Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

CAP. III. DE ATTRIBUTIs ENTIS

ruptionem corporum, quam quotidie videmus, mutationem potius esse, quam destriactionem. Causae autem corruptionis vel internae vel externae esse possunt. Regulae sunt: corruptibile es ignobilius incorruptibili e sua

natura omnia praeter Pnum sunt corruptibilia.

Est porro ens vel completum , vel incompleistum. Illud vocatur,quod in se terminatum est, nec per se ordinatur ad alterius persectionem: quod secus se habet incompletum dicitur. Regulae sunt: quod independenses, etiam completum es : ex duobus completis non sit unum per se: &c. f. XIII. Denique ens vel permanens est, vel successisPum. Permanens est, quod non habet partes sui esse in fluxu. Sic omnes iubstantiae suntentia permanentia, nisi Heracliti quis resuscitare sententiam velit, & harum partes omnes in fluxu perpetuo velut constituentis. Successivum itaque est , quod habet partes sui esse influxu,ut motus localis, omnisque actio,& passio . quaelibet durationis mensura. Canones sunt: quod es ens successuum, id debet habere partes e ens successivum vere unumen, non quidem in partibus, ast in se flectatum. Xl V. 'Solent & alia eiusdem commatis attribu

312쪽

iatiuum, simile & disimile, uniuersale particulare, Sc. dispescunt: sed haec partim per se patent, partim alibi ex instituto exponunia

tur.

CAP. IV.

Monitum, temere

pro ps bio aut impossibili habeatur, Ul. Ani quoque est fel principium , MIprincipiatum, S. Vil. Principium quotvux , S. vlli.

canones de eo, lX. causa,causatitas, ratio ea andi, X. Causarum genera, S. Xl Causa e ciens seI principa- Iis est. Iminus principa-

Vel naturalis , set solun uiaria, item set per transmutationem , MI per emanationem, S. XIV. VH Fniuoca, set aequivoca,

item set solituria sel ria, g. XV. .Pονγο est sei remota, Fel proxima. item Fel iuersalis, fel particularis, j. XVI. ni prima, fiet secunia,S. XVII. Et denique, set adaequata, selinadaequata,XUlll. Finis, quid ρ έ. XIX. Est μι cuius, fiet eur: item

313쪽

g. XXIV. iuncto, S. xxi X. Canones de eausis genera- Designo, gnato, I. xx. ii 'relatim ce efficien- De mensura H men rato ,

re, j. XXV. S. XXXI. XXXII. f. I. .

ACcedimus nunc ad attributa relativa seu

secundaria, inter quae primo occurrit aismu & potentia. Actus aut ad existentiam, aut ad operationem refertur : priori modo astu aliquid est, quod non tantum esse potest, sed reuera etiam est; posteriori modo ipsa op ratio actus nomine venit. Eum diuidunt in primum di secundum, per illum ipsam rei e L sentiam ab actuali operatione, quam tamen respicis, praecisam, intelligentes, per hunc autem ipsum actum designantes. Praeterea actum inpuram, qui omnis potentiae expers est, & impurum, cum quo aliquid potentiae coniundium est, dispescunt: item in signa--m,quo res in uniuersali sua natura repra sentatur, di exercitum, quo adplicatio eius instituitur.

f. II. Potentia itidem vel exi iam, vel operati κem respicit. Priori modo in potentia esse dicitur, quod nondum est , sed esse potest e. Posteriori modo facultas aliquid agendi,aut patine

314쪽

Patiendi,potentiae nomine venit. Vnde &quid activa,quidve passiva potentia sit, intel- Iigitur. Actiua iterum in proximam, ad quam exserendam nihil praeter volitionem requiritur,& remotam, ad quam & alia, ut se exserere queat, desiderantur, dispescunt: item in infinitam, soli quippe Deo propriam, S i-t m,certisque limitibus circumscriptam. Ex eo autem quod Deus vel secundum certas Ieges, quas sibi ipse praescripsit, agat aut non agat, itemque quod finita potentia, vel ab

agente libero, aut necessario, exseratur, novum utramque diuidendi, illis enascitur argumentum. Passiuam autem in naturalem Acobedientialem diuidunt, prout aliquid aut naturaliter ad actum aliquem recipiendum aptum, aut ineptum est.. Sed haec ita comparata sunt, ut ulteriori declaratione non indigeant.

g. lil Regulae de actu & potentia sunt: Amr

primm praecedit secundum o ab actu primo ad se cundum licet argumentari negatiuer ab aditi secundo adprimum licet argumenta i hymatiue e quidlibet

potes fieri ex quolibet, dic. Ceterum patet ex dictis. aliud esse potentiam, aliud ens in potentia. Hoc Gnimo,

quicquid alii disputent, reuera est non ens: cum potentia contra sit attributum entis. Sic & impossibile reuera est non ens. Vnde

315쪽

288 CAP. IV. DE ATTRIBUTIs ENTIS

errant magnopere, qui possibile & impo bile in

ter attributa entis reserunt. Interim iuuat terminos explicare.

*. V. Possibile itaque est, quod potest fieri, nec

tamen fit. Quare si pronunciare cupimus, an aliquid possibile fit,necesse est, ut in propositione, qua possibilitatem rei assirmamus, nexum subiecti S praedicati, perspectum accurate 8c euidenter habeamus. Sic it cum impossibile dicatur, quod neque est, neque esse potest, tum demum in applicatione hoc de re aliqua assirmare possumus, cum duas ideas ita a se dissentire deprehendimus, ut se

inuicem destruant,nec ulla ratione eas conis ivnsere aut coniunctim considerare mente a possumus.

g. VI. Qua in re quotidie peccatur, cum plerique eruditorum nimis praecipitanter possibile & impossibile aliquid esse autumant, licet idearum, quae in censum Veniunt, nexum non habeant perspectum. Quicquid huius sit, id constat, quod non una ratione aliquid impossibile dicatur. Namque hoc fit quandoque absolute, quandoque certo reis flectu, interdum etiam ex spothesi . VII. Praeterea ens est vel principium, vel priscipiatum. Principium vocant, quod prius

est altero , quod ab ipso quocunque modo

316쪽

. DISIUNCTIS SECUNDARIIs.

procedit. Atque hinc quid principiatum sit, intelligitur. Nonnulli hypothesibus theologicis inseruientes, principium aliquod, a quo principiatum citra dependentiam procedit , comminiscuntur , quod improprie tamen principium erit. f. Vm. Principium proprie.& stricte sie dictum vel essendi est, veI cognoscendi liceat enim mihi cum barbaris barbare loqui. Illud voca. tutia quo alicuius rei essentia procedit: hoe .autem cognitionis causa in aliis existit. Sed de cognoscendi principiis iam supra suo loco, quantum satis est, dictum.

ix. Regulae hinc fluentes sunt: omne principium es prius principiato et pendens ab alio principium premum esse ne is et mutatoprincipio oui scilicet alicuius rei conseruatio innititur facile m

' rantur, quae ab eo Pendent.

Nunc de causa quoque & essectu dicendum est. Causa est,quae ad effectus producticiis nem aliquid conserti Relatio quae inter causam di effectum intercedit vel ipse potius influxus causalis, vocari solet causalitas. A qua rursus distinguunt nationem causandi. hoc est ipsam virtutem,per quam causa esseis elum producit.

QuAtuor vulgo constituuntur causarum

317쪽

genera, materialis, formalis, e ciens & finalis. Quarum duae priores internae , posteriores externae vocari solent. '

Essiciens rem vera actione producit, emcitque ut materia accipiat formam. Ea est vel principalis, propria & sufflatente virtute in effectum influens,vel minuι principalis,& haec vel .mpulsina, quae causam principalem, siue interne siue externe,mouet,vel in frumentalis, quae ob instissicientiam virtutis propriae in agendo, a causa principali eleuatur,ut ades. Detum id quod debet, conferre possit.

praeterea causa emciens alia est'Ie,quae in id influit,ad quod influxus ordinatur, alia per accidens, quae in id influit, ad quod i fluxus non ordinatur. Est quoque vel ρυ-fica, vel 'moralis. illa physice influit in effectricli, eumque immediate attingit. i Haeca diu moraliter bono vel malo mouet agens

physicum ad esseetum producendum'. qui proinde ipsi imputatur, ac si physice.egissetigo Xt V.

Sed de alia naturatu est, alia voluntaria. Illa absque deliberatione, solo naturae instinis diu influit, & ad certum essectum, cur tumque agendi modum est determinaratae haec contrario modo se habet. Quando aurem causa ossiciens in obiee tum a se diis stinctum agit, di effectum extra se positum. .

318쪽

η disiuNexm svc DARIIS. 29 producit, vocaturcausa per transmutationemr

quod si obiectum a causa distinctum non sit,& effectus sine transmutatione, per natura Iem resultantiam producatur, vocatur caua per emanationem. Sed possisnt tamen etiam quaedam per emanationem produci, quae distincta sunt ab ipsa causa efficiente.

Celebris etiam est distinctio causae in s

quae producit effectum specie sibi similem: contra si essectum specie sibi dissimilem producat, aequivoca audit: item: in causam soli eariam δέ sociam e quarum illa sine concursu alterius similis effectum producit,haec cum alia causa,sed in eodem agendi ordine, comcurrit: unde & coordinatae dicuntur distinis guunturque a subordinatis, quae in diueris ordine agunt, ut uniuersia di particularis. s. XVI. Sic & causam efficientem in remoram, Si proximam distinguniat. Illa mediate, aliis causis interuenientibus , in effectum in- luit: haec immediate & proxime cum ess Stu cohaeret. Non confundenda cum hac distinctione alia est, qua causam in uni Mersalem Sc particularem dispescunt. Vniuersalis enim vocatu , quae ad certum est num non est determinata, unde, quid per Particularem mtelligatur, sua sponte intelli-Mituti i . :

319쪽

T xvis. - 'Alia rursus causae est distinctio in primam& secundam. Prim*m V ant. quae non habet priorem, quando descendimus a causis ad emetum: quae autem in hoc casu priorem habet, secunda dicitur. Hic obseruandum, quod recentiores quidam causis secundis omnem agendi vim denegent, eo quod capere nequeant, quo pacto corpus in corpus, ic spiritus in corpus agere queat: hinc causas secundas oecastorales tantum dicunt, quibus positis alia causa agat: quo iure, in physicis uberius declaratur. '

Denique causa essiciens vel adaequata est, vel inadaequata. Adaequatam vocantiquise

ad etactum producendum suffcit: inada quatam, qua posita, non statim ponitur effectus. Haec autem diuisio,vi S aliae quaedam ex praecedentibus,non tantum de causa essiciente,sed & reliquis causarum generiis bus, intelligendae veniunt. f. XIX. Altera causa externa sinis est, propteris quem scilicet essiciens agit. Cuius equi dem cause litatem in motione ipsi, vel excitatione voluntatis, aut appetitus potius cuiuscunque agentis ad agendum , mediorumque mensuratioue, determinatione, ac dispositione, constituunt. Eamquς moti

nem non physicam sed metaphoricam di

cunt

320쪽

cunt, unde tamen neutiquam sequatur, ac si . finis tantum per metaphoram causa esset. . f. XX. Est autem finis vel cultu, vel eui. Illum sibi proponit ad adsequendum is, qui aliquid operatur. Hic in illius gratiam expetitur. Sic & in internum, & externum. dispescitur: ilis Ium vocant, qui positus est in potestate artiis ficis,hunc, qui in eius potestate positus non est. Qua quidem distinctione naeuos ac

imbecillitates suarum commentationUm

philosophicarum,cumprimis logicae vulgaris, quam Iepidissime tegere possunt. Nec procul hinc abit distinctio inter finem artis, ct finem artificis, cum experientia quotidiana doceat, aliud quid haud raro constitutum esse theologis ac philosophis, quam theologiae ac philosophiae. s. XXI. Porro finis est vel primarius, vel secundar rillum praecipue spectamus, hunc post alterum. Interdum tamen secundarium eum. Vocant, quem aliquis consequi optat, non una cum primario, sed si primario excidat. Sed S in νltimum, di intermedium , seu subor-ἀinatum finis dispesci solet: & vltimum qui- . dem vocant, qui ad nullum alium, siue abso- Iule,siue in certo genere Ordinatur : eX quo,

quis intermedies sit, sua sponte liquet. S. XXII. Quando autem inter philosophos dispu-T 3 tatur

SEARCH

MENU NAVIGATION