Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

94 eΑP. vI. DE PHILOgopHlAcirca snem vitae aperte fuerit professus, CDntendens eXtra Vacuum & inane primum . nihil esse quod quaeratur, nihil in quo CODIocentur spes nostrae. Hinc & nata est doctrinae in exterisrem & interiorem apud eos

distinctio.

gr. XXXIX.

Exterseris doctrisne haec summa est' boni&mali, praui rectique discrimen dari r adeoque & praemium & poenam, & sedes huic & Ui destinatast beatitudinein triginta duabus figuris & octoginta qualitatibus

obtineri r ipsam ne siue Xoca numen esse,& siluatorem mortalium: horum quippe causa , quod aherrantes a via salutis miser retur, natum esset horum crimina peri psum expiari, quibus expiatos salutem a morte consequi, & in altero mundo feliCi- usi renasci: quinque dari praecepta, primum ne rei viventi dematur vita; secundum, ut abstineatur surto ; tertium, flagitio & turpitudine I quartum , mendacio quintum, Vino.

I. XL.

Interioris vero doctrinae summa huc re pit et cum his, id est, vacuum & inane principium esse, finemque rerum omnium, ex hoc primos humani generIs parenteS originem duxisse, in hoc, ubi viuere desiierunt, rauersos esse, neque aliam totius generis esse conditionem: omnia quaecunque CX-

122쪽

tant, vita, sensiu, mente, praedita, quam uis inter se usu & figura differant . intrins-ce tamen unum quid idemque esse, quippe a principio suo indistincta. Hoc principium cum prorsus admirandum quid sit, purum, limpidum, subtile , infinitum , maximaque persectione praeditum : negant tamen corde, virtute , mente , sapientia ulla instructum esse r imo hoc esse ma-Xime proprium essentiae ipsius , ut nihil agitet, nihil intelligat, appetat nihil. Viro sapienti itaque huc enitendum esse, ut principio suo quam simillimus sit, affectus Omnes humanos domet, & instar ecstatici absorptus altissima contemplatidne , sine vi. lo prorsus usu ac ratiocinio intellectus , di uina illa quiete, qua nihil sit beatius, perfruaturi Spinogismum in his nemo non agnoscit; quem & nonnulli in moderna

Indorum philosophia, deprehendere sibi visi

sunt.

F. XLI. Atque isti quidem fiunt praecipui , quos

antiquitas tulit,/ quosve recentior aetas vidit, sapientiae magistri. Quos inter, licet numero multos , cum nemo tamen inueniatur, in cuius castris semper militet veritas, verae philosophiae cultoris ossisium est, non unius in verba iurare, sed Probare omnia, ut quod melius est reti- .neat.

123쪽

96 CAP. VI. DE PHlLOSOPHIA' S. XLII.

Oritur hinc eclectica philosophandi ratio, , sola sapienti Viro digna, quam cum Potamon ille Alexandrinus maxinie probaret, dicta quoque est Potamonica. Hanc cordatissimus quisque sectatus est, & etiam. num sectatur, imo omnes sectarum conditores suerunt eclectici. Namque seligentes ex aliorum sententiis, quas optimas duxerunt, easque inter se colligantes, nouum philosophiae constituerunt corpus, quod si quidam in omnibus amplectantur, sectae hinc oriuntur. Sic Socrates, Plato, Pythagoras, Aristoteles , Zeno, Cartesius,' Grotius, ceterique recte, pro eclecticis habentur.

Eclectici autem nomine tituloque is demum dignus est, qui ex rerum ipsarum contemplatione principia accurate sibi sormat, ad quorum normam deinde eligat ea omnia, quae apud alios legit, assumens quae Cum istis principiis conueniunt, quae cum illis conciliari nequeunt, respuens. Quod si probe observetur, quaecunque contra eclecticam philosophiam a sectariis afferri solent, sua, sponte corruunt.

s. XLIV.

Eclectici itaque non sunt, qui alterius principiis stricte inhaerentes , saltem in quibusdam conclusionibus ab iis dissenti

unt.

124쪽

unt; aut qui multa sine ordine Coriadunt, parum solliciti , quo pacto in iustiam aliquod & apte cohaerens systema ea coalescant : multominus qui dissentietates philosophorum opiniones, praepostero concordiae liudio inter se conciliare annititur.

Atque conciliatores quidem isti Syncretistae quoque philosophi appellantur. Quorum varia tamen itidem sunt genera. Alii cum scriptura sacra conciliare gentilium philolbphos, Platonem, Aristotelem, Stoicos, Epicuraeos, conati sunt, sicut nec Cartesio defuerunt, qui hoc ossicium praestarent, hodieque passim in eo sunt eruditi, ut Mosis physiologiam cum Cartesii systemate consentire doceant: alii philosophos inter se, quantumuis maxime sibi inuicem repugnantes, redigere tamen secum in concordiam allabo

rarunt.

I. XLVI.

Namque Putonem cum Arsotele conciliare iam tempore Ciceronis voluit Anti ochus Astalonita, post Christum natum Porphyrius, Plotinus, SimpliciuS, recentiori aetate Bernhardus Carnotensis, Io. Picus Mirandula , Paulus Scalichius. Rursus nec defuerunt qui quatuor praecipuas Graecorum sectas, Platonicam, Aristotelicam, Epicuraeam & Stoicam in concordiam

G se

125쪽

98 CAp. v I. DE PHILOSOPHIA RECENTIORI.

se reducturos sperarunt: sicut alii de Hippo. crate, Galeno & Arsotele cum Chemicis Conciliando fuere solliciti. Quorum . omnium ut inanis suit opera, ita eclecticae philo B phiae, quam hic commendamus, & cuius commo. do tota haee commentatio destinata fuit, longe alia est ratio, ut ex dictis abunde patet.

126쪽

pHILOSOPHIAE INSTRUMENTALIS

PARS PRIMA DE

RATIONE INVENIENDI

128쪽

CAP. I., de

INTELLECTU HUMANO EI Vs.

Logica quid, g. I. Cur mn omneν easdem re.

Fius finis, f. II. lationum ideas subeantistiis pacto is obtineri que- g. XIVat, g. III. . De ideis mentis opera pro Mersodus Logicam ιω- ductis, F. XV. tandi, j. IV. Ideae vruuersales e pariἐὸDuae sunt mentis praeci- culares, j. XVI. puae facul auri volun- quinque uniuer alium ori ras m intellectus, g. V. go S rario, g. XVII. Operatio intellectus seu co- Iudicium quid8 s. XVIII. gisatio, multiplex es,o Eius consequens, g. XIX. varia . VI. quidpropositio 3 g.XX. Idea, qui λ g. VII. Subiecti s praedicari M. Idearum origori. VIII. . xuέ, b. XXI. Illarum varietas ; specia, Promistionum qualitas estim vel simplices sunt, quantius, 3. XXII. vel com Mae, I- IX. Vtraque quo pacto diiudi Ideae sub tantiarum, -- canda, f. XXII L. dorum, relationum,s x Propositionum conuersio, Ideae modorum S Aubstan- , XXIV. Iiarum iterum variae, Subalternatio M aequiso g XI. Iemia, f. XXV. Non semper illis res in Orpositio, g. XXVI. dens arcsuppa S, XI. De reliquis,quae sic assen Ideae relatu num garum ri solem, επίκρατις, que varietates, si XIII. g. XXVII.

129쪽

IO2 cAp. I. DE INTELLECTu HvMANO MI cinatio quid 'l Constionalis, S. XL. g. XXVIII. Sorim, β. XLI. Termini, maior, minor, Natura intellectus accura medius, I. XXIX. tius constranda, Propositio maior, minor, g. XLV conclusio, β. XXX. Inrellectus iuxta quosdam Rario conclude i in nega- vel purus vel impurus, rivis. f. XXXI. I. XLIII. Ina nurtivis, g. XXXII. Non omnibus haec distin- Regularum vulgarium citoprobatur, g. XLIV.

fundamentum, Nec eadem ratione omnes

s. XXXIII. fas facultates explicans, serrae Iulae exigenturi f. XLV. S. XXXIV. Certa ab incerris separan -S omnin implex, tam tur, g. XLVI. positus, j. XXM . ingenium, quid iud, Compostus OoIuplex Τ cium 3 g. XLVII. g. XXXVI. Cur harum facultatum bie putarivus, A. XXXVII. iniicia ur mentio Disiunctivus, S XXXVIII. s. XLVIlia talemma, L XXXI

Rinia pars philosophiae instrumentalis,

quam Logicam dicere moris est, intellectus vitiis medetur, eumque aptum reddit, ad teritatem inuestigandam S inueni

endam.

Ad veritatis itaque, non inuestigationem modo, sea inuentionem etiam est comparata:& in eo finis eius consistit. Ex veritatis autem cognitione cum Vera quoque retultet eruditio, non errant, qui Logicam pro instrumento

verae solidaeque eruditionis habent s.III.

130쪽

Hic finis non rectius obtinetur, quam si vitia, quibus intellectus laborat, tollantur. Intellectus vitium est, quod veritatem non Cognoscamus, ut oculorum, quando non recte videmus. Ergo hoc saltem requiritur, ut ab istis vitiis repurgetur intellectus, tum cetera sua sponte sequentur, modo hominum non saperent UireS. q. N. Intellectus ergo cum Logicam praecipve o cupet, huius quoque natura indolesque, facultates item & operationes, considerandae sunt, Vide morbis, sanitate, remediisque statui deinceps eo rectiuS queat. S, V.. Qui accuratius ad sie ipsum attendit,facile de- Prehendit, mentem quae nostrum inhabitat Corpus, non tantum appetere mnita& auersiari, sed multa quoque cognoscere, nec una ratione in eo cogitostendi actu versari. Hine praeter voluntatem, cognosicendi quoque vim seu intellectum, omnes in ea agnoscunt atque.

fatentur.

Istam cognitionem generatim cogitationis voce exprimere nonnulli solent, cuius, ve dixi, non una est ratio Vnusque modus. Interdum enim simpliciter rem apprehendimus, imagine quadam menti. nostrae obue

sante, quam ideam dicere moris est et quan.

SEARCH

MENU NAVIGATION