Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Explicatio.

Argumentum. - iuxta probabiliorem sententiam, sensu litterati psalmus ita est oratio Davidis, rebellione Absalonis amicti, cum ultra Iordanem fugiens ad fines regni sui pervenisset, nempe in urbem Mahanaim, quae in monte Galaad altissimo posita, tutum ipsi asylum dabat. - Iuxta alios. sensu litterati, et juxta omnes, saltem sensu spirituali, est oratio hominis justi, sive Ecclesiae peregrinantis in terra, ibique, inter tentationes varias, ad patriam coelestem atque quietem perpetuam Suspirantis.

I. Laudavi Deum ob bemeficia jam accepια. I l. Laudat Deum ob beneficia quae in posterum aecipiet.

. audi, Deus, deprecationem meam: intende orationi

meae.

Praelatio hiec est, qua audientiam a Deo petit, et quidem serventer nam vox deprecaιio, hebraice elamor, orationem vividam et ardentem denotat.

2. I sinibus terrae ad te clamavi : dum anaeiaretur cor meum in petra eaealtasti me. 3. Deduaeisti me. quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.

Per modum gratiarum actionis dicit, se a Domino ex angustiis esse liberatum. - Uti adnotatum est supra, fines terrae Chananitidis hic significari videntur, ubi David eaealtatus est in petra: id est, in arce seu loco munito refugium invenit :nempe in urbe et arce excelsa Mahanaim. - Mystice, Ecclesia, usque ad fines terrae propagata, ex toto orbe per voces fidelium se clamare dicit in tribulationibus ad Dominum, a quo semper auditur, et exaltatur ac protegitur in petra : id est, in Christo, et per Christum in cruce exaltatum. Duiligod by Cooste

332쪽

Quod addit: 3. Deduaeisιi me, quia facιus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimiel: declarat quod dixit, in petra eaealtasti me; dignatus est scilicet eum deducere in tutum ipse Dominus, quem David statuit ut spem suam et turrim fortitudinis: id est, ut turrim sortissimam et inexpugnabilem.

4. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula : protestar in

velamento alarum tuarum. Incipit altera pars, quae respicit futurum. Mox, inquit, restitutus ab exilio. ingrediar iterum Τabernaculum tuum in monte Sion; ibique deinceps commorabor securus, praesidio

misericordiae tuae defensus. - Uystice, respectu Ecclesiae in turri illa sortissima, quae simul est tabernaculum tuum ut sancta religio tua, vul ut sub alis protectionis tuae securus manebo usque ad consummationem Saeculi.

5. duoniam tu, Deus meus, Gaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. 6. Dies super dies regis adjicies : anno8 ejus usque iudiem generationiδ et generationi3. T. Permanet in aeternum in conSyectu Dei: mi4ericordiam eι veritatem eju3 quis requireι.

Rationem explicat suturae Securitatis promissionum scilicet divinam regni, in domo David permansuri. Dedisti inquit, haereditatem, id est, promisisti possessionem regni mihi et filiis meis, timentibus nomen ιuum seu, dummodo timeamus nomen tuum; dixisti enim : Si custodieranι filii

tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos reι filii eorum usque in saeculum, sedebunι super sedem tuami Ps. CXXXIJ. - Sensu spirituali, significatur nos de haereditate in coelis, et protectione in terris, Omnino securos ac certos esse, si vere timuerimus Deum.

Perpetuitatem porro regni Davidici in sequentibus explicat: et quidem talem quae non jam Davidi typico, sed soli Christo antitypo conveniat. - 6. Dies, in luit, super dies regis alietes, annos ejus usque in diem generationis et generationis. Stabilitas hie indefectibilis, imo vita perennis asSeritur Regi : quae, ut

333쪽

patet, de solo Christo intelligi possunt, cujus regni non erit

lini S. -Connexio porro Sensus cum praecedentibus sic videtur

suppleri posse: Dabis juxta promissa tua rognum Sionis posteris meis : imo uni ex illis, qui erit Christus, Rex per

excellentiam, dabis immortalitatem et regnum sine sine mansurum. Mors illi ultra non domi bitur. Rom. VI, 9. Mystice, reSpectu Ecclesiae, quoniam meminit haereditatis Sanctorum, quae est Vita aeterna declarat, hanc haereditatem toti Ecclesiae promissam, inchoandam DS se in Ecclesiae capite, Christo: quem per man Surum dicit et regnaturum usque in diem aeternitatis. uui dies, quamvis unus Sit, tamen aequivalet generationibus et generationibus sine sine : Usque ingiem generationis eι generationis. T. Permanet thebraice, sedebiιὶ in aeternum in conspectu Dei: misericordiam eι veritatem ejus quis requiret' id est, quis scrutari aut aestimare poterit 3ὶ - Explicat quomodo aeternus sit Christus: non quidem perpetuo manet in terris visibilis; sed sedens in conspectu et ad dexteram Dei Patris inc elis, inde misericordiam ut veritatem exercens inscrutabilem ac infinitam. - ΝOmine veritatis intelligitur fidelitas in promissis, seu quod idem eSt, ei sectus promissorum, beneficia et dona quae de caelo in homines ei landit .

8. Sic psalmum dieam nomini tuo in saeculum saeculi: ut reddam vota mea de die in diem.

Sensus est : Itaque quoniam exaudi Sti me, Domine, et quoniam tanta est misericordia et honitas tua, ideo laudabo tu assidue; non solum in hac vita, sed etiam in sutura : et sic tibi reddam per singulos dies, quas vovi, gratiarum actiones. - uuatenus propheta loquitur in persona Ecclesiae, sensus sic enuntiari potest: duoniam tanta est, o Christe, misericordia tua erga me, laudabo te per dies singulos; et quidem ita, ut impleam sanctissimas obligationes quas per Baptismi

Sacramentum salubriter contraxi.

l, In hebrieo: Misericordia et veritas a labunt eum, scilicet Christum Regelu, in cori Ore suo mystico spectatum. Tota enim Ecelesiae sanctisseatio atque aeterna glorificatio. nisericordiae et veritati debetur.

334쪽

Sensus Illurmeus. Psalmus iste recitatur in ossicio Apostolorum estque oratio Ecclesiae, qua precatur, ut inter mundi hujus vicissitudines ac tribulationes, tuta maneat in petra : i. e. in Apostolicolandamento quod ipse Christus constituit: In petra eaealtasti me. - Dei nilo petit, ut digne consorvet haereditatem apostolicam: id est, potestatem Seu claves regni caelorum, quas Christus Apostolis et Apostolorum principi Petro dedit, Successoribus transmittendas. Quam quidem haereditatem Christus integerrime voluit conservandam : ut dum ipso, Rex supremus Ecclesiae, ad Patris dexteram sederet, ipsius interris Vicarii, Ecclesiam sanctissime regerent, regnumque gratiae et misericordiae fidelissime continuarent. Duiligod by Cooste

335쪽

Detu, Deus meus.

. Deus, Deus meus, ad

te de luce vigilo. 2. Sitivit in te anima

mea : quam multipliciter lilii caro mea. 3. In terra deserta et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi : ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4. Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te. 5. Sic benedicam te invita mea : et in nomine tuo

levabo manus mea S.

6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea :et labiis exultationis lauda

hii os meum.

T. Si memor sui tui super Stratum meum, in matutinis moditabor in te : quia suisti

l. Deus, Deus meus, ad te quae-ἀendum prima luce evigilo. 2. Te desiderat ac sitit anima mea, te mullis modis expetii ipsa

caro mea.

in terra ista deserta et invia, elinaquosa, qua Ai in Sanctuario tuo eSSem, Spiritu appareo coram te :ut orationis lumine videam potentiam luam et gloriam tuam.

4. Et quoniam melior milii est misericordia tua prae ipSa vita, ideo labia mea assiduo laudabunt

5. Itaque benedicam te in omni vita inea : et inutieando nomen tuum levabo ad te manus mea S6. Gratia tua saginetur anima mea : et tune laetis Iahiis te celebrabit os meum. T. Sane. si memor sui tui sti iam veSpere. me componens in strato meo; multo magis mane Surgens de te meditabor, qui es adjutor

8. lino seni per in adiutorio tuo, et vellit sub umbra alarum tuarum s curus exultabo : adhaeret anima mea tibi ac vestigiis litis, susten tante me dextera tua.

336쪽

9. Ipsi vero in Vanum piaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae : tradentur in manus gladii, partes Vulpium erunt. 10. Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur Omnos, qui jurant in eo : quia Obstructum est os loquentium iniqua.

9. Ipsi vero ininiici in ei frustra volunt tollere vitam meam : non ego. Sed ipsi mel peribunt; descendent enim in vi Seera terrae, intersieientur gladio, portio sera

rum erunt.

0. Rex vero, unctus D0mini. laetabitur in Deo adjutore; omnesque per eumdem Deum jurantes. laudabuntur : similiterque gaudebunt, quod sic iustitia divitia obstruxerit ora mendacia iniquo

rum.

Explicatio.

Argumentum. - PS almus, ut ipse titulus habet, est oratio David, cum esse ι in deserto Iudaeae. Semel et itorum David profugus deserta petere coactus est: in persecutione nem po Saul, et in rebellione Absalom. Ad posteriorem casum psalmus reserendus videtur 1' quia mentio fit de siti, quam tunc passum esse David, alibi Scriptura insinuat his verbis: De runtque David, et populo qui eum eo erat, ad vescendum: suspieati enim sunt, populum fame et siti fatigari in deserto II Rog. XVII, 29 . - 2' uuia vocat semetipsum regem, ad finem psalmi, quo nomine tempore Saulis nondum solebat

designari. 0rat autem Dominum, eumque ut solatium suum in exilio et spem certam salutis invocat. Mystice, est Oratio peregrinantis Ecclesiae, et cujusvis animae sanctae, in deserto hujus mundi, ad Deum ejusque gratiam suturamque patriam suspirantis. uuoniam litteratis sensus Sensui mystico simillimus est, utrumque unica explicatione ProponemuS.

l. stuantum desideret ad Deum per orationem accedere. I l. ouoniam modo semper orare velit ae statuat. Ill. ovis sit futurus orationis esseetita.

337쪽

1. Deus, Deus meus, ad te de luee vigila. 2. Sitivit in te anima mea: quam multipliciter tibi caro

mea.

3. In terra deserta et in via. et inaquo3a, Sic tu Sancto apparui tibi: ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

Ardens desiderium Dei, ad quem tanquam ad omnis boni fontem ac plenitudinem anhelat.1. Deus, Deus meus ... Repetitio nominis Dei ab initio manifestat affectum, quo totus psalmus aestuat, quique expreSSein sequentibus describitur. - Ad te de luce vigilo, id est, di Iuculo surgo ad te precandum; te quaero ab Oxordio diei, ab

exordio vitae mea ...

2. Sitivit in te anima mea: id est, desiderat ardenter intellectus et voluntas mea, ut cibum et potum suum, ut lumen et laetitiam suam. - uam multipliciter tibi earo mea : id est, valde multipliciter, multis modis. le sitit ac desiderat ipsum corpuS meum. Etsi caro saepe ponitur pro toto homine, hic tamen, ratione lintithesis cum anima, accipiunda videtur pro parte inferiore humanae substantiae: ita ut sunsus sit : Νon tantum animo te, O fons bonorum omnium, sitio; sed etiam corpore, idque multis modis. - Et vero, caro nostra, si grati v obsequatur, multipliciter sitit Deum : 1' ut liberetur a concupiscutitiae ardoribus; 2' ut juvetur in infirmitatibus et miseriis; δ' ut beata immortalitate ut resurrectionis gloria

donetur.

Postquam sitim suam manifestavit, ejusdem causam aperit, addens 3. In terra deserta eι invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem tuam eι gloriam suam. - Illud in ιerra deserta, referri potest, vel 1' ad praecedentia, hoc modo: Sitivit tibi anima mea et caro, quia sum in arida terra; vel 2' ut communius placet, reserri potest ad sequentia, hoc sensu : In hae terra deserta et arida Perinde coram te apparui, ac si essem adhuc derosolymae in tuo sanet uario, contem plans de more potentiam tuam et glori OSam majestatem tuam. Mystice, terra deserta significat hanc lacrymarum vallem, ita 'ut sensus sit: Et si in hoc misero mundo longe a patria Diuitig orale

338쪽

exulans; tamen, dante misericordia tua, hic te invenio, hic ad te per fidem vividam accedo, teque sub fidei velamine pontemplari et amare possum, quasi sere jam in coelestibus habitarem: Nostra conversatio in coelis est. Phil. III, 20.4. 0uoniam melior est misericordia tua guper vita3'. labia mea laudabunt te.

Significavit modo, se Deum quaerere et amare propter PO- lentiam ejus et gloriam; hic addit, propter misericordiam. uoniam meIior est misericordia tua ... Illud quoniam non videtur refersndum ad superiora, sed ad sequentia: ita ut sensus sit insuper assidue laudabo te ob misericordiam tuam, quae melior mihi est ipsa vita. - Vox misericordia late intelligenda est, significatque effusam Dei bonitatem respectu omnis miseriae atque indigentiae nostrae, praesertim tamen

spiritualis; ita ut principalius indicet dona gratiae. 5. Sio benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo

6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: eι labiis Multationis laudabit os meum. T. Si memor fui tui super liratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuiδti adjutor meu3.

Secunda pars: quonam modo Semper orare velit ac Statuat. Se benedieam te in vita mea: id est, toto tempore, omnique in vicissitudine vitae meae, quidquid mihi acciderit sive pro-Sperum sive adversum, semper te laudabo. Ει in nomine tuo levabo manus meas. - Locutio biblica Ie Dure manum significat jurare per Deum, ut Patet ex verbo Abrahae ad regem Sodomorum: Leno manum meam ad Deum, possessorem eoeli et terrae, quod non accipiam ... Gen. XIV, 22 . - Hic autem, levare manus in nomine Dei, est explicatio prioris hemistichii, significatque orare, et nomen Dei precatorie, non juratorie, invocare. Porro invocare nomen Domini, est invocare ac laudare ipsum Deum, ejus potentiam, misericordiam, etc. illa enim Omnia nomen Dei includit. Levat autem Propheta orando manus, nempe ad coelum, ubi Dissiliaco by Cooste

339쪽

Deus habitat . ut so gerat instar inopis, auxilium ac dona petentis; et ut significet, se paratum esse legem Domini operibus implere. 6. Sicut adipe et pinguedine repleatur vel juxta hobraeum replebiturin anima mea. - Solet adeps Optimam quamque et exquisitam rei partem significare; hic autem respectu animae, est exquisitum donum divinae gratiae: quae est unctio Spiritus

Sancti, anima'que lumen, cibUS, Vigor, decus, Omnisque Persectio, sine qua misera est anima et languens. - Innuuntur quoque hic Sacramenta, Verbum Dei, et alia quibus anima saginatur. 7. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. . . Alludere videtur piissimus propheta ad con-Suetudinem sanctam, qua Vespere antequam Obdormiret,

cogitando de Deo mentem solebat Occupare: Si vespere, inquit, sessus labore diurno adorare te non neglexi, multo magis mane surgens diui primitias tibi consecrabo. Porro de Oratione matutina et vespertina loqui videtur, tanquam de medio consequendi illa, quae tantopere exoptat, dona gratiae; quasi diceret : Ut dona tam pretiosa merear accipere, nomen tuum laudare et invocare non desistam :praesertim vero in initio et sine diei orationi vacabo: innocto adversitatis sicut in luce prosperitatis memor tui ero, et agnoscam semper te eSSe thesaurum meum et auxilium :

uiu fuisti adjutor meus. 8. Et in velamento alarum tuarum eaeultabo: adhaesit anima mea poει is me SuScepit deaetera tua. 9. Ipsi vero in vanum quaeδierunt animam meam, introi. bunt in inferiora terrae : tradentur in manuδ gladii, partes vulpium erunt.

10. Reae vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obStructum eδt 08 loquentium ini

qua. Tertia pars, Orationi S essectuS : nimirum divina protectio, unio cum Deo, victoria de inimici S, aeterna laetitia cum Rege Chri Sto.

340쪽

8. Et in velamento alarum tuarum eaeultabo: adhaesit anima mea post te : me susceptit deaetera tua. Non tantum Dominum

orabit, invocabit, laudabit: sed in eo quiescet, gaudebit, eique inseparabiliter adhaerebit. Adhaesit, inquit, anima mea post te, id est, adhaeret tibi; vel, secundum chaldaeum, adhaeret post vias tuas: ita ut sensus sit: Anima mea, protectione tua ac bonitate provocata, adhaeret vi charitatis tibi ac vestigiis tuis: ita ut ab illis nulla tentationum violentia separari se patiatur. Sensus Ecclesiae in hoc loco ita soro onuntiari potest : Nec unquam a te discedam: sed in dissolubili charitatis vinculo adstrictus, adhaerebo tibi mento, adhaerebo cordis affectu, adhaerebo et operibus, servando omnia praee epta tua, Sequendo omnia exempla unigeniti Filii tui : Adhaesit anima mea posιιe... Quin imo, adhaerebo tibi in omni tribulatione: et sub alis

tuis, in velamento alarum ιuarum, sub protectione tua, manebo tutus et laetus. Nam, licet ratione infirmitatis meae et inimicorum meorum, Sine te certo sim periturus; nihilominus, quamdiu tecum conjunctus maneo, SecuruS quiesco :Me susemit deatera tua. 9. Ipsi uero in vanum quaesierunt animam meam .... De

rebellibus ac sui persecutoribus loquitur : Ipsi, inquit, me perdere moliuntur in vanum, id est, frustra ἰ vel, sine causa, immerito, nulla mea culpa. - Introibunt in inferiora terrae rid est, descendent in sepulcrum corporis; vel, in Sepulerum animae, quod est infernus; imo, sensus uterque simul admitti potest. - Partes vulpium erunt, scilicet praeda sera rum : vulpes eorum cadavera depascent. 10. Reae uero laetabitur in Deo. . . De quonam rege hic loquatur propheta, quaerunt interpretes plerique de ipso Davide Sermonem esse censent; alii de Messia, Rege per excellentiam, quem considerant in die justitiae suae punientem impios: qui sensus, si minus litteratis, saltem mFstice Verus est. Laudabuntur Omnes, qui jurant in eo : scilicet laudabuntur ab universis justis. - Sensus etiam esse potest, gloriabunturae laetabuntur. lj Proprie, juxta heliraeum h3pnae seu crocottae : galliee hacala.

SEARCH

MENU NAVIGATION