Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

144 CAP.III. DE INTELLECTUS RUΜANI

necessc est. Atque hinc reliqua facile derivari queunt .

g. XXV.

Nullum quoque momentum trahunt , quae in contrarium asseruntur. Falsum enim est, obiecta nostrae cognitionis indicio certo destitui, quo suam naturam proiadant, nobisque manifestent: ad facultates autem cognoscentes , quae in nobis sunt, quod attinet, licet suis non destituantur imbecillitatibus, non tamen sequitur, haS tantas esse,ut veritas agnosci nulla ratione possit. Methodi autem cognoscendi verum licet diuersae sint, suisque nonnullae Iaborent naeuis; non tamen inde colligendum, nullam dari, quae nos ad speratum ducere possit finem. . XXVI. Nimirum, ut de methodo inueniendi verum hoc addamus , tria ad comprehensionem veri requiri solent, distincta veri notio,

certa eius criteria, tuta illud obtinendi υia. Dis inita veri notio ex iam distis hauriri potest, unde eam dari simul constat. Tutata verum obtinendi via in sequenti capite eκ- ponetur. Sed de criterio veritatis hic aliquid adhuc addendum est. . XXVII. Per eriterium itaque veritatis hic nihil aliud intelligimus , quam certam & indubitatam cognitionis cuiuslibet verae uolam. De

172쪽

SANITATE, VIRTUTIB USQUE. I s

De quo ut missis aliorum sententiis certi reddamur, primo distinguendum verum est in illud, quod per ni tionem, & quod per reuelationem nobis innotescit.

f. XXVlli. Quod ad illud attinet, quaedam per se

percipiuntur, fine id earum interuentur & ex his quaedam intellectum, quaedam voluntatem assicere videntur. In his ipsa vivida perceptio criterium veritatis constituit, adeo quidem , ut qui ista viuida pereeptione non gaudent, cognatione & id earum repraesentatione hoc cognoscere frustra laborent. id quod in moralibus cumprimis est obseruan- 'dum , ut intelligatur, cur multi multa loquantur de rebus moralibus & spiritualiis bus, quorum tamen ipsi nullam certam resolidam cognitionem habent.

Quae autem id earum interuentu cognoscuntur, in iis notionum seu id earum perspicuitas , ite uidentia est fidum veritatis signum. id quod de omnibus Operationibus intellectus est intelligendum, in quibuS euidentia de rei Veritate nos certiores reddit. Qua in re, licet nonnulli decipiantur , clarum S euidens esse existimantes, quod tale non est; ex eo tamen nihil aliud sequitur, quam homines per summam praecipitantiam non semper hoc criterio recte uti. Κ g.XXX.

173쪽

f. XXX. Atque ita in omnibus facultatibus cognoscentibus, speciatim quoque sensibus e remis, sese res habet. In his namque euidentia sensualis criterium veritatis certissimum praebet. Sensus enim Iegitime dispositos, positis omnibus ad sentiendum requisitis, nunquam fallere, res ipsa docet. f. XXXI. Quae denique per diuinam reuelatioisonem nobis constant,aut immediate, aut perscriptunnm innotescunt. Ad illa quod attinet, singularis quaedam perceptio, criterii vicem obit, apud illos, quibus immediate aliquid reuelatur. Qua de re nihil certi definire possunt, quibus nunquam eiusmodi quid contigit. Quod si per scripturam

hoc nobis constet, cuncta redeunt ad euidentiam testimonii, hoc est, ut per regulas hermeneuticas euidenter certi reddam iacis, hoc in scriptura sacra contineri.

g. XXXII. De veritate hactenus. De verosi mi Iitudine nunc itidem aliquid dicendum. Qui luero ea sit, iam ex supra dictis cons at . Nunc illud addendum, quod quatuor velut eius fontes constitui possint. Nititur enim

vel aliena auctoritate, vel rei natura, Vel cognitione ac experientia nosra seu vera seu falsa υe denique sola animi nostri assectione atque ratis-einationibuέ.

S. XXXIII.

174쪽

SANITATE, UIRTUTIBUSQUE. I47

f. XXXIII. Si aliena nitatur aultoritate, speciatim fides dicitur, de qua deinceps dicendi erit locus. Rei autem natura nititur verosimilitudo, si in re ipsa nihil deprehendimus , quod ideae, quae animo nostro repraesentatucis, repugnet. Quae enim impossibilia, aut contradictionem inuoluentia deprehendimus . ea statim reiicimus. Admittimus contra quae possibilia S contradictionis expertia iudicamus. Experientia tamen no-iti a subinde accedit, quae hanc vero similitudinis speciem valde augebit,minuetque . f. XXXIV. Tertium quod cognitionem nostram vero similem reddit, in nobis ipsis quaerendum. Quaedam enim ita comparata sunt, vi facile persuadeantur illis, qui certa quadam cognitione ad hoc admittendum velut

iam praeparati sunt; in quibus frustra an sensum quaesiveris ab aliis. f. XXXV. Sed ut in his omnibus verosi mi itudinis

speciebus, aliena auctoritas, aut aliquid ex tra nos accedit, ita ultima verosi militudinis species ita comparata est, ut animi nostri a LLectione nostrisque ratiocinationibus tantum nitMur. S. XXXVI. In his rursus varii dantur vero similitudinis gradus. Sic si auctoritate alterius nita-Κ Σ mur,

175쪽

t 8 CAP. III. DE INTELLECTUI HVΜANI

ciores dubitandi habemus rationes , quin ille, qui aliquid narrat, Verum dicere & potuerit & voluerit. Quod si testium accedet numerus, tanta inde tandem nascetur vero- similitudo, vi vix assensum cohibere possi-

f. XXXVII. Si rei natura nitatur verosimilitudo, augebitur maxime per nostram experientiam. Quo enim frequentius aliquid accidisse aut vidimus, aut ab aliis accepimus, eo facilius hoc credemus. Atque huc circumstantiarum etiam pertinet consideratio , quae ficum iis, quae nouimuS, consentiant, vim addunt narrationi : itemque causiarum , quae ad actionem, quae nobi S narratur, eis dendam,eum, de quo sermo est, impulerint. . XXXVlII. Porro si in nobis quaedam praerequiratur cognitio, ut aliquid verosimile fiat, mani senum est , hancce magis crescere & augeri, quo plures paucioresue nobis notae me- .runt circumstantiae , quas cum re ista , aut facito quod nobis exhibetur, conspirare deprehendimus. Adeo quidem, ut quod nobis admodum vero similo, imo certum videtur, alteri, nisi per eosdem gradus ducatur, vix persuaderi ulla ratione queat.

g. XXXIX. Nec inultima verosimilitudinis foedia certi

176쪽

certi desunt gradus. Sic de rei cuius dari proprietate eo quis certius i udicar, quo saepius rem istam tractauit, sibique notiorem reddidit. Post dubitationem seriumque re longum examen, nobis ipsis etiam plus credimus, quam si eiusmodi quid non praeces-st. Si in quadam inuestigatione exercitati

sumus, facilius credimus , nos rem acutetigisse, quam si ita exercitati non essemus. Porro iudicia nostra post recens examero certiora firmioraque nobis videntur, quam si iam aliquo temporis spatio examen Illud antecesserit. Proprietates i gnotas tanto rectius nos assequi posse putamus , quanto accuratius cum notis conueniunt. in reis bus autem ad sensus pertinentibu S, quo ac curatior fuerit cura adhibita, quoue plures sensus sorte conspirent, eo firmior nostra redditur cognitio. g. XL.

Quae hic intellectus nostri virtus sit, facile ex dictis intelligitur. Equidem si omnia

certo cognostere postemus, praeclarius nObiscum agi, existimare quis posset. Sed cum hoc supra mortalium vota positum sit, nec forte utile, pro hocce rerum statu, Vir tus intellectus omnino censenda est, si is vero similiter sciat, quae ita sciri possunt: ut vitium esset, certo scire velle, quae non nisi vero similiter cognosci queunt,aut vero similiter santum, quorum certa tamen datur sci-

K 3 entia

in α

cii q

177쪽

ISO CAP.III. DE INTELLECTUS RUΜANI

entia. Quemadmodum & rursus pro gradibus vero similitudinis omnino etiam moinderandus assensus est, quod tamen facilius procedit in rebus philosophicis, quam in vita communi. g. XLI. Vocatur ceteroquin ratiocinatio quae ex verosi milibus procedit, opinio, cuius species est fides, quando nempe haec verosi militudo aultoritate alterius innititur. Potest tameta fieri , ut omnis quidem vero similitudinis, speciatim fide tantus sit certitudinis gradus, ut scientiae acqui polleat. Idque, quod ad fidem attinet, duplici modo contin ere potest. S. XLII. Primo quidem, si tot adstat testes fide digni , ut conspirationem quandam ad alios docipiendos, inire non potuerint, reS ctiam ita comparata sit, ut illi crrare aut decipi

non potuerint, ceterae quoque circumctantiae omnes consentiaiar.

f. XLlII. Deinde idem contingere potest , si fides

nostra nitatur auctoriste diuina. Deus enim

fallere aut mentiri nequit, adeoque stultum esset eius dictis dissidere,aut de eorum veritate vel minimum dubitare. Ast hic rursias de eo certi esta debemus , quod a Deo pro

sectum sit, quod ita fide recipimus. f. XLIV.

178쪽

'sANITATE, VIRTUTIBUSQUE.

F. XLIV. Deus autem vel immediate aliquid alicui reuelat,Vel mediate per alios. Si prius, unde criterium veritatis petendum sit, iam supra diximus. Sin posterius, de duobus iterum nobis constare debet. Primo it os, qui reuelationem prae se ferunt, a Deo eam acceripisse. Deinde hanc, ne aliam illorum me nistem esse , qui reueIationem a Deo acceperunt, in rebus quarum notitia animum imbuere cupimuS.

f. XLV. Illud multis quidem argumentis vero similibus persuaderi potest; certissimum tamen praebet ipsa verbi diuini esticacia, quam immediate voluntate quis percipir,

modo spiritui diuino obicem non Ponatas, quanquam & vero similia illa argumenta , coniunctim sumta, magnam vim habeant . Hoc autem ex regulis bonae interpretationis constat, ad quam tamen rite instituendam,singularis diuini Numinis gratia accedat necesse est, ut alibi demonstratur S. XLVI. Revertimur nunc ad intellectus operationes , speciatim ratiocinationes , in quibus praeter veritatem generatim hactenus conis sideratam, di alia adhuc consideranda reia istant. Scilicet ut ratiocinatio tum in materia um in forma peccat, ita dubium non est, quin virtus intellectus vocanda sit, si

179쪽

CAP. III. DE INTELLECTUS UVΜANI

in utraque recte se habeat. Sed ut ad materiam spectant quae hactenus diximus, ita de forma quaedam adhuc adiicienda restant

Bona autem quoad sermam haec est ratiocinatio, quae ita instituitur, prout leges ab ipsa natura velut praescriptae postularis.

Cum vero interdum obscurum alicui es queat. an obseruatae istae leges suerint, re. si peccet ratiocinatio , num in materia , an in forma vitium lateat, excogitarunt Logicae artis magistri certos syllogismorum modos ac figuraw, ad quas omnes ratiocinationes' reserrentur, Vt, num quoad formam recte se haberent, constaret.

Trium scilicet terminorum certam dispoissationernsiguram vocant: dispositionem autem propositionum, secundum earum universalitatem S particularitatem , modum s. Figuras tantum tres nonnulli esse posse contendunt: quartam alii addunt, regulis insuper certis quamlibet figuram circumscribentes, quae si non obstruentur, vitiosam inde euadere ratiocinationem, autumans.f. XLlX. Ast non opus esse tot ambagibus, alii iam pridem obseruarunt. Si conclusio rectαν consideretur, si deinde confideretur medius terminus, S expendatur eius cum terminis

180쪽

SANITATE, VIRTUTIBUSQUE. IFIminis conclusionis collatio, an haec rite instituta sit, facile res expediri potest. q. L. Nec displicet mihi illorum methodus , qui ita procedunt: in omni syllogismo

unam praemissarum continere conclusionem dicunt, idqlae ut demonstretur , adhiberi alteram propositionem, quam applicat vam vocant, si cu t priorem continentem appellant. In syllogismis affirmativis perinde esse, quam propositionem habeamus pro continente, plerumque tamen maiorem, ceu uniuersaliorem, hoc ossicio fungi: in negati uis autem propositionibus negantem semper esse continentem. f. LI. Resultat hinc istud principium: ali praemissarum debet continere conclusionem, idque ab altera debet ostendi. Vt itaque diiudicetur, num syllogismus recte se habeat, dispiciendum saltem, an Conclusio contineatur in altera praemissarum. Si contineatur , bonus est, vitiosus contra, si non contineatur. f. Lll. De syllogismis compositis itidem est obseruandum, quod inutilia sere sint & non snecessaria, quae de modo eos explorandi, num recte se habeant, vulgo traduntur . Si enim assumatur, quod supra asseruimus, in iis aut unum syllogismum bis, sed K s impe

SEARCH

MENU NAVIGATION