Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sa sit, quo minus claras & distinctas ideas semper sectemur, considerandum, quo Pacto huic obviam iri possit. Varia itaque excogitata a viris eruditis sunt adminicula excitandi attentionem, quae ut non omnia respuimus,lta nec omnia aeque essicacia esse a censemus.

f. XVIII. Qui sensus ipsos & imaginationem ira

subsidium vocandos esse censent, non quidem errant: sed res ipsa docet, quod in iis saItem hoc rebus procedat L quae Vtcunque sensibus di imaginationi subiici possunt, quanquam nec in iis semper sussiciat. AM-inium maior est essicacia: sed dum facile ita prauae propensiones, ambitio scilicet, gloriaeque studium, & aliae, in homine augentur, damnum S periculum, quod hinc imminet, maius est , quam quod inde sperari possit emolumentum. . XIX. Rectius, mea opinione, procedit, qui sedulo cogitat, se a Deo ideo conditum , & in

tali vitae conditione collocatum, ut literis animum excolat,& summo studio in veritatem inquirat. Haec si semper animo nostro . obuersentur,si cogitemus insuper, ut omniisum nostrarum actionum, ita temporis quoque bene aut male collocati rationem Deo reddendam, attentio non temere nobis deerit a. 8

6. XX.

192쪽

f. XX. Accedat denique ad haec omnia , quae hactenus proposuimus ad errores euitanisdus remedia, methoduι cere . si quibusdam credimus,necesse est, in veritatis inquisitione adhibenda. Methodum autem dum commendamus, nec de methodo docendi, inec de methodo studiorum uniuersali, sed de methodo particulari inquirendi in ceristam veritatem, hic sermonem esse, quilibet

per se facile intelligit.

3. XXI. ' Haec autem methodus solet in analyticam σίνnthnicam dispesci. Anastticam vocant, qua ex veritate particulari nota ad alias ve. ritates, quae pertinent ad rem aliquam sngularem, progredimur. Vt cum eX proprietatibus auri naturam eius, causasque inueis Rigamus. g. XXII. In snthetica autem methodo generales quasdam veritates proponimus, ex quibus veritates singulares deducamus. Sic ex eo, quod natura dictitat, socialiter vivendum esse,si concludatur, neminem quoque est is

Iaedendum, S patia seruanda &c. methodo synthetica aliquis progrederetur.

f. XXIII.

Regulae in utraque methodo obseruandae sequentes tradi solent: in omnibus gradibus progressionum nostrarum, in ratiocina

193쪽

366 CAP. IV. DE ΜEDIIS EΜENDANDI tionibus nostris conseruanda est euidentia: non oportet nos de rebus , quarum menti clarae non obuersantur ideae, aut de obst xis, quatenus es curae sunt, ratiocinari: a

simplicibus & tacilibus initium iaciendum, iisdemque, priusquam ad composita & dis,ficilia progrediamur, aliquamdiu est inhaerendum.

XXlRSpeciatim ut in methodo anaIytica rit Procedatur, perspicue primo intelligendus est statusqhaestionum propositarum : tum ideae sedulo inrer se sunt conferendae, fi quae opus sit, idea media adnotanda , quae PQS- sit esse instar mensurae communis , cuius Ope inueniantur relationes, quae intercedunt inter ideas comparandaSS. XXV. Sed in omnibus his e dispiciendum, qu . materiae propositae ratui postulet& admittat- Vnde non ubique eadem ratione intellectum procedere posse, res ipsa docet s. Namque si ex effectibus inquirenda sit causa, vix aliter procedi potest, quam ut Omni-hus , quae nobis nota sunt, phaenomeni&Probe expensis, singulas, quae nobi S notae

sunt,causas cum phaenomenis conseram , Camque assumamus, quae aut Omnibus aut

plerisque soluendis sufficiat. Hac methodo inuestigari poterit, quae sit causa fluxuS6c refluxus maris. S. XXVI.

194쪽

S. XXVI. iRursus si causae nobis cognitae alii nobis detegendi sint essetius, vix aliter hoc fieri potest , quam rerum eandem naturam habentium comparatione: colligendo scilicet effectum ignotum ex eadem causa procedere posse, quia essediui noto similis est : vis ex viventi concludam, posse machinam confici , cuius beneficio aer compressus &dilatatus, corpus aliquod proiiciat. Ordi naria autem ma Xime ratio est, si tertia idea, quae rem accuratius considerantibus mox se offeret,ad id earum, de quibus quaeritur, nexum di relationem detegendam , adhubeatur.

f. XXVII. Dispiciendum quoque, an immediate ad

res ipsas seratur nostra consideratio, an vero versetur circa quaestionem verbis propositam: hoc enim 1i fit, id elaborandum, ut priusquam ideas ipsas inter se comparemus, verba probe expendamus, omnique liberemus obscuritate ambiguitateque

g. XXVI ll. Atque ut in qtaaestionibus compositis maxime adhibenda est idea tertia,ita in iis porro requirunt, Vt a quaestione quae consi 'deranda venit, amoueantur Omnia , quae ad inuestigatam veritatem necessario non

pertinent. Quod si hoc rite peracto quae-Ωio tamen composita supersit, duobus aut

195쪽

pluribus capitibus: diuidere eam iubent in sua capita,eaque capita sigillatim expendere, eo quidem ordine, ut ab iis incipiamus, quae simplicioribus constant ideis, nec prius ad capita magis composita progrediendum esse docent , quam simpliciora meditatione facilia 6c perspicua facta sint. f. XXIX.

Addunt nonnulli At has regulas : idearum quaedam signa constituenda esse, figuris S verbis quam paucissimis comprehensa,eaque s gna memoriae imprimenda , aut in charta scribenda , ne amplius circa haec mens laboret, tum has ideas, quarum figia constituimus, iterum inter se conserendas:& si non inuentum sit quod quaerimus, abscindendas esse omnes propositiones, quaS ad quaestionis solutionem in uilics esse, insitiato examine, deprehendimus, in reliquis eodem ordine procedendum. Sed istae regulae in Algebra necessariae sunt, in reliquis disciplinis vi ut adhiberi quoque possimi, ra-xo tamen casus occurret, ut adhibendae necessario sint.

f. XXX.

S thetica methodo cum geometrae viantur, ab his quoque eius leges S regulae petendae sunt. Geometrae ut summa ubique euidentiam consectentur, non Utuntur vocabulis,nis quorum significationem addita definitione accurate eXplicaruntis: dein-

196쪽

INTELLECT. SANIT. RESTITUENDI. I69

deinde principiis maxime euidentibus &perspicuis nituntur,& quae a nemine induis hium vocari possunt: S denique consectaria omnia demonstrative probant, in ratiocinationibus suis duntaxat definitionibus, aut axiomatibus concessis, aut propositionibus iam demonstratis utentes.

f. XXXI.

Hinc certas axiomatum, definitionum, &demonstrationum Ieges constituere solent: scilicet nihil pro axiomate habendum, quod non sit euidentissimum : nullum vocabulum obscurum aut ambiguum sine definitione adhibendum, inque ipsis definitionibus vocabula notissimae significationis, aut iam explicata, adhibenda esse: in demonstrationibus omnes propositiones subobscuras probandas, nec quicquam praeter definitiones, axiomata, & propositiones demonis stratas adhibendum. Si quis ambages mitistat, videbit, principiorum euidentiam vis tramque hic facere paginam.

Errant autem qui putant,syntheticam meis thodum in docendo, analyticam in veritatis inquisitione Iocum habere. Nihil enim obstat, quo minu utramque S in docendo S in ii quirendo adhibeamus, quia ea ratione, qua res cognoscitur, doceri etiam potest. Interim non ita meditationes nostrae methodo adstringendae sunt, ut sempe ,

197쪽

ITO CAP. IU. DE MEDIIS EΜENDANDI

superstitiose eius legibus & ordini inhaer amus. Namque, si in iudiciis nostris euidentiam sectemur. S ubique ratiocinandi Ieges accurate observemus, veritas intelligi haud raro atque inuestigari potest , licet de methodo aut synthetica, aut analytica nunquam cogitauerimus: hoc certum, hisce methodis vulgo plus tribui qua debebatia XXXIIILCeterum ea, quae hactenus de erroribus in iudiciis & ratiocinationibus nostris eui tandis attulimus , tum ad materiam tum ad formam quoque syllogismorum Perintinentia Qui enim claras ubique S euidentes seriatur ideas, qui debitam in meditatione sua adhibet attentionem, is facile depreheudet, si quid in suis ratiocinationibus , contra ratiocinandi leges admissum occurrat. Deprehendisse autem istunia naeuum sussicit, cum ita facile euitari, aut emendari queat. s. XXXIV. Atque illud tum de simplicibus, tum de compositis syllogismis est obseruandum. nhis enim quo pacto versandum , ut intelligatur, num relli sint, iam supra indicatum est. Equidem qui sibi relictus solusque ratiocinatur, vix eiusmodi ratiocinationum modis, a naturali cogitationum nostrarum simplicitate recedentibus, utitur. Atten-

198쪽

INTELLECT. SANIT. RESTITUENDI. Irr

dendum tamen & ad haec est, tum quia hoc necesse est, ut de veritate ratiocinationum .ab aliis prolatarum , in quibus syllogismi compositi haud infrequentes sunt iudicare CO certiuS queamus, tum vi errores ipsi declinare possimus , si quis sorte consuetudine,aut alia causa ductus, tali ratiocinandi

forma Utatur.

In intellectu puro,ut nunc ad reliqua progrediamur, cum nonnulli omnem perseitionem nostrae cognitionis constituant, de eo quoque perficiendo maxime solliciti sunt. Hunc itaque in finem arithmetices, geometriae & algebrae studium maximopere com- . mendant, eXistimantes, hac sola ratione ideis puris adsuescere intellectum posse viamque adeo ad veram eruditionem perueniendi in eo collocant, ut in hisce matheseos partibus probe quis sit prius exercitatus, quam ad alia adgrediatur. g. XXXVI. Ego equidem non negauerim, posse hac ratione habitum quendam de rebus mathematicis accuratiores conceptus sibi formandi induci: sed qui hominem hisce imbutum, statim ad omnia studiorum genera, in quibus ideae abstractae occurrunt. idoneum esse putant, turpiter mea sententia errant. Experientia enim constat, homines in algebra S geometria ad miraculum Vsque

199쪽

Usque exercitatos,ad theologiae, & disciplinae moralis ciuilisque studium longe suisse ineptissimos. Accedit, quod conceptus mathematicos ubique inserant, quod errOribus plus quam puerilibus occasionem de- inceps Praebet. f. XXXVII. omnia itaque in intellectu puro & imaginatione, imo omnibus facultatibus, ad exercitationem redeunt. Sola exercitatione ad conceptus theologicos, mathematicos, morales , promte di accurate sermandos ais

plus quis idoneusque reddi potest. Et sane quanta exercitationis vis sit, vel ex iis aristibus, quibus corpus ad agilitatem eruditur, satis superque constat.

f. XXXVIII. Iudicii itaque perficiendi haec commori

dissima, mea opinione, via est, vi subinde a proponatur materia, super qua ratiocinationes instituantur, eaeque quam accuratiS-sime ad leges rectae ratiocinationis reuocentur: itemqne si scripta aliorum hunc in finem euoluanturivi cuncta reuocentur sub EXamen , Verumque ita a falso discernatur. Et hoc quidem ita fieri potest, ut inuestiga ro auctoris sensu,thesis rite constituatur , &tum rationes, quibus thesis probatur, sigillatim expendantur.

200쪽

β. XXXIX.

Ad ingenium excolendum sorte artem Lullisticam, aut locos dialecticos, aut indi cem combinatorium, et similia eruditorum inuenta retuleris. Sed per artem Lullisticam tantum nocebitur iudicio, in quantum forte ingenium promouebitur. Loci dialectici ad certam veritatis it vero similitudinis

confusionem,ut nunc alia incommoda taceam, ducunt. Index combinatorius non

plane respuendus, saltem ad conceptuum

' θ' ''j ' 'm qii quid faciet; sed iudicio

cuncta sunt temperanda. Non errauerit qui dixerit,&hic exercitationem utramque facere paginam. S. XL. Memoriae optime consuletur obseruato tum in studiorum tractatione, tum in the

mate quolibet componendo, accurato Ordine. Nec eXcerpta, seu Ioci, ut vocantur, communes spernendi, modo non quis nimius in iis sit, cum detrimento iudicii. Interim id cumprimis obseruandum, Vt ex cerpantur selecta, nec ubi uis obuia, idque

ex ipsis fontibus & libris primariis. Methodus haec optima est, quae quam minime est impedita, suaque facilitate se commendat. Vitium quoque est, si quis nimis circa me thodum sit sollicitus : cetera exemplis rectius docentur, quam regulis,

SEARCH

MENU NAVIGATION