Theologia dogmatica catholica concinnata a D.re Joanne Schewtz ..

발행: 1855년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

quomodo scilicet haec creatio tacta sit, num nempe uno temporis instanti, an vero per temporis aliquod spatium, et quod, dogmatice non conStat. Duod auctore Moyse desuper comperimus, huc redit: . In principio, i. e. in primis, ante omnia, quum nihil esset praeter Deum, erearit, i. e. ex nihilo produxit, Deus coelum et terram, h. e. primordialem illam operis totius molem, elementa seu Semina omnium ac singularum rerum divina potestate em ciendarum continentem, quae a Moyse 'nn, juxtaptuaginta αυρατος καὶ ακατασκευαστος, inrisibilis et incomposita Seu informis, juxta Vulgatam inanis et raeua, juxta Symmachum αργον καὶ ἀδιακρίτον, rudis et indiscreta, atque etiam abyssus et aqua adpellatur ). 2. Indigestae illi moli nova creatione Deus formam addidit , atque ut tellurem nostram formaret, et omnem ejuS Ornatum absolveret, usus est spatio Sex dierum. Ρraemissa enim universi creatione, Moyses Solam terrae ulteriorem sic tionem describendam sibi assumit, ac de coelo non nisi obiter loquitur, quatenus nimirum Systema coeleste cum systemate telluris con

a. Primo die dedit Deus luci originem. i. e. voluit, ut materia seu aether, aut potius vis lucis ac caloris, utrumque enim vox significat, cti forsan etiam reliquae vires pondere destitutae serent, utpote quae causae principales corun bbebingi insgen omnium rerum terrestrium Sunt. b. Secundo die originem dedit aeri, seu expanso illi, quod

terram ambit, atque superioribus aquis, Seu nubibus, ulterioribus Causis rerum tam Organicarum quam non organicarum; i. e. voluit, ut aer, qui massae indigestae commixtus sive ligatus inerat, evolveretur atque vapores modo eXOrientes reciperet.

c. Tertio die distinxit Deus aquas reliquas ab arida, et

402쪽

in mare collegit; terramque jussit producere hhrbas et arbores . omnis generis, postquam, aqua excreta, fossilia, ut saltem conjicere licet. quoque oriri secerat. d. Quarto die constituit solem et lunam una cum sideribus reliquis, i. e. in terra nebulis sparsis, plene comparere secit, vel, ut alii putant, astris vim aetherem lucis, ut luceat, concitandi indidit, aut, ut alii iterum autumant, materiam lucis ad sidera religavit. e. Duinto die procreavit pisces et volucres cum reliquis animantibus in aere et in aquis; atquos sexto die animalia terrestria ac inprimis hominem, maximum operis divini decus, rerumque omnium in orbe terrarum

dominum. 3. Die septimo res puterit Deus ab unirerso opere, quod patrarerat, i. e. destitit deinceps a novis rerum finitarum speciebus producendis, non autem a provida earumdem Cura, Conservatione et gubernatione 33; et benedixit diei a Ptimo, et san-etificabit illum, h. e. constituit, ut homo quoque a labore conquiesceret, diemque hunc studio Dei potentiam, sapientiam ac 'hotii lateria summam admirandi, beneficiorum ejus recordandi, eum Semper magis, magisque cognoscendi atque diligendi impenderet, seu quieti animae in Deo diearet '. Quemadmodum enim a Deo res ortum suum, ita in ipso finem quoque ac terminum ultimum, ad quem tendant, habent.

Haec jam tu oysi s narratio a diversis diversimode exponitur. Alii enim illam sensu prorsus litterati accipiendam ess censent, ita ut de diebus naturalibus cogitent. Alii eamdem pariter sensu litterati quidem sumulit, attamen sub diebus spatia longiora, indefinita, intelligenda esse praecipiunt. Alii iterum litterati sensui quidem inhaerentes, opus sex dierum tamen, prout a Moyse refertur, non de primordiali molis indigestae

larmatione, sed de mundi collapsi in praesentem formam restitutione interpretantur, idque per verba, terra autem erat inanis

CL Cleni. Alex. Suom. I. 6. n. 16. Opp. T. 2. p. 813. - Theodoret. Puaest. in Gen. Intere. 24. opp. T. I. p. 23 a. - Chrysostom. Hom. 19. in Gen. n. F. Opp. T. h. p. 79 a. - A ug ustin. Don . Adimant. Manica. c. a. n. s. opp. T. 8. e. I 12. - Thom. I. ρ. 73. a. I. ad a. Opp. T. 20. p. 395. CL Augustin. De eis. D. I. II. e. S. T. T. e. 277 S.

403쪽

et raeua, quod idem sit ac, faeta est inanis et raeua, indicari autumant ). Alii narrationem nostram allegorice explicant, tradentes, omnia momento temporis creata esse, et sex dies nonnisi diversos ordines rerum creatarum si Di sicare, ut Cle-

Juxta mentem hujusce S. Patris mundus primo instanti, unoque verbo creatus suit, integro suo ornatu perfectus et pulcher; verum illum nonnisi per partes secundum Sex diversa rerum creatarum genera cognoverunt Angeli, et quidem quamvis partem primo in essentia divina, et dein in rerum natura intuentes, quapropter et cognitionem priorem, utpote multo clariorem ae lucidiorem. matutinam, posteriorem vero veSpertinam dici. In libris tamen serius exaratis in eam descendit sententiam, quae sex dies creationis divinae defendit dies esseveros ' . Alii tandem creationis narrationem Moysis mythum

esse contendunt, cui non nisi veritas, Deum auctorem esse universi, Subjecta sit, reliqua omnia Ornatus ac vestitus causa esS cogitata.

Duod jam ad has varias opiniones attinet: ante omnia

tamquam certum ae exploratum statuendum est, mythicam expositionem narrationis Mosaicae prorsus rejiciendam esse.

Etenim 1. Moyses Israsilitis, ut a nemine negatur aut ignoratur. historiam generis sui et Legem a Deo datam conscribere, atque Sic populares suos in cultu veri Dei confirmare voluit. Cui sint aperte mythus in capite operis positus haudquaquam Convenit, idque eo minus, quum narratis fides in unum Deum verum, lex sabbati, atque tota constitutio rei Mosaicae superstruatur. Legislatorem enim ac historiographum manifeste sigmenta condere haud decet. Quemadmodum itaque in sequentibus veram historiam refert, ita quoque hic in nostro loco vera narrat, quibus populum de initiis mundi certiorem reddat, a cultu astrorum, animalium ac plantarum, utpote propter hominem condi- ν cf. meret, anbegrisI bee die. Iaubenslehre, Rempti Ι 832.

26. Disiti reo by Cooste

404쪽

tarum, deterreat, atque legem sabbati exemplo Dei quasi confirmet ).2. Assumto mytho in primis Geneseos capitibus. omnia incerta et vacillantia redduntur; quum eodem prorsuS Stylo, eademqtie oratione narratio in his et sequentibus capitibus deciirrat, atque haecce nonnisi ulteriorem explicationem ibi memoriae proditarum rerum contineant. Ρrincipium enim illud, ea esse rejicienda, quae facile halid perspicimus, i. B. quae nobis non arrident, ne in historia pro sana quidem, et eo minus in historia sacra admitti potest: nam tali principio adoptato nihil certum ac firmum stare poterit, sed omnia necessario concutientur ac sub vertentur, prout id exempla eorum ostendunt, qui in interpretandis S S. Litteris vanis ingenii sui sit egestiolithus potius indulgere, quam litterae inhaerern maluerunt. 3. Si historia creationis, prout a Moyse narratur, non revelationi divinae in acceptis est reserenda, sed Moysi aut alii auctori ante ipsum viventi: viri hi in perspicacissimos philosophos convertuntur, quales nec cultissima Graecorum ac Romanorum aetas tulit, et in illa prima generis humani aetate exspectari aut assumi nullo modo possunt. Sane enim, si philosopho rum aut pοῆtarum qualiumcumque etiam in hacce re placita cum narratione Mosaica conserantur: sole clarius patet, ne a longe quidem hanc ct exaequare. 4. In aliis libris tam Λ. quam X. T. , in omnibus locis, ubi de mundi exordiis sermo habetur, sormatio terrae eodem modo prorsus enarratur, ubique vera historia in prioribus Geneseos capitibus supposita aut asserta, et ne unicus quidem est locus, ubi discussa mythi umbra, nude et simpliciter id, quod res sit, edisseratur ). 5. SS. Patres narrationem Mosaicam de creatione secundum litteram intellexerunt consensione magna; atque etsi pauciores quidam illam allegorice interpretati sunt mythice tamen nemo γ.6. 0uamvis Ecclesia desinitionem de sensu historiae creationis, prout a Mo F se narratur, non tulerit: mythicam tamen interpretationem prorsus a mente ejus abhorrere, tam certum est, quam illam S S. Libros integros cum omnibus suis partibus

405쪽

pro inspiratis ae canonicis suscipere ): quum Inythi cum inspiratione divina nullo modo conciliari possint. T. Sententiam nostram quoque confirmant vetustissima. rum gentium testimonia, quae omnia cum Moysis narratione mire consentiunt, quum omnes populi memoriam creationis intra septem dies aut longiora spatia servant, atque per hebdomadas digesta tempora habent. 8. Accedit testimonium plurium, eorumque doctissimo

holdi, Stessens, aliorumque, qui docent, Mosai eam cosmo-goniam apprime convenire cum suis observationibus, et speciatim. ut tradunt Brochi '), Demerson et Boubee '), seriem operum singulorum dierum recte esse illam, quae per

naturam rerum creatarum desideretur. Caeterum non negamus, multa in narratione Mosaica occurrere modo infantili, utpote solo primae aetati generis humani conveniente . adumbrata, atque actiones divinas, quae memoriae produntur, esse symbolicas, quibus Deus auctori illivs narrationis vet. protoparenti per visionem creationem rerum, harumque indolem patefacere voluit. Huc pertinent varii sermones Dei, et . Si vero putant, Deo successivam terrae formationem indignam esse: observandum est, in successiva rerum creatione non minus, quam simultanea omnipotentiam et sapientiam ostendi, quum et illa et haec non tam ex tempore, sed potius ex multitudine ac praestantia rerum productarum aeStimetur, quin imo per successivam creationem utramque magis, quam per simultaneam ob oculos hominum poni. seuemadmodum it

406쪽

quo Deus optimus Maximus uno temporis momento mundum

sine dubio creare, ita quoque sine dubio illum aliquo temporis spatio, breviori aut longiori, emcere potuit. Quod autem elegerit, dumtaxat per revelationem edoceri possumus, licet intelligamus, posteriorem modum legi, uti Hunt, continuitatis

atque parsimoniae, quam per totam rerum naturam ubique obis Servatam cernimus, magis consonum esse. - Νeque locus Ecclesiastici: Oui visit in aeternum, crearit omnia simuι ', ullam dissicultatem parit: nam in textu graeco est no et, quod est idem, ac sa unum omnia, sine excutione, ita ut sensus

hujus loci sit: Omnia et singula Deus creavit, nihilque exsistit, quod aliunde aut ab alio creatum sit. Magis adridet sententia, quae narrationem Mosaicam sensu quidem historico accipit, attamen sub diebus longiora spatia indesinita intelligit, minime autem negat, Deum fiuam emeientiam immediatam interposuisse, ubi necessarium fuerit. Neque expositioni huic quidquam obstat. Νam ales, cia', ut apud Graecos et Latinos, non semper diem naturalem, sed et inter. dum tempus lucis D, interdum vero in determinatum temporis spatium significat, uti in ipso secundo Genes eos capite, ubi

Moyses scribens ait: Istae sunt generationes eoeli, et terrae, - in die, quo fecit Deus coelum, et terram, et Omne viγυι- tum uri ete. ' ; atque dies septima, qua Deus ob omni opere,

quod patrarat, quievisse perhibetur, aperte diem naturalem signiscare non potest, quum adhuc perduret. Et sano si Clementi Alex. q), Origeni μ), ac praesertim S. Augustino Ilicuit, salva. sde, sex dies creationis allegorice interpretari,

ac totum creationis opus momento temporis expletum asserere:

si absque temeritatis nota plures Theologi eamdem sententiam tueri potuerunt ', atque non admodum dissimilem expositio. nem primi Geneseos capitis Caietanus et Melchior Canus

407쪽

impune dederunt ): aperte consequitur, nil obesse, quominus expositio de sex periodis inde terminatis admittatur, si evidentes observationes nos cogant a communi interpretatione recedere, eo magis, cum jam S. Augustinus doceat, nil temere de natura dierum creationis pronuntiandum esse. Ouia dies, enim ait, cujusmodi sint, aut perdi ieile nobis aut etiam impossibile est cogitare, quanto magis dicere ). Mundum antiquum, aut plures plane collapsos, et exinde per Dei voluntatem novum factum esse, putamus sine sufficiente ratione statui. Nam e sacro textu id erui nequit '), et quae ad confirmandam hanc sententiam proseruntur, uti sunt in montibus conchae marinae, cadavera animalium, herbae et arbores in saxum conversae, cujusmodi terrae regiones, in quibus inveniuntur, nunquam tulere, alii ex diluvio universali explicant ). Opinio tamen Origenis de in sinita mundorum se excipientium a Deo creatorum serie ) ab Ecclesia diserte condemnata est D. Observ. l. Historiam ereatlonia solummodo revelationi in

acceptis reserendam esse, quum utpote omnem hominum memoriam, imo ipsam mundi originem exeedens aliunde repeti nequeat, per se patet. Num autem illa primum Moysi contigerit, an vero jam protoparentibus data, et deinde per traditionem, sive ore alvescripto postea, propagata fuerit, perinde est; quoniam, si et posterius, quod reapse veroalnii lilia esse videtur, obtinuerit, tamen narratio illa non sine speciali auxilio divino, quo univeraim Moyses usus est, litteris mandata est. Observ. 2. Quae adversus narrationem Mosaicam obmoventur, ad haee redeunt:

ι Caletantia is Comment. in e. I. Gen. r. 6. Comm. in S. Scriνι. Lugd. 639. T. I. p. o. - Μe Iehior Canua ap. Bane E. f. q. 24. a. 2. MA I. Comment. in S. Thom. Duae. 1614. T. 2. p. 96. De civ. D. I. II. e. s. opp. T. 7. c. 276 a. Cf. De Gen. ad ιiu. ι. a. c. I. T. 3. P. I. c. 15s a.

ne Princ. I. a. c. I. Opp. T. l. p. IM aa. Caeterum iam Clemens Alex. plurea ante hune orbem terrarum nilaae exortoa, significavera . Cf. Phot. Bibl. C. 199. Contra Origenia sententiam Methodius aln larem librum, ne rebua ereatis, conscripsit. Ap. Phot. Bibl. c. ras. Cone. V. CPollia II. COII. S. ακαιβ. II. IIanal, Coia. Cone. T. s. e. 383. CL Justin. Imper. L. adp. 9rio. Ih. c. 487 B.

408쪽

. i. Horae in terram universi cardinem habere, cujus eommodis sol ac luna cum reliqua siderum multitudine inserviant, astra vero splendentia corpora esse in coelo expanso firmata. Inde etiam lantum explicari, quare ex mente Legislatoris populi Israelitiei eum corporibus coelestibus fabricandis unus lanium dies sufficiat, in sormanda, instruendaque terra quinque dies consumantur. Moyses quidem minime physicam et astronomiam docere voluit; verum etiam in mente ejus salsae phialeae et astronomiae notionea

minime haeserunt. Illud credidisse Moysem, quod ab adversariis objicitur . nequaquam ex ejus verbis conjici potest. Quodsi enim exhibet solem, lunam et sidera terrae commodis inservientia. ratio in promtu est; voluit enim nonnisi historiam ortus telluris conscribere, et ideo de coelestibus corporibus tantum eatenua loqui, qualenus ad illam reseruntur. Minime autem propterea ullo modo indigilat, se sententiam tenere, aut docere velle, hunc unl- cum coelestium corporum finem esse, ut terrae utilitali inserviant, et multo minus asserit, ea corpora esse veluti in coeli fornicea fixa. 2. Iuxta chronologiani Mosaicam sex circiter annorum millia a primi hominis creatione effluxisse; quum tamen ex Aegyptiorum, Chaldaeorum. Indorum atque Sinensium annalibus et historicis monumentis constet, longe antiquius genus humanum esse epochailla a Moyse constituta. - Λst haec frustra asseruntur. Nam ob-jeeta Babylonensia et Aegyptiaca chronica tamquam omni fidου historica destituta ab omnibus viris antiquitatis peritia reiiciuntur. Varro, qui inter Romanos archaeologus scientissimus habebatur, annos bis mille ante aeram Christianam Aegrptiacis rebus assignat. Et certe quum Moyses libros suos eo ram Aegyptiorum gente, universoque orbe seriberet: nullum poterat tunc monumentum exstare, quo falsitatis argui potuisset. Flavius Josephus in sua Archaeologia, ut probabiliora Romania redderet Mosaica instituta, non aemel imminuit sacta prodigiosa; nunquam tamen aliquid immutat de Mosaica chronologia, imo eam consulto in libris eontra Appionem luetur. Celsus, inter religionis chri- atlanae impugnatores satis eruditus, qui data opera creationis epo- cham Mosaicam aggreditur, post plures Irritos conatus landem vel invitus sateri debuit mundi novitatem, neque gentem ullam aut monumentum aut sactum reperiri, quod epocham a Moyae definitam praetergrederetur 3. Demum De moeritus, peragratis Ae-gipti, Chaldaeae, Persidis, Aethiopiae ac Indorum regionibus, prout

33 CL Orlsen. Cont. Cela. I. I. n. 29. Opp. T. l. p. 338.

409쪽

refert Diogenes Lagri ius 33. Omnibila documentis sedato ex.c sis, in Graeciam tandem se recipiens, mundum reeens ortum proclamavit, nec ullum monumentum Thebarum bello aut Troiae excidio antiquius reperiri affirmavit. - Nec magis firmum landa mentum constitui potest in Sinens i uni annalibus. Tres enim in epochas dispertiri possunt. Prima ex integro mγthologica est; labulis anilibus altera plane sealet; postrema aliquam historiae speciem prae se ferre videtur, quae tamen vix ad tempus voealion in Abrahami assurgit '). - Ad Indicas vero antiquitates quod spe-elat: a sodalibus Anglorum societatis Calculii demonstratum est, eas non aneendere ultra Sinensi uni atque Aegyptiorum monumenta δ). Mour Vedae autem eodleem, eui tanta antiquitas et auctoritas tribuebatur, Iibrum esse spurium, critici nuper deprehenderunt ε . Praeterea scientiarum atque artium initia et progressus insantiam generis humani invicte demonstrant. Ante Hebraeorum Legislato. rem nullum indigitari potest germanae qualiaeumque seientiae vestigium. Cadmua enim primus perhibetur, saltem ex communioriaententia, qui litteras in Graeciam detulerit XII. aut XVI. saeeulo ante aeram Christianam. Ante Thaletem et Pythagoram vix audita est philosophiae notio. Pingendi atque Meulpendi artes selieioribus

dumtaxat temporibus apud Graeeoa excelluerunt, earumque auctorea fere omnes noti sunt. Jam vero si hominis creatio tot annorum myrtadibus, quas fahulantur adversarii, supra epocham Mosal cam altius aseenderet: undenam factum est . ut hominum ingenium ineuitum prorsua tanto temporis spatio contra ipsius naturam permanserit' Aecedunt observationes geologicae, iuxta quas nuspiam hactenua reperta sunt ossa fossilia humana, vel ai qua novissimis emporibua reperta perhibentur, rarissima sunt, et etiam nulla instrumenta metallica aut alia ab hominibus fabrefacta aut elaborata in locis et assiunctis, quae nimiam antiquitatem ostendant; ita ut inde palere videatur, non modo genus humanum Epocha Mosai ea antiquiua non esse, aed sortasse etiam tempore diluvii dioetici non ita dispersum suisse, nee ita multiplicatum, ut multi putant. 3. Chaldaei jam ab Alexandri M. aetate, teste Diodoro Siculo γ, astronomicas observationes aervabant quadringeniorum aeptuaginta duorum annorum millium. Herodotus prae-

410쪽

terea reseri, se aecepisse a Saeerdotibus Aegyptiis. a primo ipso rum Rege Uuleano 330 uegea regnasse usque ad Moerim. qui iuxta illos regnabat a. 1350. a. Ch. n., et usque ad Selum alios 34l regnasse per annos i ,340; eosdemque ei ostendisse 345 lignea simulacra, imagines prae se ferentia totidem Ponlineum, quia patre in sillum alter alteri successerant; addebant, tanto illo temporis apatio bla solem ortum esse ad oecidentem, bla inuleem ad

orientem occidisse . Observationea astronomicae Indorum atque S i n e n a i u m ejusdem sunt aut majoris adhuc antiquitalia. Aec

dunt nodiaci cum planisphaerio non ita pridem detecti in templla Tentyrae atque Lalopolis Esne , exetquibus patet, juxta regulas

processionia aequin tiorum a duodecim ferme annorum millibus ea exsculpta esse. - Jam quod attinet ad obaervationes astronomicaa Chaldaeorum, quae ad nos pervenerunt, La Plae eos tendit, eas oelingentia annis non excedere aeram Christianam. neque antiquiorem esse astronomiam Λegyptiorum' . Et sane lamilla, quae de ortu et occasu solis ipat narrasse traduntur, satiaostendunt, quanta suerit veterum Aegyptiorum acientia. Indorum autem tabulas reeentior ea esse adhue, ae ipso Ptolomaeo posteri

res, idem Astronomus evicit 3. Ad Sinenaea autem quod attineti longe probabilius Delam h re censet, eoa mutuatos esse suam doctrinam astronomicam ab Indis primo, et deinde a Muham ania. Accedit, omnes antiquas ohaervationes, illis ipsis fatentibus, perilsae nee nisi a. 104. ante Christum Sse- πι- malen nonnulla monumenta ae praecepta collegisse ad mellendum planetarum motum. et ad eeellpaea determinandas. Idem praeterea D e l a m b r e ostendit, omnes reeensitos populos adhue in insantia scientiae astronomicae versari, nee nisi elementarea aliquot atque imperseetas illius notionea habuisse, vel etiam adhuc habere, quae nee selentiae nomen merentur ε). - Quod autem attinet ad Eodiaeos et planisphaerium Tentyrenae: sunt inter illoa, qui definire conati aunt aetatem eorum, tot aententiae, quot capita. Planisphaerium Lutetium dei lum aeeurato examinavit D e 1 a m h r e. qui decernere non dubitavit, illud Alexandro M. posterius esse, et praesertim Blot, qui ex muratis mensuris et ea leulla deduxit, illud exhibere coeli sormam seu atatum, prout erat a aeptingentia ante Christum annia, addit lamen, illud post aeram Christianam constructum esse. Uerum hae

I. I. M. f. P. II a.

εὶ CL De Iambre, i. c. p. 35o S.

SEARCH

MENU NAVIGATION