장음표시 사용
571쪽
conversi, et gaudium animae, seso omnino ac integre Deo tradenti S.
3. Tunc dicent inter gentes : Magnifieavit Dominus
. Magni auit Dominus faeere nobiseum : saeti alimus
laetante8. Non tantum Israelitae liberati gaudent; sed etiam qui liberatos eos esse audiunt, et quidem ipsi gentiles, mirantur, et Dei manum agnoscunt : Tune dicent ivel dixerunιὶ, inter gentes : Dominus, non Cyrus, magnificavit faeere eum eis, id est, magna et mirabilia secit eis. - Cum enim tempore aleremia praedicto, tot millia captivorum, nullo pretio redempti, imo donis onerati remitterentur in patriam; et quidem a Cyro palam pro nitente fI Esdr. I , se Dei jussu agere; ipsi gentiles facile intelligebant, ludaeos a Deo suo insigne
beneficium accepisse. - Sic ipsi mundo mirabiles sunt servi Dei, per terrenorum contemptum et Christi imitationem ad patriam coelestem ascendentes. Confirmant Gentium verba liberati, respondentes :4. Magnifieavit Dominus faeere nobiscum e faeti sumus laetantes : id est, magna sane nobis secit Dominus, unde laetitia Sumus plane perfusi. 5. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in auStro. Pars altera, desiderium, oratio, ut reliqui liberentur. Quoniam non statim omnes captivi reversi sunt, sed primum
pars cum Esdra, deinde alii cum Nehemia; ideo qui primi
redierunt, precantur pro plena atque integra reversione captivorum. Converte, Domine, captivitatem nosιram. . . SensuSest : Fac, Domine, ut revertantur captivi nostri, qui adhuc remanent in terra aliena, assiuantque in patriam omnes cito et feliciter. Sicut torrens in austro : id est, juxta quosdam interpretes, sicut Austro ivento) nante et solvente nives ac glacies. torrens e montibus devolvitur. - Juxta alios verius, torrens in aurim, est torrens in regione australi, nempe in Diuitirco by Cooste
572쪽
deseris Arabiae, sitientes terras laetificans. - spirituali. haec Oratio est pro conversione peccatorum, ut Spiritus sancti gratiis arida et sterilia corda salubriter irrigata secundentur.
Hinc sequitur allegoria, qua psalmus concluditur.
6. 0ui seminant in Berymis, in Mutiatione metent. T. Euntes ibant et fleban ι, mittentes Semina δ .
8. Venientes autem venient cum eaeuualione, portantes manipulos δu03. Israelitae liberati pulcherrimam subjungunt allegoriam de
seminantibus et metentibus : sive ut suam fiduciam significent, sive ut captivos reliquos ad fiduciam adhortentur. Qui seminant, inquiunt, in lacrymis, in eoeuuatione metent. Proverbium istud est, ab agricultura desumptum. Solet enim agricola seminare injucunde : quia laborat et satigatur non tantum sine praesenti mercede, sed potius cum detrimento quippe cogitur triticum suum projicere in terram et quasi perdere, nesciens etiam utrum postea fructum sit felicitor recuperaturus. Ideo dicitur seminare in lacrymis, i. e cum gravamine, cum dolore et gemitu. - Quando aut8m messis venit, cum magno gaudio metit; quia videt triticum suum non solum non periisse, sed cum magno foenore sibi redditum. Ideo dicitur metere in eoeuliatione. Proverbium autem istud hic significat, post tribulationes pro Deo toleratas succedere gaudia; - et tanquam regula profertur, quam Dei misericordia sequi solet, astrictos consoIando. - Dein captivis applicatur :I, 8. Euntes ibant et siebant, millentes semina sua:- venientes autem venient cum eaeuuatione, pomontes manipulos suos
Seminatores flentes non solum designant illos, qui olim amare nerunt cum in captivitatem abducerentur; sed etiam generatim Omnes eos, qui tempore captivitatis Iacrymis noenitentiae Dei misericordiam implorarunt; nunc auu in misericordiam consecuti, cum abundantia gaudii in patriam redu-
573쪽
Sensu alliore. significatur hic seminatio spiritualis, 1' per poenitentiam et patientiam in tribulationibus hujus vitae: 2' per praedicationem apostolicam : 3' per varia opera hona, Pra sertim pDr eleemosynam, Secundum illud Apostoli : Qui
parce seminat, parce eι metet sil Cor. lX, 6ὶ: et illud : Qui
seminat in spiriιu , de spiritu meteι vitam aeterno m. Cal.
Quoniam autem sensu locupletissima est allegoria seminis, ad pleniorem ejus intelligentiam, haec animadverti possunt: I' semen est res exigua et vilis, producit autem granorum multitudinem; sic etiam semen spirituale. At vero, ubi de eleemosyna agitur, haec producit fructum altioris ordinis: quomodo si granum tritici Seminatum, non produceret spicam triticeam, sed spicam auream, non granis frumenti, sed gemmis pretiosi S resertam. - 2' Granum seminatum debet corrumpi ut perdi; Sic etiam eleemosyna, Sacrificium quodlibet, debet fieri absolute, sine humana commutatione aut retributione. -3' Granum seminatum eget sole et pluvia: ita semen spirituale, praesertim verbi Dei, indiget gratia ad incrementum. - 4' uoc autem interest inter semen temporale et spirituale, quod illud, etiam recte Seminatum, possit varios ob casus carere fructu: hoc autem insallibiliter producit fructum in vitam aeternam. Sonsua Iltu leus. Hoc psalmo, quem in secundis vesperis Apostolorum rocitat Ecclesia, apostolicos celebrat labores et fructus, ipsos Apostolos inducens loquentes hunc in sensum : Cum Christus humanum genus e captivitate daemonis redemit, nos Apostoli, primitiae liberatorum Seu credentium, redemptionem inter gentes annuntiavimus. Gentes autem agnoverunt Christum, dicentes : Magnificavit Dominus facere eum eis. Hinc Ductus laetissimi apostolicae praedicationis : at non sine sudore ac lacrymis. Εuvies ibanι et flebant mittentes semina
sua: Denientes auram venient eum exulistione, portames mania pulas suos.
574쪽
Nisi Dominus aedifieaveriι domum.
l. Nisi Dominus aedifica verit domum, in Vanum laboraverunt qui aedificani
2. Nisi Dominus cuStOdierit civitatem, frustra Vigilat qui custodit eam. 3. Vanum est vobis ante lucem surgere : Surgite, Siquam Sederitis, qui manducatis panem doloris.
Suis Somnum: ecce haereditas Domini. filii : merces, fruetus ventris ij. 5. Sicut sagittis in manui vitentis : ita filii excusso
6. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis q) : non confundetur, cum l0quetur inimicis suis in porta.
. Nisi Dominus adjutorio suo principaliter aedificaverit domum. sinistra laborani qui aedificant
2. Nisi Dominus similiter juvando custodierit civitalem, frustra vigilat qui custodit eam. S. Vanum est ad laborandum ante lucem Surgere : Deum vobis propitium reddite, ei tunc post justam quietem surgite, VOX Omnes qui laborem hune durissimum sustine li S. 4. Prospere enim omnia cedent : vobis, quos diliget ac lue bitur, dabit somnum quietis: et inde filios. qui erunt non tam fructus veniris materni quam mercesae munus Dei: quique simul exi sient haereditas Domini. Seu haeredes regni eius. 5. Sicut sagillae in manu poleniis jaculatoris, ita erunt filii eorum qui propter Dominum tribulationibus vexati sunt. 6 Beatus vir qui tales filios habet quam mullos exoptat : ab illis enim defensuS non confundetur. cum respondere debebit inimicis suis in porta judiciaria. si Hebraico : Moe donum i haereditarium, Domini mιxu filii r privmium t ejus est) mretus uteri. 2ὶ In itebra o : I. Sicut sagittae in manu potentis, ita filii juventutis. 6. Beatus vir qui implisit pharetram suam eae ipsis hujusmodi sagittis non trepidabit inon confundetur eum respondebit inimicis suis in porta. Diuiti su by Corale
575쪽
Argumentum psalmi historice spectatum incertitudini et controversiis sui acet. - Qui rationem habent tituli : Cant eum 'raduum Salomonis si , censent psalmum vel a Salomone conscriptum esse, vel a Davide Salomoni traditum, cum respectu ad labricam prioris templi. - Iuxta probabilem graecorum Patrum Sententiam, quam in expositione Sequemur, est exhortatio prophetica, sive admonitio Israelitis facta post reversionem a captivitate Babylonica, cum laborarent in aedificanda domo Dei, et restauranda civitate Ierusalem interim, toto sere tempore, a vicinis gentibus vexati et impediit i I Esdrae IV: II Esdrae item IV et seqq. .
Illud certum est, psalmum continere adhortationem practicam, qua populo suadet vates, ut omnem in Deo fiduciam collocent, et justae quieti indulgeant: omnes enim illorum conatus atque omnia studia irrita prorsus sore, si Deus eos adjuvare negloxerit. Sensu altiori monentur servi Dei, qui ad supernam derusalem aspirant, 1' quomodo debeant aedificare et custodire domum seu civitatem Ecclesiae; quomodo etiam unuS- quisque per bona opera domum sibi aedificare debeat in eoelo, eamque custodire, ut ad eam feliciter inhabitandam
perveniat. l. Sine Deo aedit ari Ierusalem non potest. ll. Cum Dei aurilio redimabitur faustissime.
l. Nisi Dominua aedissea verit domum, in vanum la raverunt qui aedificant eam.
Haec, inquit Bellarminus, dicuntur ludaeis aedificantibus domum Dei, i. e. templum, cum infeliciter opus procederet, impedientibus Samaritanis it Esd. t V . Admoneratur autem, ut cogitent, nihil valere opera hominum, nisi primarius
Nomen Salomonis non vidolur exstilisso antiquitus in hehraeis eodi cibus. eum uesit in versione LXX interpretum, ubi simpliciter legitur Can/-m 9raduum.
576쪽
aedificator, Deus, adsit; et ideo non solum operentur manibus, sed etiam cordu et ore Deum invocent, in ejusque adjutorio praecipue confidant. - Ηaec eadem dicuntur iis, qui spiritualem quamlibet aedificationem, sive in anima sua, sive in animabus aliorum moliuntur.
2. Nisi Dominus custodieriι civitatem, fru3tra vigilat, qui eustodit eam.
Continuatur monitio iisdem aedificantibus, qui simul custodes operis erant: ut sciant, sine Dei adjutorio sese opera
sua custodire non POSse. - Inimici eorum non solum impedire conabantur aedificationem, sed setiam demoliri, quod fuerat aedificatum: et iduo filii Israel una manu sua faciebant opus, et altera tenebant ii I Esdr. lV, 17 : multique eorum dispositi ad custodiendum . perpetuas agebant excubias. Sed nihilominus tot vigiliis suis nihil profecissent. nisi Dominus civitatem custodire voluisset. - Quod quidem potiore ratione de custodia spirituali intelligendum est.
3. Vanum est vobis ante lucem gurstere : Surgite poδι- quam 3ederitis, qui manducatis panem doloris.
Filii Israel prae nimia sollicitudine, dum in angustiis essent, ante lucem Opus aedificationis aggrediebantur; ideo monentur a Spiritu sancto , nihil profuturum quod ante lucem operari incipiant, nisi Dominus illis adsuerit et benedicat. duod si Domini benedictionem habere meruerint, opus prospere successurum; etiamsi post necessariam quietem, orto jam sole operi se accingant. His verbis : Sumite postquam sederitis ... incipit altera parapsalmi, qua aedificatio faustissima fore ostenditur cum auxilio Dei. -Nurgite, inquit postquam sederitis li): id est, postquam debito tempore quieveritis, ad laborandum Surgit Q. . . Subintellige, et res prospere cedent, dummodo in Domino confidatis ejusque benedictionem assidue invocetis. - ui
577쪽
manducaιis panem doloris: id est, vos, qui in angustia et oppressione nunc vivitis, propter infestationem continuam
Sensu spirituali monentur fideles, ut in negotiis suis, praesertim in iis qua ad animas pertinent, caveant ne suae operationi fidant magis quam orationi; ut surgant ad opus postquam sederint vacantes orationi. - Qui manducatis panem doloris ... his mystice designantur illi, qui prae desiderio coelestis patriae assidue gemunt, cupientes dissolvi, sicut Apostolus, et esse eum Christo. Phil. I, 23.
4. Cum dederit dilectis suis somnum: ecce haereditas Domini, silii: merces . fructus ventriS.
Describit offectus benedictionis Dei erga eos qui primum quaesierint Dei auxilium. ejusque dilectionem et benevolentiam; quasi diceret: Si in Deo considitis. vobis benignissimus Dominus ut diluctis famulis dona sua largietur. Nam dabit vobis somnum, tranquillitatem nempe et quietem ab hostibus: in super ecce nascentur vobis filii, qui erunt haereditas Dei: filii . seu fructus ventris, qui erunt vobis merces ac munus ejusdem Dei. - Congrue promittuntur Iudaeis filii ac posteri, eo quod timerent ne hostium vi atque odio penitus ipsi cum posteris Suis exstinguerentur.
Sensu mystico, 1' respectu Christi, annuntiat Spiritus saucius fore ut per Christum aediscetur Ecclesia Dei. Dabit, inquit, Deus populo suo quietem ac pacem per Christum :et ecce tunc apparebit quod haereditas Domini erunt filii plurimi, et merces ejusdem Christi erit fruetus ventris, fideles videlicet plurimi, semen longaevum fisai. LIII, 10). - Respectu fidelium, adhortatur Spiritus sanctus fideles ad fiduciam. promittendo ipsis post labores vitae ac post somnumheatae mortis, haereditatem Domini, Societatem Sanctorum ac filiorum Dei, mercedem aeternam, et ipsum Christum, fructum ventris virginalis, beate contemplandum.
5. Sicut sagittae in manu potentis, ita silii eacussorum.
Declaratur quales suturi sint filii in praecedenti versiculo promissi; diciturque eos fore potentissimos, similes sagittis
578쪽
quae manu viri robustissimi jaciuntur et omnia perrumpunt. - Vocantur autem nunc filii eoussorum: id est, filii patrum piorum, qui adversitatibus ac persecutionibus vehementer exagitati sunt. Mystice filii Meussorum, seu patrum qui persecutiones passi sunt, dicuntur, 1' omnes filii Sanctorum: Sancti enim omnes variis modis, interne vel externe vexati sunt. - 2' Filii eae-eussorum dicuntur etiam discipuli Prophetarum atque Apo- Stolorum, totaque generatio fidelium, qui velut sanguine Martyrum, quorum princeps est Christus, geniti sunt. Dicuntur eSSe velut sagittae in manu potentis, i. e. in manu Dei et Christi: qui eos sibi prorsus devotos quocumque voluerit mittit, eis divinam suam imprimendo vim ac Virtutem ....
6. Beatus vir qui implevit desiderium suum eae ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
Epiphonema, quo psalmus concluditur.-SenSus eSt: Beatus vir, qui filios hujusmodi habeat bene multos; ita ut. quod spectat ad multitudinem et ad bonitatem filiorum, acceperit quidquid desideret: Qui impleverit desiderium suum eae ipsis. Beatitudinem autem hujusmodi patris explicat addendo: Non confundetur, eum ιοqueιur inimicis suis in portar id est: Cum ei loquendum erit adversus inimicos coram tribunali, ad portam urbis collocato, defendetur interventu filiorum: scilicet nihil ipsi metuendum erit, quoniam in omni discrimine, filiorum suorum praesidio ac defensione tutabitur. Sensu spirituali, beatus praedicatur Christus, qui Pater existit generationis numerosae filiorum, pro quibus veniet cum Sanctorum millibus ad loquendum inimicis suis in die judicii. tunc enim illa ipsa multitudo Sanctorum, qui ejus vestigia suerint secuti, erit condemnatio impiorum et Christi gloria ac triumphus. - Beati similiter praedicantur viri Apostolici qui multis laboribus et persecutionibus filios genuerint Christo. Diuiti su by Corale
579쪽
Sonsus Illurgicus. Psalmum Nisi Dominus Ecclesia recitat ad vesperas Beata uariae Virginis caeterarumque Virginum : ut earum celebret tum diligentiam ac sortitudinem, qua mysticum virginitatis habitaculum Deo aedisii caverunt: tum secunditatem spiritualem, qua in praemium suae virginitatis donatae sunt. Scilicet laboraverunt quidem et vigilaverunt in virginitate servanda Sed non frustra, quoniam ante omnia Deum adjutorem habere
illud, fruetus ventris, respectu Dei Genitricis, alludit ad Christum consonat 'enim cum verbis Elisabeth: Benedietus fructus uentris tui. Respectu caeterarum Virginum, ilit earum ac fructus ventris Sunt, tum animae, earum exemplo et orationibus salvatae; tum generatim Omnia earum opera bona, quae in porta paradisi seu in judicii die, eas defendent et coronabunt. Diutiroo by Corale
580쪽
s. De profundis clamavi ad te, Domine : Domine,
exaudi v em meam. 2. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3. Si iniquitates ObserVaveris, Domine, Domine, quis
Sustinebit' Quia apud te tiropitiatio est : et propter legem
tuam sustinui te, Domine. 5. Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino. 6. A custodia matutina usque ad noctem, Speret Israel in Domino.
misericordia : et copiosa apud eum redemptio.
8. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitabis ejus.
. De aliysso profunda eluuia vi ci etiam ii uni clamo ad te, D mine, nii serieordiam tuam implorans : Domine, exaudi orationem
2. Fiant aures luae intendentes in vocem deprecationis meae.1 Si enim iniquitates meaSoculis rigo rosas justitiae observa veris. Domine : Domine, quis subsistere poterit 34. Sed apud te condonatio est :et propter promissam in lege luavit sericordiam poenitentibus, Speravi in te, Domine. 5. Speravit anima mea in verbo promissionis eius: speravit anima mea in Domino. 6 Similiter omnis Israel, a primo mane usque ad Doetem finitam, speret in Domino. T. Quia apud Dominum miseri-eordia : et eopiosa reposita est apud eum redemplis. 8. Nam ipsemel per proprium Filium redimet lsrael, ex omnibus iniquitalibus ejuS.