Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

13. Et laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum uuabunt. et habitabis in eis.14. Et oloriabuntur in te omnes qui diligunt nonnentuum: quoniam tu benedices justo.

15. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronaiti nos. Exponit jam ultimum petitionis terminum: ut nempe ab inimicis manu Dei liberatus, intret in domum Dei, ibique

cum omnibus justis laetetur in Domino. Laetentur Omnes qui sperant in is ... id est, laetentur justi, servi fideles Dei: intelliguntur enim illi, qui opponuntur impiis. Dicuntur autem hic justi sperantes in Deo : nempe pem secte sperantes, i Ila Scilicet spe, quae cum charitate totiusque legis Observatione conjuncta sit. Ideo illi qui sperant in te. mox dicuntur, qui diligunι nomen tuum. - Illud in aeιemum eaeultabunt, eι habitabis in eis, significat, manebis in medio eorum, eos protegens et velut obumbrans. Vox enim hebraea indicat, Dominum justos protecturum per modum lentorii; proinde ipsi quoque in Deo erunt, et erit Deus in eis, Detia Omnia in omnibus. I Cor. XV, 28. Ει gloriabuntur in te ... id est, gloriando exultabunt in te; Seu, gaudebunt velut ostentando omnium oculis bonum quod POSSidunt, et Omnium congratulationes ac laudes recipiendo: sere sicut divites gloriantur in divitiis. - Ηinc intuli igitur

tres laetitiae gradus exprimi dum dicitur: Laetentur ... eauIω-bun ι ... gloriiabuntur in te. Ut seuιo bonae voluntatis ... id est, velut scuto benevolentis misericordiae protexisti nos. - uuoniam omnium bonorum radix est benevolentia ac misericordia Dei. cum ex illa procedat vocatio, justificatio, merita bona et ipsa glorificatio: ideo

concludit: Domine, ut scuso bonae uoluntatis tuae coronasti nos.

Explicatio secunda.

Psalmus quintus mystice Spectatus, est Oratio Ecclesiae excellentissima, continens 1' praeambulum seu Praeparationem animae; 2' considerationem sanctam; 3' petitionem verihoni. Diuitigoo by Coral

112쪽

PSALMI SELECIl. - Ρs. v. 105l' Praeambulum. Accedens ad orationem praepara animam

suam, et noli esse quasi homo qui tentaι I eum Eccli. XVIII, 23ὶ.Cujus moniti observantissima Ecclesia, ab initio orationis, Deum suum viva fide alloquens rogat, ut sese ad bene Orandum juvare dignetur. Etsi enim solum videtur petere ut a Deo audiatur, re ipsa tamen in directe petit gratiam digne et competenter orandi. Etenim dicendo: Verba mea auribus percipe, Domine. . . Hon

sic rogat ut Deus percipiat, intelligat, attendat, quasi ille non omnia perciperet, intelligeret, semperque attenderet; Sed quia quandoque orantem contemnit quasi non perciperet, Vel non intelligeret, nec attenderet. Hoc autem modo Deus SP g rit, quoties orans, culpabiliter non attondit, vel non intelligit quae petit: vel ita frigide orat, ut vox ejus sursum ascendere non possit. Quapropter Ecclesia, Spiritu sancto Suggerente, gratiam petit sic orandi, ut Deus non repellat orationem suam, sed percipiat sonum, intelligat sensum, et attentionem

praebeat. 2' consideratio sancta. - Asιabo tibi eι videbo. . . in Oratione mea imprimis considerare volo quam detestabile sit peccatum. Etenim tu, Deus. peccatum odio habes et peccatorem pro justitia tua certo punies. Quapropter peccatum ut malum maximum, omnisque miseriae ac ruinae principium, super omnia detestandum ac fugiendum est: iustitia vero persequenda omni affectu ac studio, plenaque fidui ia in Deo, qui justitiae studiosos amat, et misericordissime adjuvat :Uidebo quoniam non Deira volens iniquisalem ιu es . . . Odisti. . . perdes omnes qui Ioquuntur mendacium. Ego autem in multi-ιudine miserieordiae tuae, introibo in domum tuum. 3' Petilio. Non aurum neque argentum, aut bona quaelibet hujus mundi ego postulo; sed gratiam perfecte tibi, Domine, serviendi, tibique Iaudes et obsequia deserendi

in domo tua : quam gratiam a misericordia tua mihi non denegandam certo conlido. In multitudine misericordiae tuae inιroibo in domum tuum: adorabo ad templum sanctum in

Interim vero hostes obstant, qui mo impedire et retraherea Domino contendunt. Tu, Domine, inter eorum insidias, in Diuii tred by Corale

113쪽

l06 Expost TioΝUM sΕni ES TERTlAlocis inviis et tenebrosis dirige gressus meos, esto mihilumen et praesidium : Domine, deduc me injustiιia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam . . IIOStes istos, sive visibiles, sive invisibiles, coerce, Domine, nec permitias nocem mihi, tu defensor justitiae et ultor iniquitatis :Iudica illos, Deus, ... quoniam irritaverunt te, Domine. - Hic mi Ecclesia tantum praedicit certam vindictam peccatoribus inlligenda in ; formula lamen quasi imprecatoria aut comminatoria utitur, quo magis semetipsam omnesque homines a peccato deterruat, et iniquitatis odio inflammet.

Profligatis hostibus lanabimur, inquit, in Domino: et qui-dom in hac vita imperfecte, in sutura vero plene et persecte. Tam optabilem ergo laetitiam, Domine, nobis concedo : Eι

laetentur omnes qui sperant in D. . . Gratiam hanc certa confidentia, a tua fidelitate in promissis et a tua misericordia exspecto '. Quoniam tu benedises justo, Domine; υι sevis me

Sensus Illurgleus. Recitatur psalmus iste quintus, 1' in ossicio spineae Coronae, nec non Lanceae et Clavorum Domini; 2' in ossicio do Martyribus et Consessoribus: ν in osticio Defunctorum.1' uuatenus psalmum recitat in olscio de Christo, spectat Ecclesia Christum ejusque passionem, atque hinc promeritam justis omnibus gloriam. - Sic, ubi loquitur de viro sanguinum. intelligit peccatorem, effusi sanguinis Christi reum: - ubi describit inimicos justitiae, respicit eos pra

sertim malitiam Suam exercentes contra Christum; - demum, ubi considerat laetitiam, benedictionem et coronam justo reservatam, respicit justum per excellentiam, Christum Dominum, qui per passionem Suam, clavos ae spineam coronam, sibi nobisque Omnibus meruit gaudium Spiritus

sancti, coronam gratiae et coronam gloriae.

2' uualenus eumdem psalmum ponit in ossicio Martyris vol Consessoris, sensum huic particulari Sancto accommodat. Itaque ubi loquitur de odio peccati, de timore Dei et ora-

114쪽

tione, de justo inter inimicos et perseeutores Dei manu de- , ducto, ac demum de justi praemio et corona, Ecclesia respicit illum justum, cujus sanctitatem et gloriam celebrat. Quod satis patet ex antiphona : Laetentur omnes qui sperant in te, Domine : quoniam tu benediaetaιi justo, setito bonae voluntatis

tuae coronasti eum.

3' uuatenus psalmum usurpat in Osticio Defunctorum, closia intuetur animam justam ad visionem Dsi in purgatorio suspirantem; vel potius personam induens animήe, vel animarum, quaS sere jam in coelum introduxit, pia Mater divinam misericordiam supplex alloquitur. Itaque in earum persona orat, detestatur peccatum, aspirat ad domum Dei; rogat deduci in conspectu Dei, inter inimicos et obstacula spiritualia, ad beatum termintam, ad consortium Omnium Sanctorum, ad coelestem laetitiam et coronam. His congruit antiphona : Dirige, Domine Deus meus, in eo metu ιυο

uiam meam.

115쪽

Domine, ne in furore tuo.

l. Domine, ne in furore tuo arguas ille : neque in ira tua eorripias me. 2. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum :Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt OSSa mea. 3. Et anima mea turbata est valde : sed tu, Domine, USque Iuor . Convertere, Domine, et eripe animam meam :salvum me sac propter misericordiam tuam.

5. Quoniam non est in m0rte qui memor sit tui :in inferno autem quis Pon fitebitur libi '6. Laboravi in gemitu

meo, lavabo Iter singulas noctes lectum meum : lacrymis meis Stratum meum rigabo. T. Turbatus est a furore oculus meus : inveteravi inter omnes inimicos meOS.

. Donatile. ne in furore tuo quem peccando commerui, argua&me : neque in ira tua corripias

2. Sed clementer miserere mei, Domine. con iderans quoniam infirmus sum: et sana me, lam spiri-lualiter quam corporaliter ae r lum. Turbatae enim sunt omnes vires meae; b At praecipue anima mea lur-hala est valde, tum peccatorum vulti erilius, tum compunctione.

Tu ergo, Domine. u Squequo iratus eris milii postilitenti Dii vertere misericorditer. et libera animam meam a Im ecalis ei a periculo damnationis: salvum me lac propter misericordiam

tuam.

5. Quoniam non est in morte illa aeterita, qui memor sit lui adie laudandum : in inferno autem quis laudibus suis confitebitur

tibi

6 Ecce peccati poenitens, satigaliis sum gemitu meo : sietibus meis madusaeio singulis noctibus lectum mirum . et lacrymis meis stratum meum irrigo. Turbatus est et caligavit conspectu furoris tui oeulus meus :contemptibilis factus sum inter omnes inimicos meos. - At eos

116쪽

8. Discedite a ille omneS qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 9. Exaudivit Dum inus

deprecationem meam, Dominus orationem meam Xu SP pit. 10. Erubescant et conturbentur Vehementer Omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.

8. Discedite a me Dinties qui operamini iniquitatem. - Atque ideo, ut certo confido, exaudivit Dominus v em fletus mei. 9. Exali divit. inquam, Donii ii iis

deprceationem meam : Dominus Drationum meam Su Scepit. 10. EruliusCilii Prgo, et colIlia rhentur vellenienter omnes irai mici animae meae : convertantur in fugam, et erubesca ut valde velociter.

Explicatio.

Argumentum.-Psalmus iste, quem Ecclesia primum inter poenitentiales posuit, est Oratio peccatoris, divinum judicium timentis, et ad reconciliationem a Spirantis. Iuxta Hebraeorum doetores, a Davide coli seriptus est pro sanitate corporis recuperanda, cum in Da nam peccati sui morbo gravi laboraret. Horum opinionem inter alios Soquitur Muisius, ita ut psalmum per accommodati Oilein duntaxat de morbo spirituali intelligendum putet . - At Beri herius cum Bellar mino, Lorino, multisque aliis, cutis ut eum ii teraliter ad poenitentiam pertinere. Quae sententia eo proba bilior est, quod Ecclesia ab antiquissimis temporibus hunc psalmum inter poenitentiales, et primo etiam loco numeravit.

Dicendum itaque videtur, prophetam occasione morbi ol, peccatum inflicti, deplorare aegrotantis animur miseriam, anxietatem, et certamina; Deumque orare ut ex hoc statu liberetur 1 .- Convenit Sensus psalmi omni animae poenitenti, et a Deo veniam petenti.

iii Sententiam hanc in explicatione sequemur: qui aliter sentiunt, expositionem ut mere accommodatam accipiant.

117쪽

Mystice, per totum psalmum Christum Dominum spectare licet. Nam tres priores vir rsiculi, nec non versus 6 et 7, sensum cxlii lient Christi, peccatorum nostrorum et justitiae divin P ponduS portantis, atque animiae pumitontis exemplar priae honiis. - Versu 4 set 5 petit gratiam sua3 resurrectionis, quae nostrae justificationis typus est. - Demum a versu 8 usque ad finem poenas annuntiat, suis inimicis impaenitentibus instigenda S.

I. Petit 1 e in rigore justitiae a Deo puniatur. li Pinriitontis sum vehenientiani gwn eat. li I. Testatur gaudens se jam esse exauditum.

l. Domine, ne tu furore tuo arguas me, neque in ira

tua corripiu3 me. Oratio vere poenitentis non enim poenam et castigationem recusat, vel simpliciter deprecatur: sed petit ut Dominus eum castiget in misericordia. Non in ira. - Scilicet Dous peceatorem in ira corripit, quando non castigat ut salvet, et ex amore paterno. Sed percutit ut perdat, ac justitiae satisfaciat. Quod qui lem sacit in hac vita, sinendo pe catorum delabi in caecitatem et obdurationem; in altera vero, mittendo in gehennam. Petit itaque David ut castigetur a Deo mi soricorditer. Quod ut impetret varia profert argumenta, nimirum l' infirmitatem suum. 2' turbationem animae sua . 3' misericordiam Dei

4'gloriam Dei. 2. Miserere mei, Domine, quoniam insirinus gum: Sana me Domine, quoniam conturbata Sunt OSSa mea.

Argumentum desumptum uti ae gritudinis suae doloribus. Miserere, inquit, Domino, quoniam infirmitate gravi oppressus sum, tum corporali tum spirituali. Fateor quidem me justo castigari; at vero ite punias ut judex, sed sana ut medicus. -υuoniam conturbata sunt ossa, id est robur meum fractum est et debilitatum, aegrotus sum valde. Diuiti Corale

118쪽

3. Et anima mea turbata egi valde : ged tu. Domine,

uSquequo non misereberis et non sanabis ΤArgumentum sumptum a turbatione animae: id est a salutari dolore de peccabis ac timore poenarum, quo intime mo- Vetur. - Magnam vim habet illud usquequor velut prolatum ab anima ita turbata, ut phrasim absolvere nequeat. . Converto e Domine. et eripe animam meam: salvum

me suo propter misericordiam tuam.

Argumentum desumptum a misericordia. Convertere, id est, convorte ad mu faciem tuam, placare mihi. - Eripe antinam, eam libera, nempe e servitute, e carcerse peccati, e manibus inimicorum. - Saluum me fae, reddendo mihi gratiam tuam et salutem. Non enim sum cit venia peccatorum, insuper restituenda sunt jura ad haereditatem aeternam per Peccatum

5. ouoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi fArgumentum desumptum a gloria Dei. Parce, inquit, Domine; quia secus in mortem a ternam deciderem, Pt sic memoria tua et laus tua ex parte periret. Si David hic, ut quidam censerit. liberationem peteret a morbo et morte corporali, mors significaret obitum, et infernus Sepulcrum: sensusque foret, homines vita iunctos non posse jam Deum laudare in eoetu fidelium, aut Dei cultum et gloriam in hoc mundo propagare.-Αt vero, si, quod Verius eSt, Propheta tantum respicit veniam peccatorum a Deo impetrandam, tunc mors erit privatio gratiae. et infernus gPherina. - Sanctus Augustinus mortem et infernum, de Ohcarcationest obduratione peccatoris omnit.

6. Laboravi in gemitu meo. lavabo per singulas noctes lectum meum: laerymis meis atratum meum rigabo. T. Turbatus esι a furore oculus meus : inveteravi inιer omnes inimicos meos.

119쪽

EXPOSITIONUM SERIES TERTIA

lentiam autem suam exponit, indicatis quatuor circumstantiis : 1' Laboravi, inquit, in gemitu meo, id est satigatus sum gemendo et suspirando. 2' Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo : id est, inadulac ilectum abundantia lacrymarum, quas orando et vigilando fundebam. 3' Turbatus est, id est, caligavit Oculus meus praeira tua. seu prae timore judiciorum tuorum;-vel etiam . prae III Brore meo, atque indignatione a me concepta contra peccatum. 4' Inoeteraui inter omnes inimicos meos, id est, praetristitia ac dolore quasi sonio consectus sum, velut emarcui, videns me devictum et captivum inter Omnes inimicos meos.

- Vocat inimicos, eos omnes qui eum ad peccandum impulerunt. Sive daemones, sive homines, sive ipsa vitia et habitus mali. Hos a se discedere jubet.

8. Bi8cedite a me omnes: qui operamini iniquitatem: quoniam eaeaudivit Dominus vocem sietus mei. 9. Eaeaudivit Dominus deprecationem meam : Dominua

orationem meam SuScepit. Tertia pars : testatur gaudens Se jam esse exauditum. Inimicos suos hic vocat eos qui verantur iniquitatem; intellige, qui eam Operantur ac producunt in ipso. ΗOS a se repellit, simulque declarat, se veniam impetrasse. Quibus verbis duo nos docet: 1 Omne commercium esse rumpendum cum iis qui nobis sunt occasio peccati; 2' Orationem animae vere poenitentis a Deo exaudiri. Utque significet certitudinem exauditionis, idem bis, terque repetit, Subjungens audivit Dominus deprecationem meam, Dominus Orationem meam suscepit.

10. Erubescant. et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.

Concludit exoptando finem persectum bellorum spiritualium. Sensus est: Confundantur pudore et conturbentur timore, utpote devicti, et discedant velocissime omnes inimici mei. - Potest etiam haec conclusio intelligi tanquam oratio Prophetae Pro conversione eorum hominum, qui vel perse-

120쪽

quendo vel alliciendo, ipsi causa peccandi fuerunt. 0rat enim ut illi peccata sua agnoscendo, Salutari pudore ac timore

repleantur, et Sic convertantur ad Deum velociter. - Potest

denique esse imprecatio, seu praedictio, implenda in die judicii: quando omnes impii turbabuntur , convertentur

frustra ad agnitionem sui erroris, et maxima confusione condemnabuntur in aeternum. Sensus utu 1 - .

Psalmus iste ponitur 1' in ossicio Defunctorum: 2' inter

Poenitentiales, primo loco. 1' uuatenus recitatur pro Deiunctis, est vox Ecclesiae, quae personam induens illiorum suorum in purgatorio gementium, humiliter misericordiam Dei et levamen implorat. Petit nimirum, ut esseclus justae irae suae, flammas nempe piaculares, Dominus mitiget: misericorditer considerans, tum extremam miseriam ad quam redactae sunt purgatorii animae; tum laudem Dei quie non in carcere Purgatorii, sed in aula coeles ieantanda est; tum intimam animarum P attentiam et detestationem de peccatis. Et quoniam paenitentibus veniam promisit Deus, certa fiducia se prompte audiendam PSse proclamat :. Iuminus orationem meam suscepit. Erubescant eleonturbentur vehementer omnes inimici mei spirituales, qui me perdere voluerunt; convertantur in lagam, erubescanι valde ees iter.

2' uua psalmus poenitentialis, est oratio uniuscujusque fidelium, qui timore divinae justitiae salutariter contritus et humiliatus, peccata confitetur ac detestatur, Sibique misericorditer condonari postulat. Domine, inquit, ne in furore tuo me percutias, sed potius in misericordia: ne peream

morte aeterita in insertio. ubi laudare non possem nomen tuum, ad quod tamen laudandum creatus sum. Uuonium non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis conflebitur ιibi. - Deinde ut veniam mereatur, ostendit paenitentiae suae lacrymas, et propositum non peccandi de caetero : Disce-due a me omnes, qui operamini iniquisalem. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION