisias, & inter se coniunctas, ut nullus supersit ad ingrediendum aditus. Glandes , castaneas, nuces, robora omnino desiderari,nec magna
utriusque populi,albae,& nigrae,esse copiam.Cupressum nullibi surgere, neque crassiorem, neque proce riorem. In coemeteriis frequentem cerni, Ut praesa gam mortis de m cestitiar indicem. Desuisse prius oli-uamialiunde adductam fructum reddere abundantissimum. Quae medicat citriaeque mali de genere sui, terrae sponte procleari ulla sine cultura. Platanum,cedrum, ebenum , pluresque alias pretiosae materiae arrbores ingenii esse in numero. Non deesse,quae dulcesserant fiuctus .ficum,pyrum, malum punicam, & platas similes,inter quas tum Palmam , tum etiam illam,quet Indica ficus dscitur,figura,sinctu,utilitate,significatione omnibus seculis plane mi labiles. ruisse prius vites in tota AEthiopia perpaucas , ex quibus modicum colligebatur vinum, Preteiannis, & Abunae sacrorum praesidis potui vix sufficiens;Hispanos, ubi ibile sunt ingressi, vineat plant alIe, tantaque hoc tempore este vini copiam, ut inde in Libyam , Nubiam,
Congum, omnesque Nigritarum regiones, in Ara biam,in Persidem,in Indiam, in Taprobanam , in regiones Sinarum, multasque alias Orientis prouincias
inter reliquas merces vinum exportetur. Infinitam
piopemodum produci florum multitudinem, & va rictatem; sicque agris omnibus, & hortis vltro atque omni tempore innasci, ut AEthiopiam iure possis fio rentem terram , & ver perpetuum appellare. Omnes ibi, quotquot in Europa, atque in Peruana,& Mexi cana regionibus sunt,florum species reperiri permultasque alias caeteris peregrinas locis. suum cuiquo speciei odorem, suum colorem, suam pulchritudinem, suas
84쪽
suas demum pio prietates, ac vires, bene incolis no tas. Inter floriseias herbas unam esse, quae aliis ab locis omnino exulat;longum habere scapum, heliotro-pij instar,frondes hederae similes florem in capite unumagnitudine eximia:in eo flore solia mille, tanta colorum varietate distincta,ut nullus ibi deesIe videatur ex iis,qui caeteris sunt in rebus. Nihil eodem flore excogitari polle,aut visu pulchrius,aut odoratu suauius. Prae illo Ardere rosa ,lilia ,hyacinthos, violas, narcis, f;sectere moschum, Tibethum,ambarum, & quaecumque alia in toto orbe odoramenta sunt, & odorum compositiones. Solis motum sequi, longe diuersa ab aliis solaribus herbis ratione. Cum primum Sola meridie in occasum declinare incipit, florem istum paulatim pandere sese , de selia explicare ; quo vero magis aperit sinus , redolere cfficacius. Sub noctem omnino explicatum , quam longissime suauissimum
halitum eiaculari. Vbi ad noctem mediam ventum, tum vel δ Solis accellii veluti indignatum colligere folia , odoremque retrahere ; at ine ita ad meridiem usque clausum permanere Inde iterum paulatim aperiri , & odorem exhalare. AEthiopes vocare hunc fio rem Ghoyaulam, hoc est, florem Lunae , eo quod noctem & eius allium videatur amare, diei ac Solis inrumicus.Addit praeterea, suo naturam flori diligentem adhibuisse custodiam. Auiculam enim pulcherrimam esse, Supini minim ab AEthios us dictam,ir numeris distinctam coloribus. figura & magnitudine cardueli
parem. Hanc a meridie ad noctem mediam, quo tem pore explicatus flos est haud umquam ab eo recedere. Perpetub circum volitare, nec pati, ulla ut auis aut bestiola prope accedat. Parua animalia,arrepta rostro, vel deuorare, vel ore comminuta & occisa deiicere
85쪽
in terram. Alites maiores, & viribus magis pollentes, cum quibus congredi non audet, magnis, & Oris vociferationibus, vi alarum clangoribus procul abige.
te.In minores irruere violenter,easque rostro,alis, pedibus,ac toto corpore a flore suo arcere. Cum Omn
no apertus flos est, si quid in eo videtur sordescere, rostro mundare, singulatim eius soli a percurrere , a piado,conctimando,adornando. Deinde alis expansis toto pectore spiratum excipere odorem, halitumque ebibere sibi salutarem. Demum insidere flori, & sua uissimum inibi solui in concentum. Hunc esse cxcubantis auiculta a meridie ad noctem usque mediam assiduuin laborem: tunc enim,flore penitus clauso,re cedere, quo lubet, usque dum iteram incipit aperiri:
eo namque tempore rursum redire , commillum a
natura fidei suae storem custodituram. Dura infelicis aviculae conditio,quae pro flotis sui desesione cogatur assidue rixari, & bonam semper noctium partem insomnem ducere. Pergit idem auctor AEthiopicas ex- sicare gazas. Magnam ait telae bobycinae omnibus ocis esse copiam,& nobilitatem. Vermiculos partim in ipsis moris quarum frondibus aluntur , partim intra domos, adhibita artis industria, procreari,& adolescere. Apum examina nullibi plura, nec ad mel &ceram aptiora causam esse florum tum copiam , tum praestantiam.Terrestrium animantium tantam multitudinem, &varietatem quanta,& mensis ad victum,& theatris ad voluptatem potuit natura largiri. Rhinocerota esse, peregrinum Hispanis, sed notum animal, Abadiam vulgo dictunt: Graecum nomen Latinis receptum,habere a cornu,quod surgit a nare,quatuor longum pedes a lato detinens in acutum, cum modica cuseidis ad si periorein partem inclinatione. Colorem
86쪽
torem bestiae buxeum ; corporis machinam tribus fimul bobus parem magnitudine. Breuia habem crura pro vastitate corporist,oculos exiguos, paruas auriculas,easque acutas,& recta in altum tendentes , equinis similes.Ingens illi caput icaudam sine pilis,& contractam.Toto corpore crustis tegi, testisve aded duris, nullo ut telo, vel ferreo globo vi iglaea contorto penetrari queat. Cum elephanto , quo cum naturales gerit inimicitias, pugnam initurum , cornu acuere ad saxa;vt hostis aluum,quae illi pars mollior est, in dimicatione petat. Animal este natura sylvestre, indomi tum,ferox, superbum;nulla arte vivum capi, postquaadoleuit. In regno Goyamae ad radices montis Lunae, ubi Nili fontes , non alibi reperiri. Ibi a venatoribus occidi dolo alicuius simiae, extensum eius in terra corpus blande & fraudulenter titillantis. Cornu contra venena expeti. Putari essicacius , cum certo Lunae tempore bestia interficitur. Esse in eade Goyamar regno Monocerota, sed raid visum : inaccessos incolere Lunae montes ; inde ad plana aliquando descendere, Cornua mutare,ut ceruum;& haec ab agricolis reperta indicio esse, bestiam montem habitare. Haud esse illi, qui vulgo pingitur, similitudine parem;corpus habere clephanto paene aequale , & similes pedes; colore ac pilis referre bubalum;capite aprum; coditione suem, Cum carnosa amet loca. Nigrum illi media in fronte cornu,durum, & cuspidatum ; linguam sentibus plenam ; dum lambit,carminare. Elephantorum magna copiam ; quinquaginta turritos ad bellum conducere Preteianirem,cum lubet. Animalia illa, ex quibus eti-bethum colligitur Hispani ob similitudinem feles
vocant adeo multa este , ut quaelibet domus aliquot ex iis nutriat. Notu satis,qua natura sint,qua forma, quo
87쪽
quo loco albethum gignant,quo pacto genitum reddant.Esse & alias odoriseras animantes, quarum non ignoti in Europa odores. Camelos, seu Dromedarios eiusdem enim videri esse naturae)plurimos,atque invectandis oneribus valde utiles, & usitatos. Equos etia plurimos,& optimς plerosque notae.Omnia item iumentorum genera,vectaria,plaustratia,molaria.Inter haec mulas ad equitandum praestanti utinas.Vrses, tigres,leones,ceruos,capreas,lepores,cuniculos,& id genus animantes forma & natui a diuersas.Nonullam ovium differentiam; quasdam ingentes habere auii-culas,gallici instar canis ,& longillima colla , ut habent ecrui, aut peruant galli. Alias habere caudas adeb cratias,& pingues, ut quindecim , aut sedecim libras singulae pendant.Caput his cum collo nigrum, caetera alba.. Alias toto albas compore, barbas habere capris limites , longitudine tanta, ut iis,csim gradiuntur , humum verrant, quod & caudis faciunt: omnibus his carnem elle ad vescendum optimam.
Boum quoque miram Varietatem ; omnes magnitudine & firmitate superare Europaeos. Sylvestres gregatim ingredi, trecenos, δί quadragenos ; magnam pascentes inferre agris stragem, ob id colonis,a quibus sagittis & sclopetu configuntur,grauiter inui s. Inter sylvestres colore quosdam prorsus nigro , recornibus ramosis,qualia sunt ceruis talios unum dumtaxat in fronte habere,vix palmo maius. Simiorum ingentem numerum, & varietatem. Hos quoque gregatim per agros sylvasque vagari ad ducentos simul, ac trecentos. Quosdam admodum eriguos esto : alios magnitudine tanta , ut cum posteri oribus solum nituntur pedibus, in altum leuatis prioribus, iustam hominis adaequent stAturam. Nonnullos esse
88쪽
se rostro porcis similes , pectore leonibus. caetera simios. Maximam his ineste feritatem, & tauitiem. Omnibus communiter innatam calliditatem, ac tu pitudinem. Quidquid apud nos vel ancillae domi, vel in urbe serui, vel in agris operae faciunt, id in AEthiopia praestare simios. Nec lupos,nec vulpes , ncccanes tellurem serre. Holce ultimos aliunde Lepius delatos paulatim extabuisse. Canum loco esse pantheras; per urbes vagari,neque nocere,aut saeuire,nisi irritatas. Inseruire venationi,equorum clunibus post equitem insidentes. Inde in lepores & cuniculos impetum facere, saltibus velocissimis: nisi tertib praedam teneant,a perseqaendo desilere,nec moueri loco , donec impetitae bestiae in tuto sint. Haec omnia,& multo plura,quae non vacat referre, de AEthiopiae cunditate a nouo auctore traduntur. Scio alios ante illum suille, qui de Abassini soli sertilitate scripserunt multa,quae siquis de uniuersa Abassia credat vera elle, longe a recto discedet. Constat, regionem hanc aliquot in locis rerum earum , quae hominum generi ad victiim & cultum sunt nece staria, non mo-
db seracem non este, sed intacundam. Vbi suuiali bus aquis irrigantur agri , masna ubertas est. Ob hanc causam,& in regno Tigrio,vbi rivuli sequetes sunt,& in Goyama, quod regnum Nilus circti influit sertilis est natura soli,& fruges quotannis bis serre apta. Incolae magna ex parte pigri & inertes. Tantum terreni quisque plerumque colit,quantum ipsi satis, ut ea recipiat,quibus tenuiter vitam toleret. Sed e te praesenti erit,quae hoc de genere in relatis Antonij litetis legi,seorsim perscribere.
89쪽
diuid de Abaseimsoli natura es fertilitate
L Atina faciam Antonij verba, nihil ex sententia
immutabo. Abastina , inquit, tellus maiori ex parte cauernosia est ,& meatibus profundissimis de hiscit. In media camporum planitie passim ex prae rupto saxo in miram altitudinem se rupes attollunt, quae sieuiente belli procella pro arcibus sunt. Vniuersa regio metallorum & metallicorum medicaminum scatet venis. Sed incolae partim inertia, partim me- ltu, quia valde timent, ne si illa hic esse ma rum ii sutamenta agnoscant, Turcae regnum armis invadant,
latere sinunt omnia in terrae visceribus. Solum ferti tantum accipiunt,quantum in ipsis superficie sines insone reperiunt. Locis multis ubertim proueniunt lsata;& caules terra g gnit,& allia ,& cepe , & quar- cum ille in Europa sunt legumina permulta alia Europaeis ignota. Arborum non modica varietas: sed parum iucundi de sine pretio earum fructus.Vnus est impense vitae utilis. Cum ex carnibus, quas AZ-thiopes isti crudas edere consuerunt, vermes ipsis in
aluo gignantur ab iis i'testina corros haud dubie inatereunt,nisi mensibus singulis fructu isto purgent sese;in eo quippe praestitum iis a natura te medium: sumptus quippe, ubi ad sto inachum peruenit, lumbricos illico occidit, & vcntrem exonerat. Malum Persicam,punicam, medicam, & ficum Indicam , ac Pergulanam vitem terrenum procreat; sed nec pas- Non desunt lepores,capse
90쪽
' apri elephantes cameli,bubal leones, pantherar, ti- gres ,rhinocerotes ,re eiusdem generis animates alim, quas inter una est magnitudinis adch enormis, ut equo insidens homo subter eius aluum rectus re transeat. Est illi figura camelo similis, sed natura diuersa. Vescitur frondibus,quas erecto cpllo e sum- . ita mis arboribus decerpit. Rivuli permulti sunt, perdita multa etiam flumina,& lacus,quibus in omia bus in- titui numeri hippopotami, valde noxiae fugibus bestiae. αξ Immanem habent corporis molem , & adet, vastum et i os,ut ad cubitum cum dimidio diducant rictus. Nocturno tempore ab aquis exeunt in agros, pascendi, a causa; herbis enim victitant; ac niti tunc excubias, i agant agricolae, nocte una extremam frugibus inse- υ:: runt vastitatem. Dum sub aquis sunt, nihil ipsis au- a dacius: serocium canum in morem impetunt homi-iai nes;&.immaniter discerpunt quos apprehendunt.Sic i a j ignem fugiunt,ut puerulus unus facem accensam te- nens multa eorum millia in fugam dedat. Quoddam
ο hic genus hominum est,quod belluas istas lanceis Scitii sagittis insequitur,earumque vescitur carnibus, quar, nulla fere in re differunt a bouina. Repetitur etiam inii' hisce amnibus & lacubus torpedo piscis Philosopho - bl rum opinionibus & altercationibus notissimus. Mulis torum constat experientia, tale huic pisci ingenium esse,vis r ab aliquo manu teneatur , ibique immotus
fit,nihil ciliciat; sin verb paululum se moueat, aded, tenentis corpus eo motu torqueat,Vt Arteriae,articuli, is nerui, iuncturae partium , quotquot demum toto in
sit, corpore habet membra,ingentem cum stupore quo- dam sentiant cruciatum. Vbi b manu dimittitur , o- mnis illico dolor & stupor recedat. AEthiopes istibi superstitiose credunt,valere hunc piscem adpellen- ι E a dos