Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

jubilo, in voce tubae : quae de spirituali jubilo, deque angelorum exultatione atque canticis intelligenda sunt. - Ηic propheta, ex admirptione ascensionis, provocat omnes ad acclamandum laudibus tantae gloriae, dicens :

6. Psallite Deo nostro, psalliter psallite Regi nostro, psallite. T. Quoniam Reae omnis terrae DeuS: psallite 3apienter.

Frequenti repetitione ardorem demonstrat assectus. Psallite, inquit, sapienter, id est, intelligenter: nempe non tantum modulate et concinne, sed etiam cum intelligentia mysteriorum, et cum affectu pietatis, quae 9Salmi S continentur. Hinc patet, quam utile sit quamque menti Ecclesiae consorme, Psalmorum studium ac meditatio.

8. Regnabit Deu3 3uper gentes: Beu8 Sedet super sedem

sanctam Suam. Iam contemplatur Christum sedentem in coelesti suo throno, ad dexteram Patris, unde regnum exercet in terram, et Omnes gentes moderatur.

Regnabit, inquit, super gentes: id est, non contentus Israelitis, qui ipsum ut Regem susceperunt, regnum Suum extendet ad omnes gentes per Apostolos suos, ipse interim sedens ad dexteram Patris, super sedem sanctam suam: id est, Supersedem sanctitatis et justitiae, ad quam peccatum aut immunditia ulla accedere nequit.

s. Principes populorum congregati sunt eum Deo Abraham: quoniam dii fortes terrae vehementer elevati gunt.

His ultimis verbis declarat, quomodo regnaturus sit Christus super Gentes, cum tamen ipge Rex sit Israeli promissus. Principes, inqait, populorum, Videlicet gentilium, congregati sunt eum Deo Abraham, id est, ad eum accesserunt, eum ut Deum suum agnoscentes, deVicti Verbo Apostolorum. Quoniam dii fortes terrae, vehementer elevati sunt: id intelligendum videtur de principibus populorum, hoc sensu: Principes populorum subjecerunt se Deo Abraham: et quidem

302쪽

hac subjectione, quamvis ratione polentiae sint velut dii in terra, vehementer tamen elevati sunt: ex idololatris nimirum et servis diaboli, regenerati in filios Dei veri et vivi. Illud dii fortes terrae, juxta lectionem Vulgata , intelligi quoque potest de Apostolis, qui adeo repleti sunt Spiritu sancto ac divina virtute ex alto, ut tanquam dii apparuerint in terra, quibus principes populorum resistere non potue

rint iij.

Sensus Illurgleus. Psalmus iste jubilatione plenus, recitatur 1 ' in sesto SS. Trinitatis ; 2' in Epiphania et Ascensione Domini: 3' infestis Apostolorum.1' In sesto SS. Trinitatis, est canticum jubilutionis quo SS. Τrinitatis majestatem laudat et exaltat Ecclesia. Scilicet quae de Christi gloria dicuntur in hoc psalmo, Dot trini et unius gloriae accommodat. Rectissime quidem: cum Christus omitisque gloria ejus, utpote divinum Opus ad extra, effecti Osit totius SS. Trinitatis. 2' In Epiphania et Ascensione, celohratur Christus ut Rex,

eui subjecti sunt omnes gentes ac rege S terrae, quique a Seendit in regiam sedem suam ut omnibus imperet: quapropter plausus ei ac laudes magnificie deseruntur: Omnes gentes plaudite. . . psallite Deo nostro ... psallite Regi nostro. In Epiphania peculiariter respiciuntur haec verba: Principes populorum congregati sunt eum Deo Abraham. In I scensione vero, ista: Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae. 3' In sestis Apostolorum, Ecclesia hoc psalmo celebrat sanctos Apostolos, tum ut Christi regni Prive Ones et propagatores; tum ut Christi Regis in terris vicarios, qui ipsi met nomine Christi, reges terrae et populos regunt auctoritate divina, tanquam dii sortes terrae: Principes populorum congregati sunt eum Deo Abraham: quoniam dii fortes terrie vehemenιer elevati sunt. Prior expositio magis congruit cum textu hebraeo, qui sic videtur inteni genitus: Principes populorum eon9regati sunt cum Pomlo Dei Abm-ham: quoniam Dei possessio) sunt principes potentissimi terrae: veheme1ι Iereleuatus est Deusin.

303쪽

PSALMUS XLVII.

Magnus Dominus eι laudabilis nimis.

1. Magnus Dominus et laudabilis nimis. in civitate

Dei nostri, in monte Sancto HUS. 2. Fundatur exultatione universae terrae mons Sion: latera aquilonis, civitas Re

3. Deus in domibus eius

cognOScetur: cum suscipiet

4. Quoniam ecce regeSterrae congregati Sunt: convenerunt in unum.

5. Ipsi videntes Sic admirati sunt, conturbati Sunt, commoti Sunt : tremor apprehendit eos. 6. Ibi dolores ut parturientis : in spiritu vehementi conteres naves TharsiS. . Magnus Dominus et laudabilis valde: praecipue in civitate Dei

nostri, posita in monte sancto eiuS. 2. Constitutus est cum gaudio universae terrae mons Sion : latus Septentrionale, civitas Regis magni.

5. Deus in domibus ae lemplis hujus civitatis cognoscetur :quippe quam suscepit protegen

dam a

4. Quoniam ecce rege8 terrae congregati sunt contra eam, et convenerunt in unum. 5. Sed ipsi, videntes eam propius, subito admirati sunt, Simulque conturbati sunt et commoti sunt: Statimque tremor ac stupor apprehendit eos. 6. Tune experientur velut dolores parturientium : quia tu, D

mine, conteres eos, Sicut vento vehementi conterere soles naves Tharsis. lὶ Iuxta hebraeum : Speciose eminens, gaudium universae terroe est mons Sion, latus septentrionale derosolymae, locus ubi sita est civitas restis magni. 2ὶ In hebraeo : Deus in domibus ejus innotescet ut refugium sui protector

304쪽

7. Sicut audivimus, Sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus flandavit eam in

aeternum.

8. Suscepimus, DeuS. misericordiam tuam in medio templi tui. 9. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae : justitia plena est dextera tua ij. 40. Laetetur mons Sion, et exultent filiae dudae, propter judicia tua, Domine. 11. Circumdate Sion, et complectimini eam : narrate in turribus ejus stin. 12. Ponite corda Vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus 3ὶ, ut enarretis in progenie altera. 13. Quoniam hic est Deus,

Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi: ipse reget nos in Saecula.

T. Sicut audivimus praedicium, sic impluium vidimus tu civitate Domini viri ulum, in civitate Dei nostri : Deus stabilivit eam inexpugilabilem in aeternum. 8. Su Seepimus, Deus. misericordiam tuam in medio templi

tui.

9. uinc, Sicut nomen tuum. Deus, ita et laus tua extenditur iusines terrae: quia justitia plena est dextera tua. 10. La letur itaque mons Sion, et exultent filiae ludae : propter decreta misericordissima tua, Domine. - Vos autem beati cives Ierusalein, 11. Circuite Sion, et complectimini eam oeulis, numerale turres

ejus;

2. Applieate animum ad considerandam sortitudineni ejus, distincte spectatu palatia ejus : ut enarretis generationi alteri. 15. Quoniam hic est Deus,

Deus noster in aeternitin, et in Sa eulum sareuli : ipse re; et nos in saecula. st J in hebraeo hodie : Iustitia plena est omnis terra. 2ὶ In hehraeo : Obite Sionem, et circuite eam, numerate turres Uus. 5) in hebraeo : AdDertite animum ad antemurale ejus, discernite palatia ejus, ut enarretis aetati posteroe.

305쪽

Explicatio.

Argumentum.- Psalmus iste generatim spectatus, est canticum laudis ob firmissimam constitutionem civitatis sanctae in monte Sion. - Ηaec autem civitas est, vel simpliciter Ecclesia, ut censent latini Patres; vel, juxta Patres graecos, est Ecclesia non simpliciter ac directe spoctata, sed sub figura derusalom Iudaicae, post captivitatem Babylonicam reaedificatae. Admitti potest, utrumque sensum a Spiritu sancto esse intentum: ita ut littoraliter, saltem aliquousque , urbem Jerusalem, spiritualiter vero et potissimum respexerit Ecclesiam Christi.

I. 0uomodo civitas sancta sit constituta. Il. Quomodo frustra impugnetur. III. ouomodo Deus in ea laudetur.

. Magnus Dominus et laudabilis nimis: in eivitate Dei

nostri, in monte Sancto 6M. Aspiciens propheta civitatem sanctam, et in ea effulgentem admirans gloriam Domini, exclamat: Magnus Dominus et laudabilis nimis ... quasi diceret: Deus quidem ubique laudabilis est; sed in derusalem et in monte Sion, ipsius cultui consecrato, praecipue ejuS magnitudo apparet, ejusque laus potissimum est celebranda. - Laudaturus propheta sanctam 'civitatem, incipit a laude Dei, a quo illa omnem gloriam

Suam accipit. In monte sancto Uus ... Dominus locum cultui suo destinatum voluit esse montem, ut hoc situ atque hac imagine fidelium mentes elevarentur in coelum. - Spiritualiter significatur Ecclesia, civitas super montem posita, ad quam Omnes gentes adoraturae Deum undique ascendunt.

2. Fundatur eaeultatione universae terrae mons Sion :latera aquiloni8, civita3 Regi8 magni.

Sensus est: Splendide exsurgit cum magno gaudio universae terrae mons Sion, qui extenditur ad latus septentrionaled erusalem, et in quo sita est civitas Regis magni.

306쪽

Mons Sion appellatur latera aquilonis: quia situs in regione septentrionali urbis Ierusalem. - Dicitur etiam eis itas Regis magni: quia in eo exstructa erat arx, seu civitas David sit Reg. V, 9 : et quia postea in eodem monte, etsi meridiem Versus, aedificatum est templum Dei. Sensu spirituali significatur mirabilis structura Ecclesiae, sive terrestris sive caelestis, ex lapidibus vivis; et, sensu consequenti, aedificatio templi Dei in animabus fidelium, gaudentibus angelis et sanctis : Gaudium erit eorum angelismi super uno peccatore poenitenι iam agente i Luc. XV, 10ὶ. Ecclesia dicitur non tantum mons Sion, sed latera aquilonis :ut insinuetur, eam esse quasi murum ac munimentum, OPPO-

situm aquiloni spirituali, i. e. stamini spirituum immundorum, a quibus fideles in Ecclesia tuti quiescunt. Nomine Regis magni spiritualiter intelligitur Deus et Christus, aedificator ac Rex Ecclesiae.

3. Deus in domibus ejus cognoSeetur, cum Suscipiet eum. Explicat quomodo illa civitas sit civitas Dei, Regis magni:

Deus, inquit, ab omnibus ejus incolis cognoscetur et coletur; - vel cognoscetur vere in domibus ejus habitare, siquidem suscipiet eam contra Omnes hostes protegendam ac defendendam.

Vox domus ejus designat singula civitatis palatia, vel eorum incolas; spiritualiter vero, singulas dioeceses et paraecias quae Ecclesiam catholicam constituunt : Singula quoque templa I imo singula si delium corda, quae habitacula sunt Spiritus Sancti. 4. luoniam ecce reges terrae congregati Sunt: convenerunt in unum.

5. Ipsi videntes, sic admirati Sunt, conturbati gunt, commoti sunt: tremor apprehendit eos. 6. Ibi dolores ut parturientis: in spiritu vehementi

contere3 naves Tharsig. Secunda pars, quomodo civitas sancta frustra impugnetur, seu quomodo Suos inimicos devincat.

307쪽

Versiculi citati expositionem secundariam de Ierusalem Iudaica vix patiuntur; do Ecclesia vero explicantur copiose ac diversimode. Etenim eos exponunt latini Patres de gentilibus conversis ad fidem; graeci vero, de gentilibus oppugnantibus fidem. Utraque expositio vera est, et una cum altera non pugnat. Scilicet advorsarii Ecclesiae omnes vincuntur, Sive per Dei misericordiam, sive per justitiam ejus. - Si misericordiae sovinci permittunt, et convertuntur : tunc vid sentes miracula mirantur, timore salutari moventur, dolent peccata sua, et juvante Spiritus sancti gratia, obstacula salutis quaelibet confringunt; et sic, in unum populum Dei, in unam Ecclesiam congregantur. - Si misericordiae resistunt et suis peccatis ac persecutionibus divinam justitiam provocant : tunc quantumvis conjurati et potentes sint, mirabuntur potentiam majorem in Martyribus: et in illa Ecclesia inermi, a qua tandem conterentur sicut naves s aevissima procella. Quod dicitur : Sie admirati sunt, id est statim admirati sunt, ut primum viderunt; Statimque tremor ac stupor apprehendit eos. Conteres naves Tharsis .... De nomine P rsu disputatur. Alii volunt significari Tarsum Ciliciae, alii Carthaginem, alii probabilius existimant agi de India, quae regio indicari videtur hoc alio loco : Classis Salomonis ... ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argenιum, eι dentes elephantorum, et simias eι pavos. III Reg. X, 22.

T. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei no3tri: Deus fundavit eam in

aeternum.

Incipit Pars tertia : Iaus Dei in civitate sancta. - Citatus textus iterum de ludaica durusalem intelligi minime potest, quae nequaquam alternitati S PromiSSionem accepit.:Sunt autem verba filiorum placlesiae, qui laetantur se oculis suis jam impleta videre, quae de Ecclesiae stabilitate praedixerunt Prophetae antiqui, Christus, et Apostoli. Sicut audivimus, ste

308쪽

PSALMI SELECTI. PS. XLVII. 301

8. Suacepimus, Deus, miserisordiam tuam in medio templi ιui.

Addunt fideles, hanc stabilitatem, aliaque Ecclesiae bona tribuenda esse soli misericordiae Dei quam, inquiunt, consecuti sumus in medio templi, ubi eam imploravimus. Illa misericordia Dei in templo suscepta et suscipienda, est omne Dei auxilium, sunt Ecclesiae sacramenta, sunt Spiritus sancti dona, imo est ipsa Christi humanitas. Quapropter S. Bernardus, imo ipsa Ecclesia, verba haec festo Purifica. tionis accommodat, quando Christus in templo est praesen latus et a Simeone, fidelium personam gerente, SuSceptus.

9. Secundum nomen tuum, Dera, sic et laus tua in lines terrae: justitia plena eat deaetera tua.

Pergunt fideles laudare Deum ob misericordiam susceptam, quasi dicerent: Merito igitur laus tua tanta est quantum nomen tuum, nempe implens universam terram. - Illud enim secundum, proportionem indicat. - Materiam Iaudis praecipuam Subjungunt, justitium, qua pios defendit, impios punit; quaque deaetera ejus, i. e. Omnis operatio ejus, ita est plena, ut nihil injusti locum in ea habere possit.

10. Laetetur mons Sion, et Gultent filiae Iudae, propter judicia tua, Dominε. Ex eo quod dictum est de justitia Dei, invitat ipse propheta

civitatem sanctam ad laetandum in Domino, propter judieta6M : id est, propter justitiam, qua montem Sion et filias Judae contra hostes defenderit. Sicut mons Sion litteraliter est Ierusalem, ita siliae Iudae sunt castella et oppida Ierosolymae subjecta. - Spiritualiιer, haec designant Ecclesiam Romanam et reliquas Ecclesias ei subjectas et unitas; vel etiam, per montem Sion et per filias Judae intelligitur universa societas fidelium, et animae sancta Singulae, Speciatimque Virgines. - Sunt qui nomine monιis etiam innui censent viros persectos ; nomine vero filiarum animas imperfectas ac debiles.

309쪽

H. Cireumdate Sion, et complectimini eam : narrat in turribui eju8.12. Ponite corda vratra in virtute Hus: et distribuite domos ejus, ut enarretia in progenie altera. Ad finem psalmi, juxta quosdam interpretes, hortatur propheia homines ad aedificationem et munitionem sanctae civitatis, ut posteritas mirabilia Domini apte doceatur. - At vero, non agitur de aedificanda sancta civitale; quippe quae dudum fundata est, et adeo bene munita, ut reges solo aspectu ejus terrore perculsi recesserint. Itaque, juxta veriorem Sententiam, propheta invitat omnes. ut tantum splendorem, tamque miram ab hostium insultibus praeservationem in sancta civitate contemplentur. 11. Circumdate, inquit, i. e. circuite Sion, et perlustrate eam undique: turres ejus numerate, murorum munimenta diligenter inspicite, palatiorum magnificentiam intuemini. 2. Ponite corda vesιra in virtute ejus... Ut saepe alibi, cor hic pro mente sumitur, virtus vero pro robore atque ambitu murorum ; et sensus juxta textum hebraicum est: Applicate mentem ad lanimadvertitu firmitatem murorum rius. Ει disιribuite domos ejus, hebraice: separate, discernite, id est, distincte considerate palatia ejus. - Porro turres, moenia, palatia Ierusalem, Spiritualiter significant sublimitatem doctrinae, robur gratiae et sacramentorum, magni licentiam charitatis, etc., quibus Ecclesia insignitur. Ut enarretis in progenie altera: id est, ut tantum hujus civitatis decorem, tantumque robur ejus filiis vestris enarrare minutatim possitis: quo fiet, ut vobiscum agnoscant Dei magnalia, Deumque laudent, dicentes:

13. ouoniam hie est Deus, Deus noSter tu aeternum et in saeeulum εaeculi: υδe reget nos in saecula.

Sensus est: Hic Deus, qui fecit mirabilia in civitate saneta Ierusalem, ipse est Deus noSter in aeternunt: nunquam ab ipso recedemus, ncte ipse recedet a nobis: nos erimus in aeternum populus ejus, et ipse Deus noster erit ac Rex, qui reget nos in

saecula.

310쪽

Psalmus XLVII portinet ad osticium 1' Nativitatis Domini; 2' Pentecostes: 3' SS. Trinitatis: 4' Dedicationis Ecclesiae;

5' sanctarum Virginum.1' In sesto Nativitatis celebratur hoc psalmo adventus Christi, ejusquo regni exordium in Iudaea. Magnus Dominus eι laudabilis nimis: in eisitate Dei nosιri, in morde saneto ejus... suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio ιempli tui. . . Quoniam hic est Deus, Deus noster seu ternum .... 2' In festo Pentecostes, celebratur adventus SpirituS sancti, et exordium Ecclesiae in monte Sion, inde propagandae in universum orbem, stupentibus Regibus terrae: Fundaιure Italione universae terrae mons Sion. . . Quoniam ecce reges terrae congregati sunt ... in spiritu vehementi conterea naues Tharsis. . . Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae. . . Circumdate Sion eι complectimini eam ...

3' In sesto SS. Trinitatis, laudatur SS. Trinitas ut fundatrix Ecclesiae. Magnus Dominus et laudabilis nimis in eisitate Dei nostri. . . Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum eι in sae lum saeculi: ipse regeι nos in saecula. 4' In Dedications Ecclesiae, respicitur templum cons Cratum tanquam imago Ecclesiae catholicae, a Domino landatae, et tanquam una e domibus sanctae civitatis. Deus in domibus Hus cognoscetur, eum suscipiet eam ... Suscepimus, Deus, mise-rieordiam tuam in medio empli tui. 5' In ossicio de Virginibus, spectantur sanctae Virgines ut templa domusque mysticae Dei, per virginitatem Christo peculiariter consecrata . Quae quidem apertius significantur verbis istis: Deus in domibus ejus eognoscetur eum suscipiet eam ... Laetetur mons Sion eι erultent filiae Iudae propter jud eis tua, Domine. Diuitiros by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION