Theologia dogmatica catholica concinnata a D.re Joanne Schewtz ..

발행: 1855년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

ut singulae ad sines, quos sibi praescriptos habent, perveniant. Est igitur providentia divina, quae creationis nonnisi continuatio est, ea Dei actio ad extra libera, qua ipse

rerum omnium ac singularum curam gerit ), seu qua res creatas Omnes ac Singulas Confiervat, et

juxta sua s apten tias i ma consilia gubernat. Si autem dicimus, providentiam divinam esse curam, quam Deus omnipotens, benignissimus ac sapientissimus rerum omnium gerat: more humano loquimur, minime autem curam intelligimus, qualis in nobis est, cum metu ac dubitatione, aut labore et defatigatione conjunctam; Cum haec aperte cum summa Dei persectione componi haud queant. Deus enim sicut solo voluntatis nutu absque labore aut virium intensione universa condidit, ita eodem simplicissimo actu omnia tuetur ae gubernat. Porro comprehendit providentia divina duas velut partes, unam, qua Deus omnia conservat, et alteram, qua omnia ordinat et ad fines suos dirigit, seu Conservationem et gubernationem mundi. Quapropter prius de illa, ot deinde

de hac disseremus. Doctrina de divina conservatione et gubernatione mundi seu providentia inter gravissimas religionis Christianae sententias resertur. Persuasio enim de divina providentia verae sapientiae ac pietatis landamentum et basis est. Nam ipsa animum in rebus adversis sortem a tranquillum reddit, Spem certam auxilii divini atque laetioris . faustiorisque sortis in suturavita exspectandae excitat ac fovet, studioqile virtutis ac honestatis constantiam et alacritatem addit. Unde praecipve nostris temporibus quam maxime confirmanda est atque excitanda,

partim quia ab adversariis acriter impugnatur, partim quoniam ipsis rerum publicariam et privatarum vicissitudinibus et conversionibus in orbe terrarum lactis fides in Dei providentiam in multis concussa ac debilitata esse videtur.

Observ. In SN. L l it e r is vocabulum Providentia, cui Grae- Orum προνοια respondet, de cura rerum divina tantum in libro Sapientiae 14,3 et 17, 2 atque Eccl. 5.5. occurrit; eamdem l men rem significant: ὁ --α ἐφορων, qui universa convicit ), et ejusmodi.

422쪽

Prima ergo quasi pars providentiae divinae est mundi conservatio, sul, qua ex mente Ecclesiae Catholicao intelligimus eam Dei omnipotentis actionem liberam, ad

extra transeuntem, qua sit, ut res creatae omnes et singulae, i. e. tum quatenus Securia connexae totum constituunt. tum quatenus ceu individua subsistunt, et quidem tam quoad substantiam, quam quoad vires suas esse pergant, quo u Sque pro earum dem natura atque ad universum relatione, Seu COnsiliis sapientiae divinae conveniens fuerit, et ideo eis etiam necessaria ad subsistendum praesto sint. Per hancce itaque notionem conservationis mundi divinae excludimus omnem casum fortuitum, cui Epicurei prout originem. ita et perseverationem mundi tribuebant; casu enim fortuito prout nihil oriri, ita et nihil potest persistere. Cum Epicureis quoad conservationem atque gubernationem mundi sentire non dedecori sibi duxerunt ex recentioribus Thom. Hob-bes et Volta ire, praeter alios Pari modo arcemus porro conservationem mundi per se i psum, prout et omnem coecam necessitatem, ac si videlicet res per vires solas, sibi a Creatore inditas, atque leges harum ab ipso constitutas persisterent, uti Somniarunt Naturalistae; aut quasi Deus in perpetuitate mundi se ipsum non nisi continuo produceret, quae est Ρanthe istarum sententia; aut vero, quod ad idem redit, tamquam si fato omnia fierent, quemadmodum contendebant Stoici, nam tali modo mundus contingens una necessarius assumi deberet. Tandem notione illa prohibetur etiam sententia. quae assumit, providentiam divinam ad subliinaria sonon extendere, quem Aristotelis errorem primis Ecclesiae saeculis quidam Christiani adoptasse videntur i divina enim conservatione, uti creatione, nulla res est indigna, nullaque non indigens; nee non opinio ea, quae con Servationem mundi in eo reponit, quod Deus mundum non destruat, quod propugnarunt ex Ariminianis Phil. a Limborch et Sim. Epi-

423쪽

scopius. ex Sociniatiis Ostero diis, et alii ' . conservat

autem Deus mundum, quatenus Sua omnipotenti substantia accirtute ubique praesens atque operans, non quidem res ipsas novas euicit, vertun substantiam rerum atque vires earumdem naturales, Seu causas secundas, persistere sua omnipotenti voluntate facit, quarum illae enectus sunt. Deus itaque mundum conservans inexsistit ei, non tamen ita vi a mundo non sit di- NerSus, eumqt Θ non Simul transcendat, atque a mundo disserti eumque transcendit, iton ita tamen, ut simul mundo non ine, sistat. Quum conservatio omnia comprehendat, atque ad res tam singulas, quam in suo nexu Cosmico constitutas reseratur, eaque

fiat, ut non tantum individua rerum, sed et earum species ac genera, individuis certo tempore elapso intereuntibus, continua aliorum propagatione persistant: distingui solet conservatio individuorum et conservatio speci e rum, licet relato ad Deum unus, idemque actus simplicissimus sit.

Conservari autem a Deo mundum, seu Omnes ac Singulas res creatas, luculenta testantur Λ. S. Scripturae enata.

Et quidem docetur:

a. Deum esse, cujus voluntate omnipotenti omnia et singula persistant. Sic legitur in Psalmis: Fundasti terram, et

permanet. Ordinatione tua perseverat ales, i. e. tempus, seu ea, quae in tempore exsistunt: quoniam omnia aereiunt tibi,

i. e. a te pendent . In libro Sapientiae: Diligis omnia,

uuae sunt, et nihiι odisti eorum, quae fecisti: nec enim odiens aliquid constiIuisti, aut Deisti. Ouomodo autem senim posset aliquia permanere, nisi tu vo Iuisses P aut quod a te vocatum exsistere jussum) non esset, quomodo) confernaretur ' Apud Isaia ine Lerate in eaecelsum oculos restros, et ridete quis crearit haec: qui ea veit in numero mi- Iitiam eorum, i. e. oriri facit Ordine quaeque suo, et vice, et , loco, sibi assignato, et Omnes eae nomine voeat, i. e. omnia ita nutui suo obsequentia habet, ut jussa mox instar promtissimorum militum adcurrant, et pareant q). Et rursus: Dominus Deus

424쪽

eream coetas, et extendens eos: firmans sconservans terram: et quae seminant eae ea: dans flatum popuιο, qui est supeream, et spiritum calcantibus eam ). - Christus autem ait: Pater meus usque modo operatur, eι esto operor . Atque Apostolus: Deus, qui fecit munuum, et Omnia, quae in eo sunt, hic coeli, et terras eum sit Dominus, non in manufactis templia Moitat, nec manibus humanis colitur indisens aliquo, eum ipas det omnibus vitam, et inspirationem, et

omnia: fecitque ex uno omne sentis hominum inhabitare super universam faciem terrae, desiniena statuta tempora, et terminos haιitationis eorum, quaerere Deum, at fomle attrectent eum, aut inveniant, quamvis Non Iove sit is unoquoque nostrum. In ipso tamquam causa exsistendi) enim vivimus, et moremur, et stimus '). Et alibi: Et ipse Filius ante omnes προ πάντων, prior aut excelsior omnibusJ, et omnia in ipso eo natant M). Atque iterum: Oui cum sit πω

r storiae, et Dura substantiae ejus, portansque Omnia verbo virtutis suae , yursationem peccatorum faeteris, se ι dexteram infestatis in excelsis D.

b. Deum porro esse, qui singulis rebus creatis subministret, quae ad eXSiste iduin ipsis sunt necessaria. Quod pulchre eloquitur Psalmista, quum canit: Otii emitti a fontes ine Onrallibus: inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt omnes bestiae afri: exspectabunt onagri in siti sua. Ris aras montes de superioribus suis

nubibus videlicet): ae fruetu operum tuorum i. e. qui provenit opera tua,) satiabitur terra: proaucens foenum jumentis, et herbam serrit uti seu servientibus) hominum. - Omnia a te eae speetant, ut aes illis escam in tempore. Bante te i II is, eo ι Ityent: ayeriente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate, i. e. bonis, scilicet alimentis. Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et de ieient, et in μυι- verem suum revertentur. Emittes spiritum i. e. hali- M. 5.

425쪽

tum vivisi eantem tuum et ereabuntur: ee renova hia elem terras ). Nec non auctor Iobi, quum ait: ouis

praeparat corvo escam suam, inunclo pulli ejus elamant

ad Deum, vastantes, eo quod non habeant cibos Id ipsum edisserunt verba Sapientis, quibus omnia sine exceptione Deum cura sua complecti docet: Ouoniam μυsiuum, et magnum inse Deit, et aequaliter eu ra est i Ili de omnibus '. omnium

autem pulcherrimo Christus Dominus ipse doctrinam de divina rerum omnium cura ob oculos ponit, quum ait: Ne sollieuisitio animae i. e. vitae) vestrae, quia manducetis; neque corpori

vestro, quia induamini. Nonne anima Plus est, quam esear et corpus plus, quam vestimensum ν Revieite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque eonyrmant in horrear et Pater vester eo elestia pascit iιla. Nonne ros mayia pluria estis illis ν Ouis autem Destrum cogitans potest alicere ad staturam suam eubitum unumst Et ae restimento, quia solliciti estis ν risi rate lilia agri, quomodo eregcunt: non laborant, neque nent. Dies aut robis. quoniam nec Salamon in omni floria sua eooPertus est stetit unum eae istis. Si autem foenum agri,

quod hoclie eat, et eras in e libanum mittitur, Deus sic restite quanto magis nos movi eae fidei '). Quapropter nos admonet Petrus: Omnem sollicitudinem restram yro-jicientes in eum, quoniam ipsi est eura ae nobis ). Atque Deus est, ut ait Ρaulus, qui praestae nobis omnia abunde a a fruendum ' . Et: Oui in praeteritia senerationibust non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de eo e Io, dans νι uvias, et tempora fructifera, implens cibo, et laetitia eorda nostra ). c. Tandem Deum esse speciatili , qui nobis vires necessarias, per culpam generis humani imminutas, addat, quibus ossicio nostro satisfaciamus, salutemque consequamur. Nemo enim,

ait Christus, potest renire ad me, nisi Pater, qui misit me,

426쪽

traxerit eum ). Et Paulus: Fiduei- autem talem habemus yer Christum M Deum seu hanc persuasionem ratione Dei habita tiacti sumus): non quod suffleientes simus eisitare aliquid a nobis, quasi eae nobis; sed suffieientia nostra eae Deo est y . Atque iterum: Deus enim est, qui operatur in vobis, et re ιιe, et 'erfieere pro bona voluntate φ . B. Ea est quoque S S. Patrum atque Ecclesiae omnium saeculorum doctrina. SS. Patres enim unanimi consensu agnoscunt et tradunt, naturam conservatione, uti creatione, divina et indigere, et ejusdem revera participem esse. Sciamusque, ait Hieronymus, nos nihil esse, nisi, quod donarit, in

nobis ipse serraverit. - Velle et currere meum est; sedi sum metim, sine Dei semper auxilio non erit meum. Dieit enim idem Apostolus: ADeus est, gui operatur in no

per larstitor, semperque clo nator est. Non mihi aurarit, quod semel aonarit, nisi semper donaverit ρ). - Gregorius ΝaE.: Ouonam mo do univeras hae e rerum mole avel proaueta unquam fuisset reι consisteret, nisi Deus omnia in rerum naturam rotulisset, atque conservaret ' . - Augustinus: Sic eredamus, aut si possumus, etiam intellistamus, usquc nune operari Deum, υι si es naitia ab eo rebus o Reratis ejus subtraha ι tir, intereant D. At- quo Gregorius M. : Cuneta eae nihilo facta sunt, eorumque essentia rursum ad nihilum tenae reι, nisi eam αυ-etor omnium resti minis manti retineret '). Tribuunt autem con Servationem rerum Deo ita, quin propterea enicaciam earum per vires a Deo sibi inditas excludant D.

3 Philipp. 2. 13.

427쪽

Patres sequuntur Theologi scholastici, prout illi

docentes, absque divina conservatione res omnes necessario in nihilum recasuras; quum exsistentia earumdem non nisi essectus operationis viruitis divinae sit, atque ideo desinente hac, etiam illa desinere debeat , et annihil alio rerum non Sit, nisi cessatio communicationis τοὐ εbora, Seu cessatio Continuatae Creationis ). Mentem Ecclesiae perbelle explicat Catechismus

Rom. , qui habet: Nee vero ita Deum creatorem, at me emectorem omnium credere Oportet, ut existimemus, perfecto absolutoque Opero, ea, quae ab ipso emeeta sunt, Minema sine infinita ejus virtute constare otuisse. Nam guemadmoclum omnia inessent, ereatoris summa yotestate, sayientia et bonitate efectum est; ita etiam nisi eo naitis rebus perpetua ejus Providentia a aesset, atque eadem ni, qua ab initio eo stiluta surit, i ιιas conservaret, statim a a nihiιum re ei uerent. - Ρorro: Non solum autem Deus universa, quae sunt, prori ratia sua tuetur atque administrat; rerum etiam, ae morentur, et asuum aliquia, intima virtute a a motum atque actionem ita imp ει Iit, ut quam ris se euna rum causarum efficientiam non impe aiat, praeveniat tamen; cum ejus oeeu Itissima via ad singula pertineat .

C. Id ipsum denique jam ipsa ratio exigit, quae ex una

parte mundum, rerum diversas Species, res singulas perseverantes, earumque vires, atque Subsistendi media eis ubique suppeditata videt, ex altera parte autem simul intelligit, illa omnia, utpote non necessaria, nullo temporis momento rationem suae exsistentiae in se habere, et ideo necessario a Deo, ente absoluto, pendere, seu dumtaxat ejus omnipotenti voluntate exsistere, Suamque exsistentiam continuare posse. Quod statui debet de omnibus et singulis rebus, earumque viribuS, nec non Suppe ditatis ad subsistendum alumentis; quum manifeste omnes res in mundo, earumque vires sint contingentes, ot Contingens quoque sit, quod iisdem, quibus ad subsistendum indigent, non desint. Et Sane facies mundi, qualis nunc est, talis sere semper

428쪽

erat, ex quo mundus esse coepit. Corpora coelestia per tot jam saeculorum millia aequabili cursu moventur, et iii ordine suo permanent. Rerum omnium, quas cernimus, Species inde a mundi editi exordiis ad lianc usque diem perduranti Genus humanium inter tot vitae discrimina, tot morborum mari ades et bella continua perseverat. Natura rerum omnium semper eadem est. Omnibusqtie naturis animalibus ubique ac Semper praesto Sunt. quibus egent, vitae subsidia. Et tamen Contingens tam parum potest sine absoluto consistere, quam parum cogitatio sine mente, radius Sine sole, umbra sine corpore exsistere. Si mundus sino Deo est, Deus amplius non est Deus, Sed mundo. utpote absoluto ac necessario, quod nonnisi unum esse potest, locum cessit. - Accedit per malum morale in mundum invectum, quo vinculum creaturam cum Creatore uniens abruptum est, ipsam naturam, jure exsistendi in homine amisso, ad nihilum ac interitum tendere, a quo solummodo voluntate divina ob eum, qui restauraturus universa in orbem terrarum venerat, Sustentata arvina custodiri potest.

Observ. Prout rerum ereatio. et quodvis opus divinum externum, ita quoque conservallo omnibus tribus personia divinia ex aequo competit, et quemadmodum, ut monstravimus, omnia a Patre per Filium in Spiritu S. condita sunt, ita etiam omnia a Patre per Filium in Spiritu S. sustinentur. Unde in SS. Litteris atque in scriptis SM. Patrum rerum conservatio modo Patri , modo Filio '), modo Spiritui S. φὶ adseribitur.

ostensa veritate seu realitate divinae mundi conservationis pauca adhuc de modo ejusdem adjicienda veniunt. Quemadmodum enim nunt. qui mundum per se solum conservari asserunt, aut Vli Aet. Iz, 2 sa. Joan. 5, 17. 16, 23. Matth. 5, S. 6, Il. 26. 32.

429쪽

primitivae dispositionis divinae. aut quoniain Deum eum mundo confundunt: ale etiam alii exsistunt. qui mundum, lieel non per substantiam divinam, tamen per voluntatem ae efficacitatem Dei immediate per omnia sua lineri affirment, ita ut universa, quae in mundo sunt aut fiunt, uniea voluntate divina sint et fiant, atque res ereatae, aeri earum instinctus aut voluntas tantum oecasionem praebeant divinae emeipntiae, Inde et Oecasionalistae dieti, inter quoa eminent Nic. Malebranche et Carlea tua η . Verumtameit S S. Litterae, quamvis omnia in mundo ad omnipotentem virtutem Dei conservatricem reserant, una rebus

ipsis propriam subsistentiam atque enicientiam, etsi non a Deo prorsus independentem, tribuunt. Ouia ipse aiaeit, ait Ρsalmi

Sta, et facta sunt: ipse manaarit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum ρο- auit, et non pr aeteribit '). - Ιn aeternum, Domine, rerbum tuum permanet in coelo. In senerationem, et senerationem veritas tua: fundasti terram, et permanet. Orcinatione tua per aenerat ales: quoniam omnia serviunt tibi A). Idem quoque,

ut supra jam indicavimus, tradunt NS. Patres, nec rion Theologi scholastici, et nominatim S. Thomas q). Et sane Deus mundum condidit, ut aliud a se esset, adeoqile etiam ut tamquam a se diversus: non tamquam ipsi inhaerens Seu immanens, sed per se, licet non iii dependenter ab illo, exsisteret sive subsisteret, atque ideo prout propriam exsistentiam, ita et propriam efficientiam haberet. Unde quum per conservationem solummodo, quod initio a Deo suit constitutum, perseveret: per eamdem illa mundi subsistentia propria atque efficacia minime potest tolli: neque autem etiam Dei efficientia excludi, quum vires illae seu

Causae fecit udae, quibus res in mundo sunt aut gignuntur, prout et ipsa harum substantia, e Deo tamquam causa prima prorsuspendeant, et non nisi immediatae voluntati divinae earum exsistentia ac efficacia debeatur. Hinc conservatio non est talis, ac si sat sine Deo, sed et non ejusmodi, ac si fiat sine rerum Conditarum concursu. Sed Conservatur munduS et per se, quatenus res mundanae viribus naturae procreantur ac per se invicem

430쪽

sustentantur, et per Deum. quatenus per ipSum Solum, i. e. Voluntatis ejus nutum vires illae agunt atque sunt, nec non rerum substantia perstat. Unde conser atio mundi divina est, quatenus spectat ad rerum vires ac Substantias, immedia la. quatenus autem refertur ad illarum essectus, mediata. Quod si autem divinam mundi conservationem immediatam adpellanitis: id manifeste tantum eatenus fit, quatenus vires naturae ac Substantia rerum immediatus esse clus o innipotentis volunt alis divinae sunt, nequaquam autem forsan ac Si mundum pro immediata substantiae divinae manifes latione haberemus: quod Pantheis larum commentum sest, et conservationem mundi, imo ipsam Dei supra inundani exsistentiam destruit.

Oh serv. Quum Deus mundum conservando vires naturarum, quibus hae operantur, i. e. certos effectus producunt, sustentet, et illae ex ipso per omnia tamquam causae secundae e causa prima pendeant: ad essectus illos concurrere ac naturis cooperari dicitur. Hinc concursus ac cooperatio divina, Πωθησις, .

Theologorum. Est itaque cone ursus divinus nil aliud, quam virium. quibus res creatae ad agendum praeditae sunt, sustentatio. Λb hoc concursu divino, qui ad omnes res conditas resertur, et ideo generalis adpellatur . vel etiam physicus, distinguitur concursus spe et alis seu gratiosus, quo nos Deus per gratiam suam in operibus bonis adjuvat, et speetat insimus, qui in inspiratione obtinet. Ideo autem Deum ad malitiam pravorum operum haud con- eurrere, seu auctorem peccati non esse, per se facile intelligitur.

Nam quum Deus concurnu Ruo solummodo vires noxtras, earumque

essicientiam, inde terminate spectatam, sustentet, usum vero illarum naturis liberis permittat: causa peccati nequaquam ipse, sed voluntas nostra prava est.

I. II. Gubernatio.

Verum ut mundus siti suo satisfaciat, non susscit, ut solummodo a Deo conservetur, Sed ad conservationem accedere debet quoque ejus gubernatio. Est autem haecce ea Dei actio ad extra libera, qua res omnes in mundo Secundum ipsius sapientissima consilia disponunturae diriguntur, ut fines, quos sibi praescriptos habent, attingant, Seu praestent, quod eas pro Sunnatura seu ex sua id ea praestare oport l, adeoqtie naturae insorioris ordinis naturis ordinis superioris inserviant; DU es Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION