Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

stinus, Cassiodorus, Bellarminus, Lindanus, Bertherius. verba hujus psalmi ampliora et altiora esse censent, quam ut ad Tabernaculum terrenum et ad bona temporalia restringi possint. Nos cum Patribus, inquit Bellarminus, existimamus tam ardens desiderium, quale in hoc psalmo legimus, etiam ad litteram, ad aeterna Tabernacula pertinere; et nihil terrenum, nihil humanum Spiritum sanctum his sacris vocibus eXprimere voluisse. - Ηinc certissime statui potest, saltem typice, de tabernaculis aeternis hic sermonem seri. Quem pris i pue sensum in expositione persequemur.

l. David ad Dei tabernacula ardenter suspirat. II. Atmilium eo perveniendi eonfidenter implorat.

1. 0uam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum feoneupiseit et delicit anima mea in atria Domini.

2. Cor meum et caro mea eaultaverunt in Deum vivum. Aterna Dei tabernacula, quorum tabernaculum Foederis tantum umbra erat, Spiritu intuetur propheta; videtque tam amabilia, ut prae gaudio exultet, et prae desiderio deficiat. Utrumque enim hunc essectum producit amor : facitque ut amans nunc doneat absentiam rei a malae, et prae desiderio langueat ac desciat; nune exultet ob spem potiundae rei tam pulchrae, et in laudes Hus erumpat.1. Ouam dilecta, id est . quam amabilia, quam desiderabilia sunt tabernacula, palatia tua coelestia, o Domine virtutum seu eaeercituum s Vox est contemplantis, mirantis et amantis. uuasi cernere videtur majestatem n gis superni, eui obediunt exercitus innumerabilium angelorum; quorum vel unus, Si eum toto suo decore nobis appareret, peregrinationem nostram laetificare susticeret.

Desiderio sertur in atria Domini, id est, in illa quae dixit

lubernacula. Ponit atria tanquam partem pro toto : atriuenim erant pars exterior tabernaculi, sancta quoque ac Deo dicata, orationi divinoque cultui destinata. 2. Cor meum et caro mea, id eSt, anima et coryus, ae SP ci utim asseclus Ut lingua: eae ultaverunt, id est, jubilant et vociferantur. Illud cnim p.rultaverunt non solam significat Duiliam by o le

372쪽

PSALMI SELECTI. - PS. LXXXIII. 365

laetitiam, sed laetitiam quae prorumpit in laudes. - Εxultaverunt, inquit, in Deum viuum, non tantum ad distinctionem salsorum numinum . quae non vivunt; sed etiam ut signifi-Cet, Deum esse sontem vitae : cujus desiderio ita languet ac deficit anima, ut etiam simul vivificctur et exultet.

3. Etenim pa3ser invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos εuOS. 4. Altaria tua, Domine virtutum : reae meu3 et Deus

Suavissima comparatione explicat, quomodo unice quaerat domum Dei, tanquam finem ultimum ac terminum omnis desiderii sui; tanquam locum sibi proprium, in quo persecte conquiescat. Sicut avicula nidum, ita mihi invenire contingat altaria tua, Dominet Scilicet probabilius per modum aspirationis ponitur illud altaria tuas intelligendo, mihi unice sunt in desideris. Altaria Dei significantur vel coelestia, de quibus ab initio actum est; vel terrestria, quae, donec in terris moretur propheta, suavissimam ei mansionem, simulque portam et imaginem coeli exhibent. Addit: Domine virtutum, Reae meus, Deus meus: ut titulos Dei afferat, quibus fiduciam suam niti intelligit.

5. Beati qui habitant in domo tua, Domine: in gaecula

3aeculorum laudabunt te. Exclamatio animae, caelitum beatitudinem et consortium desiderantis : Beati qui habitant in domo tua, Domines... In hoc nimirum consistit beatitudo caelitum, quod habitent in domo Dei, omnibus bonis plenissima; et Deum perfecte laudent alisque ulla cessationis, adeoque absque ulla peccati vel mortis formidine.

6. Beatus vir, cujuδ rat aurilium abs te: a 3censiones in corde guo dispoSuit, tu valle lacrymarum, in loco quem posuit. Incipit secunda pars, petitio auxilii. - Α fine transit ad inedia : Si beati sunt qui habitant in domo Dei, beati quoque

373쪽

jam sunt inchoative, in actu primo vel in spe, qui eo ellicaciter pervenire contendunt. Τules autem sunt, qui in hac misera peregrinatione auxilium Dei implorant, et cum hoc auxilio spiritualitor ascondunt quotidie in montem sanctumat tuo ad domum Dei. Quod ait, ascensiones in corde, allusio est ad situm Jerusa lem, quae erat in loco montoso. Sensus enim est: Beatus, qui ascensiones sad templum in monte positum, vel in coelum j ineorde suo disposuit, dum degi ι in hac valle lacrymarum, Ioco a se posito. Aliis verbis: Beatus, qui sex animo meditatur in domum Dei ascendero, quamdiu est in hoc mundo flebili et luctuOSO: quem locum, sive quem sontem lacrymarum sibi pariavit : per peccatum scilicet mutato paradiso in exilium. Ascensiones in corde, sensu tropologico sunt progressus perpotui, quibus in justitia et sanctitate altius Semper ascenditur.

0uoniam versiculus iste in Vulgata versione obscuritate non caret, conferre juvahit textum originalem. Hic autem juxta Hieronymum sic habet: Beati qui ... transeuntes per vallem stesus, fontem ponunι eam. Cujus sontentiae sensus ita exponi potest fi): Beati, qui transeuntes per valloria istam mi Seriae, lacrymis eam implent instar sontis aquarum: id est, qui in prae senti vita copiosis lacrymis poenitentiae, peccata et miserias suas diluunt, et prae callustis patriae desiderio gravissime lugent. Hos ipse Christus beatos prae dicavit, dicens: Beati qui Iugent, quoniam ipsi consolabuntur. Matth. V, 5.

7. Etenim benedictionem dabit legislator. ibunt de vir

tute in virtutem'. videbitur Deus deorum in Sion.

Declarat illas quas dixit internas ascensiones: quae nihil aliud sunt, quam progressus in via justitiae ac divinae legis: cujus initium, medium et finem indicat. - Initium est bene dictio legislatoris, id est, gratia Dei et Domini nostri Jesu Christi: - medium est quotidianum incrementum in spirituali robore, seu justitia ac sanctitate . illud enim ibunt de virtvte in virtutem proprie significat, ibunt de robore in robur : in

374쪽

dies fient possentiores, obtinebunt potiora dona, gratiis majoribus roborabuntur. - Terminus, est visio intuitiva Dei in Sion coelesti. Videbitur Deus deorum : id est, Deus altissimus; Deus non tantum universae terrae, sed etiam coeli tum, Angelorum nempe et Beatorum, qui participatione quadam dii sunt, divinae consortes naturae. Il Pet. I, 4.

8. Domine, Deu3 virtutum, eaeaudi orationem meam: auribus percipe, Deus Iacob. 9. Protector noster, aspice, Deus : et respice in faciem

Instantius et magno amoris affectu orat propheta, ut ad beatum visionis Dei terminum pervenire possit. Deum virtu-ιum, Deum omnis roboris sontem appellat, ut juvetur in spirituali itinere ac ascensione, ut virtute corroboretur in interiori homine; Deum Iacob appellat, quia ipse est ex filiis

Jacob, ex populo Israel, haerede promissionum. Protector noster aspice ... id est: Auxiliator populi tui, non solum audi me, sed aspice pericula in quibus versor. Respiee in faciem Christi tui: i. e. respice verum principem populi tui, Messiam, Christum Jesum : et propter ejus merita protege nos. - Merita enim Christi ab aeterno suerunt in conspectu Dei, et ab initio mundi eis cacia et salutaria hominibus: ideo Christus dicitur Agnus, qui occisus esι ab origine mundi. Apoc. XIII, 8.10. uuia melior est dies una in atriis tuis, Super millia. 1 l. Elegi abjeetus e3se in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

Rationem reddit ardoris, tum suae orationis, tum desiderii, comparando mansionem in domo Dei, cum qualibet habitatione terrena. Dies una, inquit, in domo Dei melior est millenis diebus alibi transactis; ideoque malim Occupare infimum locum thebraice, sedere ad Januam more janitoris, in illo sanctuario, quam habitare ut dominus in palatiis peccatorum. - Super millia, id est, prae vita longissima in deliciis terrenis transacta. Domui Dei opponit tabernacula peccatorum: quia Diuili eo by Cooste

375쪽

qui non quaerit illam domum justitiae, quaerit sibi velut sedem ac domum in bonis variis et peccaminosis hujus mundi: quae non tam domus stabilis est, quam tentorium mutabile

et mox auferendum.12. uuia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et stloriam dabit Dominus. 13. Non privabit bouis eos qui ambulant in innocentia :Domine virtutum, beatus homo qui verat in te.

His verbis fiducia plenis, consolatur propheta se ipsum omnemque justum, de valle lacrymarum ascendentem; eique a Deo dandam promittit beatitudinem quam concupiscit, et auxilium quo ad eam perveniat : seu gratiam et gloriam. Misericordiam, inquit, et veritatem diligit Deus : aliis verbis, misericors est Deus et fidelis in promissis: idoo dabit auxilium gratiae in hac vita, et gloriam in sutura. Et dummodo

perseveret homo in via Domini, gratiaeque cooperando ambulet in innocentia : Deus misericors et fidelis ei bona gratiae et gloriae, quae sola sunt vere bona, nequaquam denegabit.-Ergo justi, dummodo in justitia permaneant, salutem et visionem beatificam certissime consequentur; quare merito concludit propheta exclamando : Domine virtuιum, beatus homo, qui sperat in tes Sensus Ιlturmeus. Psalmus Quam dileeta recitatur, 1' in sesto Corporis Christiset I ransfigurationis: 2' in Dodicatione Ecclesiarum.1' in sesto Corporis Christi, ut facile patet, est hymnus amoris, quo Ecclesia dulcedinem celebrat et ineffabiles delicias Sacramenti altaris. Christum, Sponsum unice dilectum, lotum quo desidera hilem, in altari absconditum videns, ad eum suspirat . anhelat, eique unice vult adhaerere, eum unice possidere; ut qui solus omne bonum continet : Omne bonum gratiae, et pignus suturae gloriae. - Merito itaque etiam, pSalmum hunc, tam congruis assectibus ac desideriis resertum, tanquam praeparatorium posuit ad celebrationem

Missae.

376쪽

in sesto Transfigurationis, eodem psalmo Ecclesia celebrat aeterna gloriae tabernacula. Spectaculo enim gloriosae Transfigurationis Domini velut radium videns gloriosae domus Dei, hujusce domus desiderio accensa exclamat: Quam dilacta tabernacula tua, Domine virtutum I Deinde vero, ut eo pervenire mereatur, petit per merita Christi gratiam ascendendi virtutum gradibus ex hac valle lacrymarum usque ad visionem Dei deorum in Sion. 2' In Dedicatione Ecclesiarum, quae sunt laternaeula Dei eum hominibus in terra, Ecclesia eodem psalmo celebrat templi et sanctuarii abscondita bona et gaudia. Illic est locus quietis ejus : illic habitabit, quoniam elegit eam .... illic, dum peregrinatur in hac lacrymarum valle, solatia cuncta invenit et omnia dosiderabilia cordis; illic cum amore contem platur decorem domus Dei et locum habitationis gloriae ejus. Etenim vere haec in terris domus Dei est et poris eoeli.

Geii. XXVII l. 17.

377쪽

PSALMUS LXXXVI.

Fundamenis ejus in monsibiis ranesia.

1. ij Fundamenta eius in montibus sanctis : diligit

Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. 2. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. 3. Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. 4. Ecce alienigenae, et Tyrus et populus mihi o

tium; hi fuerunt illic. 5. Numquid Sion dicet:

Homo, et homo natus est in ea : et ipse fundavit eam Aliissimus Τ

. En civitas saneta l. . . Fundamenta ejus si int in montibus

sanctis: ipse Dominus diligit ei vitalem Sion super omnia tentoria Jacob. 2. Gloriosa dicta sunt de te, o vera civitas Dei. S. Commemorabo Rahab et Ba brionein inter cognoscentes me.

4. Eece alienigenae, et Tyrius, et populus Alli iopum, hi fuerunt illi e cives genuini. 5. Fieri ne poterit, ut quis de Sione dieai: Magna et varia multitudo hominum nata est in ea; et ipse fundavit eam, Altissimus si duoniam Vulgata nostra non parum in hoc psalmo dissert ab originali

textu, versionem hic adjungimus ex hebraeo, juxta S. Hieronymum et re-eentiores translatores. s. Fundamenta ejus in montibus sanetis.

Ditisu Domin a portas Sion super omnia salia) tabernacula habitacula

2 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. I. Commemorabo Rahab Egyptum et Babet inter scientes me. 4. Mee Philist is et Tyrius eum AEthiope: iste natira est nati sunt ibi HierosolymiS). I. Et de Sion dicetur Iste et iste vir et vid natus est in ea : et ipse fundauit firmat, luetuo eam Altissimus. 6. Dominus numerabit aeribens in catalogo) populos iste inquiens natus est ibi. T. incolae ejusὶ eaulantes quasi in horis dicent, : Omnes impae felicitatis) fontes mei in te.

378쪽

PSALMI SELECTI. - PS. LXXXVI.

6. Dominus narrabit inscripturis populorum et principum, horum qui suerunt in ea. 7. Sicut laetantium Omnium habitatio est in te.

6 Imo vero, ipsemet DominuS, quando describet populoS Suos, narrabit ac numerabit omnes populos et principes, qui nati fuerint

in ea.

I. O beata civitast Veliit habitatio omnium laetantium tu es.

Explicatio.

Argumentum. - Celebrantur laudes Sionis seu Ierusalem, sanctae civitatis quo nomine Patres merito Christi Ecclesiam intelligunt. Etenim. ut Bellarminus inquit, etsi terrenae Ierusalem convenit quod initio dicitur, eam landatam esse in montibus; tamen non conveniunt caetera : praesertim quod in ea sit habitatio Babyloniorum, AEgyptiorum et Tyriorum; Ecclesiae vero sive militanti sive triumphanti Omnia conve

niunt.

Praeter mysterium Ecclesiae, psalmuS, uti videbimus, mysterium quoque Christi, Ecclesiae landatoris, continet. Symbolice vero accommodatur Virgini Dei parae.

l. Ciuitas sancta mirabilis in se. II. Civitas sancta mirabilis in suis ineolis.

l. Fundamenta 6us in montibus sanctis e diligit Dominus portas Sion δuper omnia tabernacula Iacob.

Fundamenta ejus ... de Sione Seu Ierusalem loquitur, quam in sequenti hemistichio nominat. Intuens scilicet visione prophetica Ierusalem novam, amore raptuS, exclamat: Fundamenta ejus... PonenS relati Vum eju3 Sine antecedente, quia rem sibi praesentissimam designat. Incipit laudare civitatem sanctam ab ejus sundamentis: duin laudabit eam a portis, tertio ab ejus gloria. Montes sancti, in quibus landata erat Ierusalem terrena, erant duo : mons Sion, ubi erat arx cum domo regia Davidis: et mons Moria, velut alter vertex Sionis, in quo exstructum

379쪽

est templum. - Montes Sancti, respectu Ierusalem spiritualis, sunt ' Christus et Petrus : Christus ut sundamentum primarium, Petrus ut secundarium; 2' sunt Apostoli duodecim, et Propheue : Superaedisicaιi super fundamentum apostolorum, et propheιarum lΕph. II, 20 . Dicuntur autem montes, propter altitudinem et firmitatem; saneιi, propter principium illius excellentiae qui est Spiritus sanctus. -dam transit ad

porta S.

Diligiι Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob rid est, ipse Dominus civitatem Sion firmissimam diligit prae omnibus tentoriis lacob: quae licet pulcherrima essent, et miro ordine disposita, quando iter iaciebant Hebraei per desertum . tamen erant sine sundamento ac sine portis, ideoque mutabilia et temporaria. - Portus ponit pro ipsa civitate. et ideo quidem, quia portis munitis sititie ac propterea Symbolum roboris erant.

Laudat itaque nunc civitatem a portis, sicut modo laudavita iundamentis; atque indicat, eam ita esse landatam ut non possit ruere, ita firmatam ut expugnari nequeat: qua duplici proprietate superat tabernacula Iacob. - Ηis verbis mystice, tum stabilitatem significat, tum firmitatem Ecclesiae, quae Synagogae seu Τabernaculis lacob succedere debebat. Portae Ecclesiae sunt iterum, imprimis ipse Christus; deinde secundario etiam Apostoli. Jerusalem nova habet, inquit

JoanneS, murum mugnum et altum, habentem portas duodecim

Apoc. XXI, 12 . Addi potest, spirituales portas quoque es Sesacerdotes Omnes... duodecim articulos fidei ... virtutes, etc.

2. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

Per apostrophen indicat, immensam omnimodi S ESSE gloriam et excellentiam civitatis Dei; quasi diceret: Praeclara nimis ac gloriosa dicta sunt mihi a Spiritu sancto de te, o Ecclesia, e Sione oritura, civitas vere digna Deo, qui tu inhabitationem suam elegit. -Ηaec proprie pertinent ad Ecclesiam gloriosam in coelis; deinde autem, inchoativo quodammodo, etiam ad Ecclesiam militantem in terris. Possunt tamen iiii elligi quoque de dorusalem terrena, ut Ecclesiaed by Cooste

380쪽

373 figura. Erat enim illa civitas regia et sacerdotalis; templum hahebat et Arcam testamenti; suscepit intra muros suos Regem angelorum, Dominum mundi Iesum Christum, qui in ipsa docuit, miracula patravit, redemptionem immani gemeris operatus est, Spiritum sanctum de coelo misit, et Ecclesiae suae sundamenta jecit: quae sane gloriosissima sunt, etsi tantum umbra gloriae de rusalem illius nov. , quae est vera civitas Dei in coeli S.

solentium me.

4. Ecce alienigenae. hebraice Philistaei , et Tyrus, et populus aethiopum, hi fuerunt illic sibi nati sunt .

Incipit aιtera pars psalmi, lauS Sanctae civitatis ab ejus civibus : nimirum a multitudine, varietate, nobilitate. soli. citate civium qui eam incolunt, et in ea nati sunt. - Ε numerat autem tanquam cives, AEgyptios, Babylonios, Philistaeos, Tyrios et Athiopes, totidem nationes gentiles, imo Iudaeis insensas ; quae dicuntur non tantum in aerusalem habitasse: sed, juxta hebrurum, in ea natae esse : quod non nisi de Ecclesia catholica per lavacrum Baptismi regenerata, intelligi potest: Lbi non est Gentilis et Iudaeus, barbarus et Scyιha, servus et liber: sed omnia el in Omnibus Christus. Coloss.

Memor ero Rahab et Babylonis scientium me et verba sunt Dei, qui inducitur loquens quasi diceret: Ego Deus, conditor civitatis Ierusalem, in advocandis et conscribendis electis civibus memor ero, non ludaeorum tantum , sed etiam AEgyptiorum et Babyloniorum, qui Sciunt me : videlicet, cognoscent me per fidem. - Seu potius, intelligendo Vulgatam juxta hebraeum : Commemorabo populos istos inter subditos, agnoScentes me ut Regem.

5. Numquid Sion dicet: Homo, eι homo natuS est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus '

Haec verba Sal communiter exponuntur modo sequenti :Numquid Sioni dicet homo. . . id est, numquid sieri poterit ut

SEARCH

MENU NAVIGATION