장음표시 사용
261쪽
sonam pulcherrimam, nobilissimam, praestantissimam, quae bona omnia in se una complectitur. Dicit Deum fortem, id est, ad Omne bonum inlinite potentem ac paratum; addit Deum vivum: id est, intelligentem, amantem, Omne bonum
En objectum infinite amabile, quo prophetae amor ac desiderium tantopere inllam matur, ut suspirando exclamet : uando veniam eι apparebo ante faciem Dei' id est, quando uniar fruitive cum dilecto 3 quando admittar ad praesentiam, ad visionem Dei mei Τ Id enim solum est, quod sitim animae rationalis explere possit.
3. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte : dum dieitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus
Amor ardens ac desiderium, ubi longe ab Objecto Suo peregrinari cogitur, lacrymas movet uerunt, inquit, mihi Iacrymae meae panes, i. e. suerunt mihi loco ciborum: quasi diceret : Relicto cibo, nihil aliud libet quam nere. Dum dicitur mihi quotidie: Ubi esι Deus ιuus'. . . Ille nempe, a quo Omne auxilium et solatium speras, nunc, in his tuis angustiis, ubi est 3. . . Ille Deus quem diligis, quem unicea tutelas, non apparet : ubi QSty. . . A quonam autem quaestio illa Davidi objicitur 3 Resp. 0 Hicitur, vel 1' ab inimicis insultantibus, qui eum exulem videbant et velut a Deo derelictum; vel 2' ab hostibus animae, ipsum a charitate Dei separare conantibus; vel 3' a proprio ipsius spiritu velut dicente : Quaecumque in hoc mundo vides, Opera Sunt Dei, pulchra quidem, Sed non sicut Deus
tuus. Ubi est igitur Deus tuus 3 Ubi iuvenies eum J uuando videbis faciem ejus 34. Haec recordatra sum, et et udi in me animam meam : quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis. usque ad domum Dei. 5. In voce Multationis et confesδionis: Sonus epulantis. Amplius explicat closiderium suum, quod ipsi S lacrymis.
ipsaque amati absentia magis exarsit. Haec, inquit, quae ad Diui j oo by Cooste
262쪽
exilium meum portinent rocordatus sum ac recogitavi ; sed minime animo deseci : imo magis dilatavi gaudio et siducia animam meam: quoniam non somper durahit exilium meum, sed hinc aliquando transibo, et quidem gaudens et exultans pertransibo in domum Dei mei. MIudi in me animam meam, idem hic significat ac dilatavi Gnimam meam, nempe prae fiducia et gaudio; ut ex subjuncta ratione patet : Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis. . .
Per tabernaeulum admirabile, hic intelligitur c estis
Jerusalem : quae est tabernaculum non manufacιum, aeternum in coelo. ubi est domus Dei. Transiturum se dicit in noce exultationis et confessionis, sonus epulantis: id est, in voce gaudii, quae Vox erit velut sonus epulantis: vel, qua voce cantabit ipse donec perveniat in domum Dei, ubi erit sonus epulantis, nempe gaudium aeternarum nuptiarum. - Εpulas aeternas indicat propheta, simulque innuit convivium Eucharisticum, quae coelestis convivii vividissima figura est.
6. ouare tristis es, anima mea ' et quare conturbas me f7. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et DeuS meus. Fiducia plenus et prospectu domus Dei gaudens, Semei-iPSum per apostrophen consolatur, et spe confirmat, dicens: Quare ergo tristitia ac maerore me amigis, O anima mea, dum dicitur tibi, ubi est Deus tuus Τ Interim dum exilium prolongatur, in Spe gaude; quoniam non perpetuo exulabo, sed adhuc erit quando praesens laudat,o Deum, eique dicere potero: Tu es salus vultus mei, Deus meus et Omnia. Νon dicit simpliciter salutare sed salutare vultus sui: quia significat visionem beati sicam, qua Deus fulgore suo anima vultum illuminat: facitque ut anima, lumine gloriae persuSa, videat Deum suum lacio ad faciom, eumque cognoscat Sicut ipsa cognita est; ita ut ex clara notitia dicat: Tu es Deus
263쪽
8. Ad meipsum anima mea conturbata eSt: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte
modico. Incipit secunda pars: fiducia inter tribulationes firmissima perveniendi ad beatum terminum. - Ε quidem, inquit, si oculos, ad me ipsum converto, causam magnae perturbationis ac dissideritiae invenio: ideo, Domine, tui recordabor semper in hac terra exilii. Quis proprie sit mons Hermonita, non constat; verisimile tamen est, eum diversum esse a monte Hermon, et situm in ea Galilaeae parte quae adjacet dordani, cum David haec duo conjungat. Illud a monte modico, referri videtur per appositionem ad Hermoni im, ut significetur hunc exiguum esse montem et miserum, longeque disserentem a monte sancto Domini, ad quem propheta exul aspirat.
9. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tua
Fusius explicat miserias exilii sui in hoc mundo, utiturque metaphora inundationis aquarum, alludens ad diluvium quod suit tempore Noe. Abyssus ti byssum invocat: id est, maxima aquarum inundatio et profunditas obruit me; et hac recedente, alia supervenit quasi a priore vocata. - Venerunt autem istae tribulationes in Moce cataracturum Dei: id est, quia Deus veluti thesauros tribulationum et probationum suarum aperuit. Alluditur ad illud: Cataractae ecplι id est, portae, Obices aquarum coelestiumὶ apertae sunt. Gen. VII, M. Idem declarat subjungens, omnia enelsa Dei, id est, gurgites profundissimos et siuetus miseriarum ac tentationum. Super ipsum, velut in Oceano demersum, transiisse. Praeter expositionem modo traditam, quae littera lis ess videtur, haec verba: Abyssus abyssum invocat, alios admittunt
264쪽
sensus, altiores ac pios Omnino: nimirum, 1' abyssus miseriae invocat abyssum misericordiae divinae; 2' abyssus humanae malitiae invocat ahyssum divinae justitiae; 3' abyssus so-e retorum Τestamenti veteris, invocat abyssum arcanorum Testamenti novi; 4' abyssus cordis humani, quod inscrutabile est, invocat abyssum Scientiae Dei, qui scrutatur renes et
11. In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum 6uS. 12. Apud me oratio Deo vitae meae r dicam Deo : Susce
13. ouare oblitus es meis et quare contri8tatra incedo. dum asiligit me inimicus
Post narratam magnitudinem tentationis, redit ad vicissitudinem consolationis, quasi dicat Postquam transierunt inundationes tribulationum, in die consolationis mittet Dominus misericordiae suae suavissimum lumen; adeo ut in ipsa nocte cantica promam et orationes sundam, dicens Deo: Susceptor Seu protector meuS eS. 11. Mundavit misericordiam suam, id est, eam misit, ut me visitet et consoletur. - Noctis tempus, quo Deum laudat, potest accipi, Vel proprie, ut significet integris noctibus se vacare Dei laudibus; vel metaphorice, pro nocte adversitatis, qua nequaquam a laude Dei set oratione: cessabit. 12. Apud me orasto Deo vitae meae r id est, in sinu meo est jugis Oratio ad Deum, auctorem vitae meae, ad quem cum omnimoda fiducia coniugio. 13. illud quare obliιus es mei ... est orationis continuatio, per modum familiaris ac fiducialis querimoniae, qua propheta expostulat a Domino cur sui oblitus videatur, eum sit prO- tector ipsius et adjutor.
14. Dum confringuntur oδsa mea, eaprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. 5. Dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus 3 uuare tristis eδ, anima mea I el quare conturbas me
265쪽
16. Spera in Deo, quoniam adhue eonfitebor illi: salutare vultus mei, et De ιδ meu 3. Pergit exponere inimicorum insolentiam, in directe Domini auxilium petens. Non solum, inquit, amigit me inimi-eus, te, Domine, id permittente; sed etiam, dum confringuntur Ossa mea, i. e. dum ad summam dehilitatem devenio, ut tentationes vix jam ferre possim, exprobraverun ι mihi inimici mei, qui tribulanι me, dicentes : Ubi est Deus tuus' Ubi auxilium ejus, quem adjutorem tuum esso jactabas Τ 0 Domine, quamdiu haec opprobria nomini tuo tam injuriosa patieris'. . . Postquam sic oravit, fiducia plenus, et certus Se esse exauditum, animam suam alloquitur iisdem sero adhortatoriis verbis quae supra usurpavit, dicens : Quare trisιis es, anima mea 3 eι quare conturbas me ' Spera in Deo, quoniam adhue eonfitebor illi, sa Iutare vultus mei et Deus meus; quasi dicat :Conside anima mea : transibit haec tribulatio, eique succedet gaudium aeternum visionis Dei. Sonsus Ilium leus. Psalmus Quemudmodum desiderat, recitatur in festo Corporis Christi; 2' in ossicio Defunctorum.1' In sesto Corporis Christi est vox Ecclesiae, ad tabernaculum Sacramenti mirabilis, et ad epulas Eucharisticas suspirantis quae sunt Solamen peregrinantis animae in hac vita, pignus et praegustatum convivii coelestis ac visionis beatificae in sutura. Ubi est Deus tuus'. . . Quare ιrisιis es, anima mea, et quare conturbas me I Spera in Deo, quoniam adhuc eonfitebor illi, salutare uultus mei et Deus meus. 20 in ossicio Defunctorum, Ecclesia, velut ore loquens animarum itidelium, ardenti desiderio appellat visionem beati sicam; atque in poenis expiatoriis Semetipsam solatur spe proximi ingressus in tabermiculum admirabile usque ad ι mum Dei, Uuure ergo ιristis es, inquit, anima mea, et quare eonturbas mer Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei eι Deus meus. Disitiam by Corale
266쪽
1. Iudica me, DeuS, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloSo erue
listi Τ et quare tristis incedo dum antigit me inimicus
3. Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanetum tuum et in tabernacula tua.
4. Εt. introibo ad altare Dei : ad Deum qui laetificat
5. Confitebor tibi in cithara, Deus, DeuS meUS. Quare tristis es anima mea, et quare conturbaS me Τ
. O Iudex sanctissime, et inspector cordium, Deus, inluere et suscipe causam animae meae adversus inimicos meos spirituales; ei ab homine illiquo ac fraudulento libera me. 2. Etenim tu, Deus, non tam iudex es, quam sortis ac salutaris auxiliator meus. Quare igitur me quodammodo repulisti' Et quare ego velut gratia tua privatus, tristis factus sum. ab inimico animae oppressus Τ5. Emitte, obsecro, gratiae tuae
lucem, et veritatem luam : ipsa haec caelestia dona Secure ac Sancte me deducunt, et per medios hostes adducent in montem Sanctum tuum, et in tabernacula lua. 4. Et sic merebor introire ad
altare Dei, ad ipsum Deum, qui renovabit immortali quadam ju
5. Ingressus itaque in conspectum tuum, laudabo te in cithara spirituali, corde nempe, Ore et opere, o Deus, DeuS meuS. Quare igitur adhuc tristis es, anima mea, aut ii more turbaris 3 lj Existimant communiter interpretes, carmen istud esse compendium vel complementum praecedentis psalmi XL l.
267쪽
6. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : salutare vultus mei et Deus
6. Spera in Deo, ejusque misericoralissima gratia: dic cum siducia et amore : Adhue, quantumvis ex tale miserabilis sim et indignus, coli fitebor laudesque ex animo os- seram illi, qui est DeuS meus, cujus vulium beatifice contemplabor.
Argumentum. - David in amictione positus quam ab iniquis patitur, petit ut ea liberatus, Dei que gratia recreatus, digne adire possit altare Dei, ibique offerre sacrificium laudi S.
I. Petit liberationem ab afflictione hostili. II. Petit, ut digne deducatur ad altare Dei. III. Se ipsum Mellat ut ibi sanete operetur ineris ium.
1. Iudica me. Deu3, et di3cerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
2. ouia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti 'et quare tristis incedo dum stilligit me inimieus
Prima pars e petit ut a Deo judice defendatur et liberetur ab inimicis iniquis. - Iudica me, Deus ... David. inquit Bel tarminus, videtur vel Oppressus suis se a rege Saulo, vel tentatus graviter a clamionibus ; a quibus cum non posset refugium habere ad homines, Deum ipsum judicem simulque patronum appellat, dicens : Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : id est, tu Deus esto judex meus et vindex. Non enim habeo ad quem pro justitia confugiam, nisi te : judica itaque et dijudica causam meam, ut
me defendas adversus stentem non sanctam ... quo nomine
appellat iniquos, ut ex sequentibus patet. Ab homine iniquo eι doloso erue me: id est, ita me judica, ut liberes ab homine iniquo et doloso. His verbis designatur, vel quivis homo iniquus et dolosus generatim vel quispiam Diuitigod by Corale
268쪽
adversarius definitus, dux gentis non sanctae, quem propheta non nominat. - 'stiee vero est inimicus animae sive intelligatur diabolus, sive peccatum, sive nostra perverSanatura,vetus homo noster, qui vere homo iniquus et dolosus est. Instantius autem propheta suam petitionem urget, Subjungens :2. Quia ιu es, Deus, fortitudo mea; quare me repulisti' et quare tristis incedo, dum at igit me iniminus y Sensus ost: 0
Deus,cum tu sis sortitudo mea et auxilium in quo unico confidam, quomodo fit ut me repulisse vidoaris 3 utque ego tristis vivam, veluti derelictus amigenti me inimico' - Ut satis Patet, nequaquam haec amara querimonia est, quaSi propheta Se revera repulsum diceret a Deo, quem suam sortitudinem esse latetur; sed est quaedam familiaris ac fiducialis expostulatio, qua queritur se ita a Deo amigi permissum, quaSi rejectus esset a Dei amicitia. Scilicet repellere nos videtur Dominus, quum in tribulationibus non adest nobis auxilio sensibili. Nequaquam tamen revera nos tunc repellit aut derelinquit: nulla enim tribulatio, sed solum peccatum nos a Deo separat: peccatum est verus
ille qui ast igit nos inimicus. 3. Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me dedu-
aerunt et adduXerunt in montem εanctum tuum, et in tabernacula tua.
4. Et introibo ad altare Dei: ad Deum qui laetisseat
juventutem meam. Seeunda pars : petit ut deducatur ad altare Dei.- Concede, inquit, mihi, Domine, lucem gratiae ac misericordiae tuae, et veritatem ac fidelem promissionum tuarum impletionem :ipsa enim me deduaeerunt, i. e. me deducent in hac periculosa peregrinatione, et adducent in montem Sanctum tuum, quem peculiaritor inhahitas et ubi constituisti tabernacula ιua. Haec duo, tuae et veritas, juxta indolem linguae hebraica sumenda sunt conjunctim : ita ut unam eamdemque rem significent, nempe divinam gratiam ; quasi diceretur: lux tua verissima; - vel, lux tua quae docet omnem veritatem et justitiam ; - vel, lux tua illa, quae est Objectum et fidelis ac Diuitiam by Corale
269쪽
vera in pletio promissionum tuarum. - Sanctus Augustinus lucem et veritalem intelligit Christum, qui est lux et veritas, tuae vera quae illuminaι omnem hominem nenientem in hune mundum. Ioan . I, 9. Mons sanetus et tabernaeum Dei sunt, vel mons Sion et tabernaculum Foederis; vel probabilius, juxta Bellarminum, coelum, et tabernacula Dei coelestia. Dicitur probabilitis: nam haec et sequentia, quae David de altari eloquitur, deque sacrificio laudis a se osserendo, et de Deo, salute vultus sui: etsi exponi possunt de sacrificiis in gratiarum actionem offerendis post dissipatas tribulationes; multo tamen commodius et pulchrius exponuntur de felicitate coelesti. -'stiee autem intelligendum hic etiam est altare Eucharisticum novae Legis, quod coeli sigura est ot inchoatio. 4. Et introibo ad altare Dei. . . Explicat quid facturus sit in monto sancto et in ta hornaculo Dei : sacrificium videlicet offeret: ideo enim accessurum se dicit ad altare. Sacrificium autem offeret confessionis seu laudis, ut declarat sequentibus: Con ι itebor tibi in cithara . . . Non solum accedit ad altare Dei, sed ad ipsum Deum, qui
laetificat, ait, juventutem meam : id est, qui gaudiis implebit
me, nova et aeterna juventute donatum. Sensus enim est
quasi dicat : Coram ipso Deo apparebo, in apertum ejus Ons poclum admissus et in gaudium Domini mei; ibique laetitia inessa hili perfusus, induar nova quadam forma gloriae
et immortalitatis. - Mystice significatur effectus sacrificii Missae, quo christianus homo, et praesertim sacerdos, em ei tur homo novus, induens juventutem gratiae, de qua Apostolus : Licet is qui foris est noster homo corrumpatur. tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. II Cor. IV, 16.5. Consitebor tibi in cithara. Deus, Deus meus. ouare tristis es anima mea. et quare conturbas messi. Spera in Deo, quoniam adhuc consitebor illi : salutare vultus mei et Deus meuS.
Terιia pars P se ipsum excitat ad sancto operandum Deo. Confitebor tibi in cithara ... id est. laudabo te, O Deus, et misericordias tuas omniaque mirabilia tua cantabo consODiuitiam by Gorale
270쪽
nante cithara. - Duo ad laudandum Deum adhibet, cantum et citharam, id est, voces et opera : quae duo in hac peregrinatione raro perfecte concordant: in coelis autem optime concordabunt. - Porro citharae meminit etiam Ioannes, ubi describit laudes Sanctorum in coelo: Habentes, inquit, singuli eitharas in manibus. Αpoc. V, 8. Cithara etiam symbolum est assectus et amoris; ita ut confiteri in eiιhara significet quoque laudare Deum magno cordis
affectu et amorB. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me'
Apostrophe consolatoria, qua Semetipsum confirmat propheta, quasi uicat : Cum tanta bona me maneant in domo Dei, quid me in hac terra contristet Τ Gaudendum potius Semper, gaudendum in Domino, et in spe suavissima sutura beatitudinis. 6. Spera in Deo, quoniam adhuc eonsilebor illi. . . id est, noli esse tristis, anima mea, sed spe gaude : Spera in Deo; quia tempus veniet, quando praesens laudabo Deum, et confitebor misericordias ejus, dicens ei : Salutare nullus mei et Deus meus: id est, tu salus es vultus mei, dum fulgore tuo vultum meum illuminas, faciendo ut facio ad faciem tu contemplans, cognoscam te sicut et cognitus sum; ex qua notitia clara et beatifica exclamem dicens : Tu es Deus meust Sensus Illurgleus.
Psalmus Iudiea recitatur, 1' initio Missast, 2' in osticio do0ratione Christi, et 3' in sesto Corporis Christi. 1' Α remotissima antiquitate li) Ecclesia Psalmum hunc
ore sacerdotum suorum ad sacra mysteria introeuntium, recitare consuevit. G Priusquam sacerdos gradus altaris ascen-α dat, et antequam Sacrum ordinetur osticium, inquit Guliel-s mus Durandus 2ὶ, ad se ipsum revertens inclinat se antea altare : significans Christi exinanitionum, qui inclinavit re coelos et descendit; et considerans quod justus in principio
li Ut patet ex S. Ambrosio, lib. 5 de meram. cap. 2; et ex S. Gregorio Naa. orat. 28, circa sin.
