장음표시 사용
321쪽
3. Redde mihi laetiam salutaris tui: et spiritu principalieonfirma me. - Illa, quam dicit, laetitia salutaris Dei, est, vel 1' laetitia quae nascitur ex salute ac gratia, quam Deus in justificatione tribuit; vel 2' laetitia quam antea Davidi asserebat salutare Dei, i. e. Christus, in quo credit et Sperat. Spiritus principalis intelligi videtur, animus ad recte operandum promptus, nempe solida illa erga Deum devotio, quae
a Spiritu sancto in anima producitur. - Iuxta alios, est ipse Spiritus sanctus, quatenus totum hominem replens, guber
Quae de Spiritu sancto ejusque effectibus in se dicit propheta, illustrantur iis, quae legimus de ipso, cum a Samuele ungeretur in regem : Direetus est Spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. I Reg. XVI, 13.
44. Doeebo iniquos vias tuas : et impii ad la convertentur. Incipit psalmi pars tertia r promissio gratitudinis. - Tria promittit: i0dificationem proximi, laudationem Dei, sacrificia Deo grata : ex quibus omnibus consequetur salus ac
prosperitas populi, et gloria Dei. Imprimis promittit aedificationem proximi. Docebo, inquit, iniquos vias tuas; quasi ad reparandum detrimentum quod gloriae Dei, et scandalum quod proximo per peccata intulit. - Quod quidem promissum David insigniter implevit, et vias Domini exemplo et verbis docuit. Etenim, 1' fuit omnibus
pOSteris praeclarum exemplum misericordiae et justitiae Dei: misericordiae quidem, quia post tam gravia Scelera, mox ut ex corde dixit: Peccavi Domino, remissum fuit ei peccatum ;justitiae autem, quoniam gravissimas poenas temporales a Deo sibi inflictas humillime accepit. - 2' Docuit iniquos verbis suis, tot nempe psalmis et cantici S Sanctis, quibus usque ad finem mundi impii ad Deum convertentur.
322쪽
15. Libera me de sanguinibus. Deus, Deus saluti3 meae: et eaealtabit lingua mea justitiam tuam. 16. Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit
laudem tuam. Promittit secundo, se celebraturum laudes Dei, riusque justitiam ac misericordiam illam quae justificat impios. Sed quoniam velut impedimentum obstat clamor sanguinis Uriae ejusque commilitonum, vindictam contra Davi dem poscentis petit, ut a voce atque vindicta sanguinis illius liberetur :Libera, inquit, me, Deus, Deus salutis meae r id est, Deus salvator, libera me per merita Christi tui. - Sensu spirituali, per sanguines intelliguntur peccata, et speciatim peccata scandali, quae spirituale homicidium continent. Ut autem digno et efficaciter Dei laudes celebrare possit, peculiarem gratiam postulat addendo: 16. Domine, labia mea aperies... Scilicet per peccatum labia divinis laudibus clauduntur; per poenitentiam autem et gratiam Dei, iterum aperiuntur. Imo et illud insinuatur, labia hominis vere ad Deum conversi. esse Deo consecrata, et a solo Deo atque pro Deo solo aperienda. Quoniam sapientia aperuit os muιorum, eι linguas infantium feciι disertas. Sap.
X, 21. 17. duoniam si voluisses sacriscium. dedissem utique: holocaratis non deleetabctris.18. Saorisseium Beo spiritus con tribulatvδ: cor contritum et humiliatum. Deu3, non deδyicies.
Tertio loco promittit Deo sacrificia, praecipue vero Sacrificia interna Sensus enim est quasi diceret: victimas legales quoquot volueris, tibi immolare paratus sum; at vero sacriscium illud imprimis tibi a me offerendum scio, quod prae caeteris gratum tibi est et sine quo nullum aliud tibi placere potest : nempe sacrificium spiritus eon ιribulati, eordis eontriti et humiliati. Dicit, sacrificia legalia, nempe immolationes pecorum Deo non placere : non quod Deus despiciat, quae ipsemet instituit, sed quia ista sacrificia non poterant Davidi nec ulli
323쪽
peccatori reconciliationem mereri; imo neque grata erant Deo, nisi a peccatore ea offerente praemitteretur sacrificium
Spiritus contribulatus, eor contritum et humiliaιum : haec duo unum et idem sunt, animumque indicant assectum vera et sincera contritione, quae a Concilio Tridentino definitur :Dolor animi et detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de caetero. Sacrificium scilicet, quod Deus a Peccatore postulat, et quo placatur, est sincera peccati detestatio.
19. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua, Sion: ut aedisseentur muri Ieru3alem. 20. Tunc Moeptabis sacrisicium justitiae, oblationes et
holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos. Versiculi, quibus psalmus concluditur, ultimam exhibent rationem, ut Deus petitam hactenus indulgentiam Davidi concedat: quod nempe id cessurum sit in bonum populi et cultum Dei. Sensus est quasi diceret: Esto mihi propitius,
Domine, et exaudi me propter civitatem ierusalem, et populum Israel, quem diligis et cujus ego caput Sum. Benigne fore: Sion : i. e. benefac civitati Ierusalem, imo toti genti dudaicae, quam repraesentat mons Sion, ubi arx erat et regia domus David. - In bona uolunιαιε ιua, id est, juxta ben volentiam, qua civitati derusalem et populo Israel lavere dignaris. - O aediscentur muri Ierusalem: alludere videtur ad munitiones civitatis nondum plene exstructas, imo ad. opera quae postea exstruenda in mente habebat; praesertim ad templum, in quo dignus Deo cultus celebraretur. Ideoque addit: 20. Tune Meeptabis sacrificium justiιiae, oblationes eι hol causιa: tunc imponenι super altare ιuum vitulos. His indicat, quid inde sit consecuturum ad honorem Dei. Tunc, inquit, reddita gratia tua mihi regi, et civitate sancta temploque aedificatis, offerentur tibi sacrisiicia digna et accepta: imprimis saer eium justitiae, id est, bona opera, Observatio mandatorum: deinde legalia sacrificia optima, oblationes, holocausta, et situli: ultimo loco vitulos nominat, quia sacrificium vituli erat omnium sacrificiorum praestantissimum.
324쪽
Haec omnia melius intelliguntur sensu allegorico de Ecclesia, ejusque oblationibus mundis, quasi diceret: Propitius esto mihi, Domine, propter Sion et propter Ecclesiam, Jeru-
Salem novam. quam ex hac vetere Ierusalem resuscitare intendis: in qua tibi offeretur oblatio munda, et undequaque digna Majestate tua. Sensus Utu leus. Psalmus viserere unus est poenitentialibus; recitatur autem praecipue in hebdomada Majoro, et in osticio De iuncto
1' Ut psalmus poenitentialis, est Oratio Ecclesiae, quiae personam induens cujuslibet peccatoris, in spiritu humilitatis et paenitentiae persectae Dei misericordiam implorat. Ε nuntiat autem Omnes paenitentiae partes, Omnesque vere poenitentis animae sensus ac dispositiones exprimit: ut nobis, orationem hanc recitantibus, eosdem sensus insinuet; adeoque cor illud contritum et humiliatum efficiat, quod Deus non despiciet. Itaque sua delicta sincere agnoscit, eaque ut Summam miseriam, immunditiem, ingratitudinem duiestatur ac desset: ea humiliter coram Deo et hominibus conlitetur, fiducialiterveniam petens; nec tantum emendationem vitamque novam, sed satis lactionem debitam, reparationemque insignem promittit: humiliter tamen, Dei gratiam sua infirmitati fimplorando. - Αtque ita Deo exhibet eor contritum el humiliatum, ante omnia requisitum, paratus de caetero Sacrificia, qua cumque Dominus voluerit, Osterre: Quoniam si voluisses sa- erilietum, dedissem uιique ...
2' In hebdomada Majore, quando Dominica passio celebratur, Ecclesia loquitur, tum in persona Christi, pro
humano genere poenitentis, et in cruce satis sacientis : tum in persona fidelium, in conspectu crucis Domini poenitentiam agentium. 3' In osticio Defunctorum, Ecclesia in persona animarum fidelium, corde contrito et humiliato a Deo veniam et misericordiam implorat.
325쪽
l. Deus in nomine tuo Salvum me fac : et in virtute tua judica me. 2. Deus exaudi orationem Ineam : auribus percipe vertia oris mei. 3. Quoniam alieni insurrexerunt ad vel Sum me, et sortes lilaesierunt animam meam: et non propOSuerunt Deum ante con Spectum
5. Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illoS. 6. Voluntarie sacrificabo tibi : et confitebor nomini tuo, Domine, qu0niam bo
7. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me : et super inimicos meos dospexit oculus meuS.
. Deus propter nomen tuum salvum me fac, et cum potentia tua esto iudex ac defensor meuS. 2. Deus exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei. 1. Quoniam inimici insurrexerunt adversum me, et potentes bellatores qliaesierunt tollere vitam meam; et Deum prae oculis non habuerunt.
5. A me verte mala in inimicos inuos, et juxta promissiones quas dedisti mihi, perde illos 6. Tunc promptissima voluntate sacrificabo libi, et celebrabo uomen tuum. Domine, quouiam id bonum et justum eSt. T. Quoniam ex omni tribulatione eripui Sti me : et super inimicos meos jacentes, respexit
326쪽
Argumentum. - Cum lateret David in deserto, juxta oppidum Ziph in tribu Iuda, et hominibus Ziphaeis tanquam amicis confideret, ab his Sauli patefactus ac proditus eSt. Cumque laustra sugisset in desertum Maon, et ibi a Saulis exercitu ita circumdaretur, ut desperaret humana Ope et absque Dei interventu se posse evadere Reg. XXIIIJ: ad Deum per orationem coniugit; et in summo illo discrimine psalmum hunc Deo inspirante cecinit. - uuae quidem circumstantiae tum ex psalmi contextu, tum ex ipso titulo colliguntur. Sic enim psalmus iste inscribitur : Intellectus David, cum venissenι Ziphaei, et dixissent ad Saul: Aonne Dauid abscondiιus
est apud nos ' I Reg. XXIlI, I9; et XXVI, l.
Itaque litteraliter spectatus, psalmus est Oratio Davidis, adversus Saulis milites opem Dei implorantis. Mystice vero, tum de ludaeis Christi persecutoribus, tum de periculis atque hostibus animae agit; estque Oratio, sive Christi patientis; sive Ecclesiae, quodlibet discrimen in quo fideles versari possint, deprecantis.
l. Propheta Dei opem implorat. lI. Sacrimis in gratiarum actionem pollicetur.
1. Deus in nomine tuo salvum me suo: et in virtute ιua judica me. 2. Deus eaeaudi orationem meam: auribu3 percipe verba
oris mei. Dei auxilium invocat instanter, significans sese magno indiscrimine versari. Deus, inquit, salvum me fac in nomine ιuo : id est, vel 1' propter nomen tuum, propter te; - vel etiam, 2' per potestatem tuam cui omnia cedunt. - Juxta priorem expositionem, orat propheta interposito Dei nomine, seu invocando Dei misericordiam, potentiam, caeteraque attri-
327쪽
buta, quae cuncta Dei nomen complectitur. Iuxta interpretationem secundam, illud in nomine ιuo, idem sere sonat ac istud quod sequitur in virtute tua. id est, per potentiam tuam ac robur judica me, vindica causam meam, defende
3. Ouoniam alieni insui Naeerunt adversum me. et fortes quaesierunt animam meam : et non promauerunt Deum ante convectum Suum. 4. Eere enim Deus adjuvaι me : et Dominus μεceptores ι animae meae.
5. Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disper illos.
Explicat pericula a quibus liberationem petit. Insurrea runι, inquit, alieni: id est, inimici, proditores; sic vocat Ziphaeos, qui proximi videbantur, sed cordo alieni erant ab ipso. - Ει fortes, id est, viri violenti ac saevi, Saul nimirum et ejus satellitus, mihi vitam eripere quaerunt, nullam Dei
rationem ac timorem habentes : Quaesierunι animam meum. eι non proposuerunt Deum ante conspecιum suum. - Allegorice, indicantur Scribae et Pharisaei, Christum injus in pers quenteS ad mortem. 4. Ecee enim Deus adjuvat me ; et Dominus susceptor est animae meae. - Illud ecce denotat repentinam prophetae illustrationem, qua praevidet auxilium Dei sibi non defuturum; et quidem tam certo prae videt, ut tanquam de re praesenti dicat: Ecce Deus adjuται me. - Particula enim, posita videtur pro
5. Auerιe mala inimicis meis: eι in veritate tua disperde illos. Id est: Mala quae mihi impendent, non tantum averte a me, sed ea converte in inimicos meos; et juxta promissiones tuas, destrue eos penitus et eXStingue. - Per modum imprecationis enuntiatur, ut saepe solet, rei suturae praedictio; et sensus est: Retorquebis mala in inimicos meos, eosque penitus delebis. - uuae Omnino ut praedicta evenerunt. Nam eodem tempore, irruentibus Philistaeis in terram Israel, ipsemet Saul in discrimen venit, et inimicis Occurrere coactus Diuitigod by Corale
328쪽
est; imo non multo post, Saul periit cum exercitu suo in montibus Gelboe.
6. Voluntarie sacrisseabo tibi: et consilebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum eSt. 7. 0uoniam eae omni tribulatione eripuisti me: et 8uper
inimicos meos despeXit oculus meu3.
Secunda pars, gratiarum actio promissa. - Iuntarie,
inquit, saerificabo tibi: id est, libenti ac promptissimo animo offeram tibi sacrificium laudis ob tantum beneficium: eι nfitebor ac gratias agam nomini tuo, id est, tibi: quoniam
bonum est, confiteri tibi. - Quidam minus obvio et magis mystico sensu, illud bonum reserunt ad nomen uuia nomen tuum est bonum, quia tu bonuS es. Quoniam eae omni tribulatione eripuisti me eι super inimicos meos despexit oeulus meus. id ost: Laudabo te justissima de causa, quia manu tua liberatus, jam video inimicos
meos prostratos et consumptos. - Pro hebraeo asperiι, vulgatus interpres posuit verbum despexit, id est, deorsum aspexit inimicos : ideo probaliter, quia lumine prophetico vidit psaltes inimicos suos quasi jacentes in imo. Mystico praedicitur Christi glorificatio, in die resurrectionis ipsius et in die judicii; nec non triumphus Ecclesiae et
fidelium. Sonsus Illurgleus. Psalmus LlII, Deus in nomine tuo, ponitur 1' in olliciis dupassione Domini ad Matutinum; et 2' in officio quotidiano ad Primam. ' uuatenus pertinens ad ossicium de passione, ab Ecclesia recitatur tanquam oratio Christi in doloribus constituti, et triumphum de infernalibus hostibus suis, de peceato ac morte postulantis. 2' uuatenus pertinens ad Primani, ponitur in initio, tanquam primus psalmus horarum diurnarum cui loco quidem
maxime congruit. Etenim horae diurnae, a mane usque ad vesperam decurrentes, tempus hujus praetereuntis vitae r praesentant : sive respectu totius Ecclesiae, per decursum Diuitigod by Corale
329쪽
Saeculorum in terra militantis: sive respectu cujusque fidelium, donec vita manet salutem operantis. - Cum itaque tempus istud diurnum, sit tempus laboris ac certaminis, ideo in psalmis quibus hic orat, Ecclesia respicit laborem et luctam ; totaque est in implorando Dei auxilium, ac semet ipsam velut armando, ut divinam legem constanter implere urit stat, et vincere inimicos. uua propter psalmus Deus in nomine tuo, ex Ecclesiae mente velut clypeus est, quo filios suos praemuniendos curat contra salutis pericula, per diem occursura. Orationem enim continet, cuilibet discrimini, in quo Ecclesia ejusque membra vereari possint, accommodatam; quandoquidem de periculis agat et hostibus, Sive animae sive corporis, a quibus manu Dei quisque fidelis postulat liberari.
Deus, inquit, tu saluum me fac, me adversus hostes animae meae infirmum nimis; protege me in nomine ιυο, quod invoco
juxta verbum unigeniti Filii tui : Si quid petieritis in nominames, hoe faciam. Joan. XIV, 14.
Quoniam alieni insurreaeerunt aduersum me: scilicet animae hostes Eι fortes quaesierunt occidere, non corpus, vel vitam corporalem ; sed animam meam : sortes utique, et humanis viribus longe superiores. Non enim est nobis colluctatio adversus earnem eι sanguinem: sed adversus principes eι poteδιαιes....
Te tamen fretus, Domine, nihil timebo : Ecce enim Deus
adjuvat me, eι Dominus omnipotens, tum per angelos cuStO- deS, tum per auxilium Suae gratiae, susceptor esι animae meae; si autem ipse Deus pro me est, qui S contra mel. . . Utique, Domine, tu susceptor es animae meae, tu inimicos animae meae repelles universos; peccatores OmneS, eosque solos, percuties et in aeternum perdes.
Ego Vero per gratiam tuam liberabor, et tota die laudem tuam celebrabo, quoniam bonum est: vere etenim bonum eSt, pro tempore et pro aeternitate proficuum, confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Ps. XCI. Sic per te, Domine, aliquando liberabor ex omni tribulatione, et triumphabo in aeternum : Quoniam eae omni tribulatione eripuisti me: eι super inimicos meos despeaeit oculus me .
330쪽
audi, Deus, depreeationem meam.
l. Exaudi, Deus, deprecationem meam : intende orationi meae. 2. Λ sinibus terrae ad te clamavi : dum anxiaretureor meum in petra exaltasti
sortitudinis a facie inimici. 4. Inhabitabo in taber
naculo tuo in saecula : protegar in Velamento alarum
tuarum.. 5. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam : dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. 6. Dies super dies regis adjicies : annos dUS USque in diem generationis et generationiS. 7. Permanet in aeternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret 8. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum Saeculi, ut reddam Vota mea de
. Exaudi, Deus, deprecationem meam : intende orationi meae. 2. A finibus terrae peregrinanS et periclitans nil te clamavi : dum
anxiaretur cor meum . in arce ex
celsa constituisti me. 5. Ipseque deduxisti me illuc : quia laetus es spes mea, et turriSsorii iudinis a facie inimici. 4 imo inhabitabo in ipso tuo labernaculo in saecula : ibique
protegar in velamento alarum tuarum.
5. Quoniam tu, Deus meus. exaudisti orationem meam : de- disii regnum tuum uilia reditatem timentibus nomen tuum.
s. Dies super dies summi Regis adjicies: annos ejus multiplicabis in generationes perpetuas. I. Ipseque Rex permanebit in aeternum in conspectu Dei : misericordiam promissam inde effundens infinitam. 8. Quapropter psalmum dicam Domini tuo in saeculum saeculi :tia ut debitam gratitudinem et vota mea reddam tibi quotidie.
