Theologia dogmatica catholica concinnata a D.re Joanne Schewtz ..

발행: 1855년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

stituit 3 . Ε . Nec non tandem idem Sana ratio Statuere cogitur. ain mundus hic, ut jani eX testimonio sensus nostri intimi, porro ex mutationibus continuis, et quidem non tantum internis ac ipsa natura insitis, sed Qt eXternis ac arbitrariis, quibus res mundum constiti ientes subjiciuntur, nec non ex harum fini-hus ac limitibus necessario colligitur, est contingens, qui etiam posset non ex Si Slere, seu haud necessarius. Utiod si vero mundus contingens est: temporalis quoque, qui aliquando non fuit, Sit nec Sse est ): nam mundus aeternus, qui ab alio ento haud repeteret Suas Originess, per Se exsistere, adeoque absolute necessarius esse deberet. Si autem porro mundus temporalis est, qui prorsus non erat aliquando; ipso solummodo omnipotenti ac liberrima voluntate entis absoluti seu Dei ex nihilo cum tempore oriri potuit, nec inter Creatorem Deum et creaturam quidquam dari potest interjectum ac medium. Accedit, per ideam creationis solummodo, uti principiis rationis nostrae theo relicao, ita quoque libertati nostrae ac moralitati consuli. s ui enim creationem mundi per omnipotentiam voluntatis divinae negant: aut debent assumere, mundum casu fortuito esS ortum, aut mundum satali necessitati adscribere, aut vero eum cum Deo confundere. Jam primum est insulsum, utpote rationem omnem destruens, quae necessario postulat, ut quae is res eXsistens causam seu rationem exsistentiae Suae habeat, atque facit, ut sine hae prorsus cogitari nequeat; insuper Ordinem in mundo ubique conspicuum inexplicatum sinit; atque legem morali latis Omni auctoritate, qua

tamen carere non pote St, exuit. Secundum mundum contingentem necessarium esse Statuit, quod Sibi repugnat. Paeterea, ut a casu sortuito nullus eXSpectari potest ordo, ita quoque alato nulla potest repeti libertas, a materia nulla spiritualitas. Quod ad tertium tandem attinet, quo mundus ejusdem naturae ac substantiae cum Deo esse asseritur, sive caeterum hujus explicatio aut evolutio, ut aiunt, sive emanatio sit: mundus tam parum Deus esSe potest, quam per omnia finitum, imper.

392쪽

sectum ac conlitigens Simul esse in sinit uni, absolute persectum ac necessarium. Insuper etiam S slema hoc omnem libertatem moralem, et ideo omnem r ligionem ev rtit, atque Deum. prout actionum bonarum, ita etiam Omnium scelerum, turbarum ac seditionum auctorem facit. Asserere autem velle, mundum per aliud ens, quam Deum ipsum, creatum esse, idem est ac insultam sapientiam ac potentiam, quae manifeste ad actum creationis requiritur.enti sitito ac contingenti vindicare, quum tamen utraque nonnisi enu infinito ac indepelidenti competere possit. Caeterum nos actum creationis haud comprehendere, qui universim actui infinito percipiendo haud sumus pares, ultro latemur; attamen id perspicimus, creationem in se nequaquam impossibilem ρsse, quod hic scire manifeste sufficit: quum ab omnipotentia di ina Omne, quod uinqtie impossibile non est,

esset queat.

Observ. Contra doctrinam Catholicam de mundi creatione

objiciunt:

I. Ab omnibus hominibus admissum esse axioma illud, ex nihilo seri nihil. - Λttamen axioma hoc, vel potius adagium sensu fiuo genuino aeceptum, quatenus enuntiat, nihil fieri posse absque effieiente causa jam exsistente, dogmati nostro de mundo ex

nihilo creato non Ob tat, quum eo, mundum non ex nulla causa,

sed ex voluntate divina processisse, statuatur. Alio sensu autem sumtum. ae si scilicet etiam a Deo nil, nisi ex materia subjacente procreari posset, aperie salsum eat, et eliam sensui communi minime probatum. 2. Distantiam inter rerum exsistentiam et nihilum esse infinitam, haud superandam. - Λst distantia inter nihilum et rerum exsistentiam, seu inter τὸ non exsistere et τὸ exsistere quidem, ut Munt, negative infinita est, qualenus a cilicet. tamquam a termino negativo progrediens, mensurari non potest, non autem positive infinita, et ideo a potentia infinita quoque superari potest. Ratio itaque illa nimium probat. Et sane si illa sententia vera esset: etiam rebus creatis novas sormas, ipsis haud proprias, induere haud possemus. 3. Voluntatem divinam esse emeaeissimam; et hine mundum, quum Deus tamquam absolute immutabilis inde ab aeterno mundum

creare voluit, etiam ab aeterno exsistere debuisse. - Attamen vo-

393쪽

luit sine dubio Deus ab aeterno, ut mundus fieret, sed non ab aeterno, quod repugnat, verum quando ipse disponuit ). 4. Incredibile esse. Deum mansisse oliosum per infinita lem poris, quae ante creationem nuxere, spatia. - Ast quum Deus inde ab aeterno erearis voluit, vel adcuratius loquendo. ereavi L: eo ipso otiosus non fuit. Inauper de lempore ante mundum conditum, qui cum primum tempus laetum est, dicere, fas non est ). Caeterum si lubet Deum eatenus otiosum dicere, quatenus nulla res ab ipso ante mundum conditum tacta sit: olium hoe nil habet absurdi; quoniam Deus sibi sufficientissimus rebus creatis nullatenus Indiget. et mundum, quem libere creavit. etiam nusquam ereare

potuisset. Enimvero illo ratiocinio semel admisso, mundus necessario deberet esse aeternus, et hinc aut per se exsistens, aut Vero ab aeterno creatus. Quotumque enim tempore creatus assumatur:

seniper infinita illa, ut aiunt, temporis spatia suxissent, quibus Omnipotens suisset otiosus. Mundus autem per se haud exsistit, quum sit manifeste finitus ae contingens ἔ aeterna autem crealio sibi ipsi repugnat. Per belle in rem nostram canit Gregorius

ouod si 'osterius te condidit illa, quid ante, am Aeres, rariasque tibi Deus undique formas

Inderet, imperitans Iam multa in Raeela patrabat' persee iam etenim non est mihi Numen, inersque. Milicet ille suae splendorem cernere formae

Gaudebat, Numenque ouum triplici parique Luce nitens, soli ut nolum est ipsique, piisque. Hoc quoque praeterea, quo δε exerceret, habebat Sancta Trias: mundi formas namque lysa futuri, Iam sibi praesentis, lustrabat mente beata. Cuncta etenim, quae jam rei Praeferiere, reI adsun Ouaeque etiam exstabunt, Triadi 8unt promta, Patentque. Haec enim tempus mihi sic distinxit, tit illud Ante ait, hoc retro; Deua autem prorsus in unum Cuncta tenet, sinibusque suis collecta coercet. Ouocirca quidquid ret mens mea rePerit unquam, Atit etiam audivi , mens par,riebat id omne minis aetherei, post autem foetus in ortum

394쪽

Venus Sermo, elaraque in luce Deamι 33. 5. Tandem ipsam S. Scripturam aeternitatem materiae adstruere; quum in libro Sapientiae legatur: Omniyotena manus tua, quae creavit orbem terraru- eae materia invisa, ιξαμορφον ὐλης, immittere illis mustuussinem ursorum, etc. 3. Verui itamen S. Scriptor, loquens de punitis multipliet nagello idololatris Aegyptiis, verbis illis solummodo dicere vult, non impossibile id Deo fuisse, qui per omnipotentiam suam e materia

indigesta, quam e nihilo procreaverat, mundum finxerit, et animalia in terra constituerit; minime autem materiae ereationem negat φ .

g. s. nunclun a Deo ex Iiberrimo conni io ne

Si mundus a Deo, ut mox demonstra imus. creat IS, i. e. e nihilo solo voluntatis Omnipotentis actu productus est: necessario inde consequitur, illum ex liberrimo consilio Dei atque secundum persectissimam ejus cognitionem, Seu Secundum ideam, quam inde ab aeterno conceptam de mundo Deus tenuit, in tempore seu cum tempore factum esse: ita liti laecce Sententia nonnisi praecedentis dogmatis uberior sit ex. positio ac persecta ejusdem explicatio. Non Deus mundum creavit, quoniam hic, aut in se spectatus, aut vero relate ad Deum consideratus, est necessarius, sed

quoniam ipse volvit, ita ut voluntas divina liberrima vera ac propria mundi sit causa. Hoc docet A. S. Scriptura, quae ubique desinitis verbis tradit,

Deum omnia, quaecuinque voluerit, secisse, et secundum consilium voluntatis suae operari. Sic Psalmista: Omnia, ait, uuae eumque voluit, Dominus Deit in coelo, in terra, in mari, et in omnisus Myssis ). Et: Deus autem noster in coelo: Omnia, guaecumque vοι ut ι, feeit j. Ρaulus: In quo

395쪽

Christo etiam, et nos sorte vocati sumus praedestinali secun aum propositum Uus, qui operatur omnia secundum cou-νi Iium voluntati a suae ). Et Ioannes: Dignus ea Οὐ-mine Deus noster accipere gloriam et honorem, et rirtutem, quia tu ereasti omnia, et propter vo Iuntatem tuam, δια τοθωνά σον, erant, et ereata sunt ).

B. Ea est quoque doctrina unanimis a SS. Patribus tradita. Sic Athenagoras ait: Iuncus autem non tu eo factus, quod eo indiseret Deus. 9mmia enim lyse sibi neus est, Iumen inaeeessum, mundus perfectus, viritus, potentia, ratio ). - Irenaeus: Neque ab aliquo motus, sed sua aeuientia et Iibertate ferit omnia 3. - Augustinus: In eo rero, quod dieitur: Vidit Deus, quia bonum est; satis signifleo-tur , Deum nulla necessitate, nulla suae cujus quo

utilitatis inclisentia, sed sola bonitate fecisse, quoa Laetum est, id est, quia bonum est C. Id ipsum porro semper professa est Ecclesia, atque sententiam, ut stati in dicetur, de aeternitate mundi, quae hujus nece ASitatem necessario sequitur, tamquam haereticam condemnavit, sed et per Ε ugen i u in IV. in Beerelo pro Iacobinis, approbante Concilio Florentino, definivit: Firmissime eredit, prositetur et praealeat s Romana Ecclesia', unum rerum

Deum, - esse omnium - Creatorem, qui, quando voluit, bonitate sua unirersas tam virituales quam corporales condidit naturas . - Conc. vero Constanti ense hane propOSi- tionem Wiclessi damnavit: Omnia ae necessitate abs ο- Iuta eveniunt. Atque Catechismus Rom. disertis verbis pronuntiat: Deus non eae materia aliqua munaum fabriemus est, sed eae nihilo crearit; laque nulla vi aut necessitate coactus, sed sua sponte, et noluntate instituit ).D. Tandem si Deus necessitate aliqua adactus mundum procreavisset: id aut propterea tantum factum esset, quoniam

stat. Pro. Cariat. u. I 6. Opp. Iustin. p. 3lo. 4 L. 2. e. f. n. l. p. 1 Io. C s. l. a. c. S. v. a. P. I 83. De eir. D. l. II. e. za. Opp. T. II. c. 29l. Ct. De Gen. ad μι. I. 6. c. II. n. 26. T. 3. P. I. c. 207. Hard. Aet. Cone. T. s. c. 1023.

396쪽

96mulidus pro Sua natura, Seir, ut loqui amant, pro Aua notione in ber 2b eo erat nec dissarius, aut vero quia Deus prorsus mundo indigebat. Attamen mundus neque in se est necessarius, utpote contingens, neque ejus Deus indigus, quum sit pro sua persectione infinita sibi sufficientissimus. Deus, qui per rerum naturam primum explicari aut evolvi, et in homine primum ad divinitatis conscientiam Evehi debet, Deus non est. Ouapropter et mundus neque ad essentiam Dei pertinet, neque ejus lotum, neque ejuS Pars eSSe poteSt. Quoniam autem ex liberrimo consilio, etiam haudquaquam imprudens, sed Secundum Sapientissimam cognitionem mundum creavit Deus. 0uia res creandas bonas esse iude ab aeterno cognovit, illas etiam inde ab aqterno creare decrevit: et quia easdem creare decrevit, suturas quoque esse praescivit J. Deum Secundum sapientissimam suam cognitionem mundum condidisse, tradunt item Λ. N S. Litterae. Oui fecit, canit de Deo Psalmista, eoelos in intellectu ). Et Propheta: Oui faeit terram in

fortitudine sua, Pr aeμ ara i in sayienti a sua, et prudentia sua extendit coelos ). Atque auctor Proverbiorum ait: Dominus sapienti a funaarit terram, stabili vit coe-ιo a prudentia ). Et iterum: Dominus posseait Sapientia loquens inducitur) me in initio viarum suarum coperum Suorum ,

antequam quidquam faceret a princi io. Ab aeterno orinnata sum, et eae antiquis antequam terra steret. Nondum erant abyssi, et mo jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruseerant: Ne aum montes orari mole constiterant: ante colles ess parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et eardines orbis terrae. Ouando prae μ arabat coelos, aderam: ν uanao eertate se, et gyro vallabat abysso ar quanao aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: ν uana oeir cum dabat mari terminum suum, σι ι essem ponebataguis, Ne transirent fines suos: quando appendebat

fundamenta terrae, cum eo eram cuncta cDmponens:

et steleetabar per singulos dies, Iudens coram eo omni tempore q).

397쪽

B. Ea quoque seinper svit doctrina ac sides Ecclesiae, quae uti ab omni necessitate, ita et ab Omni imprudentia Seibanteni und Bemusti isteit ac coecitate in agendo ad extra in

Deo assumenda abhorret. Haec lyitur, ait Augustinus, ante quam serent, utique non erant. Ouomodo ergo Deso Nota erant,3 quae non erant ν Et rursus, quomodo ea sereret, quae sibi nota Non erant' non enim quia quam fecit lynorans. Nota eryo fecit, non facta coynorit. Proinde ante νυ am fierent et erant, et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sua natura ). Et Catechismus no in. ilernn habet: Ouemadmoclum autem sua bonitate Gaductus, quaecumque voluit, Deit: ita non exemplum aliquore, aut formam, quae extra se posita ess 6 cum unirersa conderet, secutus est; rerum quia omnium exemplar atrina in te Illyent i a contineretur, id summus articeae in se ipso intuens, ac velut imitatus, summa sapienti a , et influita virtute, quae ipsius Propria est, rerum universitatem initio pro

C. Denique id ipsum sana quoque ratio praecipit. Etenim

quum Deus, ut demonstravimus, non coactus, Sed Sponte sua ac liberrime mundum creavit: ad sapientissimani Suam cognitionem consilium creandi mundum ceperit, et ideo mundum ad ideas suas condiderit 1iecesse est: secus enim assumi deberet, Deum C Oe e. sine conscientia, ratione ac sine, et tamen libere ad extra agere, quod in se jam est impossibile, et cum infinita Dei persectione, nec non cum ordine in mundo ubi quo conspicuo absolute conciliari non potest. Quod si senim mundus sine ratione esset conditus: necessario etiam sine ratione ac sine, sine lege ac harmonia exsisteret. Idea divina definitue, quid mundus sit; consilio vero divino, ut revera sit. Et hinc, ut mundus exsistat, Deus et neces- Sario eum cogitaris et velle debet, atque creatio, qua nonnisi ejus cognitio persectissima atque sapientissimum consilium perscitur, actus et scientiae vivae et voluntatis liberrimae ac enicacissiman est. Ideae porro rerum, non autem, quas Plato statuebat extra

Deum Subsistentes, sed quae inde ab aeterno in infinito Dei in-

398쪽

398 e . tellectu exsistunt sunt προοπωμα et παράδειntix, seu exemplar mundi κοσμος νοητος . quin imo, quoniam iisdem res, earumque proprietates determinantur, vera ae' propria ratio rerum, earumque lex, quae nonnisi illius phaenomenon externum sunt.

Propterea autem minime idea mundi idea ipsius Dei est, et quidem tam parum, quam parum Deus mundus ipse esse potest. Unde si Deus idea mundi dicitur, id solummodo significat, Deum in se ideam mundi habere, in qua quidem aeterna ipse mundum tamen tamquam non aet8rnum intuetur, minime autem revera ipsam mundi id eam exsistere. Porro mundus quidem ad Similitudinem Dei creatus est, quatenus attributa divina persectissima in eo resplendent, et manifeste conspiciuntur; cum Deus nonnisi perlectioiii suae iii finitae convenienter ad extra agere queat. Ast hoc non obstante mundus a Deo sua essentia disserti atque ei oppositus, non-Deus est, ita ut Deus nequaquam vere ac proprie mundi πρωτοτοπον, sed non nisi improprie dici possit, quatenus scilicet suam bonitatem cum illo, utpote . sinito, finite

communicavit.

Tandem quum idea mundi ad cognitionem Dei infinitam pertineat, atque cognitio divina, pro infinita sua persectione subsistens, Dei Filius seu Asrος sit: recto Filius tamquam verus bri ulus ideae mundi cogitatur, atque jure statuitur in ipso mundum praeexstitisse, et per ipsum in Spiritu S., tamquam βοίλ-σι divina, pariter per se exsistente, Patri et Filio communi, conditum esse. Ouia in ipso Verbo, ait Augustinus, omnia opera Dei. Ouidquid enim Laeturus erat Deus in creatura, iam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo: gus modo et in te non esset Labriea, nisi esset in consilio Hinc ei iam Sapientia divina seu Λογος, quatenus scilicet rerum Creandarum causa eXemplaris et dirigens est, omnium artifex

hor . ad Graec. n. II. OPy. P. 19. - Tn tian. 9r. coni. Graec. n. 5. Ib. p. 262. - Ιre n. Cont. haer. I. s. o. νη. n. 2- a. p. 3l5. l. s. c. 2. n. s. p. 30T. I. a. c. 24. n. a. p. 322. - Origen. In Is m. I. f. n. 22. Opp. T. 4. p. 20. - Λt ii an as. Dr. coui. gent. n. a. Opp. T. l. P. 39 A. Myos. βιf. n. 2. p.

399쪽

0uoniam tamen idea mundi. uti omnis cognitio divina, a Patre originem habet, et quia uti Pater principium est reliquarum personarum divinarum, ita quoque creatio initium ac fundamentum quodammodo reliquorum operum divinorum: creatio, licet etiam Filio, nec non Spiritui S. adscribatur. tamen per appropriationem, ut Munt, Patri attribuitur. Quodsi vero porro Deus mundum ex liberrimo consilio juxta sapientissiinain suam cognitionem condidit: eum in

tempore seu verius cum tempore condidisse necessum est.

Etenim quod haud necessario, et quidem neque interna neque externa necessitate, sed non nisi liberrima voluntate divina exSistit, aeternunt esse n quit. Quod adeo evidens est, ut probatione prorsus non indigeat. Duapropter hie adnotasse sussiciat, sententiam contrariam ad propositiones ab Ecclesia damnatas peditinere. Nam .Ioannes XXII. hasce propositiones Ekkardi haereseos stigmate notavit: Ouam et to Deus fuit, tam ei tomundum crearit ).- Concedi posse, quod mundus ab aeterno fuerit 3. - otio a simu ι et se me I, quan Deus fuit, quando sitium sibi eoaeternum per omnia eoaequalem Deum senuit, etiam muriclum crearit 3. Atque Conc. Lateran . IV. declarat: Deum sua omnipotenti rirtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidisse naturam ). Accedit, sententiam Origenis de mundi aeternitate ab omnibus Ρatribus jam suisse impugnatam et ab Ecclesia antiqua rejectam ). Deum non omnia secisse, quae possibilia Sunt, prout Panthei Stae contendunt, quorum dogma rundamentale est, nihil esse possibile, nisi quod actu exsistat, jam supra ostensum est'). Sententia Opposita Abae lardi, ut ibidem jam monstravimus, in Cone . Senone risi a. 1180. ab Innoc n tio II. approbato atque Wicle s si in Cone. Constantiensi rejecta est. Illud enim hanc Abae lardi propositionem damnavit: Ouoa ea solummodo 'ossit Deus

tempore, guo facit, et non alio ' . Et hoc istam wi-

400쪽

clussi sententiam: Deus nihil otest annihilare, nec mundum major a re re I minorare Errori huic damnato proxima est opinio eorum, qui Statuunt, Deum non alia fac re posse, quam facit, non quidem quod agat necessitate naturae coactus, sed quod agat necessitate sapientiae et justitiae suae, quae non patitur, res vel alias vel alio ordine fieri. quam revera factas videmus; quae pari modo a sana ratione rejici debet. Νam haec quidem intelligit, Deum, Si agit, necessario Rapienter et juste agere; attamen Simul per- Spicit, per certum aliquem, quem Deus Sequitur, agendi modum ac ordinem non om n S agendi modos ac ordines sapientes a justos exhauriri, atque illo divinam sapientiam ac justitiam tam parum finiri, quam rebus revera exsistentibus omnipotentiam; suum iii stilita dari possint, quae si Deus agere vellet, ju Ste et sapienter ageret ). Observ. Ex dictis sponte colligitur, a doetrina Catholica

prorsus dissonam esse doctrinam scholae Guntherlanan, quae statuit, Deum non potuisse non creare δὶ; porro atque inter creationem mundi et processiones divinas non dari aliud Prius ae posterius, quam inter has ipsas ), et hinc mundum sempiternum esse ); atque Deum nihil aliud condere potuisse, quam quod revera condidit, et propterea mundum hunc Optimum esse, non quia inter mundos possibiles est persectissimus, sed quia unicus possibilis ).

Ad doctrinam certo revelatam dumtaxat pertinet, quod huc-u Sque DXPOSuimus, videlicet mundum a Deo uno ex nihilo, liberrimo consilio secundum sapientissimain suam cognitionem, iliseu cuin tempore esse productum; quae autem ulteriora sunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION