장음표시 사용
291쪽
1. Deus noster refugium et virtus : adjutor iit tribu lationi hiis quae invenerunt nos nimis ij. 2. Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes inc0r mariS. 3. Sonuerunt et turbatae Sunt aquae eorum : conturbati sunt montes in sortitudine ejuS. 4. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus η. 5. Deus in medio eius, non commovebitur : adjuvabit eam Deus mane diluculo.
6. Conturbatae sunt gentes, et inclinata Sunt regna: dedit vocem suam, mota eSt
T. Dominus Virtutum nobiscum : SuSceptor noster Deus dacob.
. Deus noster refugium nobis est et sorii ludo : adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimi S. 2. Propterea non timebimus etiam dum lauditus turbabitur terra, et excussi montes transferentur in medium mare. 5. Ei reipsa sonuerunt et turbatae Sulit aquae marium, concuS- sique sunt montes sorti brachio Dei. 4. At interim numen abundans laetificat ei vitatem Dei: quia hanc sanctificavit sibi in tabernaculum AliissimuS. 5. Vere Deus in medio eius, ideoque non commovebitur : sed adjuvabit eam Deus semper promptissime. 6. Conturbatae quidem suu gentes, ei labefacta sunt regna rei ubi misit Dominus vocem iuui-irui sui, mola est universa terra. . Tunc autem Dominus exercituum nobiscum manet: protector noster Deus lacob. lὶ Juxta hebraeuin : Adjutor in tribulationibus inuentus est validus.
292쪽
8. Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terrae. 9. Arcum conteret, eteonfringet arma : et Scuta comburet igni. 10. Vacate, et Videte quOniam ego sum Deus : exaltabor in Gentibus, et exaltabor in terra. 14. Dominus virtutum nobiscum': Susceptor noSter Deus Jacob.
8. Quin imo, venite, videte opera Domini, et prodigia quae ρο-
Suil super terram: auferendo bella ab orbe terrarum. s. Ecce arcum contrivit ei confregit arma : ci scula eombussit igne.
10 Vacate igitur, et ex lii S cognoscite quoniam ego sum Deus, qui solus exaltabor in Gentibus et
exaltabor in terra. ll. Nos itaque merito cantabimus somper: Dominus virtutum nobiseum : susceptor noster Deus Iacob.
Argumenιum. - Praesens psalmus, ait Ian senius, compositus putatur occasione victoriae Davidi concessae de omnibus suis circum quaque inimicis, regno suo infestis; aut, Secundum alios, occasione liberationis, qua, tempore Ezechiae regis, populum Juda et civitatem Ierusalem Dominus liberavit ab obsidione Assyriorum, plaga magna illos caedens, et suis pacem praebens. Est itaque gratulatio pro insigni aliquo auxilio, filiis Israel et sanctae civitati Ierusalem divinitus collato: propter quod deinceps, etiam maximis in periculis, securosso sore canunt; aliasque gentes ad considerationem divinae potentiae in populo Israel declaratae invitant. Secundum sensum mysticum, psalmus hic vox est Christi fidelium, exultantium in Deo, quod illis a persecutione et oppugnatione infidelium tandem liberalis, pacem universa lem praestiterit: voce evangelicae praedicationis iniquos ac superbos daemones conturbando et prosternendo; genteSque, armis contra Ecclesiam depositis, fidei subjiciendo.
l. Deus tuetur populum suum ab omni mula. II. Deus laetificat populum suum Omni bono.
293쪽
1. Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribula-ιionibus, quae invenemunt nos nimis.
Testantur populi Deo dicati, se Deum habere protectorem et adjutorem in omnigena tribulatione sua. Deus noster, inquiunt, refugium et virtus... scilicet refugium tutissimum quando fugiendum est, et virtus quando pugnandum ac sustinendum: utroque autem tempore ipse Deus omnipotens ost jutor populo suo, nempe modo incolumitatem ei praebendo, modo etiam victoriam et omnia hona pacis. - In tribulationibus quae inηenerunt nos nimis: id est quae multae et graves invaserunt nos; - nisi praeseratur lectio hebraica: Adjutor Deus in tribulationibus inventus est validus.
II inc, ex firmissima illa fide de adjutorio Dei, quod nunc iterum insigni effectu experti sunt, maxima fiducia impleti addunt, se nihil timere: 2. Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et tran3ferentur monteS in cor mari3.3. Sonuerunt. et turbatae 3unι aquae eorum; conturbati
sunt montes in fortitudine ejus.
Deo, inquiunt, protegente nos, nihil timebimus, securiori mus : etiamsi omnia, terra et mare sus deque vertantur; etiamsi terra ita concutiatur ut montes conjiciantur in eormaris graece, marium id est, in medium mare. - Εt revera hujusmodi commotiones vidimus: 3. Sonirerunt eι turbatae sunt aquae eorum, id est marium ἰ conturbati sunι montes in fortitudine ejus, id est, Dei: nimirum potentia et robore divini brachii, quod solum potest montes movere et tremefacere. Mysιice hic describuntur, 1' Ecclesiae persecutiones et tentationes, quae Deo permittente exoriuntur; 2' perturbatio terribilis, qua mundum in novissimo die concutiet divina justitia, quaque Omnes impios involvet. - Terra designat homines terrenos; montes, SuperboS et potentes saeculi; mare, magnitudinem et amaritudinem tribulationum, quibus immergentur impii in die judicii; turbatio aquarum et montium,
294쪽
4. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctim
eavit tabernaeulum suum Altissimus. 5. Deus in medio ejus, non commovebitur: adjuvabit eam Deuδ mane diluculo.
Incipit altera pars, quae bona exponit civitatis Dei, simul quoriationem explicat securitatis modo indicatae. - Describitur Scilicet status sanctae civitatis, oppositus conturbationibus mundi impii. Civitas Dei possidet fluinen Dei, tabernaculum Dei, ipsum Deum. Fluminis impetus, hebraice fluminis diuisiones, rivuli, indicat aquas beneficas et abundantes, oppositas amaris fluctibus saevi maris. Haec sigura sorte alludens ad aquas sontis Siloe, ex monte Sion defluentes, indicat divinae protectionis
abundantiam. Saneι caviι tabernacu Ium suum Altissimus. En lantae protectionis ratio : quia civitas Dei est, quam elegit Deus et sanctificavit in tabernaculum sibi. Saneι eauit, id est, separavit ab omni pro sano contactu ut violatione hanc civitatem, tanquam rem et habitationem Suam. Sanctificare, separationem indicat rei sacrae a profani S. Mystice, einitas Dei est Ecclesia, - vel Beata Virgo Maria, - aut alia quaevis anima sancta : haec enim templa ac labernacula sibi sanctificavit Altissimus. - Flumen Iaelisicans, est abundantia gratiarum in hoc saeculo, vel torrens voluptatum in futuro. Ostendit mihi Ausium aquae vitae, splendidum ιanquam erystallum, procedenιem de sede Dei eι Agni Apoc. XXII, 1 . - Nonnulli, etsi minus recte, numen accipiunt in malam partem, pro impetu tribulationum, qui non nocet Ecclesiae sed eam laetificat. 5. Deus in medio ejus, non commouebitur. . . HOC Opponitur instabilitati terrae et montium. Civitas Dei nulla perturbatione movebitur, quia Deus est in medio ejus, in corde ejus, praesentissimus ei manet, ut eam adjuvet. Adjuvabit eam Deus, et quidem mane diluculo : id est mature, Opportune, prompte. Mystice vero, in exortu diei, seu incipiente die felicitatis aeternae, civitati suae laetitiam et stabilitatem dabit persectam. Scriptura enim comparat infidelitatis tempus tenebris noctis Diuitiros by Corale
295쪽
tempus fidei, aurorae: visionem gloriae, claritati diei. Habemus firmiorem propheticum sermonem, eui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illueeseat et lucifer oriatur in eordibus uestris. II Pet. I, 19.6. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna rdedit vocem suam, mota eSt terra. 7. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. Clarius explicatur illud non commouebitur, et adjuvabit eam Deus. Nimirum : Dediι uorem suam, id est, intonuit Dominus contra hostes populi sui; ideoque gentes et regna hostilia statim nutant et cadunt, imo universa terra contremiscit. Nos autem in pacu sumus quia Dominus virιutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob.
Mystice, prophetia haec est de spiritualium inimicorum ruina. VOX Dei intonans, est vox Evangelii; vel vox divinae justitiae, quae praesertim in sine mundi audietur. - Regna quae corruunt, repraesentant regnum Satanae, dominantis in Gentes per idololatriam, et per peccatum in animas; - r praeSentant quoque persecutiones varias, et quoslibet spirituales inimicos : hi quamvis polentes sint, trement sicut tremit terra, et cadent voce Christi Domini : qui est Dominus virιutum, id est, exercituum, nempe Deus omnipotenS.
R. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia
guster terram : auferens bella usque ad finem terrae. 9. Areum conteret et confringet arma : et 3cuta comburet igni.
Hanc Dei erga populum suum protectionem et beneficentiam tam mirabilem non sum cit ut enarret; vult ut eam Omnes populi contemplentur. Quare invitat eos, dicens : Venite. considerate Opera Domini, seu miracula quibus implevit terram, auferendo omnia bella, et ipsa bellica instrumenta do- struendo Areum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni. - Praedicitur his verbis pax universalis : soroscilicset, ut illa pax, quam Dominus civitati suae dabit, exten-Diuili eo by Cooste
296쪽
PSALMI SELECTI. - Ps. XLV. 289 datur ad universum terrarum Orbem. Haec autem Pax universalis designat, 1' fidem catholicam quae pacem Christi continet; 2' aeternam pacem Ecclesiae triumphantis, cujus prospectu Ecclesia militans in bellis sustinendis confirmatur.
10. Vacate, et videte quoniam ego gum Deus : eaealtabor in gentibus, et eaealtabor in terra.
Iterum invitat hominus ad considerationem salutarem Pet quo efficacius persuadeat, inducit ipsum Deum loquentem et exhortantem. - Modo dicebat, venite; nunc, ut ostendat quomodo venire Oporteat, dicit, nacti te: id est, omnem aliam curam, praesertim peccaminosam Seponite, et mente libera atque tranquilla considerate. . . Sic enim videbitis quoniam ego sum Deus : eaealtabor in gentibus et exaltabor in terra. Cujus sententiae sensus est, 1' evidenter cognoscetis, me Deum Israel, esse verum Deum, magnum coram omnibus gentibus et per totum orbem terrarum; 2' Sensu mFStico, juxta sanctum Basilium: Cognoscetis, me desum Nagarenum, etsi homo esse videor sicut caelori, esse simul verum Deum ἰ nam cum suspensus fuero in cruce, omnia traham ad me ipsum, et adeo exaltabor, ut in nomine meo Omne genu flectatur.
Dominus virtutum nobi3cum : SuSceptor noster Deus Iacob. Concluditur psalmus repetitione Versus I, quo assectus pius, qui totius cantici Velut fructus est, altissime cordi maneat impreSSus. Sensus Illurgleus. I salmus Deus noster refugium, recitatur 1' in Epiphania
Domini; 2' in Dedicatione Ecclesiae; 3' in ossicio Beatas Mariae Virginis; 4' in ossicio aliarum Virginum; 5' in ossicio
Martyrum.1' In Epiphania Domini imprimis respicitur versiculus 10: Vaevie et videte quoniam ego sum Deus: eaealtabor in Gentibus,
297쪽
eι eaealtabor in terra. Ecclesia scilicet cantat felicitatem suam, eo quod possideat Christum Regem, protectorem, pacificum. dominatorem Gentium. 2' In Dedicatione Ecclesiae, celebratur Christus ut protector ac sons omnis gratiae, habitans nobiscum, in medio nostrum, in tabernaculo templi quod sibi sanctificare dignatus est: Sanctificavit tabernaculum suiι in Altissimus. 3' In ollicio de Beata, nomine civitatis Dei allegorico spectatur sancta Dei Genitrix, quae gremio suo Christum portare meruit, quam sibi in tabernaculum sanctificavit Altissimus, et per quam possidemus Chri Stum ejusque gratias: scilicet per quam Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. 4' In sustis de aliis Virginibus, spectatur mystice corpuS humanum ut templum ac tabernaculum Dei, quod per castitatem praecipue sanctificandum est. At vero ipse Deus habitans in sacrario virginei corporis, ipse est refugium et virtus,
adjutor in insultibus nimiis quibus humana fragilitas impugnatur : Deus in medio ejus, non commovebitur.5' In os scio Martyrum celebrantur militum Christi certamina, sortitudo in Domino, et gloriosi triumphi: Deus noster
refugium et virtus... Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram ... Arcum conteret et confringet arma. . . Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob. Diuiligod by Coosl
298쪽
Omnes gentes, plaudite manibus.
d. 0mnes genteS, Plaudite manibus : jubilato Deo in voce exultationis. 2. Quoniam Dominus excelsus, terribilis : Rex
3. Subjecit populos nobis : et gentes sub pedibus
4. Elegit nobis haereditatem Suam : speciem Iacob, quam dilexit. 5. Ascendit Deus in jubilo : et Dominus in voce tubae. 6. Psallite Deo noStro, psallite : psallite Regi no- Stro, psallite. 7. Quoniam Rex omnis terrae Deus: psallite sapienter.
8. Regnabit Deus Supergentes : Deus Sedet supersedem sanetam Suam. l. omnes genies, plaudite manibus : jubilate Deo voce laetissima. 2. Quoniam Christus Dominus noster excelsus est, terribilis, et Rex magnus Super omnem ter
5. Ipse per Apostolos subjecit nobis populos et gentes univer
4. Ipse dedit nobis tanquam filiis haereditatem suam Iliae gloria est praedileeti Israelis. 5. Ipse primus eo ascendit, Homo-Deus, in iubilo : ei Dominus triumphalor, in voce tubae. 6. Psallite Christo Deo nostro. psallite : psallite Regi nostro, psallite. T. Quoniam Rex omnis terrae Christus Deus : psallite dignissime. 8. Regnabit Christus Deus noster super gentes, per Apostulos et successores eorum : Sedens interim ad dexteram Patris, Deus ei Homo Super sedem sanctam
299쪽
9. Principes populorum eongregati sunt cum Deo Abraham : quoniam dii sortes terrae vehementer elevati
sunt. s. Regnabit, inquam. Supergentes: nam principes populorum congregali sunt velut in unum populum, et subjecti Deo Ahraham : et quidem hac subjectione. illi principes ac velut dii polentes terrae, aucti Sunt gloria maxima.
Argumentum. - Interpretes nonnulli ex recentioribus in hoc psalmo agi putant, sensu litterati, de translatione seu ascensione Arcae foederis in montem Sion; SS. Patres autem sere unanimiter, celebrari dicunt, non solum sensu spirituali, sed etiam litterati, victoriam Christi ejusque ascensionem in caelum.
l. Gaudium ob Christi victoriam. li. Gaudium ob Christi ascensionem.
1. Omnes gentes, plaudito manibus : jubilate Deo in
voce eaeultationis. Invitat propheta homines, ut voce et plausibus magnam animi laetitiam demonstrent, quia magnum ipsis bonum magnaque gloria divinitus data est in Christo. - Invitat autem omnes gentes, quia Christus Salvator et Rex est, non Iudaeorum tantum, sed Omnium Gentium. Hic sensus colligitur ex gaudendi motivis quae sequuntur. 2 ouoniam Dominus eroetius, terribili3: Reae magnus super omnem terram.
3. Subjecit populos nobis : et gentes sub pedibus no
4. Elegit nobis haereditatem suam : Speciem Iacob, quam dileait.
En tres gaudendi rationes : Domini magnitudo, ejus triumphus, adoptio nostra in haeredes ejus. - uoniam, inquit, Diuitigod by Corale
300쪽
Dominus eaecelsus, terribilis. . . Haec verba in Christo veris cantur, qui eaeeelsus est ratione divinitatis; terribilis. ratione potentiae et belli contra peccatum: Rea magnus super omnem terram, ratione Ecclesiae suae catholicae.
3. Subjecit populos nobis : et gentes sub pedibus nostris. Altera laetandi causa est triumphus a Christo pro nobis relatus. Sicut olim subjecit gentes Chanaan antiquo populo Israel; ita novo Israel, duodecim Apostolis suis, subjecit omnes gentes terrae. Alludit enim propheta ad victorias Iosue de regibus Chananaeis IOS. Cap. I. . - Λltiore sensu significatur, nobis, Christi fidelibus, subjici per Christi gratiam omnes animae hostes I ita ut per ipsam de omnibus triumphemus : Deus semper triumphat nos in Christo Iesu. II. Cor. II, 14. 4. Elegit nobis haereditatem suam 2 speciem Iacob, quam diatiaiι. Tertia gaudendi ratio, ad Optio nostra in filios Dei per Christum qui non tantum vicit inimicos nostros, Sed dedit nobis filios Dei fieri et haeredes caeli. Sensus verborum est, vel 1' Elegit quosdam ex nobis tanquam haereditatem suam, seu populum proprium P elegit ex nobis, speciem Iacob, quam dilexit, id est, pulchritudinem, ac velut florem populi Judaici : nempe Apostolos primosque discipulos, qui primitivam Ecclesiam constituerent, quosque singulariter praedilexit. - Vel 2' melius : Elegit pro nobis,
ac paravit nobis haereditatum suam caelestem P gratiam nempe in hae vita, et gloriam in sutura. Haec autem haereditus merito vocatur species Iacob, seu gloria lacobaeorum, Israelitarum, h. e. fidelium, fidem ac virtutes Iacob patriarchae sectantium : quia revera adeo homines nobilitat, ut per eam esticiantur divinae consortes naturae. II Pet. I, 4 iij.
5. Aso diι Deus in jubilo: et Dominus in voce tubae.
Altera pars, ascensio Domini in thronum coelestem, ut ibi sedeat ad dexteram Patris. - Postquam Christus nobis haereditatem coelestem comparavit, ascendit ut victor gloriosus, in
ili Haec secunda expositio Vulgatae melius convenit cum heliraeo textu qui ab Hieronymo sic vertitur : Elegit nobis haereditatem νιostmm :9Ioriunι
