장음표시 사용
131쪽
N4 CAP. I. DE INTELLEcTu HUMANO doque duas ideas inter se comparamuS, Com ponentes eas aut seiungentes, quod & iudicare dicimus: interdum & tertiam assumimus, ut priorum euidentior euadat comparatio, id quod ratiocinationem appellamu8.' g. VII. Atque vide simplici apprehensione primo dicamus, per ideum non modo perceptionem rerum extra nos positarum, sed etiam eorum omnium, quae in mente nostra peraguntur, intelligimus. Id modo obsieruandum, eaS perceptiones, quae cum dolore &Voluptate coniunctae sunt,reetius sorte ad voluntatem reserri r licet harum per 'eptionum repraesentationes, omnino ad intellectum reserendae sint.
De origine idearum, quicquid etiam philosophi disputent, nihil certi assirmari potest. Hoc certum exploratumque est, quicquid menti nostrae obuersatur, id ei se offerre post
perceptionem sensuum, aut meditationem mentis, seu hae causae idearum, seu tantum Ο casioneS sint.1s. m. Magna autem ut cogitationum omnium, ita speciatim idearum est varietas. Hinc ad praecipua eas reuocare capita, iuuabit. A-yae itaque sunt simplices, aliae compositae. Simplices sunt, in quibus plura ne mente quidem distinguere possumus: contra, q Uaz
132쪽
yrusQUE OPERATION. ET FACULTAT. I Os ex multis simplicibus constant, compositae vocari solent. Vtrarumque in veritatis inuestipatione habenda est ratio. f. X , Si secundum primarjas rerum, quas reprae sentant, circumstantias considerentur, aliae erunt ideae substantiarum, aliae modorum, aliae
relationum. In substantiis nihil nisi modos cognoscimus. Vnde, quid substantia sit, explicari nequit. Nec enim qui de substantiis loquvn.tur, aliud quid innuunt quam id, in quo varios modos, Variaque accidentia, coniuncta inter se,& colligata vident. Abstracte ergo si substantia consideratur, vocari potest, ens per se subsistenS.
Ad modos quod attinet, cum non una ratione isti inter se coniungantur, diuersius idearum compositarum inde resultare species, necesse est. Interdum enim modi e-dem, interdum diuersae Deciei inter se colligati sunt: quidam intervi sunt, quidam externi, quandoque & reb, quae substantia est, alio respectu modus dicitur. Ad substantias etiam quod attinet, alia est idea unitis, alia plurium substantiarum, siue naturali, siue morali Vinculo , inter se connectan
q. XII. Addendum & hoc, in his substantiarum& modorum ideis interdum archetypa re-G s . spon-
133쪽
spondere ipsis id eis: quod si vero ideas nobis
formemus, quarum nullum ulli hi extat exemplar, ratio is Vocantur
Relationes nihil aliud sunt quam denominationes externae, quae substantiae nihil quidem addunt, aliquo tamen eius modo nituntur. Per has i aque res ita consideratur, ut reseratur ad aliam: cumque nulla id ea sit, quae non aliqua sui proprietate nos ad considerationem a. lius ideae deducat, patet nullam ideam esse, quae non certo modo relationis alicuius possit esse fundamentum. Unde facile colligitur, innumeras esse posse relationes, cum & substantiae omnes,& modi, praebere eis fundamentum queant, ne dicam relationum posse esse relationeS.
Id cumprimis obseruandum. multas ideas pro abs olutis haberi, quae tamen relatiuae sunt. Qua in re magna adhibenda est cautio: idque eo magis, quod in relationibus una idea, quae notior est , & fundamenti, imo mensiurae velut vicem sustinet, non uno apud omnes modo comparata sit. Cumque hisce relationibus iudicia nostra innitantur, ratio intelligitur, cur tanta iodiciorum sit diuersitas, ut magnum quis iudicet, quod alter paruum Vocat, graue, quod leue Videtur alteri.
134쪽
q. XV. Intercedit & hoc inter ideas discrimen,
quod aliae sine mentis nostrae opera, Vel inuitis nobis obuersantur: aliae menti S nostrae opera producuntur. Triplici autem potissimum ratione mens nostra nouas ide-aS producit, compositione, diuisone & abiractione
Per abstractionem loriuntur ideae uniuersales, a quibus omnino particulares & indiuiduales differunt. Etenim si. nosmetipsos vel res alias singulares nobis obuersiameSConsideremus, vocatur ii indiuidui. Si vero omiSsis, quae mihi aut rei mihi obuersanti singularia sunt, considerem, quae mihi cum aliis quibusdam hominibus, aut rei isticum aliis quibusdam eiusdem naturae sunt communia, Vocatur idea particularis. Si d nique considerem,quae mihi cum omnibus hominibus, aut rei isti cum rebus omnibus Q iusdem naturae sunt communia, appellaturi-ised univer lis.
Atque hinc quo pacto decantata lita quinque uniuersalia oriantur, facile intelligitur. Idea enim rei uniuersalis, quae alias ideas uniuersales complectitur , gen dicitur, operies contra, si alii ideae uniuersali subsit. Idea modi praecipui, qui ad ipsam etiam esJentiam pertinere creditur,aessere u-
135쪽
I 8 CAP. I. DE 1ΝTELLECTU HvMANotia vocarur: proprium autem dicitur, si modus ad essentiam quidem, ast non primario, pertinet. Quod si quodammodo separari modus queat, eius idea accidens Vocatur. Atque tanta quidem cogitationum varie. tas ex prima intellectus Operatione ori
Altera intellectus operatio vocari solet iudicium. Hoc vero duplici ratione considerari potest, quatenuS mente continetur, &prout verbis exprimitur. Priori modo sipa.ctatum ad hunc locum pertinet, estque ni hil aliud, quam duarum idearum Comparatio, relationisque, quae inter eas intercedit, perceptio.
Atque in ea quidem relationis perceptione mens adquiescite imo si res ad summam claritatem ac perspicuitatem suerit deducta, naturali fere inclinatione, ut in ea adquiescat. sertur. Saepius tamen etiam . quae nostra est imbecillitas, relatione ista non clara setis percepta , adquiescit. Sed haC de re suo
Si iudicium mentis verbis exprimatur, UO-catur propositio vel enuncia io. In qua cum semper aliquid negetur aut assirmetur, necesse est, duabus eam constare partibus, quarum Vna, de qua aliquid assirmatus Vel
136쪽
ΕIVSQUE OPERATION. ET FACYLTAT. I vel negatur, Fubiecti, altera praedicati nomine venit.
In assirmativis per copulam haec inter se coniunguntur, in negatiuis copulae negatio, emit, ut intelligamus, separandas seiungendasqne a se inuicem has ideas esse. Latitat autem saepe copula, copulaeque negatio , in ip verbo, quod cum & subiectum haud ra. ro complectatur, mirum non est, uno interdum verbo integrum iudicium eX primi. Quod autem ad non emineiatiuas propositiones attinet, eas per ellipsin recte nonnulli expli
Differunt autem iudicia non modo ratione assirmationis aut negationis, seu ut vulgo loqui solent, qualitatis, sed & ratione quantitatis. Cum subiectum uniuersiale est, & in tota sua latitudine flumitur, uniuersialis inde oritur propositio: particularis, si non ad omnia
sed ad quaedam saltem indiuidua aut inferiora se extendit: quod si vero de ipso indiuiduo iudiCetur, singularis audit illa propositio. in singularibus ti uniuerialibus subiectum in tota sua latitudine sumitur : adeoque hactenus
Si iudicium mentis spectes, quae propositio sit uniuersalis, quae particularis, quae negativa, quae assirmativa, ex re ipsa facile intel-
137쪽
IIo CAP. I. DE INTELLECTU HvMANointelligitur: si quae autem difficultas sese osse.
rat, ea ex Verbis , quibus conceptus nostros
alligare consuevimus , modoque loquendi, non aliorum modo iudiciis, ne facile intelligantur, caliginem offundente, sed nostra quoque haud raro impediente, oritur. Sic tiprauae consuetudini, sermonisque rationitribuendum, quod subiectum aliquando in tota latitudine accipiatur, licet ad omnia inferiora se non extendat, quod tamen minime fieri deberet. Idque cum in moralibus rebus frequentissimum sit, uniuersalitas inde moralis dicitur.
Solent ceteroquin de propositionum ase. ctionibus multa disputari , quae ut moribus vulgi aliquid concedamus, paucis attingimus. Atque de cunumsisne quidem propositionum ita arbitror , per eam simpliciter lubiectum& praedicatum tranSponi, ut nec quantitas nec qualitas in iis mutetur. Unde sequitur conuersionem esse uniformem , & omnes propositiones eodem modo conuerti. Quod si quis obferuet, multis, quae vulgo traduntur, praeceptionum ambagibus facile carere potest.
sub alternationem, quam vocant , quilibet
per se intelligit , Cum nihil amplius quam
rationis usus requiratur, ut quis animaduertat, hanc propositionem in altera contineri,
138쪽
E1vsuvE OPERATION. ET FACULTAT. itineri. Est tamen hoc omniS rectae ratiociis nationis fundamentum: sicut nequipolientia propositionum ex indole naturaque sermonis, di linguae, qua quisque utitur, maXimam partem pendet.
. XXVI. oppositio est propositionum inter se pugnantium collatio. Atque haec vel apporens est vel vera. Apparens tum maxime est haec oppositio, cum diuersius resipellus, sensusque diuersius in iis occurrit: unde & non immerito subcontraria, quae vocatur , oppositio tantum pro apparenti habetur, Simul quid , vera si hinc intelligitur. Ea vero vel conis uadictoria est, vel eontraria. Contradictoria, quando eandem rem altera propositio assirmat, altera negat. Contraria, quando rei assertae vel negatae contraria opponitur, adeoque implicite contradicitur. Ex quo & hoc sequitur, Vtramque tum contradictoriam,tum contrariam, in omnis generis propositionibus lo. cum habere.
Reliqua quae hic operole inculcari
lent, aut inutilia sunt, & stuperuacanea, aut ex linguae cuiusque indole aestimanda, remus que adeo adhermeneuticam referuntur. Qua re ad tertiam tandem intellectus operationem mcedimus.
139쪽
Nimirum contingit interdum, Ut ex duarum idearum comparatione intellectus nondum fatis perspiciat, sintne iungendae inter se, an a se inuicem separandae : hinc tertiam ideam assurent, & distinctis ludiciis cum utraque idea quaestionis confert, ut ita ex illarum cum tertia idea conuenientia vel pugna, veritas aut falsitas ostendatui. Na. turaque ipsa ad hoc intellectus fertur , ut adeo inter naturales eius operationes recte reseratur.
Sed ut clarius intelligantur quae diximus: propositio, cuius obscuritas nos sollicitos haber, quaesis dicitur r eiusque subiectum
term nus minor, praedicatum terminus maior,
quia illud plerumque minoris, hoc maioris est extensionis. Tertia autem idea terminus meatus adpellatur, quia eo mediante veritas quaestionis ostenditur.
Medius porro terminus tum eum subiecto quaestionis, seu termino minori, tum cum praedicato seu termino maiori, comparari debet. Prius si fiat, propositio quae inde utitur,minor, si posterius, propositio maior vocatur. Utraque praemissurum nomine venit, ex quibus quae retustat, conclusio audit. Quod si alterutra praemissarum subintelligatur, oritur iude
140쪽
Esto autem porro obseruandum, quod quaestiones illae, seu propositiones, quarum Ueritas quaeritur, vel negatiuae sint, vel offirmatiuae. Si negativa sit propositio, veritas eius ita ostenditur, si alterum illius terminum cum idea tertia conuenire , alterum pugnare doceatur. Ita enim intellectus necessario cogno it, terminos istius propositionis inter se etiam pugnare. Hinc fundamentum harum ratiocinationum est: quaecunque pugnant in certo aliquo tertio, ea etiam eatenus inter se pugnant.
In assirmativis utrumque datae propositionis terminum , cum idea tertia conuenire, ostenditur. Hinc enim utriusque teris mini con uenientia inter se ostenditur. Harum
ergo fundamentum est, quaecunque com mi Mnt in Ono tertio, eatenus quoque inter se con-tieniunt.
Quae ceteroquin ratiocinationis regulae tradi solent, utut sere inutiles sint & stuperuacuae, huic tamen innituntur fundamento , quod idea tertia ad minimum tantae uniuersalitatis esse debeat, ut conuenientiati disconuenientia subiecti & praedicati in eo ostendi queat. Iam si cogitetur, quod supra obseruatum, propositiones Omnes particu lares contineri in uniuersalibus eiusdem nari H turae
