Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Clymp. CXIV. Patria Stagira suit, ThraCiae oppidum. Philosephiae cum' tenera adhuCaetate se dedisset, initio Socratem per annOStres, tum Platonem per annos viginti, audiuit. Eo mortuo scholam ipse instituit, in multis a magistro dissentiens, sed mox a Philippo Macedoniae Rege vocatus , ad Alexandrum filium eius unicum erudiendum, quem & siem. per sibi fauentem habuit. Hoc autem ossicio functus, Athenas remigrauit. Deambulando autem cum docere consueuerit, hinc sectae eius Peripateticarum nomen haesit.

f. XXVIII.

Multa scripsit Aristoteles r sed libri eius singulare experti sunt fatum. Bibliothecam enim suam cum Theophrasto, & is Neleo reliquisset, hic reliquos quidem libros Ptolomaeo Philadelpho vendidit, ast quos scripserat Aristoteles retinuit, & ad posteros

transmisit, homines indoctos. Hi diu lubterra eos occultarunt, ne a Pergameni Regibus, magno studio libros colligentibus, sibi eriperentur. Tandem situ obductos, & a tineis blattisque corrosos, emit Apellico Teius, quo tandem defuncto, Sylla Athenarum potitus, eos Romam misit, ubi eorum copiam ahibliothecae praesecto impetrauit Tyranunio Grammaticus , a quo tandem hos nactus est Andronicus Rhodius, qui eos in multa exempla transfundi & publicari curauit.

f. XXIX.

82쪽

phrastus Eresius, quem excepit Strato Lampsacenus : hinc Lycon Troadensis memoratur, quem secutus est Aristo Ceus, uti hunc Diodorus, cuius disicipulus fuit Andronicus Rhodius, is ipse qui Aristotelis libros, uti di-Ximus, ab interitu vindicauit , quiue circa Olymp. CLXXX. claruit. Ex Andronici disciplina Boethes Sidonius prodiit,qui primus Aristotelis scripta in linguam Latinam tran -' . tulisse dicitur.

. XXX.

Prolixum equidem nimis foret, omnes Aristotelis indicare sectatores : hoc tamen ad. dendum, post Christum natum, licet Platonis maior sere quam Aristotelis esset auctoritas, celeberrimos quosdam viros eius philo phiam secutos esse, ut Themistium, Olympiodorum Alexandrinum, Ioannem Phil ponum, Ammonium,. Simplicium aliosque. Inter , Latinos autem Seuerinus Boethius eminet, qui sub initium seculi sexti floruit. quem licet nonnulli Aristotelicis annumerare dubitant, scripta tamen Aristotelis varia in linguam Latinam transtulit, & in ea commentatus est, auctorque adeo praecipuus fuit, ut in occidetatali ecclesia caput extolleret Sta' sirita.

S. XXXI. Praecipua Aristotelicae philosophiae d D creta

83쪽

creta huc redire videntur e immam philoso- lphi felicitatem in speculatione constituit, qua sola Deo similis euaderet: ast cum cognitio duplex sit, probabilis vel certa, sue silentima ἔhanc denium praecipue philosophiae finem qesse r ad eam vero acquirendam demonstratio- lne opus esse, quam anes ira tradat, sicut de opinione dialectica praecipiat. De Deo, de quo in Metaphyscis operose disputat, ita sentire videtur, ut hoc nomine coeli supremi praesidem, primumque motorem intelligat, qui coelo isti vinculo quodam alligatus sit, ad voluendum istud & circumrotandum, cuius etiam prouidentia ad sublunaria haec non descendat.

' Mundum porro aeternum esse statuit ex Vtraque parte , ingenitum & incorruptibilem coelos. solidos & eodem tempore in contrarias partes actos e materiam coelorum esse diuinam, quintessentialem & immutabilem et fixas esse densores partes suorum orbium. & planetas sua natura lucidos e galaxiam esse meteorum, & cometas itidem, ultra mediam aeris regionem non euectos : terram haerere immobilem incentro uniuers r sormas rerum animatatum esse substantiales, cquemadmodum & materia, forma, & priuatio, omnium corporum sint principia & qualitates seu assectiones corporum ab eorum modis prorsus

84쪽

distingui r formam hominis ἐντελεχειαν Vocauit, ipse forte nesciens, quid sibi vellet : sensationes fieri per species intentionales &c.

s. XXXIII

Homeam Phis phiam ciuilis sere doctrinae limitibus Stagirita circumscripsit : summum namque bonum in earum virtutum &rerum complexu constituit, quae ad vitam hanc splendide & commode transigendam pertinent : hinc earuua saltem virtutum meminit, quae ad aliorum fauorem nobis conciliandum , aut existimationem nostram conseruandam aptae sunt: pietatis erga De um hic nullus usus, hinc nec inter virtutes Aristotelicas locus : homileticae contra vintramque faciunt paginam, quas ideo ceteris

omnino adistnxit : ad finem istum leges faciunt quae cuiusque reipublicae statum ac sormam supponunt. de quibus adeo in Politicorum libris, aCcurate &exquisite Aristoteles praecepit.

F. XXXIV.

De fatis Aristotelicae philosophiae inter

Christianos, cum deinceps commodior sit diccndi locus, nunc ceteros Graecorum philosophos prosequemur. Inter reliquos Sociatis discipulos Antishenes quoque celebratur, CInicorum princeps. Sapientissimis veterum philosophorum mea sententia omnino annumerandus est Antisthenes,

D s quem

85쪽

s8 CAP. IV. DE PHILOSOPHIA quem ad vitam moresque Socratis quam proxime accessisse, puto. Decori autem . plane negligens ruit, unde Θnicorum nomen . eius sectatoribus haesisse nonnulli autu

mant.

F. XXXV.

Plurimi autem Cynicorum sectae erant , addicti, sed celebriores tamen prae ceteris sunt Diogenes Sinopensis, Antisthenis discipulus , qui sub stultitiae interdum specie maximam sapientiam texit, Monimus Syracusius, Onesicritus Aeginensis , Crates

Thebanus, aliique. Atque hi omnes temperantiae, frugalitatis, continentiae, patientiae, aliarumve virtutum studio fuere insignes. Magisque cum id egerint, ut cupiditates domarent, quam eruditi viderentur, ad exemplum Socratis, de doctrina quoque illorum nihil definiri potest

Id unum vitio datum , quod omne decorum reiicerent, ad quod aliorum vitio, decoro acigrauissiima vitia tegenda abutentium , imo omnem virtutem in eo collocantium, adducti videntur.'

s. XXXVI.

Crates autem Thebanus propter uxorem Hipparcham, huiusque fratrem Metroclem& Menippum Phoenicium, auditorem habuit Zenonem Cittiaeum, Stoicae siectae comditorem. Praeter Cynicos tamen Academi ' eos quoque, Xenocratem. Polemonem, alios- quo

86쪽

GRAECANICA.

sque audivit. Vnde diuersas doctorum stiro rum de origine Stoicae phi osophiae sententias, inter se conciliare pronunt est. Zeno autem cum in porticu doceret, hinc sectatoribus eius Stoicorum nomen haesit. Contemporaneus suit Epicuro, Sc octauo post huius obitum anno, mortuus est, primo icilicet O- .

lymp. CXXIX. S. XXXVII.

Longe numerosissima fuit Stoicorum secta , tum apud Graecos, tum apud Romanos. Praecipui Stoicorum qui se inuicem velut exceperunt, suerunt Cleanthes, Chrysippus, Diogenes Babylonius, Antipater Sidonius, Panaetius,Posidonius aliique. Apud Romanos Seneca magnum decus Stoicis conciliauit,&exemplo suo& scriptis, licet in quihusdam eclecticus potius quam Stoicus videatur. N. Aurelius Antoninus Imperator &philosophus sere Effecit, ut omnes Stoici videri vellent, saltem ut placerent Imperatori. His Epyctetus addendus est, qui sapientiae laude nemiai aut Stoicorum,aut ceterorum philosophorum cedit.

' 6. XXXVIII.

Dogmata phasica eraecipua Stoicorum erant: mundum hunc componi ex materiati anima mundi, quia nomine ipsum Deum. hoc est ignem purissimum intelligebant I cuncta fato regi, cui ipse Deus sit obnoxius, fiato nomine rerum omnium immobilem de immu

87쪽

immutabilem ordinem intelligentes, aut Vicissitudinem necessariam mundi creati & increati e perpetuas mundi esse periodos, ita Vt hoc mundo per ignem destructo, & ad statum mundi increati reducto, nouus prodeat, per seminales rationes, qui idem fatum sit subiturus et materiam namque simplicem, internam atque immotam ab aeterno extitisse, semperque extituram et solem purissimum esse ignem, uti & cetera astra ignita sint.

lunam ad terrae naturam accedere r astra non errantia cum uniuersis coelo circumuolui, errantia vero propriis motibus cieri: animum hominis diuinae essentiae esse particulam , hoc est animae mundanae, quae insideribus purior st, unde &ex coelo & aethere adueniat, & cum hac essentia iterum tandem Vniatur.

S. XXXIX.

Moralis doctrinae hasc fere summa erat: sontem mali omnis esse materiam : summum hominis honum esse naturae conuenien er vivere : nihil esse bonum nisi selam virtutem rdelicta esse omnia aequalia, nec iis esse ignoscendum ; multa porro de sapiente suo praedicabant, eum solum esse liberum, diuidem, honoratum, regem, unde. notissima Stoicorum παράδοξα: posse eum quoque sibi mo tem consciscere, addebant, licitamque adeo άυτοχειρίαν defendebant.

88쪽

GRAECANICA.6 IS. XL. Et fuerunt sane inter Stoicos quidam viri,qui temperantiae, modestiae, constantiae, aliaru m- tue virtutum studio eminuerunt, in quantum hae virtutes in ethnicum cadere possunt: sied pleriqste turpissimi fuerunt hypocritae, externam philosophorum specizna mentientes. Di,lecticis quoque subtilitatibus nonnulli nimis delectati fiunt, Vt pleraeque Stoicorum di. sputationes in meras tandem abeant λογομανιας & λεπτολογίας.

g. XLI. Hactenus de Ionica secta diximus e sequitur

Eleatico. Auctor eius conditorque suit Xeno .phanes Colophoniuc , quamuis a discipulis eius Parmenide Eleate, & Zenone Eleate, nomen Eleaticae sit sortita. Atque Xenophanes quidem ea aetare, qua Pythagoras, floruit,

Olymp. LX. Fuit & astronomiae & poeseos peritus. Dissensit autem in multis & a Pythagora & ab Ionicis, novamque adeo scholam constituit.. S. XLI. Praeter Parmenidem & Zenonem, Melis. Ius quoque Xenophanis suit discipulus. Ad.

dunt nonnulli Empedoclem, quem tamen alii Pythagorauis annumerant. Saltem semi- pythagoraeus suit . Videturque in quibus . clam Pythagoram secutus , in plerisque Ionicae scholae recepisse dogmata. Zenonis

porro auditor Leucippus Eleates suit, quem

89쪽

62 rep. IV. DE PHILOSOPHIA atomorum inuentorem praedicant, a quo eaSacceperit Democritus Abderita.

q. XLIII.

Atque in Demoerito quidem nouum siplem dorem, velut ab excellenti orbis philosophMci sidere, nacta est secta Eleatica. Nec μ Leucippo saltem sua accepit, sed puer adhuc a Magis quibusdam, quos Xerxes apud patremipilus reliquerat, in rerum diuinarum scientia,& in cognitione siderali instructus dicitur. Sacerdote, postea Aegyptios audiuit, & cum Chaldaeis Babylone, cumque Petiarum Magis. imo & Arabum philosophis versatus est.

Hinc rerum omnium , maXime naturalium, intimos illi patuisse recessus autumante imo sunt, qui artis transmutandi metalla, quam apicem humanae sapientiae constituunt, fuisse peritum tradunt. Natum eum Olym P.

IXXll. nonnulli existimant, obiisse Olymp. XCll. s. XLIV.

Inter discipulos eius a quihusdam rese tur Medicorum princeps Hippocrates, quOrum sententiae videtur obstare, quod iste ac Abderitis, ad curandum Democriti insaniam Abderitarum ridentis , accersitus est. Quicquid huius sit, stultitiae& sapientiae mitifica specimina in hoc negotio occurrunt. quae accuratius ponderavi merentur. Certum ceteroquin est, multos

Democriti fuisse discipulos & sectatores.

90쪽

GRAECANICA.

l uos inter eminet DiogeneS Smyrnaeus, Anain archus, Abderites, Pyrrho Eliensis, Nausi. phanes, & tandem Democriticae scholae magnus remurator EpicuruS.

S. XLV.

Epicurus itaque iste natus est anno lil. Olymp. ClX. obiitque anno II. Olympiad.

CXXVII. Iam anno aetatis decimo quarto Democriti voluisse scripta dicitur. Magno cerre studio sapientiae se dedidit, tantumque profecit, ut non doctrina modo excelleret, sed moribus etiam honestis & inculpatis, sapientis viri imaginem exprimeret. Saltem temperantia, castitate, frugalitate multos eorum, qui tot conuitiis eum prosciderunt, superauit. Docuit in hortis, iucunditatem vitae non anxie quaerens, nec oblatam respuens. Doctrinam autem suam non tantum viva Voce, sed scriptis etiam propagauit et sunt enim qui eum sexcenta volumina composuisse pe hibent. F. XLVI. Discipulos & sectatores quam plurimos nactus est EpiCurus, quibus cum Stoicis semper pugnandum fuit. Eminent autem inter ceteros . praeter Neoclem, Cheredemum, & Aristobulum , fratres eius, Mus struus Epicuri, Metrodorus Lampsacenus, Hermachus Mitylenaeus, aliique. Inter Romanos cumprimis floruit Epicuri philosophia, fueruntque praecipui Romanorum

SEARCH

MENU NAVIGATION