Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

maque hare est tractandi ratio, ut primo Ponatur quaestio, eiusque addatur explicatio.tum sententia dissentientium adiiciatur. Vna cum argumentis pro ea facientibus, i dicata etiam, si necesse fuerit, erroris Origine.

Possunt etiam quaedam themata tractari methodo mathematica, illa scilicet, quae clara di euidentia principia admittunt. Secundum hanc autem singulorum terminois rum praemittantur definitiones . tum p Onantur axiomata it postulata, & tandem ipsae demonstrationes subiungantur. XVII l. Quaedam etiam themata velut mixta sunt eκfimplicibus& compositis, in quibus adeo utraque coniungenda, Ut explicata rei natura subiungantur aut interspergantur quaestiones , ea methodo pertractandae, qua composita themata pertractari postas diximus.

f. XIX.

Iam quod ad integrarum disciplinarum trais Elationem attinet, ea aut ad modum thematum particularium simplicium tractari possunt: aut etiam ad modum thematum compositorum , ita ut postquam unaquaeque pars

292쪽

pars methodo conuenienti tractata fuerit, singulae partes deinceps apte inter se colligentur, praemissis, si commode fieri potest, illis partibus, ex quibus sequentes lucem quandam capere possunt, cuiusmodi esse se lent, quae nobis sunt notiora. g. XX. Haec quae diximus non eo animo allatae, sunt, ac si nunquam ab hisce legibus discedere fas sit: scio enim multa themata eise, quae eiusmodi legibus se circumscribi non patiuntur: interdum S scopus auctoris, aliaeque circumstantiae, aliam tractandi rationem requirunt: sed quod in plerisque, quae frequentissima occurrunt, argumentis& disciplinis, hunc tractandi modum, ex ipsa rerum tractandarum natura fluere, arbitrarer, & ut hisce velut exemplis declararem ordinem methodumque rebus aptandum esse, non res methodo ac ordini, quod vulgo, sed perperam, fieri solet.

s. XXI. Haec itaque si observentur, sique exer citatio accedat, comparari ni fallor facultas potest, cogitata sua ordine & perspicuoe proponendi, nisi forte alia obscuritatis causa subsit, v. g. sermonis &c. cui ex alia disciplina remedium quaerendum. Quo pacto autem facultas disputandi acquiri possit namque de reliquis docendi R s modis

293쪽

modis, ut fp eciatim aliquid moneamus, non videtur necesse esse) id enim vero paucis adhuc indicandum restat. S. XXII. Quemadmodum autem plerique disputantium defectus ex eo proueniunt, quod ad disputandum accedunt, qui do Strina non satis instructi sunt, nec rem de qua disputatur,accurare tenent: ita vix aliud superest re- modium, quam ut disputaturis hoc suppeditetur consilium, ne subeant, nisi probe virium suarum conscii, hoc certamen. f. XXIII. Reliqua ossiciorum supra eXpositorum, diligenti obseruatione constant, ad quam tanto quisque erit promtior, quanto in hac arena fuerit exercitatior. Namque & hic exercitatio utramque facit paginam.

b. XXIV. De medii termini inuentione solent qua dam praccipi : sed frustra. Etenim doctrinae de qua disputatur perito , nun

quam deerunt, quae erudite opponat. Reliquos nullae regulae iuuant. Huc tamen praecipua redeunt e ponatur thesis

contra quam disputandum : ideae in subiecto di praedicato latitantes euoluantur,

294쪽

cvM ALIIS RITE coΜΜVNIC. cOMPAR. 267& cognatae advocentur: ideae in praedicato latentes & iam euolutae comparentur

cum subiecto & vice versia, S hoc tam diu continuetur, donec idea inueniatur , quae nexum subiecti ac praedicati destruat. f. XXV. Sed in ipso conflictu tot ambagibus Iocus non conceditur: nec iis sere opus habet, qui rem ipsam probe tenet. Quare id potius

opera danda dot accuratissimam materiae, de qua disputatio instituitur, imo omnium materiarum cum ea connexarum, & totius disciplinae, ex qua desumta est,notitiam nobis comparemus, it priuatis exercitationibus de

regulis disputandi in usum deducendis, sub periti magistri manuductione tamdiu allaboremus, donec habitum apte dc accurate disputandi acqui

ramus.

296쪽

PHILOSOPHIAE INSTRUMEM

TALIS PARS QSARTA

NOTITIA TERMINORUM

PHILOSOPHICORUM.

298쪽

CAP. L

ENTE EIVS QVE ATTRIBUTIS

Συνοψις,

Metaphinae nomine quid Non-ens, ens rationis , S., d gnarint sereres , VII. S. l. Canones de ente, essentia , Auid Aristoteus, *. II. non ente, g. VIII. ωuid Seholastici, S. III. Attributa entis, g. M. Sebolasticae metaphasicae Sunt set simplicia , set stilitas , g. IV. iuncta , a Definitio , f. V. Et Fel primaria , sia Eni, sentia, S. n. secundaria, S. XI.

S. I. Positum in more antiquis quibusdam

philosophis fuit, ut naturalium rerum scientiam ad Deum tandem referrent, materiaque, ex qua hoc totum uniuersum constat, considerata, ad auctorem eius atque architolium ascenderont, hanc diuinarum rein xum tractationem ideo Memphysices nomine .cte signantes.

Horum exemplum secutus Aristoteles, itidem metaphysicorum libros scripsit, inqui-

299쪽

272 CAP. I. DE ENTE EIUSQUE

quibus de rebus diuinis praecipue quidem,

iuxta eam, quam de Deo animo concepcrat sententiam, praecipit: sed more tamen suo, vi accuratam tradendi rationem sequi videretur,multa de terminis generalissimis praemittit, priusquam ad ipsam tractationem a '

accedat. .

. III. Scholastici autem cum Aristotelem sequi

videri vellent, hac terminorum generalium tractatione,praecipuam methaphysices partem absolui, existimantes, nouam quandarri introduxerunt philosophiae partem, ve seribus plane ignotam. Generales enim istos terminorum conceptus ita inter se colligarunt, ut peculiaris scientiae species inde prodire videretur. S. IV. Nec omni prorsus usu hoc institutum caruit, cum postquam uniuersales ideas,& generalia nomina, ad quae referrent entia omnia, secundum ea, quae iis inter se communia aut discrepantia sunt, constituerunt, in multis accuratius S cogitare & loqui po

tuerunt.

f. V. Ea autem disciplina perperam quidem metaphysica , saltem fi morem it sensum veterum spectes, rectius sorte onsologia dicitur : di definiri potest, quod sit scientia entis

300쪽

ATTRIBUTIs GENERATIM.

tis, quatenus ens est: seu scientia de ente in genere, eiusque proprietatibus. f. VI. s dicitur quod habet essentiam. Essentia

nihil aliud est, quam id, per quod quidlibet S est, Si est id quod est, hoc est, per quod aliquid non tantum existit, verum unde etiam habet, ut sit tale quid di non aliud. Vt adeo vox essentiae hoc modo accepta & existentiam simul, & quandoque attributa etiam sub inuoluat. s. VII. Opponitur enti non ens, sub quo etiam comprehenduntur priuationes, denominationes externae,& entia rationis. Et horum quidem duae constitui classes iterum solent, prout ratio nostra,aut certum sundamentum habet eiusmodi quid fingendi, aut eodem destituitur.

Ex conceptu emis,essentiae,& non. entis, sequentes formari solent regulae : Essentiae rerum sunt aeternaeo essentiae rerum sunt fictu numeri : essentia non es absque existentia: omne ens propriam habet existentiam e quod rei essentiales, lua rei essentia non potes ab eas axurie non. entis nulla sunt praedicatae non entis nulla es scientia ea priuatione ad babitum non datur regre . Immo & refertur huc primum illud cognoscendi principium : impossibile es idem simia esse s non esse.

SEARCH

MENU NAVIGATION