In regulam sanctissimi patris nostri Benedicti abbatis, totius occidentis patriarchae, commentarius. Auctore R.D.F. Ioanne Craesbeeck monasterij S. Mariae, loci S. Bernardi ad scaldim, sacri Cisterciensis Ordinis, religioso, priore. ..

발행: 1624년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

COMMENT IN CAP. VI. εω is; riorum nostrorum, hodie bene constitutorum teneamus sequamur ut nimirum illa dicatur rara loquendi licentia, quae prudenti ac maturo praesidum iudicio, aut communiter toti congregationi animos relaxandi recreandi causa datur, aut quae singulis particulatim certa&iusta ratione conceditur alias ver omnem loquendi licentiam pius Religiosus sibi denegatam Minterdictam putet. Sic enim in nostro illario usus iam diu obtinuit, sic hodie en et seruat. Est autem lex regulatis silenti, ita accipiendam et uanda ut charitati non praeiudicet nec detrimento sit, neque enim sermo noster unquam necessitati aut utilitati proximi deesse

debet. Iustissimum enim inquit Bernardus

esse liquet, ut quae pro charitate inuenta fue runt, pro charitate quoque, ubi expedire videtur, vel omittantur, vel intermittantur, vel in aliud forte commodius demutentur. Sicut Eregione iniquum procul dubio foret, si statuta pro sola charitate contra charitatem tenerentur neque enim quisquam bona loquendo inquiebat Pastor Abbas silentium unquam soluit Bona autem loquitur qui motuin iussu charitatis loquitur charitus enim non agit perpera n Ideo .Coν. et κ& sanctus Benedictiis teneris mentibus&conscientij consulens, eisque clupulos in hac re inutiles abstergens Meti mens subdit.

182쪽

P am loqui, docere Magisim meondecet, tacere, audire discipulo con uenit. Et Deo siqua requirenda sunt; priore cum omni humilitate oe subiectio

ne reuerentia requiraItur.

Permittit proinde sanctus Benedictus cuilibet religioso discipulo, a Patre spirituali leniore

instoactionem petat, . . contra tentationes

remedium , in dubiis consilium, in tristibus consolationem, ad omnem progrelsum spiritualem , auxilium Veinde ut rudis aliquis, v. g. in littetis, in cantu, in lectione, in caeremoniis, alijsue rebus vel ossici j a peritio repetat instrui, doceti aut ut duobus vel pluribus in opere aut negotio aliquo occupatis, minor imperitiora priore, hoc est, maiore ac doctiore, ac Mis Prior prudentiore dirigi Merudiri petat. Neque enim ιις intelli hie prior intelligendus est, qui dignitate secun-- di in Abbatem prior . est, uoti congregationi praesidet sed ille, qui prior est ordine, loco aetate, doctrina, artis alicuius peritia&c. 11ilibet scilicet senior, prudentior,do istior Sicuti iassim alibi in Regula, in primis cap. 63. Nothen istud prior non praesidem congregationis designat, sed aetate aut ordine maiorem denotat. Si cut&cap. i. Vbi S. Benedictus dicit frangendum esse ieiunium 1 priore propter hospitem,intelligit exponit id Rabanus Maurus de priora T. o. dignitate vel officio, sed senio. De omni igi- . n re tam spirituali quam temporali ubi charitas,

183쪽

COMMENT IN CAP. VI. RE a. Issnecessitas aut utilitas quς cumque id postulat, potest inferior priorem suum interrogate , quid vel quomodo fieri oporteat, quid expediat. Et hoc

cuin humilitate, subiectione reuerentiae, hoc est, non arroganter quasi tentans priorem de sua peritia, prudentia, sed submisse agnoscens suam ignorantiam tetens instructionem . Verum bonus

Religiosus de regularis silenti discipulus diligenter hic consideret quim paucis verbis charitati sine cessitati opus sit, quam breuibus ipsis fatis fiat; ne frustra sub specie recti aut necessitatis, sermonem ad rem non pertinentem longius producat, Minutili multiloquio limites regularis silenti excedat.

Scurrilitates mero mel Derba otiosa, o risu mouentia , aeterna clausera in omnibus locis damnamus, oe ad tale eloquium discipulum os aperire non permit

Scurrilitas est turpis procax dicacitas, neq; Quid se-- temporis, neque loci, neque personarum respe ralitas.ctum habens. Verba igitur scurrilia, otiosa, risum mouentia vult S. Benedictus ab omni religioso abesse longissime propterea quod nefas sit ad liqc lingua abuti eum qui os silingua Deo,laudibusque diuinis semel consecrauit. Consecrasti tib r. δε inquit S. Bernardus Eugenio Papae os tuum ρ' Euangelio, talibus nugacibus scilicetvi otiosis iam aperire illicitum, aisuescere, sacrilegium est Labia Sacerdotis it,custodis scientia, lene requiret

184쪽

1ύs D. IOANNI CLA ES BERCT ex ore eius, non nugas profectb vel fabulas Verbum scurrile quod Faceti urbamve nomine colorant, non sufficit peregrinari ab aure procul&ab aure relegandum: Fς de ad cachinnos moueris,ladius moues. Haec Bernardus. Non igitur nisi sanctivi Religiosi sermones religiosos decent, quemadmodum in laudem eiusdem sancti Patris nostri Bernardi canit Ecclesia, quod omni narratio eius erat in praeceptis altissimi , quidquid loquebatur, cernebat ad sanctificationem, illustrationem, aut commendationem mandato rum aut legis Dei.

De multiplici commendatione humilitatis. A P. VII.

Clamat nobίιscriptura diuinafratres

Lue i . dicens: Omnis quise exaltat, humiliabi

tur. quis humiliat, exaltabitur. Cum haec ergo dici ostendit nobis omnem exa lationem genus es verbia. uodρω-

UM. 13. uere Fropheta indicat, dicens: Domine noo exaltatum cor meum neque elati sut

185쪽

COMMENT IN Ap. VI. Pri, is

oculi mei, neque ambulaui in magnis neque in mirabilibusseuper me . Sed quid sinon humiliter sentiebam sed exaltavi

animam meam. Sicut ablactatussuper matresua ta retribues in animam meam. Vnde Fratre sipummae humibitatis eu men volumus attingere , o ad exaltationem inm coelestam, adquam perpr. sentis mitae humisitatem Uenditur. πο-lumus velociter peruenire actibus no-Hris Uendentibussala in erigenda est,qus insomno Iacob paruit, per quam ei sis A. deficendentes Angeliis ascendentes mo-srabantur. Non abud ne dubio descensius illa: sensius a nobis inte igitur,

nisiexaltatione descendere oe humilitate Uendere Scala mero ipse erecta nostra est et ita inseculo, quae humiliato corde a Domino erigitur ad Coelum Latera enim eiusdem sati nostrum dicimus se corpus animam, in us latera diuersos gradus humilitariis vel disiphnae, euocatiodi: iva Vendendos in Ae ruit. 4 Oidi

186쪽

163 D. IOANNI CRAEs BEE cx Oiditur sanctus Benedictus humilitatis tractationem conferendo eam cum contrario sibi Un φής - vitio superbia. Quia contraria iuxta se posita ma- militis, gi 'iu dicunt Dicitur autem humilitas abluam o, quia per eam ad ima, veluti usque ad hu- mum deprimimur. Dupliciter autem id fieri potest. Primo si contra voluntatem ab alio fe pressus quis sit; hoc modo humilitas non est Zib. Ge a virtus, sed pcena: sicque dictum est: Oninu, quis Eibus humi exabat,humiliabitur. Secundb Si quis sua spote exitialis consideratione suorum defectuum se deprimat; hoc modo dicitur : Qui se humiliat, exaltabitur. Et est virtus, quὶm sic desinit sanctus Bernardus: Humilitas,inquit, est virtus, qua quis velissima

sui cognitione sibi ipsi vilescit. Supponit igitur

humilitas cognitionem sui, id est, suς imperfectionis, suique desectus. Quae sui cognitio comparatur, dum, quis se coram Deo Angelis costituens, considerat qualis sit tum animo, tum corpore quam ignorans, quam ad malum pro . . nus,ad bonu lentus infirmus; quam rebus infimis addictus, quam leuis & instabilis quantis peccatis obnoxius, quantis miserijs subiectus, quam in Deum ingratus praeterea se ex se nihil boni habere, nihil posse,nihil esse, sua omnia assidue a diuina bonitate pendere , sicut imago in speculo dependet ab obiecto; sicut pondus suspe.

sum in aere, a manu tenentis sicut lumen a sole

item umbra a corpore, denique sine assiduos. - ου Dei nil axis in nihilum ruere. Quomodo non G, ver humiliabitur anima inquit Bernardus hin

hae vera cognitione sui, cum se perceperit oneratam peccatis, mole huius mortalis corporis ag-

grauatam,

187쪽

COMMENT IN CAP. VII. rograuatam, terrenis intricatam curis, carnalium desideriolum faece infectam, caecam curuam, infirmam, implicitam multis erroribus, expositam mille periculis, mille timoribus trepidam, mille dissicultatibus anxiam, mille suspicionibus ob noxiam, mille necessjtatibus aerumnosam Irocliuem ad vitia, inualidam ad virtutes H cautem consideratio coram Deo facienda est. Quia

inquit Bernardus' ad illud lumen veritatis con-ta stitutus homo, seipsum de sine dissimulatione m-spicit, isne palpatione diiudicat. Sicut, ut quis omnes quos sui corporis perspectos habeat, seipsum soli exponit, ut in eius lumine

omnia detegantur . Hac cognitione posita in intellectu, sequuntur in voluntate multi affectus motus , qui sunt humilitatis actu fac functiones. Primo vili pensio contemptus sui, per quem se quo ad ea quae ex seipso habet , nihil aestimat. Secundo reputat se omnibus Dei donis indignum ad omnia ineptum idque sine fal- state, talis enim reuera est, secundum ea, quae ex seipso habet Tert: b,veritatis amore impulsus non cupit ab alijs magni aestimari, honorari, vel laudari quia videt laudem non sibi, sed Deo deberi a quo omne bonum accepit, dicens cum Apostolo: R ei seculorum immortali , inuisibili,soli 1.Tim L Deo honoris gloria. Non enim imago vel pictura laudem meretur, sed pictor nec olla, sed plastes. Quarib,quantum in ipso est desiderat etiam vilis haberi, de ab alijs contemni talem enim cupit se ab aliis iudicati, Laestimari, qualem se veritatis

sententia is in oculis Dei nouit esse. Unde D. e Bernardus:Vcrus humilis,uilis vult reputari,non nisi certis

humilis praedicari, gaudet contemptu sui,hoc so humi lo

188쪽

i D. IOANNi, CRAE DBEEcillo sane superbus, quod laudes contemnat. Dixisquantum in ipso est) quia non semper expedit, ut ali nostros defectus nouerint, aut nihil nos aestiment propter aedificationem fructum aliorum . ut explicate dedit sanctus Beria ardus, sermone et in Cantica. s. Clim videt se magni fieri& honorari, dolet; nec illum honorem intinimo sibi attrahit, im nec admittit nisi fori Eratione ossici, vel doni, quod habet; ita illum in Deum, a quo ossicium&donum est, saltem implicite refert. 6. Conferendo se alijs, censet se omnibus vilio remis deteriorem considerat enim se iuxta ea quae ex seipso habet ; alios verbsecundum ea, quae ipsi ex Deo; .se illos sibi praeponit . Hoc enim est ingenium humilitatis, in se intueri sua mala, in alijs eorum bona . sicut e contrario superbiae indoles est intendere in sua bona, in aliorum mala. . Subi jcit se Deo veluti infimum mancipium vel potius sicut testa figulo opus suo factori, & de se disponat pro suo beneplacito in omnibus, praesertim quae

ad hanc vitam pertinent, v. g. quod ad paupertatem vel diuitias, sanitatem vel morbum, insa, pis., ni M, Vol gloriam, mortem vel vitam attinet. Vnde D. Petrus , Humiliamini sub potenti manu Dei, ut mos exaltet in tempore misitationis. . Subij-cit se hominibus propter Deum, sinens se ab il-r. Pin. a. lis tanquam instruentis Dei gubernari Vnde

iterum D. Petrus. Subrecti estote omni humana crea

rurs propter Deum, siue i π quoiprecellenti, Erc. Denique in externis rebus4 functionibus quantum in se est amplectitur semper id quod est abiectius minus honoratum v. g. locum inferiorem in concessibus, latus sinistrum , in congressibus, socio S

189쪽

COMMINT. iu CAp. VII. REG. t rsocios simpliciores, ossicia vulgd minus honorata, vestes, suppellect ilem viliora. In usu tamen exsterno debet habere ratiouem detoris 4m-cij, quod gerit. Hae sunt actiones humilitatis hoc fere ordine ad ipsam virtutem comparantur, ab eaque procedunt mos internos affectus externos actus humilitatis se habuisse profitetur

David dicens : Domive non est exaltatum cor meμm PDIt neque eutifuntoculi mei neque ambuiaui in m ms, neque in mirabilibus super me. Est autem inquit Ber Libri .rietanardus fundus hontis humilitas, in qua omne naedificium spirituale constructum crescii in tem plum sanctum in Domino. Humilitas enim sinquit iterum Bernardus alias virtutes meretur Epist. 2..

quoniam humilibus Deus dat gratiam seruat acceptas: Quia non reruiescit Piritus Domini ni u Iacob. . per quietum, humilem L Seruatas consummai: Nam virtus in infirmitate perficitur. Et iterum Est, se r. inquit virtutum bonu quoddamin stabile fundamentum humilitas , nempe si nutet illa, Lib. δε virtutum aggregatio , non nisi ruina est. Et Lebnsid. nisi super humilitatis stabile fundamentum F. spirituale aedificium stare minime potest. Est au ' μ' item fundamentum virtutum non quidem ditecteri principaliter . sic enim sola fides est supernatrum virtutum fundamentum,iuxta illud Apostoli Credere enim oportet accedentem ad Deum, rub lie

quia est sed in directe&dispositive . In directe

quidem, quatenus remouet virtutum impedimentum , quodie superbia Inimicam omnis gratiae inquit Bernardus)omnisque initium pec--β εω cati debellat superbiam: tam a se quam a caeteris virtutibus, superbam illius propulsat tyrannidem . Dispositia veru quatenus faciebomiuMA

190쪽

i D. IOANNis CRAEs BEECThominem Deo subjectum, ac paratum ad eius gratiet influxum recipiendum . quae est virtutum G, is limen or jgo χqnseruatio. Quale iam poteri- ω nitation, mus inquit Bernardus idoneum grati creceptaculum exhibere'Balsamum est purissimum,& solidissimum vas requirit. Et quid tam purum quid, ue tam solidum quam humilitas cordis 3 merit bproinde humilibu dat gratiam, merit Dominus respexit humilitatem ancillae suae. Quonam merito quaeris eo utique quo animum humilem

meritum non occuparet amanum, quo minus

influeret diuinae gratiς plenitudo. Et post paucarilia , et ibidem Ostendens cur publicanus prae Pharisaeo

iustificatus in domu suam descendisset. Quia, inquit, non erat vacuus scilicet Pharisaeus)non erat exinanitus, non erat humilis, sed elatus. Non enim quid sibi deesset, scire studuit, sed exaggerauit meritum suum, nec erat solida plenitudo, sed tumor. Vacuus proinde redi jt, quia plenitudinem smulauit nam publicanus ille, qui exinanivit seipsum, qui vas vacuum exhibere curauit gratia retulit ampliorem. Haec D. Bernardus. Bene proinde hortatur nos sanctus Augustinus: Cogitas, inquit, magnam fabricam construere celsi- IhR tudinis 3 defundamento prius copita humilitatis.

Hoc in te ode fundamentum humi statis,

peruenies ad fastigium charitatis Per humilitatem proinde ad sublimitatem Wgratiae in praesenti gloriae in futuro ascenditur. Quia heler, m. L. δε est inquit Bernardus via, .non est alia praeter σμιns ipsam. Qui aliter vadit, cadit potius, quam ascendit quia sola est humilitas quae exaltat, sola quae

ducit ad vitam Christus enim cum per naturam diuinitatis non haberet quo cresceret vel

SEARCH

MENU NAVIGATION