장음표시 사용
111쪽
Dissicile equidem sueri tristema aliquorim icae & theosephicae philosiophiae exhibere,
cum non in omnibus inter se consentiant, sed quisque Die eorum ingulares quaSdam foueat opiniones: praecipua tamen eiuS capita, in quibus, si non omnes, saltem plerique constentiunt, huc ni fallor, redibunt: in
methodo philosiophandi incipiendum a Deo& descendendum ad creaturas : adeoque rite philosophaturo poenitentia potius & cupiditatum coercitione opus esse , quam ΟΓ gano aliquo Aristotelico: in Deo enim res omnes quam accuratissime cognosset: quemadmodum etiam ex eo omnia essi Lixerint, &in illum rursius sint reditura: impressisse Deum rebus omnibus suam imaginem, hinc ut rerum omnium natura in Deo, ita di Dei essentiam in rebus creatis, praesiertim homine,
Porro si quis a Deo nexum , rerumque omnium analogiam, quae inter creatorem & res creatas intercedit, cognoscat, ei vires occultaS omnium rerum patere,&- hanc esse magiam naturalem: patere ei cum p rimis mirabilem astrorum essicaciam, in haec inseriora influxum, unde verae astrologiae peritus euadar: astris autem cum admirabili harmonia metalla respondeant, scire eum
genuinum semen metallorum quod ab astris
112쪽
RE ENTIORA. 8sastris proueniat, excipere, aut ex . aliis corporibus extrahere : eo semine non tantum
metalla viliora posse mutari in aurum, sed praeparari quoque posse uniuersiale medicamentum, quod pellendis morbis omnibus, &Vitae quam longissime prorogandae, inseruiat : inesse quoque huic mundo spiritum architectum atque archaeum credunt, eorum operum naturalium, quorum ratio reddi nequit, patratorem: atque hunc corpora & eL formare & conseruare quam diu possit, &certa signa & characteres signaturas vo- Cant) imprimere, quas qui intelligat, is statim quoque vires eorum & facultates cogna
S. XXIV. Idem porro hominem eX tribus com positum partibus docent: ex quibus praecipua, diuinae scilicet essentiae particula corporis mole, sidereique seu auralis spiritus viribu S, velut captiua teneatur: quod si corpori obediat homo, in brutali eum versari sa- tu ; emergere eum ad humanitatem, si astralis spiritus imperium accipiat: perfectum fieri, si diuinae essentiae particulae iam liberatae omnia subiiciantur: mala omnia, quae ho .mines premunt, ex eo oriri, quod corpori &astrali spiritui obediant; ast feliciora immisnere tempora, quibus puriori menti locum libertatemque sint concessuri, & tunc cum perenni tranquillitate siummam quoque ar
113쪽
tium, at sue scientiarum persectionem, esse expectandam.
Jr. XXV. Restat praecipuus philo Ephiae restauratur Renatiu cariesus. Natus is est A. M. D. XCUs. die ultimo Martii, Hagae Turonum , obiit Holmiae, eo euocatus a Christina Sueciae Regina, A. M. DC. L. die decimo Februarii. Ad literarum studia cum tandem serio animum adiecisset, nulli bi fere inuenit, quod animo sciendi cupido, & certa sectanei, satisfaceret. Quaedam supra humanam industriam posita, a natura saltem concedi existimabat, reliqua aut sua natura, aut ho minum culpa incerta, ideo & obscura esse, Vt ingenuus ab iis merito abhorreret animus Tandem philosophiam cum mechanicorum operibus contendens, in eam ingressus est sententiam, nihil obstare, quo minus illa ad horum regulas certissimas, Si euidentissimas, Componeretur. Atque tantum opus, quod sinimo conceperat, Vt ad finem perduceret, eiectis per dubitationem omnibus opinionibus, quas hactenus imbiberat, nouum plane ex ipsis fundamentis rite positis, eX-truere philosophiae aedificium secum con- siluit.
S. XXVI. Statim autem ac noua illa philosophandi
ratio innotesceret, plures nactus est Cartesus dc dycipuus di aduersarios. Inter illos e- minent
114쪽
RECENTIORI. 8 minent Henricus de Roy, Daniel Lipstorpi- ει, Adrianus Heerebord , Ludovicus de laForge, Ioannes Clau bergius , Antonius te Grand, Tobias Andreae. Inter hos celerihriores sunt Gisbertus Uoetius, Martinus Schoockius, Iacobus Reuius, Cyriacus Lentulus, Ioannes SchElerus, qui cum Petro Gasiendo modeste admodum,ut philosephiis& veritatis cultorem decet, in hoc certamine se gessit. Hi, addi Petrus PoiretuS potest. qui acriter contra Cartesium disputat, & Petrus Daniel Huetius, qui eruditam in eum strinxit cenis ram , cui Ioannes Eberhardus Sch elingius, Andreas Petermannus,& Ioan nes Scholanus se opposuerunt. Hodie pauci admodum. reperiuntur . qui in omnibus Cartesium s quantur, sicuti & pauci inter er ditos sunt, qui non quaedam eius placita ad
Insigniora philosophiae eius capita sunt e de omnibus esse dubitandum, ut Veritatem rite inuestigemus : tantam enim esse praeiudiciorum vim, ut, nisi iis per dubitationem eiectis., mens veritatis perspiciendae non sit capax et nec sensibus esse fidendum, quippe qui uepissime nos fallant, contra quae mente percipimus, ea demum nos percipere, Ut adeo clara & euidens. mentis perceptio cerotissimum sit veritatis criterium: atque hoc
cine si philosophari incipiamus, primum F atque
115쪽
88 CAP. VI. DE PHILOSOPHIA atque certissimum, quod nobis occurrat, . principium hoc esse: ego cogito, ergo sitn: Deum autem eiusque existentiam ex idea eius persectissima, nobis innata, quam certissime Cognosci.
Naturalis doctrinae iuxta Cartesium haec sere praecipua sunt capita : ellantiam materiae consistere in extensione: essentiam mentis omniumque spirituum in cogitatio- .ne: triplicis generis materiam tria constituere elementa, ex quibus omnium corporum stamina componantur : formas substantiales figmenta esse, cum eX materiae dispositione, figura, motu, iuxta leges mechani-Cas cuncta rite derivari queant: atque hanc materiam in infinitum extensam, insoles innumeros coaluisse, qui vorticibus suis innatent, eOSque secum rapiant: ex solibus istis maculis obductiS planetas gigni, ex quo rum numero & tellus nostra iit, quae circa solem suum moueatur: non tantum plantas & metalla, ceteraque corporum genera , quae in tellure nostra consipiciantur,machinas este mechanica ratione constructas, sed de animalibus omnibus idem esse censendum, excepto solo homine, in quo menS accedat.
Moralis doctrinae, quae ex placitis Cartesicolligitur, summa huc redit: summum
116쪽
hominis bonum consistere in recta facultatum mentis, praesinim voluntatis usu, hoc est, ut firmum & constans propositum habeat, id semper agendi, quod optimum esse censuerit: virtutem itaque cohsistere etiam in eo mentis instituto ac vigore , quoad iea quae bona esse credimus, facienda ferimur : adfectus qui Virtuti. aduersaris videntur, esse motu S quOSdam corporeos, quihus mens, speciatim intellectus , adficiatur: dicendosque ideo esse passiones mentis : adeoque quae de pugna rationis N appetitus sensitivi dicuntur, de mentis & corporeorum motuum lucta esse intelligenda r i esse porro omnes affectus indifferentes, virtutisque opus esse, ut ad bonum usum dirigantur:
huc autem maXime. conducere generositatem,
qua inductus homo nihil admittat, quod digni- rate ista & praestantia, qua lupra bruta eminet, indignum sit. .. . XXX. Fuerunt quoque nonnulli ex sectatori-hus Cartesii, qui eius principiis iniistentes ulterius progressi sunt, & ad fana ac impia, philosophia sua sunt abus quae tamen
ipsi Cartes o non sunt imputanda. Namque ut nunc nihil dicam de scripturae interpretatione ad rationis ductum instituenda , de qua magnis animorum motibus fuit di*utatum, nec de illorum instituto, qui in Belgio siub Cartesianorum nomine traducebant,
117쪽
quos inuisbs facere volebant, constat Bene dictum Dinonam & Balthasarum Becherum, Cartesianae philosophiae ceteroquin addictos fuisse : quorum ille, stolido & impio errore, non alium quam mundum ipsum agnouit Deum hic autem non concipiens, quo pacto substantia cogitans agere in corpora poSsit, omnium sipirituum operationeS nzgauit.
Ceterum isti quos hactenus recensuimus aut in omnibus philosophiae partibus, aut in naturali potissimum philosophia, nouum quid moliti sunt. Fuerunt autem . qui in moralidi ciuili doctrina idem' tentarent. De Nico. Do mehiauello, qui sub initium seculi XUI. floruit, nihil nunc dicam, licet multi iactam quandam Machia uellisticam loquantur. Nam. que & nihil noui docuit, si dicendum quod xes est, maximum eius crimen suit, quod docuerit, quae alii q.otidie faciunt.
Ut autem inchiauellus absolutae principum potestati nimium fauet. ita extitere alii, qui in in erantium auctoritatem suere iniurii, arcii Aus eorum potestatem, quam decebat, limitibus. constringentes. HOS Monarchomachos dicere mori L est, quos inter
Stephanum illum Iunium Brutum sub quo
nomine quis talpat, incertum, 1 Ioarinem Miltonum, Ioannem Althusium, Francis stum Hottomanum aliosque quam Pl - , Timos
118쪽
g. XXXm. . Maelilauelli sub alio schemate philosophiam iterum in stenam produxit, II vi Hobbesus. Is namque ex statu, quem animo Concepit, hominum naturali, eoque bellico omnium in omnes, ciuitatis eiusmodi structuram delineauit, per quam non modo vita & fortunae. sed tota quoque religio ciuium, in arbitrio potestateque principis posita esset. Sectatores apertos, si a Lamberto Velthuysio discesseris, vix nactus est, hostes autem & censores quam plurimos, ut Richar-clum Cumberlandium, Glibertum Coquium,
di reliquQs S. XXXIV. Meliori consilio , sed di feliciori fiuccessu,
iam ante Hobbesium iuris naturalis disciplinam restauravit Hugo Grotius, qui remota procul maxima iuris ciuilis, canonici, diuini Confusione, quae hactenus Vbique regnauerat,nec unius Aristotelis placitis totum moralis doctrinae ambitum absolui credens, naturam contra hominis accuratius contemplans, ex socialitate, non gentium modo ex sa gentes, sed hominum quoque singulorum erga homines, offCia accura te S. elegant*r explicauit.
f. XXXV. Grotium ieeutus est, sed ita uti eo quan
119쪽
doque discedere non duceret sibi religioni, Hobbesitique praeclare & recte dicta assum
rer, Samuel: cui cum alii se opponerent, Hobbesishismum & nescio quos errores exprobrantes, factum est, ut maiori longe animorum contentione, feruentiorique studio in variis Germaniae academiis iuris naturalis di lciplina tractaretur, plerisque CirCauniuersalia haerentibus, paucis descendentibus ad specialia paucissimis noui quid adferentibus, aut facientibus quod operae esset
Haec philosophiae fata praecipua fuerunt in Europa. Reliquis orbis partibuS, cum primis Asiae, quae olim omnis culturae, omnis, que elegantiae sedes fuit, densa caligo barbariesque summa incumbit. Nisi quod apud Indos reliquiae quaedam priscae philosophiae, si nonnullis credimus , reperiantur,& Sinenses sapientiae sibi gloriam prae reli, quis omnibus orbis gentibus vindicent. Et hi quidem Confucium suum cum fu c philolophorum principem celebrant, qui, Vt
nonnulli autumant, anno DLI. ante Christum natum in lucem editus fuit, sapientiaeque studiis ita se dedit, ut non tantum grauiSsiimos magistratus, magna cum virtutis gloria gereret, sed quam sibi comparauerat sapientiam,ad alios quoque transmitteret. Discipulos enim eum numerasse 3 ooo. ex quibus quinἄ
120쪽
quingenti extiterint, qui variis in regnis magistiatus gesserint, duo autem & septuaginta prae ceteris eminuerint. Tanta autem hΟ-dienum apud omnes eius est Veneratio, Vt solenni cultu vel ut Deum eum prosequantur , nec Christianae religionis grauius ullum impedimentum sit, quam quod ab illo cultu abstrahi nequeant; licet alii cum christiana religione eum hene consistere posse, sibi persuadeant.
Vt autem matheseos studio plerumque Sinenses delectantur, ita reliqua philosophule illorum capita ad moralis & ciuilis doctrinae PraeCepta redeunt, non spernenda ea qUiciem, sed apud nos quoque ubique obuia, Vt ad ea addi scenda, nemo Sinam petere debeat. De rebus naturalibus & diuini, ita philoso- Phantur, ut quidam obsieruant, ut prope abathei simo & Spinoeti simo abesse credantur haud immerito. Nullum enim principium immateriale admittunt, sed ipsum coelum materiale, quod Xangli vocant, eiuSque par tem subtilissimam , quam Li vel Lackie appellitant, pro causa efficiente rerum omnium Ven-clitant.
Et sane constat ex illorum annalibus, iam anno quinto dc septuagesimo post Christum Datum ortam esse philosophorum sectam Fae aedis m, cuius auctor Xe Κia atheismum