Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Si syllogismo principali obuiam iri ne

queat, nisi remota prius probatione, dupluci ratione procedendum est: vel , Ut ostem datur, non fuisse probatum, quod probari debebat, adeoque propositionesn antea nega tam adhuc negat, quo in casu nudam negationem lassicere nonnulli contendunt): vel,

ut ipsa probatio impugnetur. f. XXII. Quemadmodum autem per instantiam instingitur uniuersalitas propositionis , ita

inversionem eo maxime comparatam esse puto,

Ut per eam ostendatur, nexum subiecti'&praedicati frustra pro necessario venditari.

itaque haec respondendi ratio indire: est, cui plerumque directa subiici solet. f. XXI II. Quod si opponens indirecte,hoc est, per de-

duetionem ad absurdum,thesin nostram oppugnauerit, tum aut conceditur totum argumentum, aut negatur conclusionis absurditas,aut illa ex praemissis, quae opponentis est, erroris conuincitur.

s. XXIV. Atque hinc quae opponentium, qui rite certamen continubre cupiunt, ossicia sint, haud dissiculter diiudicatur. Varia nimirum sunt pro responsionis varietate. Sic v. g. si in deductione ad absurdum responden S ne

282쪽

gauerit conclusionis absurditatem, ostendere debet, omnino hanc conclusionem absurdam esse dic. .si in oppositione directa universalitatem propositionis aut direste , aut per instantiam, negauerit respondenS, OPPO-nentis est, ostendere dissimilitudinem inis stantiae & suae propositionis: si respondens negauerit, opponentis est refellere rationem negationis: si concesserit,eius est demonstrare concedi hoc a respondente non potuisse : si aestinxm t,aut ipsam distinctionem , aut eius adplicationem, impugnabir. Respondenistis autem, si continuandum sit ulterius ce tamen , ossicia ante memorata hic recur

rent.

- f. XXV. Et haec quidem ita se habent, si uterquo suo ossicio reste fungatur: sin contingat alterutrum dii putationis ordinatae leges mi grare, alteriuS erit aberrantem re Hocare in viam, admonere eum ut ossicio suo rite fungatur, aut quo pacto eo sungi potuisset ac debui siet, modeste ostendere. Videndum tamen quid in his omnibus circumstantiarum patiatur ratio. Reliqua ex hocce primcipio sponte sua fluunt. . XXVI. Ceterum cum .hodie , ut supra monuimus, receptum sit, syllogismis in disputando uti, reete quoque ab iis, qui in hoc certamen destendum, exigitur, Vt hunc Ino

283쪽

236 CAP.III. DE VIRTVTIBUS DOCENTIVM

rem observent, praesertim si discursus solutus ac vagus aliquid obscuritatis pariat, ut plerumque fieri solet, nisi inmmuni utrius. que parti S consensu ab hocce more discedatur. Quo autem syllogismornm genere , absoluto an hypothetico Sc. aliquis uti vς-lit, perinde esse videtur: licet laudandi praeceteris sint, qui syllogismis simplicibus , absolutis,in prima figura , Vt UOcant, Utuntur, eo quod haec colligendi ratio maxime natu. ratis sit,& minimum obscuritatis ac dissicubdatis habeat. g. XXVII. Elegans tamen, & ad veritatem detegenis dam maxime accommodata quoque est. So cratica disputandi methodus, per quaestio nes & responsiones. In ea autem quaerentis praecipuae parteS sunt, quippe qui caselicere conatur responsiones , quibus alter erroris sui aperte conuincatur.

S. XXVlli. Is itaque, qui quaerit, ita se gerit, ac si ab eo, quocum illi res est, discere velit, de quo

certatur. Proinde si respondens utatur veris bis obscuris,quaerens illorum interpretationem ab eo rogat. Si eo Mon possit adduci, vi clare mentem suam exprimat, res desperata est, & disputatio abrumpenda.

284쪽

g. XXIX. Sin eo deueniat, ut clare quod vult esserat,oportet eum rogare de doctrinae omnibus partibus, eiusque consectariis,non quasi quicquam in iis reprehendamus , sed ut plenius doctrinam percipiamus. Quibus rite peractis,ut plurimum quidem perspicua doctrinae cuiusdam cum consectariis eius Explicatio, eius absurditatem, si vera non sit, ostendit. Quod si hoc nondum sussicia , circa argumenta, quibus doctrina quaedam innititur, eadem ratione versandum.

CAP. IV.

MEDIIS QVlRVS FACULTAS VERI

Primae re tertiae docent aem sirtuti logica re eth ea insieruit, *.I. Meriae seu prudentiae dia e reae partim ethica , partim methodologιa , S. II. Bonae methodi lege/ genemus , IlI. merim declarantur, F.Iv. Si alio m ductum squamur 'rdo persest tet g.U.

Si ipse cogitata nostra disso-

. aeae Fara3 sunt generis , S. v I. Ratio tractandi themata hiastorica, g.VII. vlli.

Praetica, g. X. Accommodantur dicta ad methodum anaIsticam

285쪽

tractandi themata medica, iuridica, meOD-

consultorum, g. XIV. De thematibus eoilectivisi, g. XU. De ratrone tractandi thema com positum , β. XVI. De mei bodo mathematica,

9 xvii. De thematibus misIis . K. XVIII. Integrarum dise linarum methodus, *.XIX. Methodi luibus non esse βι- perstitiose inhaerendum, s. XX.

tauo pacto aliatu ad nostrum scopum referenda sint, 9. XXI. Disputandi facultas quo pacto adquiratur , S.

XXII. XXIII. Ratio inueniendi. mediam terminum, S. XXi V. Exercitatio, re alia media hue deerantia, commen dantur , S. xxv.

g. I. CVm omnia docentium vitia ad tria ceu praecipua possint reuocari, ignorationem artis, ignorationem modi docendi, voluntatisque S intentionis peruersitatem , quibus tres praecipuae illorum virtutes, eruditio solida , prudentia di dactica, & recta in ollis erudiendis intentio, respondent: primo quidem logica, ultimo doctrina moralis medelam parat, medio autem quo patio obuiam iri queat, hic paucis ex ponendum. f. II. Sed rursus prudentia di dactica duo comispicetitur, notitiam boni ordinis atque methodi, di peritiam ad indolemi conditionem discentium

286쪽

dem partim ex usu , partim per dodtrinae moralis praecepta acquirenda sit, itidem huius loci non est. Adeoque de ordine atque methodo, apta ac concinne cogitata sua Proponendi, erimus solliciti. S. III. Generales bonae methodi Ieges recte a nonnullis hae constituuntur, quod continere debeat necessaria, idque naturali ordine,

di quod perceptu facilis esse debeat.

f. IV. .

Qu aenam necessaria sint, quae contra superflua aut aliena , cx fine quem pro conditione argumenti quisque sibi constitutum habere debet, facile definitur. Naturalem Ordinem itidem accuratius ipsius argumenti consideratio suppeditabit, licet S generalia quaedam monita suppeditari de eo possint, ut ex sequentibus patebit. Perceptu autem facilis erit, si pro argumenti conditione res tradianda in certa S partes, nec multas nimis , nec nimis magnas , dispescatur. f. U. Nimirum vi de ordine nunc quaedam moneamus, repetendum quod supra diximus, nos in cogitatis nostris proponendis, interdum aliorum ductum sequi, interdum autem pro nostro lubitu nos ea disponer . Prius in scholiis fit,paraphrasibus,commen R a ta-

287쪽

tariis. ln his ergo cum ordinem aliorum sequamur, methodi legibus opus non est. Cetera ex ipsa natura scholiorum, paraphras eis, commentariorum, Patent.

g. VI. Si ipsi cogitata nostra disponamus, aut in

particulari quodam themate versamur, aut integram disciplinam tradimus. Particularia themata vel simplicia , vel composita esse,supra diximus. Simplicia iterum varia sunt, ita quidem, ut omnia una methodo tractare velle, contra naturam legesque bonae methodi esset. Possunt tamen praecipuae quaedam classes constitui, ad quas sorte pleraque themata reuocare licuerit. g. VII. Sic in historicis ordo temporis,quo quidlibet gestum sit, qui maxime naturalis videtur,obseruari nequeat, ad argumenti indolem tractatio accommodanda erit. Etenim si viri cuiusdam meritis variis illustris , vita aut historia scribenda sit, res ipsa postulat, ut primo de nomine, si necesse sit, quaedam moneantur, tum parentes & familia indicentur,natiuitatis quoque circumstantiae, si operae pretium sit; praeterea vi ingenium,morcs,educatio delineentur. & tum demum ad res gestas accedatur, quae, si opus fuerit, in certas classes, ciuiles, bellicas, ecclesiasticas, dispesci possunt; hisce denique ut cognata di aduersa subiungantur.

288쪽

S. VIIl. Quod safactum aliquod, aut negotium, aut simile quid, argumentum nostrae tractationis constituat, expeditissima videtur haec esse tractandi ratio, si praemissis quae de auctore, deque causa impulsiva, aut si res ita apostulet,de ipse obiecto notatu digna se no- his Offerunt, ortus, progressus, finis indicetur, subnexis aut interspersis, pro renata adiunctis, cognatis Sc oppositis. S. IX. In p0ficii siue sint themata substantialia, siue accidentialia , commodissima videtur haec tractandi ratio, ut primo phaenomena omnia & proprietates accuratissime recen 1eantur; incertas etiam classes, si illorum multitudo hoc requirat, dispescantur; deinde ut principia afferantur, ex quibus haec Phaenomena explicari queant, & tandem vixeiectis falsis, illud quod verum est, aut vero simile,1 abiliatur. De nomine autem &existentia rei, si necesse sit, praemitti ali

quid potest.

Illorum, quae ad philosophiam practicam Pertinent, thematum, tractatio non inepte sputo ita instituitur, si ex naturae humanae aut societatis cuiuslibet, aut ipsius negotii consideratione quae primam tractationis Partem absoluit certa constituantur prin-

289쪽

cipia quae altera pars est tractationis, ex quibus deinceps conclusiones deducantur, quibus aut officia, aut iura, de quibus quaeritur, definiantur, aut remedia etiam propi

nentur.

S. XI. Ex dictis autem facile patet, quod thematibus physicis propria sere sit methodus ana-otica, moralibus autem di praelicis snthetica. Imo omnia illa themata, quorum causae mainnisestae sunt,& in quibus certa & euidentia Praesto sunt principia, synthetica aut simili methodo tradisi possunt; sicut reliquis . quorum non adeo cognitae causae sunt, vel non dantur certa principia , analytica methodus propria est. f. XII. De methodo causali, quae valde recepta hactenus suit, ita censeo , in quibusdam thematibus, praesertim praesicis, non male eam adhiberi: sed in eo peccatum fuit , quod omnibus promiscue thematibus ad plicare hanc methodum conati sunt, cum non omnia eam admittant, cui vitio dc alia, causarum scilicet nimis remotarum addu-

ctio , contorta earum expositio, dic. accedunt.

f. XIII. MMisa themata eadem ratione tractari l

290쪽

aut usus,aut remedia subiungenda sint. Iuridica autem & theologica, ad modum stematum practicorum , nisi specialis argumenti

indoles aliud quid postulet , recte pertractantur.

s. XIV. Habent ceteroquin iure. consu Iti speci Iem methodum, qua iure iuxta personas, res exactiones explicant, eamque nonnulli, nescio quo sundamento, pro analytica venditant, eaque non tantum in integris disciplinis tradendis, sed argu miniis etiam particularibus tractandis utuntur. Sed defectum huius methodi iam ostenderunt alii, observantes, non satis commode res N pcrsonas

hie sibi inuicem opponi. Saltem hoc manifestum est, quod si vel maxime in quibusdam locum habeat, haud commode tamen omnibus thematibus adplicetur.

Sunt porro & inter themata simplicia quaedam, quae velut pro extraordinariis dea communi regula eximendis habentur: quorsum cum primis pertinent themata coia Gua quae hodie longe fiant frequenti ssima. In hisce autem accurata partium instituenda est enumeratio,praemissis nonnullis de toto, si necesse suerit; tum unaquaeque parS ita tractanda,Hout natura eius indolesque hoc postulat.

SEARCH

MENU NAVIGATION