Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Quod dicitur, qui jurant in eo, i. e. in Deo, per Deum verum : periphrasis nempe, designans pios, qui, ubi jurandum est, per Deum jurant, non per idola; qui eum pro

veritatis ac sanctitatis Omnis sonte agnoscunt, ideoque ejus solius nomen in legitimis juramentis usurpant et invocant. - Iusti autem glorificabuntur et gaudebunt, quia obstructum est os loquentium iniqua : i. e. quia manu divinae justitiae liberati sunt ab inimicis animarum Suarum, quos ad aeter num silentium reductos videbunt. Mystico spectati duo ultimi versiculi explicandi videntur hoc modo : Te protegente servum tuum, inimici animae meae, sive visibiles sive invisibiles, non praevalebunt: sed arcebuntur manu tua; imo descendent in viscera terrae, praecipitabuntur in abyssum inferni, tradentur gladio justitiae tuae et ministris ac instrumentis vindictae tuae: nempe daemonibus ac flammis aeternis : Descendenι in inferiora terrae,

partes vulpium erunt.

Haec sieri incipient in decursu temporum, et conSummabuntur in die judicii. Tunc autem Reae laeιabitur : Rex justorum Christus, omnesque fideles Dei famuli Christum sequentus, triumphabunt; impiis omnibus aeternum Obmutescere coactis uia obstructum est os loquentium iniqua. Sensus Illurgaeus. Per hunc psalmum Deus, Deus meus, qui tertius ponitur ad Laudes, incipit proprie laudatio. Ecclesia enim,

Spiritus sancti verba usurpans, voce mini Strorum Suorum Deum laudat, ardentiquo desiderio invocat : tum ut sontem gratiae ac verae vitae ; tum ut adjutorem adversus inimicos animae paralissimum, qui servis suis triumphum praestat per Christum suum, justorum regem ac Principem. Disitigeo by Corale

342쪽

ΡSALMUS LXIII.

Gaudi. Deus, orationem meam, cum deprecor.

l. Exaudi, Deus, Orationem meam, cum deprecor :a timore inimici eripe animam meam.

2. Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem. 3. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas : intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. 4. Subito sagittabunt eum, et non timebunt : sirmaverunt sibi Sermonem nequam. 5. Narraverunt ut abse0nderent laqueos : dixerunt :

Quis videbit eos 6. Scrutati sunt iniqui

tates : defecerunt scrutantes scrutinio. 7. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur

l. Exaudi, Deus, orationem meam. eum te invoco : a limoro inimici libera animam meam. 2. Pr0lege me a conspiratione inimicorum meorum, et a multitudine molientium iniquitatem. 5. 0uia exaeuerunt ut gladium linguas suas, ea Sque tetenderunt velut arcum tellii serum, ut verbis suis insidiose sagittent Die in no

centem.

4. Subito irruentes sagittabunt me, nullo timore relenti : quia firmiter statuertim ex Sequi consilium suum nefarium. 5. Consultarunt inter Se quomodo absconderent laqueos, et dixerunt: Quis videbit eos 36. Scrutati sunt omnes iniquas arteS : Loia Sumpti sunt nimia sua Scruta uoue. T. Descendet homo impius adeonsilium profundae malitiae : at exaltabitur Deus, illud irritum reddendo. ii, Versus T. 8, ita in hebraeo e consumpti sunt nimia sua are talione rintimin menti et eredi uniuscujusque eorum profunda malitia insidet. Masastutavit eos Deus Dolo : repei uime faeta sunt Plaρα ruinaὶ eorum.

343쪽

8. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum :et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. 9. Conturbati sunt omnes qui videbant eos : et timuit omnis homo. 10. Et annuntiaverunt opera Dei : ut sacta ejus intellexerunt.

l. Laetabitur justus in

Domino, et sperabit in eo :et laudabuntur omnes recti

corde. 8. Ecce enini tanquam sagii

parvulorum saetae sunt plagae e rum : et infirmatae Suill ac retoris coiitra ipSDS malignae linguae eo

D. Quicuinque viderunt eos ita confusos, Salutariter conlurbati sunt: et religioso limore limu runt omnes 10. Ei lacla manumque Dei intelligentes, annuntiaverun L Opera ejuS.

l. Laetabitur ergo omnis iusius in Domino, in quo sperare non desinet : et gloria gaudioque

fruentur omneS recti corde.

I xplicatio.

Argumentum. - 0ratio haec est hominis, tribulationibus ae persecutionibus obnoxii : quae tum Davidi, tum Christo et omnibus justis apte convenit. - De solo tamen Christo et justis, quasi hic esset immediatus et unicus sensus, SS. Patres pasSi in pSalmum exponunt. Multi tamen alii interpretes, praeter Sensum hunc, quem ut praecipuum quidem admittunt, alium etiam supponunt litteralem, Davidi proprium. Putant enim, nec improbabiliter. psalmum referri ad conjurationem Absalonis; ot Davidemoraro ut ab imminentibus sibi tunc periculis divina manu liberetur. Conventus malignunιium, inquiunt, deSignat conspirantos in Ilebron II Reg. XVJ; linguarum maliιia, laquei oeculιi, conspirantium molitiones Sunt; accedens homo ad eoralιum, indicat, vel Superbum et obcaecatum AbSalonem, vel consiliarium ejus, Dersidissimum Achitophel. - Hac itaque sententia admissa, David in angustiis positus, et a rebellibus Diuitigod by Corale

344쪽

pressus, Dei auxilium petit et impetrat, typum gerens Christi, Martyrum, omniumque justorum.

I. sevid agant eontra jvitum Persecutores. II. uuid eontra perseeutores aeturus ait Deus III. Ouis et tua vindietae Dei.

l. Gaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor aιimore inimici eripe animam meam. 2. Proteaeisti me a conventu malignantium : a multitudine operantium iniquitatem. More Suo propheta petit exaudiri, deinde exponit quid cupiat : Eripe, inquit, animam meam ... id est,Vitam meam Protog a periculo, quod imminet ex parte inimici. Eodem sere modo Dominus odiavit in horto 0livarum dicens : Pater, si fieri potest, transfer eaIicem hune a me. - Τropologice, ιimor inimici accipi potest pro timore mere humano et malo, ita ut sensus sit: Domine, libera me de timore humano, ut non timeam eos qui occidunt corpus, sed solum te et offensionem tui. Explicat mox periculum a quo liberari petit, subjungens :2. Proteaeisti me protege mel a conventu malignantium : a multitudine operantium iniquitatem. Multitudo, ait, inimicorum conspirant, ineuntes commune consilium, utentes calumniis tanquam gladiis et sagittis, struentes insidias, adhibentes artificia iniquissima contra justum.

3. ouis emicuerunt ut gladium linguas 3uas : intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. 4. Subito sagittabunt eum, et non timebunt: sirmaverunt sibi sermonem nequam.

Ad conventum malignantium haec reseruntur, qui non manibus pugnant, sed lingua, qua cominus et eminus seriunt sicut gladio et sagittis.-Imenderunι arcum, labia nempe maledica; rem amaram, instrumentum lethi serum, ut tela seu verba mittant amara, venenata; in immaculatum, id est, in

CURSOS SCRIPTURAE SACRAE. T. I. 29

345쪽

innocentem. - Clarius haec in hebra O : Ietenderunι sagiι-

tam suam, verbum amiarissimum.

4. Subito sagiιtabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Sensus est: Suhito irruentes sagitta hunt justum, absque ullo Dei hominumve timore, eo quod obdurato corde consilium suum nefarium persicere firmissime

statuerunt.

5. Narraverunt ut absconderent laquwos; diaeerunt: uuis

videbit eos r

6. Serutati sunt iniquitates : defecerunt scrutantes

serutinio. Explicat sermonem nequam consilium nempe impiorum profundamque malitiam aperit. - Narraverunt, inquit, uι absconderent laqueos ... id est: Se invicem monuerunt, inter se consenserunt, ut occulte et hypocritice agerent, iniquitatem suam specie boni publici, vel etiam religionis praetextu occultantes. - Quis videbiι. . . laqueos nostros 3 Scilicet, nullus hominum iniquitatum nostram videbit . . Quasi praeter homines non sit Deus, et Deus non omnia videat; vel quasi parum sit videri a Deo, qui supremus est judex. 6. Sic itaque obcaecati, et occultos Sese existimantes, tradiderunt sese toti malitiae suae: Scruta ιi sunt iniquitates: δε- fecerunι scrutantes scrutinio. Sensus est, vestigarunt varias nocendi vias, machinati sunt scelera; consumpti sunt frustra nimiis suis scrutiniis et consiliis : nempe ea perficere non potuerunt: - vel etiam, juxta quosdam, suis sese artificiis illaquearunt. Haec omnia apprime conveniunt passioni Dominicae. in qua facile apparet et agnoscitur ille conventus malignantium illae linguae sagittantes immaculatum Agnum; ille sermo nequam, pertinax, justitiae ac religionis specie velatus, suisque sese artificiis implicans : adeo ut verbis psalmi miro respondeant haec verba Evangelii : Principes sacerdotum eι omne eoncilium quaerebanι falsum testimonium contra Iesum ... At illi respondenιes diserunt: Reus esι mortis,- crucifigatur,-D iliaco by Corale

346쪽

eontradisit Caesari. . . Dicite quia discipuli ejus nocte venerum ι, ει furati sunt eum, vobis dormientibus. Matth. XXVIII, 32.

T. Accedet homo ad cor altum, et Gallabitur Deus 8. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et

infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Illud, accedet homo ad eor altum, sic videtur interpretandum : Homo impius descendet ad cogitationes profundissimas malitiae; at vero Deus prosundior apparebit eas dissipando. - Haec enim interpretatio congruit cum hebraeo textu, qui hunc sensum habet: Intimo eordi uniuscujusque eorum profunda malitia insideι. Aliter exponit Bellarminus post Augustinum, totum Versiculum intelligendo de Christo, hoc modo: Christus ut homo accedet ad consilia impia inimicorum, iis sese tradens simul autem exaltabitur ut Deus: quia passione ipsius et resurrectione, divina sapientia, justitia et misericordia demonstrabitur.

His verbis : Et exalιabitur Deus, incipit pars altera psalmi,

quid contra persecutores acturus sit Deus. - Sequentibus enim

versiculis declarat propheta, quomodo Deus sit exaltandus liberando justum et puniendo persecutores rius. Quae quidem de Absalonis clade et Davidis restitutione intelligi pos-Sunt; praecipue tamen, ut mox patebit, de Christo et discipulis ejus intelligenda sunt. altabitur Deus mirabiliter liberando justum suum: nam, 8. Sagittae parvulorum faetae sunt plagae eorum, et infirmatae

sunt contra eos Iinguae eorum : id est, Deo interveniente,

plagae quas instigere justo tentant, tam parum ipsi nocebunt,

ac si factae essent sagittis parvulorum insantium, quae leves sestucae sunt, manuque debili moventur, adeoque nihil vul- norant : - et calumniae ipsorum similiter inefficaces erunt. imo vertentur in detrimentum calumniantium. - Haec ut patet, Christo et Martyribus verissima conveniunt. Fatendum tamen, sensum hunc Vulgatae prorsus discrepare ab hebraeo , ubi planissime sermo continuatur hoc modo : Machinantur seelera eorde profundo. Sed sagittaniι eos Diuitiam by Coos e

347쪽

Deus jaculo e repentinae factae sunt plagae eorum: fugient qui-

eumque viderint eos.

9. Conturbati sunt omnes qui videbant eos : et timuit omnis homo. 10. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intelleaeerunt. Pars teriis psalmi: Elpeetus dininae vindicιae. - Sensus versiculi 9 et 10 hie est: Quicumque viderunt impios sic divinitus punitos, et justum tam mirabiliter liberatum, religioso Dei timore correpti sunt, agnoveruntque manum Dei, et nomen atque opera Dei praedicarunt. - Ηaec praecipue respiciunt Christum et Apostolos. Domino enim resuscitato conturbati sunt Iudaei et consusi, moti sunt Apostoli metu et gaudio, timuit sancto timore omnis homo recta ratione utens, prout testatur S. Lucas : Fiebat autem omni animae ιimor; mulιa quoque prodigia et signa per Apostolas in Ierusalem fiebant, eι metus eraι ingens in universis Act. II, 43ὶ.-Illi autem videntes, ac religioso timentes, qui annuntiaverunt opera Dei, imprimis sunt Apostoli, testes vitae, mortis et resurrectionis Domini, qui Spiritu sancto repleti ac servenies, facta Christi ac mysteria intellexerunt, mundoque universo

annuntiarunt.1 l. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur glorificabuli turὶ omnes recti corde.

Concludit psalmista opponendo confusioni peccatorum, gaudium et gloriam justorum, quam hi divinitus accipient. Sensus est quasi diceret: 0mnes itaquo tribulationes illae et persecutiones desinent in gloriam Dei, et in triumphum, gaudium ac gloriam aeternam justi. Sensus Illurgicus. Rucitatur psalmus isto. 1' in ossicio de Oratione et Passione Domini: P in officio septem Dolorum Beatae Mariae Virginis; γ' in ossicio Apostolorum. Diuiti Cooste

348쪽

1' In ossicio do 0ratione et Passione Domini, Ecclesia personam assumens Christi in passione constituti, Patrem orat et liberationem petit ab iniquis conspirationibus Iudaeorum :υuia exacuerunt ut gladium linguas suas .... Deinde velut orationis hujusmodi effectum ostendens, enarrat triumphum Christi, confusionem Judaeorum, Evangelii praedicationem, et gaudium justorum : Laetabitur jusιus in Domino, et sperabit in eo : et laudabuntur omnes recti corde. 2' In ossicio septem Dolorum, Ecclesia eodem psalmo sanctissimam Dei Genitricem respicit, ut Christi passionis et Subsequentis gloriae participem; imo velut in persona dolo rosae Matris cum Christo conjunctissimae, orationem illam

pronuntiat : Gaudi, Deus, orationem meam, eum deprecor a ιimore inimisi eripe animam meam ...

3' In ossicio Apostolorum, respicitur Christi passio ut causa meritoria et exemplaris Apostolicae praedicationis : Ει

annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intelleaeerunt ... Scilicet intellexerunt, sicut Christus a Patro missus est, ita se missos osse a Christo, ut per passionem et crucem triumphum con- Sequantur. Si me persecuti sunt, eι vos persequentur; si sermonem meum servaSerunt, et vestrum servabunt. Ioan. XV, 20.

349쪽

4. Te decet hymnuS, Deus, in Sion: et tibi redde-iur votum in Ierusalem. 2. Exaudi orationem

meam : ad te omnis caro veniet. 3. Verba iniquorum Praevaluerunt sul aer nos : et

impietatibus nostris tu propitia heri S. 4. Beatus, quem elegisti Et assumpsisti : inhabitabilin atriis tui S. 5. Replebimur in bonis

domus tuae : Sanctum eSti emplum tuum, mirabile in aequitate. 6. Exaudi nos Deus salutaris noster, Spes Omnium linium terrae, et in mari longe. T. Praeparans montes in virtute tua, accinctu S Potentia : qui conturbaS prosundum maris, sonum fluctuum ejuS.

l. Te decet hymnus. Deus. cantandus iii Sion : et aequum estui populus tuus reddai tibi vota in civitate sancta Ierusalem. 2. Iloe, quaeso. fiat : exaudi hanc orationem meam : et ad te laudandum omnis populus tuus in Sion veniet. 5. Verba quidem ei consilia iniquorum praevaluerunt contra nos: sed quidquid inique egimus tu propitius ign0Sces. 4. Beatus quem elegisti et assumpsisti in elientem: inhabitabilin atriis tui S. 5. Illic omnes replebimur bonis domus luae : quae cSt Sanctuarium tuum, aequitatis et mis ricordite luae donis mirabile. 6. Exaudi igitur nos, Deus, lusalus noStra, Spes no Sira et omnium gentium, usque ad fines terrae et maris. I. Tu enim es, qui montes stabiles emcis virtute lua. accinctus potentia infinita: tu, qui eoulur has profundum mari S. Ssuum excitans fluctuum eiu S.

350쪽

8. Turbabuntur genteS, et timebunt qui habitant terminos a signis tuiS : exitus matutini et vespere delectabis. 9. Visitasti terram, et inebriasti eam : multipli- easti locupletare eam. 10. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum il-l0rum : quoniam ita est praeparatio et US.

11. Rivos eius inebria, multiplica genimina duS : in stillicidiis eius laetabitur

germinanS.

12. Benedices coronae anni benignitatis tuae : et eampi tui replebuntur uber

tate.

3. Pinguescent speciOSadeserti : et exultatione colles accingentur. 14. Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento : clamabunt, etenim hymnum dicent.

8. Tu, qui vellit Signa manus tuae ostendis fulgura, quibus terrentur populi usque ad termi

nos terrae : Simul itie eos recreaA

splendido matii lini et vespertini solis speeiaculo 9. Visitasti terram noStram, et inebriasti eam pluviis : quibus multipliciter locupletasti eam. l0. Flumen a Deo nobis datum. repletum est aquis: et sic parasti, o Deus, alimenta nobis : qu niam per irrigationem secundatur

terra.

H. Sic perge, et Suleos terrae inebriando multiplica fructus ejus : et irrigatione pluviae laetabitur germinanS. 2. Atque ita benedices toti anni circulo benignitatis tuae donis: et campi tui replebuntur omnigena uberiale. 5. Imo pingueSeent qu0que pascua deserti : et laeta viriditate inculii colles vestientur. Hinci 4. Ex una parte induentur et circumdabuntur arietes multitudine ovium; ex altera vero, valleSabundabuni frumento : omnia autem, Sive pecora Sive fruges, Suomodo proclamabunt Dei Iaudes : praesertim vero filii Israel hymnum dicent.

SEARCH

MENU NAVIGATION