장음표시 사용
151쪽
hes agitari 3c homines in jus v ari atque M.fendi, tandiu illa pristino suo jure uti atque in
subselliis ut olim regnare videbitur. Desinant ergo , desinant optimarum artium contemptores eloquentiae gloriam insolenter traducere: comprimunt aliqundo voces obtrectationis 3c invidentiae plenas. Plus satis jam palam est, eloquentiam ad forensem dignitatem hac nostra aetate esse vel maxime necessariam. Etsi, age, pergant dum volent de soro rabulae honestissimas disciplinas imaledi-, , .ctis incessere. Clamitent boni viri inter eloquemtiam ipsam 3c juris scientiam nullum interesse commercium , nullum vinculum societatis. Suadeant quantum valent, ab ejusmodi studiis nullum esse expectandum emolumentum, nullas opes, nullum decus: omnem ipsis obtrectandi licentiam damus. Neque enim veremur, ut quisquam tam hebes ingenio, aut natura tam amens existat, qui ab istorum dicacitate jejunisque argumentis sese unquam ab eloquentiae studio dimoveri patiatur.
Habita xv. Rah Novembris, anno MDCCXVIII., LORIANTUR plerique nostrae aetatis homines.. a optimarum artium studia hoc tempore ad eam esse deducta facilitatem, ut paucis annis &
152쪽
et 38 Paulini a S. IV so perexiguo labore cuique facile sit magnam sibi
doctrinae laudem comparare. Quinetiam nonnulli libere affirmant , hominis vitam non brevem admodum esse, ut putaVit Hippocrates, ad unam vel alteram disciplinam assequendam; sed diu tu nam quoque satis 3c bene longam ad amplisi,mum illum scientiarum orbem obtinendum , quem Graeci Encyclopaediam dixerunt e tot videlicet
esse hodie discendi subsidia prompta atque par ra, tam amplam librorum supellectilem, tot pu-hlica ubique gymnasia & nobilissima literarum emporia patere, ut nisi quis ingenio sit omnino destitutus, aut summam ad ignaviam projectus , brevi possit praeclaros in omni liberalium artium genere progressus facere. Quae quidem si vera sunt, ab istis quaero, qui tandem fiat, ut in tam obvia atque expedita discendi ratione, tam pauci nihilominus reperiantur, qui non dico universum illum scientiarum circulum ingenio complectantur, sed in una vel altera disciplina inter ceteros praestent, & quasi primos ordines ducant ΘUbi memoria nostra Platones, ubi Demosthenes, ubi Cicerones, aut Plinii atque alia eiusmodi clarissima doctrinae lumina λ Nemo pios
cto non videt, communi experimento reselli inanem istorum hominum credulitatem , aut nimium, ne durius agere videar, blandiendi cupidae juventuti desiderium . Multo labore multi
que vigiliis, si vera fateri velint , opus est ad solidam doctrinae laudem consequendam Nec quicquam est mea sententia , quod studiόsis adolescentibus ossiciat magis quam immatura &
153쪽
i Oratio M. praeceps studiorum ratio. Quandoquidem si ulla
alia in re, certe in optimarum artium studio , ut veteri proverbio dicitur , est lente festinandum. Quare adeste vos animo, Adolescentes Optimi, quotquot hodie ad intermitta literarum 1 dia instauranda frequentes in hunc amplissimum locum alacri laetoque animo conventile video. Nam vestram cautiam 3c quidem gravissimam hodierno die me potitiimum suscepisse profiteor, dum praeproperam quorundam in studiisse sit nationem oppugnare aggredior . Hanc enim Vos veluti ingeniorum pestem ac pernicem fugiendam esse, quemadmodum spero , facile intelligeti S. At vero dum in ipso orationis aditu immaturam 8c plus aequo selii natam studiorum rationem reprehendere instituo , nemo vestrum sibi perluadeat, eorum mihi probari consilium , qui in levioribus studiis adole Icentes diutisti me detinent , ut ad unam latinae linguae institutionem complures anni, immo integra hominis aetas vix satis esse videatur. Tantum abest , ut itiorum sententiam laudem, quin illam potius nullo modo serendam este judico. Nam uc de ipsius la- tinae Grammaticae rudimentis exemplum sit ,
quid est per vestram fidem immensa illa regularum, appendicum, scholiorum monitorumque farrago, quam ad torquenda puerorum ingenia usque adeo exaggeravit cerebrosa illa grammaticorum natio Quid tot ambages, ac subtiliores observationes, quae non latinae linguae castitarem, ted tricas & apinas bene longas continent,
154쪽
o Paulinia S. Iosepbo in quibus miseri adolescentes potissimam aetatis
partem traducere coguntur Θ Amputetur aliquando tot lusuriantibus ramis abundans ipsemet i tine loquendi ars; puerisque tradatur angustis ut olim finibus circunscripta Grammaticae facultatis institutio: nae ego amens sim, nisi minori cura& perbrevi tempore pueri ipsi latinum sermonem integrum ac purum expedite loquantur; quos hodie post tot labores atque aetate grandiori adhuc balbutientes audimus . Quod quidem de longi Tibus grammaticorum commentationibus sic dictum
Volo, ut de Dialecticis pariter, de Physicis, de Theologicis aliisque gravissimis facultatibus non minus intelligatur . Quandoquidem ingeniorum luxuries tantam in singulas disciplinas propaginem subtilitatum invexit, ut sapientissimi cujusque judicio nihil jam utilius magisque necessarium eise videatur, quam eas circuncidere&quasi ad vivum resecare . Quamobrem ego nunquam
eos bonarum artium professores laudaverim, qui nimia quadam docendi intemperantia ducti ungula quaeque student subtilius copioseque enucle,re , ut nihil praeterea supersit dicendum, vel cogitandum ; quique non id quaerunt, ut ad doctrinam veram & solidam juventuti facem praes rant, sed illud potius, ut rerum ubertate & dicendi copia magnam sui moveant audientibus admirationem . Qui si gloriolam istam pluris quam juventutis ah se recte in studiis instituendae laudem faciunt, certe sunt reprehendendi. Uerum ut aliquando, unde digressa est, revocetur oratio mea, si quis sorte putet, cum unam vel
155쪽
Oratio VID et At' vel alteram disciplinam a me nominari audiat leve aliquid, aut parvi negotii provinciam dici, is
vehementer errat. Quemadmodum enim maximorum montium altitudo procul intuentibus minus conspicua esse solet , ubi, Vero ab ea propius absumus, tum apparet quanta demum illa sit, & quam in sublime allurgat: ita fere nem' prolpscit quam excelsum atque arduum sit cujusque dominae fastigium, nisi illud cominus contempletur, quam proxime ad ipsum accedat. Praestat itaque liberalium artium naturam earumque altitudinem atque profundum paulisper inspicere. Nihil autem hoc loco de studiis eloquentiae dicam, ne nostra magnificentius extollere, aut quae in me multa desunt, ab aliis exquirere velle videar. Norunt mulisti qui me audiunt, quam late pateant hujus generis studia . Norunt cujusmodi laboris sit, oratoris personam pro virili parte ac dignitate sustinere . Praeterea in oculis omnium extant quae
multa M. Tullius. Fabius Quintilianus & Di
nysius Longinus ad perseelam ablolutamque dicendi rationem esse maxime necellaria doctis imis monumentis tradiderunt. At vero Philosophia , quae primo nobis occurrit, in quantam, Deus immortalis, latitudinem s e se explicat ' in quot pa tes ac membra veluti magnum doctrinae corpus distributam videmus , quae singula multiplicem eruditionem comprehendunt 8 Nam ut Dialecticae artem, quae sane suas habet 1 ubtilitates & an- . fractus bene multos, praeteream quanti , ingenii ac laboris eli, rerum omnium, quaS Oculis intum mur, quaeque in terris vel in aqua gignuntur, si-
156쪽
ve in aere ex elementorum conflictu procrean- tur, caussas penitus abditas retrusasque perquirere8Quot profecto in hac una naturae contemplatione arcana latent, de quibus & veterum philosophorum placita consulenda & experimenta recentiorum ad examen saepius sunt revocanda λ Equidem nemo hactenus fuit, qui certo definire,. aut satis explicare potuerit Sc magnetici lapidis ad caeleilam polum conversiones Sc originem sontium& admirandam fulminum celeritatem & vim ac sexcenta ejus generis alia . Tu vero vix auditis aliquot de materia 3c forma opinionibus, Vix nonnullis de caussarum numero atque ordine quaestiunculis delibatis , te continuo physicum praedicas Sc univertie naturae interpretem sapientissimum Z O stultos Democritos , stultos Platones atque Aristoteles , qui tot annos pertinaci induitria assiduisque vigiliis in Philosbphia
studio desudastis i Ecce adoles tentes nostri paucis mensibus Sc quasi per ludum omne id assequuntur, ad quod integram diuturnamque aetatem vos nequaquam sussicere posse putabatis . Certe. Themistocles ille philosophus cum centum & l ptem annos, quibus vixit , in Philosophiae contemplatione sere omnes consumpsisset, morti prinximus dixisse fertur: se dolere, quod tum de vita egrederetur quando in Philosophiae studiis progressum aliquem erat facturus. At vero profundiorem, inquiunt, naturae notitiam iis ultro relinquimus, quibus per omnem vitam in ejusmodi studiis otiari vacat. Nobis autem, qui ad gravissimas facultates, ad Iurisprm
157쪽
Oratio VII. ' . 1 3 dentiam, ad Medicinam , vel ad Theologiam properamus, abunde est primoribus labris isthaec degustasse & extremis, ut dicitui, digitis attigi1- se . Praeclare quidem At Metaphysicae studium, quod viri sapientes tanti secerunt, atque Ethica, quae disciplina morum vitaeque civilis magistra habita semper fuit, omnino superfluunt Τ Quid multa ρ Honestissimas siquidem ejus generis disciplinas quasi otiosas occupationes aestimant , &tanquam figmenta a male seriatis hominibus excogitata negligunt atque praetereunt . Non erat ergo, cur tam multa sapientissimus Socrates de virtutibus ac vitiis disputaret . Non erat, cur.
Plato atque Aristoteles tam ampla de singulis Philosophiae partibus scripta posteritati relinquerent, si in illis nihil excellens, nihil egregium,
nihil denique bonae frugis inveniretur. Age Veroad medicorum scholas advolent cursores isti studiorum. Graecas, credo, literas, quibus ipsa medendi ars principium sane debet & incrementum,
intime norunt. At vereor, ne latinas quidem satis intelligant. Caelestium corporum motus, opinor , & quam in haec nostra inferiora vim habent, probe tenent. Quid ad medicum, inquiunqsidera λ Nos morborum originem eosque depelle di rationem, non stellarum ortus & occalus i quirimus . Atqui Hippocrates & Galenus meducorum principes hanc ipsam astrorum scientiam
ad morborum curationes suscipiendas , aut etiam praetermittendas, ad cristes internoscendas, ad exutus bonos vel malos praenunciandos esse maxime necessariam assirmant . Et vero paucis explicari
158쪽
I - , Paulini a S. Iosepho non potest , quam multiplicem rerum notitiam
postulet ars ceterarum omnium periculosissima . Quis enim ignorat quam intimam arctamque haheat medendi facultas cum Anatomia, cum B tanica, cum Optica, cum Mechanica aliisque bonis artibus societatem Z Quae si sorte negligantur, nullum majus reipublicae malum, aut lu-Ehiosius communi saluti periculum accidere potest. Hinc enim fit, ut homines nullis ejusmodi studiis insormati ad usum atque exercitationem ejus a tis temere irrumpant, quae cum per se sit maxime periculosa, nisi recte adhibeatur , evadit longe omnium perniciosissima. Et mirabitur quisquam, si id temporis in tanta quidem medicorum turba unum plerique omnes medicum quaerant 8 Verum plura dixi, quam volueram , de isto hominum genere, quo cum dimicationem suscipere est valde periculosum . Illud mihi satis est cuique ob oculos ponere, Medicinam arduam & negotii plenam esile provinciam : nec quemquam sere etsi ingenio praestantem , qui exiguo tempore , aut
modico labore assequi possit id, ad quod obtinendum superiori memoria viri ab ingenio prope facti & optimis artibus instructissimi Hel montius, Willissius, Thahenius , Fallopius, Malpighius , Bellinus aliique plurimi spatium aetaetis omne conm
At vos jam compellat oratIo mea , iuVenes, navi & industrii, quos ad scientiam juris in hoc Romano gymnasio summo studio summaque irequentia convenire video. Equidem si vos aut Veterem jureconsultorum sapiemiam singularem
159쪽
eruditionem mature spectetis, aut in eorum cla risii morum virorum , qui literis vix restitutis , ad jus civile exornandum omnem industriam suam contulerunt, doctrinam & multi jugem totius antiquitatis cognitionem intueamini facile vobis erit intelligere, quarum rerum quandam veluti praecursioneni a vobis postulet a solutissima juris prudentia . Sciunt enim omnes quanto & Graecarum & Latinarum literarum apparatu , quanto eloquentiae studio muniti ad
juris facultatem accesserint in Italia princepse dux ceterorum Andreas Alciatus , Tiberius Decianus , Iacobus Menochius, Guido Pancimulu ; in Hispania Antonius Augustinus, DidacusCo verruvias, Antonius Goveanus , Arius Pinellus; in Gallia Guillielmus Budaeus, Iacobus Cu-jacius, Franciscus & Duarenus & Balduinus, Antonius 8c Petrus Faber; in Germania Zaetius, Sicardus, Vigilius aliique plurimi. E quorum
unanimi consensu tantaque diversarum gentium conspiratione nemo non videt, unam omnium.
fuisse sententiam, ad jus civile amplectendum non levem & perfunctoriam latini sermonis cognitionem & adumbratam Dialecticae tincturam, ut hodie plerique existimant, sufficere; sed cum eloquentiae isc literarum studio totius anteactae notitiae memoriam atque ex omni gente collectam eruditionem requiri. Quandoquidem ut a Dionysio Gothostedo viro sapientissimo & de civili scientia optime merito admonemur, jus civile Romanum, quod sanctitate legum Sc disciplina omnium emerarum gentium legibus & institutis praeponde-TOm. s. Κ rat,
160쪽
rat, omnia populorum jura & mores in se comprehendit . Siquis ergo ex hac tanta juvenum frequentia existeret , qui civilis scientiae elegantiam & ornamenta despiceret , & apud illum
clarissimorum virorum , quos paulo ante honoris caussa nominavi , auctoritates nihil valerent ; imo vero satis sibi esse duceret ex Institutis, vel etiam ex Pandectis delibare nonnulla, quae ad forensem usum maxime pertinent: hunc ego sane non legum jurisque peritum sui rum esse dicerem, sed legulejum & unum de s ro rabulam. Novi equidem in hac Urbe hominem inter caussarum patronos minime postremum, qui ab studioso juris adolescente contubem nati suo de trita illa juris civilis partitione, qua scilicet Iustinianus Caesar universum jus Romanorum in quatuor libros, Pandectas, Codicem , Institutiones & Novellas constitutiones distribuit ,
cum esset requisitus, obmutuit; atque ita mente
turbatus haesiit, ut si de aliqua Sinarum provincia, aut unde Nilus originem ducat, fuisset interrogatus . Quid si homo eruditus de XII. Tabulis , unde omnis publici Sc privati juris sonu promanavit, de Prudentum responsis & jure non scripto, de Senatusconsultis, de Praetorum edidiis, de decretis aut de epistolis Principum simili ratione fuisset consultus J Enimvero istiusmodi ho mines, si id quod est , fateri, volumus, indigni sunt prorsus, qui sibi jureconsulti nomen & dignitatem usurpent, cum ipsa fundamenta legum ignorent, Sc uberii mos juris fontes & capita ne viderint quidem . Age vero lim omnia si ma-