Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Explicatio.

Argumentum. - Psalmus iste hymnus est eucharisticus,

quo David celebrat divinam erga populum Israel beneficentiam, et illam continuari postulat. Iuxta sanctum Hieronymum, aliosque passim interpretes, respicit propheta suturum Judaeorum a captivitate Babylonica reditum in patriam. Scilicet in eorum persona gratias Deo agit, eo quod restituti sint civitati sanctae; petitque ut deinceps patria terra universa, cum abundantia honorum ejus Duantur. - Quae quidem sententia tanquam omnino proba bilis admitti potest. At vero, ut Bellarminus ait, quoniam illa liberatio de captivitate Babylonica, typus suit lib0rationis generis humani de captivitate diaboli: altioro sensu psalmus praedicit conversionem infidelium ad Ecclesiam, et reditum spiritualium peregrinorum ad patriam coelestem P nam et Ecclesia et coelestis patria per Jerusalem in sacris Litteris significari solet. Respectu Ecclesiae, psalmus considerari quoque simpliciter potest ut oratio, ad necessitates fidelium universim, et uniuscujusque animae in particulari pertinens.

l. Graturm m aetis o , donum divini mutis in Sion. II. Petitio ae praedictio benedictionis divinoe pro terra Israeι.

. Te deret hymnus, Deus. in Sion : et tibi reddetur

solum in IerMalem. Voluti verba laudis ac gratitudinis haec sunt captivorum,

ad sanctam civitatem redeuntium. Decet, inquiunt, Domine, et convenit omnino, ut populus tuus hymnos tibi canat in loco sancto tuo Sion, utque ibidem tibi vota solvat pro beneficiis tuis; in Sion, inquam, non in terra aliena, ubi nomen tuum ignoratur et beneficia tua non intelliguntur. Disilired by Corale

352쪽

2. audi orationem meam : ad te omnis caro veniet. 3. Verba iniquorum praevaluerunt guper nos : et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Dominum orant, ut quam citissime hujusmodi laudes Deo persolvere sibi liceat. Si nos exaudieris, inquiunt, ecce omnis caro, i. e. Omnes homines nobiscum ad te laudandum

eonvenient.

Praeter hanc rationem, quo efficacius exaudiri mereantur, humilem de peccatis poenitentiam profitentur. Verba iniquo. m. id est, dicteria, minae et studia iniquorum, nos per tot annos oppresserunt propter peccata nostra; at tu, misericordissime Deus, impietates nostras, quas corde contrito confitemur, remittes : Impietatibus nostris tu propitiaberis. Mystice, illa quae dicit verba iniquorum, sunt pravi conatus inimicorum animae, atque tentationes; hae autem praevalent super animam, cum eam pertrahunt in peccatum.

4. Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in

atriis ιuis. 5. Replebimur in bonis domus ιuae: sanctum ρει tem plum tuum, mirabile in aequitate.

Corroborant orationem gratitudine plenam, monstrando, sese ut par est aestimare et desiderare gratiam quam postulant. Beati, inquiunt, quibus in sancta civitate habitare concedis. Ecce nos Omnes, quibus hanc gratiam conferre dignaris, replebimur bonis in domo tua sancta enim est domus tua, et mirabilis sons bonorum Omnium : Replebimur in bonis

domus tuae ...

Hi vcrsiculi, etiamsi utcumque convenire POSSint terrenae derusalem, vel Ecclesiae militanti; absolute lamen et in latenitudine sensus, soli coelesti patriae conveniunt : ubi persecte beati erunt electi, et satiabuntur bonis domus Dei: ubi ipsi met templum Dei vivum constituent, sancti tale, et justilia mirabile. Etenim mirabile crit valde videre homines, Olim in peccato natos, nunc tantam justitiam adeptos, ut neque peccatum ullum habeant, neque habere possint, et una cum angelis sanctis civitatem ac familiam Dei componant. Diuitig le

353쪽

6, Eaeaudi no3. Deus. salutaris nosterives omnium frunium terrae, et in mari longe: 7. Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia: qui conturbas profundum maris, Sonum fluctuum ejus. 8. Turbabuntur gentes. et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis : ealtus matutini et vespere deleetisis.

Incipit altera pars, petitio ac praedictio benedictionis divitiae pro terra Israel. Exaudi nos, inquit, et benedictiones tuas continua populo tuo, o Deus, Salvator populi tui, et spes universi mundi: ο Deus omnipotens et beneficus, qui populos Omnes et totum naturae ordinem tam benigne moderaris i - Exaltat primum Dei omnipotentiam et beneficentiam, non tantum per modum laudis, sed etiam per modum precationis : ut sic eum inducat ad utendum illa potentia ac beneficentia sua pro populo ac terra Israel. Praefata Dei attributa considerat in variis effectibus : in stabiliendis terrae montibus, sedandis maris fluctibus . vi lirandis fulguris ignibus, et recreando

mundo per solis ortum et occasum.

Quod dicit, salutaris noster, spes omnium finium terrae, eι in mari Ionge id est, spes omnium populorum, et habitantium regiones transmarinas longissime positas. Vaticinium his continetur conversionis Gentium ad veri Dei cultum. 7. Praeparans montes, id est, vi vocis hebraicae, eos stabiliens. - Qui conturbas profundum maris, id est, qui sedas, qui comminando compescis mare et obstrepentes fluctus ejus Sic Dominus in Evangelio tum pestatem sedat, increpando mare, ac dicendo: Tace, obmutesce. Marc. IV, 39. 8. Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos id est, terrebuntur omnes homines, etiam ii qui habitant terminos terrae; a signis tuis, id est, propter Coruscationes ac tonitrua, et multo magis ob prodigia ac miracula tua. Mitus matutini et vespere graece vesperael delectabis: id est, exortum aurorae et crepusculi vespertini delectabilem facies. Hoc autem figurate dicitur, et significat, Deum vicissitudine noctium ac dierum homines recreare. Diuiligod by Coosl

354쪽

3479. Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti lo

eupletare eam.

10. Flumen Dei repletum est aquis, parasti eisum illorum : quoniam ita rat praeparatio dua

A Dei potentia, transit ad laudandam simulque implorandam Hiis liberalitatem: Cumulasti, inquit, terram divitiis. eam irrigas abundantibus rivis, ut sic animalibus cibos proserat. - Haec hypotyposis egregiae sertilitatis, haud dubie

significat copiam gratiarum et virtutum omnium, quibus humanum genus per Christum abundavit. 9. Visuasιι terram, inanem et vacuam, ut eam secundam Disceres ac ditares, eam nimirum inebriando, id est, usque ad satietatem irrigando. 10. Humen Dei, id est dordanis, flumen a Deo datum, Deoque dicatum sicut tota terra Sancta, repletum est aquis beneficis. - Vel sumendo numerum singularem pro plurali Flumina Deus secit et aquis implevit, ut sic terram irrigaret ut secundaret ad nutrienda animalia: Quoniam ita est praeparaιio ejus : id est, quoniam sic landata et disposita est terra, ut per aquarum irrigationem secundetur et fructus suos pariat

11. Rivos ejus inebria. multipliea genimina ejus: instillieidiis ejus laetabitur germinanS.

12. Benedicta coronae anni benignitatis tuae: et campi tui replebuntur ubertate. 13. Pinguescent speciosa deserti, et Gultatione collea accingentur. 14. Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.

Prosequitur et perficit magnificam descriptionem fertilitatis terrae. Perge, inquit, Domine, et rivos ejus, id est, sulcos terrae abundanter riga fluentibus aquis, atque ita multiplica genimina seu germina ac fructus ejus; in stillieidiis ejus, id est, pluvia Dei desuper cadente, laetabitur terra germinans. Diuitiros by Corale

355쪽

12. Anni, corona est, vel totius anni circulus, vel sunt lau-ges quibus annus sertilis ornatur ac velut coronatur; - annus vero benignitatis, id est, objectum benignitatis, annus in quem Deus liberalitatem effundit. Quod itaque dicit, benediaees eoronae anni benignitatis tuae, significat te benedicente, totus annus frugibus ditissimis coronabitur. 13. Speciosa thebraice pascua deserιi, sunt Ioea deserta quae solis pascuis deserviunt; haec, inquit, nova secunditate Pinguescent, coelesti rore irrigata; et colles pariter deserti et inculti, herbescento viriditate ita vestientur. ut ex omni parte

laetari et exultare videantur : Multatione colles accingentur.

14. Induti sunt arietes ovium e id est, arietes multiplicatis ovibus circumdabuntur, et pascua pinguia implebunt; dum

interim valles cultae abundabunι frumenιo; omnia autem, SiVecolles, sive valles, Sive campi exculti, Sive pascua deserti. sive pecora, Sive fruges Suo modo clamabunt, et quodammodo hymnum cantabunt conditori et benefactori suo. Sic unde exorsus est psalmus, ibidem terminatur : ut hymnos Dei nomini cantandos prOVOeet. SenSu morali, status animae sanctae hic vivide depingitur :am uente Dei gratia, ejus sterilitas secundatur. DuctibuS Omnigenis virtutum abundat, gaudio sancto exultat, et in hymnos amoris Dei erumpit. Sensus Illurgicus. Psalmus Te decet, cantatur in Laudibus Delanctorum, et quidem merito. Est enim ex Ecclesiae mente velut hymnus eucharisticus, quo Dei celebrat beneficia erga fidelium animas, earumque canit introductionem in terram promissam, ac caelestem durusalem ubi misericordias Domini in aeter

num cantabunt.

Te decet, inquit, hymnus, o Deus, in Sion coelesti ideoque exaudi orationem meam, et lac ut omnis caro, per Spiritum sanctum vivificata, omnes scilicet fideles tui, ad beatam patriam, et ad te Suum patrem, sicut vocantur, perveniant :Ad te omnis caro Peniet.

356쪽

Verba quidem iniquorum, et inimicorum spiritualium insultus aliquantum praevaluerunt adversum nos : sed si quid egimus perperam, tu misericorditer ignosces : Iniquitatibus nostris tu pro ιiaberis. Beatus quem elegisti et assumpsisti, ut inhabitet in atriis tuis l. . . Replebimur in bonis domus tuae. Exaudi nos, Deus salutaris noster, ut cito tantis bonis perfruamur. 0 Creator omnipotens et misericors, qui tot ac tanta sucisti pro nobis in ordine naturae et gratiati compleiam et corona opus misericordiae tuae. Propter nos, accinctus potentia, secisti fluctus mari uim et tonitrua nubium; diei auroram et Oeca Sum, imo ortum nostrum et occasum, nativitatem scilicet et obitum, tu gaudiis imples. Visitasti utiquo terram nostram et inebriasti eam flumine gratiarum; animas fidelium tuorum sicut agros plenos coronaSti ubertate. uua propter decet ut acclament tibi, Deus, in aeternum; et in coelesti Sion hymnum concinant : Clamabunt, etenim hymnum

dicent.

357쪽

Detis misereatur nostri

l. Deus misereatur nostri Ot lienedicat noliis : illuminet Vullum Suum Super I OStet misereatur I OStri. 2. Ut cognoscamus interi a viam tuam : in Omnibus gentibus salutare

3. Confiteantur tibi pol niti, Deus : confiteantur tibi populi omnes. . La lentur ot exultent genteS : quoniam judicas populos in aequitate, et genios in terra dirigis. o. Confiteantur tibi po-Puli, Deus, confiteantur tibi populi omnes : terra dedit

fructum Suum.

6. Benedicat nos D uS, Deus noster, benedicat nos

Deus : et metuant eum Omnes fines terrae.

. Deus misereatur nostri et bellelieana manum suam nobi Saperiai; benignam faciem suam ostendat nobis, et Sic misereatur nostri. 2. Ut cognoscamus. Domine, in hae terra tenebrosa viam tuam: omnesque gente Scognoscant Christum Salvatorem tuum.

5 Hunc Salvatorem possidentes consileantur tibi laudibu A suis populi. Deus, confiteantur tibi populi omne S., 1,ί lentur et exultent gentes. quoniam per ChriStum tuum regnum justitiae constituisti in terra, populosque via recla dirigis. 5. Confiteantur libi populi, Deus confiteantur tibi populi omnes quia tandem protulit terra fructum suum Christum. 6. Quo ut persee te fruamur. benedictionem suam ae gratiam Deus complere digitetur : Benedicat noA Deu S, et Deu S DOSter. et benedicat nos Deus : Dei inque irinum et unum metuant et colani omnus sines terrae.

358쪽

Explicatio

Argumentum. - Sicut in psalmo LXII, Deus, Deus meus, propheta expetivit Dei gratiam: ita in praesenti particularius Messiam, gratiae auctorem postulat. Est enim psalmus iste Oratio, qua vehementi desiderio et gratitudine initam maius, exposcit adventum Messiae et conversionem humani generi S. Sensus autem Ecclesiae, seu quatenus propheta in persona Ecclesiae loquitur; vel, quod idem est, quatenus Spiritus Sanctus Ore prophetae orationem praeparat Ecclesiae Christi Convenientem ἰ psalmus hic supplicatio est, qua Ecclesia gratitudine plena ob Messiam, id est, ob unigenitum Filium Dei mundo datum, ardonter potit, ut ejusdem Salvatoris regnum in omnes populos, et in omnium fidelium corda plenissime adveniat.

l. Votis appellat adomιtum Christi. II. Invitat omnes populos, ut tantum beneflcium debita frutiludine ae laetitia accipiant.

l. Deus misereatur nostri et benedicat nobis: illuminet vultum suum 3uper nos, et misereatur noStri. 2. in cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus galutare tuum.

Votis appellat adventum Christi ejusque cognitionem. Deus, inquit, misereatur nostri et benedicat nobis : illuminet vulιum suum super nos, et misereatur nostri. Tria haec misereri, benedieere, illuminare vultum, gradationem quamdam continent; quasi 1' peccatorum venia, 2' dona Dei ac benedictiones, 3' pretiosi Oros gratiae peterentur, quas Vultus illuminatio designat. Illuminatio autem vultus, ut Bellarminus ait, multa Significare potest. Primum enim dicitur Dous illuminare nullum 3uum Super nos, quando remotis nubibus irae et indignationis, Diuitigod by Coos e

359쪽

Sereno vultu nos respicit: ut filios, ut amicos. ut ad gratiam revocatos. - Deinde dicitur etiam illuminare vultum suum super nos, quando nos illuminat et calefacit, sapientiam et charitatem infundens quomodo sol iste corporalis sacere solet, quando nullis nubibus tegitur. - Denique illuminare Cultum suum super nos, quando praestat, ut Dum quasi remoto velamine intueamur. Quod maxime praestitit, quando per Incarnationis mysterium in terris visus est et eum hominibus conversatus est Baruch. III, 38 . Atque id vi dotur hoe loco Peli re propheta, ut Deus vultum suum, si non in forma Dei, saltem in sorma hominis nobis ostendat per adventum

Messiae.

Et misereatur nostri. Incisum istud deest in hebraeo et apud LXX: ideoquo redundare videtur in Vulgata. - uu niam tamen ah Ecclesia servatur, sumi potest ut repetitio Prie aisectus ardore: vel est explicatio quaedam, quasi diceret Atque ita, illuminando videlicet vultum suum Super nos,

misereatur nostri.

2. Ut cognoscamus in terra viam tuam : id est, ut legem tuam persectam, nempe evangelicam, cognoscamuS Omnes, quotquot sumus homines in universa terra, in omnibus gentihus. - l l cognoscamus salutare tuum, scilicet Salvatorem Christum, qui est via tua, veritas, et Vita. Si spectemus sensum Ecclesiae, non petit illa adventum

Messite. quippe qui jam advenit; sed ejusdem cognitionem

quasi diceret: Deus misereatur nostri. qui tam paupereSlumque miseri in hac terra tenebrOSa erramuS; mi Sereatur, benedicat, illum inset vultum suum super nos, et gratiam nobis unicam, at malis omnibus medentem concedat Ut cognoscamus in terra viam ιuam ... Dominum nimirum nostrum Iesum Christum, qui via est et veritas et vita Joan. XIV. 6 . Haec esιΡnim vita aeterna, Pater, ut cognoscamus te, Solum Deum verum, eι quem misisti Iesum Christum doan. XVII, 3 . uuapropter eaeistimo omnia detrimentum esse propter eminentem

scientiam Iesu Christi Domini mei Phil. Ill, 8 in quo sunt

omnes thesauri sapientiae es scientiae absconditi. Coloss. III, 2. tinam cognoscamus thesauros, quos possidemus in Chri- filo, in quo Pater omnia nobis donavit illo m. VIII, 32ὶ :

360쪽

nimirum liberatorem a tyra itide diaboli, pastorem, ducem, regem justititae secundum cor Dei, per quem habemus accessum in uno Spiritu ad Ραι rem. Epli. II, 18.3. Consileantur tibi populi, Deus : eonfiteantur tibi populi omneS. 4. Laetentur et ea ultent gentes : quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.

Incipit secunda pars: vocatur humanum genus ad gratitudinem et gaudium. Omnes, inquit, populi terrae, non tantum tibi confiteantur, o Deus, et debitum cultum solvunt; sed etiam laetonlurcle inestabili bono, quod in Christo possidebunt. Quoniam judicas: id est, quoniam regis ac gubernas populos in aequitate : nempe in justitia et Sanctitate per Christum et Ecclesiam. - Christus enim judicium Sanctum exercet, et populos credentes judicat per Ecclesiae ministros, tum in foro externo tum in foro interno, sive in tribunali Poenitentiae. - Ει gentes in terra dirigis : nempe Sicut pa Stor, aut etiam sicut praei non strator itineri S , vel gubernator navis, puregrinantes deducis ad Portum Salutis aetern B. - Ut patet, prophetia enuntiatur de converSione Gentium. Ponitur autem praesens tempus loco suturi, quia in hebraeo tempus futurum designat pasSim actionem perdurantem, qualis hic in regimine Christi intelligitur. 5. Coi sileantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes : terra dedit fructum Suum. 6. Benedicat nos DeuS, Deu 3 no3ler, benedicat nos Deus:

et metuant eum omne3 sine3 terrae. Causam gaudendi ostendit, petitque a Deo benedictionem, qua misericordiae suae velut culmen imponat. Laudent, inquit, Deum, nec laudare desinant populi universi quia ι erra dedιι fructum suum, pula Christum; de quo Isaias similiter orando diccbat: Aperiatur terra et germineι Saluatorem Isai. XLV, 8); et alibi : Erit germen Domini ire magnificentia el gloria, eι fructus terrae sublimis. Isui IV, 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION