장음표시 사용
281쪽
riendo subjiciunt tibi pol mi os, et penetrabunt inimicorum
Sagittae Regis in hac secunda expositione, sunt, vel verbum ejus ac praedicatio evangelica; vel ejusdem verbi praecones, viri apostolici. Non enim raro simili sensu metaphora sagittae adhibetur : Posuiι me sicut sagittam electam Isai. XLIX, 2j. Si 'ut sagittae in manu hi tentis, ita filii eaeeussorum. Ps. i XXVI. Sagittae dicuntur aeutae, quia magnam habent emcaciam penetrandi corda durissima. - Dicuntur populi sagittis istis vulnerati cadere sub Regem : quia non vulnerantur, ut Omnino exstinguantur, sod ut moriantur peccato et vivant justitiae, et eo modo subjiciantur Christo. - Dicuntur sagittae penetrare in corda inimicorum regis, id est, in corda peccatorum : quia corda compunctione penetrant, et amoris igne incendunt. Nam jacula verbi Dei cordibus quibus infiguntur inhaerent, ut vulnus salutare conservent, et ex inimicis amicos faciant et SanctOS.
8. Sedes tua. Deus, in gaeculum saeeuli: virga directi nis virga regni tui.
Venit tandem ad supremam dignitatem Messiae, et diserte eum vocat Deum; sedem regni ejus aeternam fore dicit, Sceptrumque ejus sceptrum directionis, id est, sequitatis ac justitiae: intellige, regimen ejus fore justissimum. - Iustitiam hanc Regis propriam spendidius explicat, subjungens :9. Dileaeisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unaeti te, Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus
tuis. Quoniam iterum illud propterea significare potest causam vel effectum, ut supra, versu 3; ideo et iste locus sensum admittit duplicem. Sensus primus: Quia dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, obediendo usque ad mortem crucis. Propterea, o Fili Dei, unxit te Deus Pater oleo laetitiae r id est unctione gloriae. collocando te ad dexteram suam, Super Omnes angelos atque homines, cohaeredes tuos in coelis. Sensus alter : Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, pro Dissiligod by Cooste
282쪽
pterea quod Deus Pater unxit tu oleo gratiae prae consortibus tuis qui nempe tecum sunt sive humanae naturae, Sive Sacerdotii, sivse regni, si vo demum salutis participes; quia videlicet unxit te gratia unionis hypostaticae, unde factum est ut in te Spiritus sine mensura effunderetur, caeteri autem omnes de plenitudine tua mensuram accipse Pont. Prior interpretatio videtur praeserenda : 1' quia oleum Iaetitiae melius significat gloriam : 2' quia illi qui jam vocatur
Deus, melius dicitur colluta uncti O gloria quam unctio divinitatis. - Animadvertendum enim est, Christum hoc versiculo iterum vocari Deum; cum illud Deus primo loco, vocativi casus Sit.
10. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, supIlle : manan ι, nec non a domibus eburneis : eae quibus deleetaverunt te filiae regum in honore tuo
Concludit en contium Regis enarrando extΡrnum rius apparatum, v Stimentorum fragrantiam et palatii nobilitatem. - Εxquisita aromata significantur veri, is illis myrrha, et id est, stacte, vel aloe et easia, sorte cinnamomum. - Domus eburneae sunt Palatia sumptuosa, quorum parietes tecti sint ebore. - Filiae regum in honore tuo : id est, filia regum quie tibi serviunt, et comitatum gloriae faciunt. Sun Sus ergo sic enuntiari potest : Suavissimi odores spirant ex vestimentis tuis, ut ex palatiis oburneis; seu vestimenta tua, et palatia ebore contecta, perfusa sunt pretiosissimis odoramentis et aromatibus : ex quibus aromatibus deluctant te et laetitia assiciunt filiae regum, quae tibi honoris
Haec omnia figurata sunt et allegorice dicta, de gratiis et virtutibus animae et corporis Christi excellentissimis, quae aromatibus designantur. - Per vestimenta intelligitur Christi humanitas, qua velut vestimento aut velo divinitas contegitur. - Per domos eburneas ivel quod idem est, per domum eburneam , intelligitur eadem humanitas, et speciatim corpus
Domini, quod est quasi templum purissimum. in quo divi-
lj Existimarit hoc esse aromaticum lignum, quod vocatur saniat.
283쪽
nilas ii iliabitat, et de quo ipse dixit Iudaeis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus eaecitabo illud. . . dicebat autem de remplo corporis sui. Joan. II. 19. 2 l. CL II Cor. V. 1 seq.
lni irpi et dis nonnulli domos eburneas, pio intelligunt de Beata Virgine: totumque versiculum sic exponunt: Virtutum Omnium odores spirant, o Christe, ah anima tua et corpore, quae vestimenta tua sunt, deprompta a domibus eburneis, nempse a candidissimis visceribus Boalae Virginis Matris: eae quibus spiritualiter exortar quoque, et sanctitatis Odore Persu Sat virgines, delectaverunt te, tanquam filiae regum honori
Filiae regum rogis honori servientes, sunt vel regna Evangelio acquisita ἰ vol anima rogiae, plectae et peculiariter Christo devotae . - Ipsae delectaverunt eum iisdem odora montis, dum post Rogem in Odorem unguen lorum, i. e. Virtutum ejus currunt; set eumdem odorem patientiae, humilitatis ac charitatis, Christi nempe odorom suavis Simum SP argunt.
ll. Is lilii regina a deaetris tuis in vestitu deaurato
circumdata viarietate. Incipit tertia psalmi pars : en conatum sponsae Christi
quam laudat - 1' ab ε jus ornatu. - 2' ab amore, - 3' ahim Perio, - 4' a comitatu, - 5' a secunditate gloriosa. II aec autem sponsa est Ecclesia, quae ratione potestatis, Sanctitatis ac virtutum. exhibetur ut Regina ornatissima. Vir caput est mulieris, sicuι Christi caput est Ecclesiae : ipse, salvator corporis ejus . . Dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illum sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo
vitae: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maeulum. Eph. V, 23. Se q. Sensu consequenti ac secundario, sponsa Christi hic celobruta, est illi arvis anima persecta, et potissimum Beata Virgo Maria: quae, licet Mater Christi sit secundum carnem; est tamen Ptiam sponsa ejus seeundum spiritum, et inter membra Ecclesiae primum obtinet locum . itaque non sine ratione hic psalmus canitur in sestis Beatae Virginis, et aliarum etiam virginum; nec immerito dicitur de singulis: Ieni, sponsa Christi, accipe coronam. Disilired by Corale
284쪽
Sponsa Christi dicitur quia dignitatis Sponsi sui Regis est particeps. A deaetris tuis, id est proxima tibi, in loco
summi honoris. - Astitit, et non sedit, inquit Chrysostomus, quia sedere convenit aequali : et ideo Filius sedet ad dexteram Patris, ut aequalis: Ecclesia autem, ut inferior, assistit, cum coelestibus potestatibus, quae assistere dicuntur coram Deo. Astitit autem in Ornatu pretioso, qualis Reginam decet. In
uestitu deaurato eircumdata uarietate : hebraice, in auro ac uarieιate de Ophir, quae regio Indica erat, ex qua aurum purissimum quaerebatur. Varietas illa proprie indicare videtur ornamenta varia sponsae, ut diadema, monilia, cingulum, calceamenta et similia; metaphorice autem Ornatu S ille pretiosus ac varius, varias Ecclesiae virtutes, varia dona ejus ac charismata significat. Hieronymus et Chrysostomus per vestem auream, gratiam sanctificantem; per varietatem, VariaS VirtuteS, fidem, Spem,
charitatem, humilitatem etc. intelligunt. Quae nequaquam pugnant, imo consonant cum verbis Apocalypseos : Venerunt nuptiae Agni, et Maeor ejus praeparaviι se. Et datum esι illi ut cooperia ι se byssino splendenti eι eandido. Byssinum enim j ιificaιiones sunt Sanctorum. Apoc. XIX, 8.12. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patria tui. 13. Ει concupiscet Reae de rem tuum: quoniam ipse est
Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. His verbis, sub larma hortatoria praedicatur ardens Ecclesiae erga Christum amor, quo relinquit patrem, matrem et omnia ut divino Sponso adhaereat. - Audi, inquit filia... per apostrophen Ecclesiam alloquens, quam Aliam appellat, vel in persona Dei Patris, secundum Hieronymum; Vel in persona alicujus Patris Ecclesiae, id est, alicujus Apostoli vel Prophetae, ut censet Augustinus. Est autem sensus, quasi dicat: O sponsa Christi, audi verba Sponsi tui, ea considera, eisque obedi persecte; et quo facilius id facias, obliviscere populum tuum et domum patris tui. - Allogoricis hisce verbis invitatur Ecclesia ad accipiendam scientiam Christi,
285쪽
audiendo doctrinam ejus, contemplando exempla, implendo praecepta. Invitatur quoque ad obliviscendam gentem Suam, et paternam domum, quia renuntiare debet superstitionibus Gentilitatis, et legibus caeremonialibus Synagogae; imo sensu altiore, quia oblivisci debet et odio habere mundum atque ea quae in mundo sunt. Nam electa est Ecclesia de mundo, quae domus est patris nostri veteris Adami, o paradiso ejecti; vel . si melius placet, ipsius diaboli. Ego elegi nos de mundo Joan. XV, 19j. - Omnia oblivisci debet, ut unice Sponso contemplando et amando sit intenta. Quod addit: Eι concupisceι Reae deeorem ιuum ... Rationem reddit, cur Ecclesia debeat esse tota amori et obedientiae Sponsi coelestis intenta : quia videlicet sic fiet, ut . vere placeat oculis ejuS, et mereatur amorem cordis ejus. Nihil enim gratius ei est, quam obedientia mandatis suis: quoniam non alius est Bex ille Sponsus Ecclesiae, quam Dominus Deus ab Omnibus creaturis adoraudus : Quoniam ipse est Dominus
Potest etiam illud : Ει eone Aeet Reae decorem tuum, Spe clari ut in parenthesi positum; et tunc motivum principale cur Sponsa pro Sponso Omnia relinquere debeat, erit : Quoniam ipse est Dominus Deus.14. Et siliae Tyri in munertibus vultum tuum deprecabuntur : omnes divites plebis.
Iam laudat Reginiae imperium, et praedicit fore ut regna et provinciae gentilium agnoscant Ecclesiam, eique obsequia et munera, id est, corda sua et obedientiam exhibeant.
Illud filiae Tyri significare videtur ipsam civitatem Tyrum,
et ab ea dependentes provincias; repraesentat autem generatim gentilitatem, quia Τyria respublica, Palaestinae vicina, tunc temporis inter ethnicas gentes erat clarissima. - In muneribus oultum ιuum deprecabuntur e scilicet cum muneribus venient supplicantes tibi, vel tanquam favorem deprecantes, ut ante faciem tuam admittantur. Quibus verbis allegorice significatur, Gentes pro honore ac gratia summa Diqiligod by Corale
286쪽
habituras possidere religionem Christi, et pertinere ad Ecclesiam ejus. Omnes divites plebis: id est, ditissimi populorum, praeclarissimae gentes ad te venerabundae ac supplices
5. 0mnis gloria Hus siliae Regis ab intus: in limbriis
aureis circumamicta varietatibus. Revertitur ad Reginae gloriam, et pulchritudinem, quam distinctius explicat. - Omnis, inquit, gloria ejus ab intus: id est, universa gloria filiae Regis, sive Ecclesiae, est essen inti aliter intrinseca, spiritualis et in corde : consistens in fide, charitate, etc. CL I Pet. III, 3, 4 .-Addit autem, in fimbriis
aureis, circumamicta varietatibus: id est, amictu ornata variegato, quod ornamentum quoque extrinsecum designat; nec tamen contradicit praecedentibus 1 Brbis. Sensus enim est :Quamvis externus decor ei non desit, hic tamen vix umbra est interni, et quasi pro nihilo reputandus: - vel : Gloria Ecclesiae, quae essentialiter interna est, resplendet tamen extrinsecus in fimbriis aureis et in amictu variegato. Quibus verbis imprimis declarat propheta, pulchritudinem et magnificentiam quam describit, esse spiritualiter intelligendam, ut carnalibus cogitationibus quae suboriri possent, occurrat: ideo dicit, Ecclesiae gloriam esse ab intus.-Dicendo
autem, omnem gloriam et decorem internum esse, nequaquam exteriorem cultum et caeremonias, quae sunt pietatis retinacula, excludit aut reprobat; sed significat duntaxat honorum spiritualium praestantiam: haec onim interiora velut anima sunt, Ex qua Omnis eis cacium et gratiam ad exteriora pro manare oportet. Si consideremus verba, pronomen ejus redundat per pleonasmum, unde et graece deest. - Fimbriae aureae, proprie ornamentum Sunt, quo vestis ora distinguitur; metaphorice vero designare videntur opera exteriora charitatis. -Per varie -
ιαtes, intelligitur proprie, vel vestis opere phrygio intertexta
vel idem quod supra, nempe ornamenta varia quibus Sponsa condecoratur: metaphorice autem, vel variae virtutes Eccle- Siae, vel variae Observationes, variique Deum colendi Disilired by Corale
287쪽
ritus Ordinesque religiosi diversi. Ecclesia enim dispensa trix est mulιiformis gratiae Dei it Pet. IV, 10 . - Divisiones scilicet gratiarum sunt : idem autem Spiritus; et divisiones
ministrationum sunι: idem autem Dominus: et diuisiones operantium sunt: idem vero Deus qui operatur Omnia in omnibus ...dividens singulis prout vult. 1 Cor. XII, 4 seqq. cur autem, Ecclesia sponsa regis cum sit, hic vocatur filia regi. J - Res p. 1' Ut adoptio ejus divina significetur, secundum illud : Dedit eis filios Dei fieri. Vel 2' vocatur filia regis, id est, lilia Dei Patris : utpote sponsa unigeniti Filii Patris. Vel 3' dicitur filia regis, id est, uxor regia, adolescentula et virgo: ut significetur perpetua Ecclesiae juventus.l6. Addueentur Regi virgines post eam '. proaeimae ejus olferentur tibi. 17. Aferentur in laetitia et Gultatione : adducentur in templum Regis.
Hic laudat Reginam ab ipsius comitatu. Alloquens enim Sponsum, etsi in tertia persona, describit sponsae subsequentes comites, quasi dicat: Post Ecclesiam, sponsam Christi principalem, adducentur etiam ad thalamum tuum, o coelestis Sponse, virgines aliae : illae nempe, quae reginae suerint proximae, conjunctae et Similes, quaeque supra vocatae sunt filiae regum in honore, nimirum Regis glorioso famulatui peculiariter Con Secratae, - Hae autem quaenam significantur 3 1' Animae selectae, quae virginitatem Suam Deo con Secrarunt.
2' 0mnes Ecclesiae particulares, quae Ecclesiae Roman O-Cui holiciae adhurrent et Obediunt. - 3' Si per sponsam Christi principalem intelligatur Beata Virgo Maria, post eam venientos erunt Omnes virgines, reginam virginum imitantes. Addendo lperentur in laetitia et e Ilatione: adducensurin templum explicat gaudium tam multiplicium nuptiarum. - Adducuntur in regis domum seu palatium: quod est templum, sive caelum; eoque introducentur cum magna lauitia sua, ut applausu lolius curiae coelestis. Fortasse hic respicitur canticum illud, quod soli Virginum choro in coelesti
rogno cantare licet: Et cantabant quasi canticum novum ante Diuitigoo by Corale
288쪽
sedem . . . Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virqines enim sunt. Hi sequuntur sonum quocumque ierit.
Apoc. XIV, 3, 4. 18. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: eonstitues eos principes δuper omnem terram. 19. Memores erunt nominis tui, in omni generatione et
20. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et
in saeculum δaeculi. Uuarta pars : laus filiorum. - Post expositam dignitatem ac gloriam Sponsi et sponsae, transit propheta ad fructum nuptiarum, dicens: nascituram ex hoc matrimonio felicissimam prolem, quae toti orbi terrarum imperatura sit, Dei que gloriam celebratura in aeternum. In his verbis, pro patribua tuis, pronomen tuis, ut communius censent Patres, est reserendum ad Sponsam, quae supra est jussa oblivisci paternam domum, adeoque majores Seu patres suos; et SensuS est: Pro patribus quos habuisti. Osponsa, id est, pro patriarchis et prophetis; nec non pro patribus quos reliquisti in gentilitate, et quorum oblivisci jussa es : nati sunt tibi silii, Apostoli nimirum et apostolici viri, orbis terrarum principes et legislatores : Constitues eos principes super omnem terram. Scilicet pro duodecim Patria chis, principibus tribuum Israel, nati sunt duodecim Apo. stoli, principes mundi; et hi vicissim, Patres effecti eorum quos in Christo genuerunt, locum dederunt liliis, Episcopis nempe et Ecclesiarum rectoribus; quae generatio perpetua sanctae Matris Ecclesiae, principatum obtinet in universo
Duo sequentEs versiculi, 19 et 20, explicant regiae sobolis nobilitatem; simulque encomtum Regis, et PSalmum concludunt : significando nimirum, sore ut Sancta proles ex tam sancto connubio nascitura, non alium habitura Sit finem nisi perpetuam Dei laudem. - Praedicitur hic Ecclesiae iii desecti-hilitas et perpetua sanctitaS.
289쪽
19. Memores erunt nominis tui, Domine. . . omnes illi filii, inquit, per Successivas generationes nascituri, memores
erunt nominis tui, o Deus, ut illud laudent ac praedicent: ex quo sequetur, ut populi fideles ab ipsis instituti, laudes tuas similiter celebrent :20. Propterea populi confitebuntur ιibi in aeternum, et in sine ulum saeculi. Scilicet laudabunt te in hac vita et in sutura. Etsi enim in patria cessabunt preces et lacrymae; laudatio tamen et glorificatio non cessabunt. Spectavimus haec ultima verba ut directa ad Deum Patrem:
intelligi quoque possunt ut dicta ad Christum Regem, cujus
nomen una cum Deo Patre et Spiritu sancto ab Ecclesia laudabitur in aeternum. Sensus Uturmeus.
Psalmus Eructavit recitatur, 1' in Nativitate, Circumcisione et Transfiguratione Domini; 2' in sestis B. M. Virginis, caeterarumque Virginum: 3' in sestis Apostolorum. ' In sestis mysteriorum Christi, Ecclesia, ut patet, Sponsi sui laudes celebrat et decora; eumque contemplatur ut fp ciosum forma prae siliis hominum. - Porro si celebrat Nativitatem, peculiarius elucere illam pulchritudinem videt insuavissima Verbi incarnati insantia, atque in regia ipsius paupertate; - si celebrat Circumcisionem, in signaculo eircumcisionis, et in nomine Jesu, quod puero imponitur, tanquam in regiis insignibus; - si celebrat Transfigurationem, in manifestatione coelestis illius claritatis, qua resplenduit facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus facta sunt alba
2' In sestis B. M. Virginis, Ecclesia, Dei Genitricem considerans ut coeli Reginam ac Spiritus Sancti Sponsam, eam celebrat primum in directe : laudando Regem, Filium ejus, cujus gloria in ipsam redundat; secundo directe, ipsam intuendo, ut adstantem a dextris Regis, in vestitu
Caeterae Virgines, Christi sponSae, similiter laudantur primum in Sponso suo glorioso; deinde in se ipsis, quatenus
290쪽
Beatissimae Virgini Mariae, Virginum Reginiae similes factae sunt, ejusque vestigia seculae; adeo ut ad eas praecipue pertineat illud : Addueentur Regi virgines post eam, proaeimae ejus asserentur tibi: asserentur in laetitia et eaeu Ita ιione, adducentur in templum Regis. 3' In sestis Apostolorum, Beati Apostoli celebrantur primo in directe : nimirum in Christo Rege, cujus sunt electi milites; et in Ecclesia, cujus simul sunt fundatores et ornamentum, secundum illud : Et murus cinitatis habens fundamenta duodeeim; et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. . . . Et fundamenta muri eisitatis omni Iapide pretioso omnata Apoc. XXI, 14, 19J. - Secundo, laudantur in se, quatenus principes constituti super terram, ut regnum justitiae
tueantur: eorumque regimine sanctificati populi, confiteantur. Domino in aeternum, et in saeculum Saeculi. Diuitigod by Corale
