Theologia dogmatica catholica concinnata a D.re Joanne Schewtz ..

발행: 1855년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

disqvlautonsa sere inutiles sunt. Architeetura enim et aeulpta vel picta signa ostendunt. ad epocham non valde remotam pertinere templa Tentyrae et Latopolis. Deinde in templo Tentyrae, ubi erat planisphaeriunt, adest porticus, cum Bodiaco adhue superstite, quae, ut docet graeca inscriptio, consecrata fuit Saluti Tyberii. In minori templo Latopolis, quod iactabant aediscatum saltem a. 2700. vel 3000. ante Christum, adest columna sculpta et picta, et quidem eodem stylo, quo proximus Eodiacus, a. 10. Antonini, seu a. 140. aerae Christianae. Praeterea divisio illa nodiaci, quam putabant solstitium indicare, nullam cum eo necessitudinem habet. Xam area cadaveris juvenis cujusdem. desuncti a. 1lsi. aerae no-εtrae, prae ne seri Eodiaeum cum eadem prorsus distributione signorum, ut Eodiacus in templo Tentyrae. Quae omnia argumento sunt invicti Asinio, Inepta prorsus esse, quae increduli non ita pri-

.. Tandem Obmovent. multa millia annorum requiri, ut lux proximae stellae fixae ad nos perveniat, ita ut jam inde pateat, saltem sidera esse longe antiquiora, quam ex Genes eos narratione sequi videatur. - Haee objectio ad eliro nologiam Mosaicam, quae solam aetatem generis humani, non autem ipsius terrae aut universi exhibet, minime attinet. Insuper putamus, calculos illos de lucis stellarum propagatione institutos haud solidis nili rationibus. Etenim ι primo non evictum est, omnem lueeni eadem celeritate, ut hic assumitur, propagari. Deinde ipsa natura lucis non constat. Nam hypothesis, qua statuitur. lucem esse materiam e corporibus lueentibus emanantem, a plurimis physicis merito est derelicta, sed

et altera hypothesi, vibrationis dicta, non omnia lucis phaenomena explicari possunt, ita ut illorum sententia sors praeserenda sit, qui lueem simplicem vim habent. e rius propagandi celeritas a sola densitate corporum pellucidorum, uti aeris, pendeat. Quod si verum

esset, stellae omnes eodem sere temporis momento a nobis conspicerentur, et de tot myriadibus annorum, quibus opus est juxta sententiam adversariorum, ut lux viam a stellis fixis usque ad terram absolvat, cogitandum haud esset ).

412쪽

I. S. Finin Crention in ultimuri.

duum Deus infinite sit sapiens: sapientiae autem sit nil

sine ratione ac sine agere: jure quaeritur, quanam causa motus fuerit, quidque intenderit Deus, ut mundum conderet.

Non agitur autem hic de sine proximo, quem singulis rebus creatis Deus praefixerit, quas Scilicet, licet media aliarum, exceptis naturis intelligentibus, sint, simul tamen sines sibi proprios praescriptos habere cernimus; neque de omnium sinium primo ac nobilissimo, cui reliqui quodammodo inserviunt ac sub- ordinantur: sed agitur de causa ultima ac propria, qua Deus

adductus mundum creaverit, seu de rerum sine omnium ultimo,

et ideo etiam communi, qui omnes alios simul comprehendit ae

excedit.

Νοn potest autem ultimus hic creationis finis, seu haec ultima rerum creatarum ratio eXtra Deum quaeri, quum ipse, ill pote Bonum infinitum in se, nil extra se appetere queat ), et Propterea nil aliud esse, quam ipsa summa Dei persectio achonitas. Hoc enim interest inter operantem Deum et creaturam, quod Omnis creatura Operatur, ut bona sit, i e. ut persectionem acquirat aut conservet, Deus autem operatur tantum, quia bonus est, i. e. ut persectionem suam cum rebus finitis, quoad fieri potest, communicet, et sic illam ad extra manifestet, cum ipse nullius ulterioris persectionis aut felicitatis indigeat, nec illius assequendae capax Sit. Creavit itaque Deus mundum, quia se tamquam ens persectissimum ad extra exhibere, quia suam honitatem Seu persectio- 4 leget, ebhidie. Dun, I830. - διτ rei, uebre his Exunhlage, Plieberuns nnb aeiten folge ber Ueliges hille. EreεL 1830.

413쪽

lieni rebus finitis impertiri voluit. Id ipsum autem recte est, quod docent

A. SS. Litterae, quae disertis verbis tradunt. Deum mundum condidisse. prout exstat, ut suae infinitae persectioni convenienter ageret, hujusque res finitas participes efficeret. et hinc quoque omnia ejus opera ejus virtutem ac majestatem patefacere, atque homines teneri ad bonitatem divinam in ejus

operibus agnoscendam, suaque agendi ratione manifestandam. Unirersa, ait auctor Proverbiorum ro 'ter semetipsum, i. e. quoniam perfectus est, propter suam persectionem, non ob aliquod externum commodum, operatus est Dominus ). - Et omnem, inquit nomine Jellovae Isaias, qui inro ni nomen meum, in floriam meam, i. e. quia boniis sum, et ut bonitas mea naturis rationalibus patμfiat, ereant eum, et fommari eum, et fecimnn D. - Psalmista: Coeli enarrant oloriam Dei, et

Opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eruetat rerbum, et nοae noeti indieat petentiam: non sunt loquelae, neque sermones, quorum Non aumantvr roesta eorum. In omnem terram eae init sonus eorum: et in fines terrae re rha eorum . - Paulus: In risibilia enim ipsius, a ereatura mundi per ea, uuae faeta sunt, intel-

Iecta eo napi ei untur: se myiterna quoque scilicet virtus, et divinitas ' . - Christus Jesus ipse: Sie Itieeatruae vestra eoram hominibus: ut rideant opera restra bona, etylo risieent Patrem ne strum, qui in eoelis est; quod vobis scilicet talem gratiam concesseritq). Eamdem ob causam et se omnia saeturum esse. quae homines Patrem in nomine suo petierint, ut scilicet olori fleetur Pater in Filio, i. e. ut et Pater et Filius tamquam omnipotens atquct benignissimus cognoscatur , promiti t. Et Paulus iterum: Sine emo mari eatis, sive bibitis, sire aliud quia facitis, omnia in gloriam Dei faeite, i. e. in omnibus bonitatem divinam sese prodentem agnoscite '.

414쪽

B. Deum mundum ob suam bonitatem condidisse, docent quoque SS. Patres Ecclesiae. Sic Athenagoras ait: Deus

autem nee se tra hominem feeit; eat enim sapiens, nullum autem sapientiae opus inutile: nee ad yroprium suum usum, nullo enim re indiget; qui autem nulla re indiset, sua ei opera nihil ad proprium usum attulerint. Sed nee ob aliquam rerum a se ereat rum hominem eo Mit. - Ouamobrem si nee sine eausa, nee frustra ereatus est homo - , nec ad ipsius Creatoria usum, nec

ad alterius eviuviam rei ab ipso eonitae; liquet Deum, si prima et latius patens eonsideretur ratio, yropter se ipsum et e Iucentem in omnibus ipsius operibus o onitatem et sayientiam ad auetum fuisse, ut hominem taeeret; si vero proprior et ipsis hominibus ereatis interior ratio spretatur, ro ter ipsorum vitam, quae quidem non ad breve aliquod tem-γus sueeendenda, ac postea omnino exstinsuenda sit ). - Origenes: Cum in princiyio crearet ea, quae ereare voluit, id est rationales naturas, nullam atiam habuit ereandi causam, nisi propter se lyaum, id est: bonitatem suam . - Joan. Damascenus: Ouoniam igitur bonus, omnique bonitate praestantior Deus, non satis habuit sua ipsius eontemplatione frua; sed pro nimia sua bonitate quaeaam esse Boruit, quae ipsius

atrie e rentur bene fietis, ejusque bonitatis parti ei es forent, eamque ob eausam pro dueit eonditque

universa . -- Tertullianus: Deus unus est, qui totam ino Iem istam eum omni instrumento elementorum, eor Orum, virituum, verbo quo jussit, ratione qua insposuit, virtute qua potuit,ae nihila expressit in ornamentum majestatis suae ' .

Augustinus: Co istis omnibus inferens cSeripturo: D viait Deus omnia, quae Deit, et eeee bona valde: nullam alium eausam faetendi muniat intellisi noluit, nisi in bona fierent a

oono Deo D. Atque hinc C. Catechismus Rom. nonnisi antiquam Ecclesiae fidem expressit, ubi ait: Neque alia fuit eausa, quae tuum s Deum

415쪽

ad opus creationis io eueret, nisi ut rebus, quae ab ipso Q cι- essent, b oni lat em suam impertiretur ). Tandem

D. ipsa ratio, quemadmodum intelligit, aliqua causa Deum pro sua infinita sapientia motum esse debuisse, ut potius mundum crearet. quam non crearet, ita quoque perspicit, Deum non posse ad efficaciam, nisi infinita sua persectione ac bonitate moveri ). Quod si autem Deus, seu voluntas divina ad agendum dumtaxat absoluta persectione destinatur: ipse quoque solummodo se ipsum, Bonum infinitum, atque quod sibi conveniens

est, suamque imaginem, i. e. bonitatem ac persectionem prae se fert, velle, et ideo etiam tantum eatenus ac propterea mundum, Seu res extra So procreare potest, ut cum iis bonitatem suam communicet, seu in iisdem se sapientissimum, omnipotentem, benignissimum, sanctissimum, justissimum, et . exhibeat; et rerum creatarum ideo necessario est, hanc persectionem divinam sibi impertitam testatam sacere atque divinam gloriam annuntiare. Quoniam tamen in communicatione persectionis charitasse manifestam iacit: recto quoque statuitur, rationem, qua Deus permotus mundum creaverit, charitatem esse, seu Deum ex charitate mundum condidisse. Quod pariter S. Scriptura edisserit, quum ait: Diligis enim omnia, guae sunt, et nihiι ovisti eorum, quae Deisti: nee enim odiens aliquia eo natituisti, aut te ei sti .

Ob aer v. l. Cum lita, quae modo de ultima rerum creatarum causa seu ratione disputavimus. minime pugnant, quae inserius ostensuri sumus. acilicet rationem seu finem ereatarum naturarum rationalium esse studium veri ae honesti ex amore Dei. aeu cognitionem atque eultum Del, summi Boni, eum respondente aliquando futura beatitudine, atque naturarum animalium, praeter

hominum commodum, propriam felieitatem, quod, uti ex indole harum rerum per rationem cognoscitur. Ita etiam in KS. Litteria verbia definitia traditur ε . Nam finis ille rerum creatarum tam

416쪽

ratione praeditarum quam carentium', finia earumdem quidem proximus, non vero ultimus est; quoniam manifeste Deus homines et Λngelos ad sanctitatem ae respondentem felicitatem, et animalia ad selieitatem condidit . ut se in iisdem, suam ipsis persectionem rommunicando, benignissimum, sanctissimum ac justissimum demonstraret. Item dieiis de ultima rerum conditarum causa, seu creationis sine haud adversatur, quando statuitur, mundum, seu terram nostram propter hominem, lil pote inter res creatas orbis terrarum nobilissimum, esse conditam; nam et hicce finis ultimam creationis causam haud excludit, sed potius ejus essectus est. Unde ipsae ΝΝ. Litterae, nec non ΝΝ. Patres eumdem finem orbi terrarum assignant. Νic Deu , hominem creaturus, ipse ait: Facia-mmi hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, et praesit piscitus maris, et rolatilibus eo eli, et bestiis

unirer a aeqne terrae. Omnique reytili, quod moretur

in terra 3. Et Psalmista: Constituisti eum: hominem

Ru Per DPera manuum t u ar tim. D mnia subjecisti sub pedibu ae ejus, ores, et borea unirersas: in auster et Pecora cum pl. Volucres coeli, et ρ iace a maria, qui y er a m 6 tilia n t ae m ita a m ar ia - sustinus autem scribit:

Cum bonus xit Deus , omnia illum ab initio ex inform

lia nus: Opus ab eo nostra causa conditum adorare nolo. Nol et luna propter nos creata sunt ε). - Origenes: Multis nos accusat scelsus , quod a Deo omnia Pro ter hominem facta esse dicamus ε). Similiter quoque loquuntur Cyrillus II i e ro a ol 1 m. ε), Gregorius Nag. ), Tertullianus et Laetantius ' . Obser V. 2. Porro quando Deus dicitur omnia ad nominis sui gloriam condidisse: eo minime, Deum aut proprii commodi studiosum, aut vero sibi haud esse sufficientissimum, adstrui, ex supra pertractatis non potest esse dubium. Nam sensus illius sen-iὶ Gen. I, 26. CL 1, 28.

417쪽

tentiae nequaquam est. Deum perseellonem seu bonitatem ad extra manifestasse, ut sic externo honore frueretur, aut plane hae gloria indigeret, sed quia in se bonus est. etiam in operibus, quum se negare non possit, bonum esse . eum iisque suam persectionem participare, et sic se summum Bonum simul in illis naturia rationalibus cognoseendum exhibere voluisse.

g. v. nuncli Perseelio.

Ρersectum esse mundum, atque ad finem aptissimum, ad quem a Deo creatus est, nemo dubitabit . quicumque de bonitate sapientissimi et potentissimi rerum architecti persuasus fuerit. Moyses historiam creationis de Scribens, rerumque Peatarum Seriem recensens, saepe saepius repetit istiusmodi verba: Et nidit Deus, quod esset bonum, quoia fecit '). Et in fine creationis addit: Viditque Deus euncta, quae fecerat, et erant natae bona, i. e. optima et persecta ). Atque iii cantico suo ait: Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus juaieta,

i. e. justae ). Similia in aliis S. Scripturae libris leguntur. Si

Siracides docet: Opera Domini unirersa natae bona q). Et Apostolus: Ouia omnis ereatura Dei bona est ). Ecclesia autem Manichaeos et alios haereticos contrariam sententiam defendentes e sinu suo ejecit.

Et ita quoque ratio intelligit, Deum in opere suo ab hoc,

quod bonum est ac persectum, recedere non posse. Νοli potest enim Deus optimus nisi bonum velle; opera autem ejus voluntati sanctissimae necessario respondere debent. Juvat ingentem rerum copiam, miram magnitudinem, diversitatem stupendam. graduum ascendentium et descendentium, specierum et generum ordinem tam concinnum, ubertate ac virtute ornatisSimum,

multitudinem pulcherrimam et copiosissimam pulchritudinem. res inter maximas, minimasque arctissimum intueri ne um. Res una alteri opem praestat, manumve altera porrigit alteri. Nil sibi soli, quam unus Deus. Leges, quae eaedem in rebus minimis et maximis, imo in universo conspiciuntur, sunt Sim-

418쪽

plicissimae, vires diversissimae, effectus maximi, mediis usquaexiguis excitati. Tanta est rerum ad diversos fines ordinata raritia hundantia. tanta ni ediorii in Atinui ii arsinionia ac sum cientia, ut

nonnisi sapientissimus praedicari possit hujus operis Conditor.

Quare ab initio statiui res erct alas adpellari in t κατ' ἐέοχὴν κοσιμον, Ornatum, conspectum pulcherrimum. Terra, quam incolimus, stellis majoribus a inunierari qui lem nequit; eidem tamen 21 planetae socii et 18 comites adsistunt praeter cometarum majorem numerum. His Omnibus antecellit sol, qui tamquam Vonsus procedens ae thalamo suo, ut gibras iter carpens velox. Asummo coelo esressio ejus, et Oeeursus ejus usque summum

ejus, nec est, qui se absconuat a calore ejus . Sol vero lite tantus ac talis ad aliud systema Atellarum, quas fixas nominant, refertur, Sicut terra ad Kolem. Astra, quae viam lacteam constituunt, totidem systemata solaria secundi ordinis esse videntur, quae iterum circa aliquem communem solem centralem moventur, et AFS tema solare tertii ordinis emiciunt. Viae lacteae autem quarum, uti . Atronomi docent. plures dantur, sine dubio rursus omnes ad punctum aliquod medium reseruu-tur, quo in systema mundi absolutum uniuntur. Quae nobis proxima est istius g meris Stella, tantum a terra distat, quantum annui cursus terrae diameter qii adragesies millies protensus metitur. Stellarum lixarum ingens est numerus. In via lactea, ad quam Systema nostrum pertinet, sola ultra octoginta milliones ab Astronomis recensentur. Stellis fixis praesto Sunt planetae ac cometae itinii merabiles. Quam mirabilia opera Do-

nimii Quis est potentiae ac bonitatis ejus numerus

Observ. i. Multum et acriter inde a Lethnitii temporibus inter Theologos ac Philosophos dispulatum est, utrum hiemundus sit optimus, nec ne. Putamus autem, distinguendum esse, quo sensu mundus optimus intelligatur. Nam si mundus eatenus optimus dieitur, quatenus sapientiae divinae hunc mundum condere quam maxime eonveniebat; aut quatenus eidem sinis quam maxime eongruens praefixus; aut vero quatenus ipse ad hune finem aptissimus constitutus eat: mundus sine dubio optimus est; Dei enim perfecta sunt opera, alque valde bonum est, quodquod ipse fecit. - Si autem mundus optimus diceretur, ac si esset absolute bonus, seu bonus in se ae per se; aut quasi esset inter omnesi Pa. 18. T.

419쪽

mundos possibiles unleus optimus; aut tamquam si res singulae. eor im peelatae, perseellores esse non possint; aut vero ut almundus per lapsum generis humani non sit corruptua: certe optimus haud est. Nam bonum absolutum unus solummodo eat Deus; atque plures, quin immo innumeri mundi dari possunt, quorum quemcumque Deus condidisset. quoad ejus infinitam sapientiam acuanetitatem perinde esset; porro, res singillatim consideratas perfectissimas non esse ), testatur experientia; mundum autem per peccatum protoparentum in deterius mutatum esse, docet revelatio. Observ. 2. Quaecumque exsistunt, nonnisi voluntate divina exsistunt; malum autem naneti lati divinae repugnat. Unde malum, prout principio in mundo adesse haud poterat, ita essentia seu substantia esse nequit, atque vera ae propria exsistentia careat eat necesse. Haec quoque est unanimis doctrina SS. Patrum. Sic Λmbrosius ait, Dominum non creasse malitiam, quum utique nona ti δ a tanti alis, sed accidens sit malitia, quae a naturae

bonitate desierit'). Et Prosper: Cum Deus incommutabitiler

bonus, omnes creaturas feceriι bonas, nec uua omnino, nisi ab ipso sit creata natura: nulla est substantia mali; qvia quod auctorem Deum non habet, non est y . Simili modo loquuntur donatura mali Origoneaq), Baal lus J, Gregorius Nat. ), Fulgentius ), Isidorus ' , Dionysius Areop. ') et Augustinus 3'J. Observ. 3. Quum tanta atque tam intrabilia sint opera Do-' mini ex nihilo condita, in quorum nullo non resideat et effulgeat Dei Creatoria magnitudo, sapientia et benignitas numma, ita ut vel minimum animalculum lucidissimum sit ejus speculum: nullam oeca Sionem praetermittamus pios aensus admirationis ac laudis Dei in nobis eliciendi; dignus enim est honore et gloria, qui tot et tanta

Cf. S. Aur uatin. De eis. D. I. II. e. 22. Opp. T. 7. e. 288. Gul.

420쪽

virtutis suae dedit documenta. - Simul autem memorea simus tenuitatis nostrae, utpote qui aliquando nihil suimus, et abesse quoque possumus, salva Dei nulla re egentis beatitudine, quique quid. quid sumus, per gratiam Dei sumus, gratiasque perpetua a re ramus Creatori benignissimo. Ad quas eo magis excitabimur. alperpenderimus, mundum, a Deo conditum, totum nostris inservire eommodis. Coelum et terra, ignis, aqua. aer, et quidquid in eis eontinetur, famulantur homini, ejusque subduntur dominio. Vide

homo, scribit quidam, dicit mundus, quomodo amarerit te, qui propter te fecit me: servio tibi, quia faetus sum propter te, ut serpias illi, qui fecit et me et te, me μropter te, es te yropter se. Si gentis beneflcium, redde dehilum: si acci is beniynimum,

redde charitalem. - Praecipue autem in id intendamus omnea virea nostras, ut in vita nontra ad Dei sanctissimam legem instituta summam ejus sapientiam ac benignitatem manifestam redda. mus: ne, qui Angelos judicaturi sumus, a rebus ratione destitu. lia aliquando condemnemur.

De di ri nu prori dentia, seu de Deo mundi

Conservatore et Guberna Dre.

g. Io. Providentia divina.

Quemadmodum certum est ac eXploratum, Deum mundi esse creatorem atque architectum, ita quoque evictum est, ipsum esse mundi Conservatorem atque Gubernatorem. Prout enim mundus non est sine omnipotentia et sapientia divina ortus atque constitullis, sic etiam non sine Summa potentia et summa ratione conservatur ac administratur. Unum ab altero divelli non potest. Hinc non propterea Solum res universae a Deo pendent. quod illas condiderit, quasi satis sit, foetum edere, et simul cum eo omnem illius projicere curam; sed etiam eo, quod cunctis, quae edidii, provideat, Seu causa sit, ut res omnes singulis momentis persistant, tam quoad suam substantiam quam quoad agendi xires cuilibet insitas, nec non iis, quae ad subsistendum Sunt necessaria, praesto Sint, atque

SEARCH

MENU NAVIGATION