Theologia dogmatica catholica concinnata a D.re Joanne Schewtz ..

발행: 1855년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

porro naturae vita animali quidem praeditae, attamen ratione ea rentes, felicitate, naturae vero ratione ac libertate instructae

persectione morali et aliquando beatitate conmua potiantur, in omnibus autem iiisitiita Dei persectio manifestetur. Pro gubernatione itaque mundi divina, nil in mundo accidit aut fit, Deo inscio aut nolente. nil sine justa dispositione.

iiiique sine ratione ac sine, atque per eamdem omnis imprudentia Seu ἄνοια, ac temeritas seu αβουλία, alle Meban lentosisteit und saniosis teit, excluditur, et ideo quoque omnis casus aeque ac sat aliam iis, prout error Manichaeorum , Priscillianistarum et Catharorum ), nec non Gnosti Cortim, quorum illi mala omnia cujuscumque generis a principio malo, hi vero ab aeonibus e Deo emanatis et semper magis ab ipso recedentibus derivabant. Porro licet gubernatio relate ad Deum unus ac simplexactus sit; quum tamen indoli rerum creatarum adcommodari d beat, res aliae in mundo sint ratione ac libertate destitutae, utpote ad fines solummodo physicos destinatae, aliae praeditae, utpote ad moralitatem creatae: duplex quoque mundi gubernatio, physica ac moralis, discerni potest, quarum illa ad mundum physicum refertur, haec ad eiula libera attinet. Gubernatio physica itaque constat in mundi physici seu rerum ratione carentium dispositione et ad sines sibi praesixos directione, atque in ea necessitans locum obtinet instuxus, nec aberrationi datur locus. Moralis autem mundi gubernatio in directione en-lium moralium ad silem suum ultimum consistit, atque vim cogentem Seu, ut riunt, necessitantem respuit. Tandem gubernatio, prout conservatio, physica ac moralia tam ad res simul sumtas, quam ad singulas, et posterior iterum tum ad totum genus humanum, tum ad regnum Dei in mundo visibile seu ad Ecclesiam, tum ad singulum quemvis hominem

refertur, et hinc otiam quatenus omnia una comprehendit, generalis seu universalis, quatenus autem ad res singulas Spectat, specialis, vel vero, uti paSSim receptum est, quatenus ad partes totius, et speciatim ad Ecclesiam refertur, Specialis, et quatenus ad res singulas, nominatim ad singulos homines attinet, specialissima audit.

CL TH. Bostrena. Adr. Manio. I. r. n. I. In GaIland. BiM. PP. T. 5. p. 269.

432쪽

Gubernationem divinam, et quidem tam generalem quam specialem ac specialissimam, seu rerum creatarum tam simulsum tarum quam singularum dari, docent A. quam plurima SS. Litterarum testimonia. Huc a. pertinet loca, quae generalem gubernationem tradunt,

uti sunt: Attiuit pertingit Sapientia) a sine usque ad sinem ortiter sua scilicet potentia vegetans ae movens omnia), et aisponit regit, administrat omnia sua niter gr. utiliter, adeo videlicet, ut nulla res in toto universo reperiatur, quae suo officio non apte iungatur, finique filio non respondeat ). - u, Pater, providentia subernat: quoniam dedisti, et in maririam, et inter fluctus semitam Armissimam navim scilicet dirigendo ae tuendo . - Consi ra opera Dei i. e. persuasus esto, omnia sapientissime omnipotenti Dei virtute disponi . quod nemo Possit eorrisere, quem ille despexerit vel potius juxta textum originalem quoa ille ineurnarit, i. e. nemo potest immutare, quod Deus seri decrevit . In He bona fruere bonis, et malam aiem Praeeare Seu paratus eaespecta): sicut enim hanc, si e et illam feeit Deus φ). Uuaecumque itaque sunt ex voluntate ac ordinatione divina sunt ' , et quidem ita, ut vel minimas et vilissimas res haud negligat, et etiam ea, quae nobis casu fieri videntur, ab ipso sint ordinata. Nonne auo Passeres, ait Christus Dominus, asse veneunt; et unus eae illis non eadet super terram sine patre vestro i. e. Patre inscio et nolente)ν Vestri autem eapilli capitis Omnes numerati sunt '. Et in Ρroverbiis legitur: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur q). b. Specialiin autem curam hominum habet, eorumque sata dirigit. Sit nomen Domini, ait Daniel, benedictum a saeculo, et usque in saeculum: quia sayientia, et fortitudo ejus sunt. Et ipse pro hac scilicet summa sapientia ac sortitudine) mutat tempora, et aetate ad transfert res na, Gigue constituit: αat sapientiam sapientibus, et scientirem intelligenia Nap. 8, 1. Sap. 14, 3.

433쪽

tibus diselytinam . - Psalmista: Dominus in eoela paravit aedem suam: et res num ipsius omnibus dominabitur ).- Sapiens: Non est alius Deus, quam tu, eui cura est de

omnibu a, i e. pro contextu, qui cunctis populis prospicit de debito cuique praemio vel poena '). Non tantum autem universis populis, sed etc. singulis hominibus Deus pro institia benignitate ac sapientia providet. Dominus re sit me, canit Psa it e s, et nihil mihi deerit. In to eo paseuae ibi me eollocavit. S-yer aquam refectionis eati ea vit me: animam meam eonverti t U. e. ovem quasi erraticam ex inviis ad caulas roduxit . De auxit me super semitas justitiae, propter nomen suum i. e. propter semetipsum, quia scilicet Deus Redemtor est . Nam, et si ambulavero in medio umbrae mortis i. e. in mediis periculis, in maximis angustiis), non timebo mala: quia tu mecum es. Vir sa tua, et haeti Ius tuus i. e. pastoralis tua cura et sustentatio : ipsa ms eonso Iata sunt M . Auctor Proverbiorum: Cor hominis visponit viam suam: aea Domini est dirigere fressus ejus D. - Multae eositationes in eorae viri: voluntas autem Domini permanebiι ' . A Domino a tristin tur fressus viri: quis autem hominum intellisere μοtest viam suam 'ν Et Psalmista iterum: mee oeuli Domini super me tuentes eum: el in eis, euis erant super miserie ordia ejus. fit eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame '). - Nominatim docet S. Scriptura, vitae terminum cuique a Deo constitutum esse. Breves dies hominis sunt, numerus mensium Gus apud te est: eonstituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterisne '). - Una autem traditur, fieri hanc omnem divi-

434쪽

na in dispositionem atque hominuiti directionem salva singulorum in agendo libertate et in precando pietate ). B. Quemadmodum conservationem, ita et divinam mundi gubernationem Ecclesia semper tamquam principalem fidei Christianae articulum professa atque contra Aristotelicos ), qui limitem ei lunam constituerant, Epicureos ac Stoicos, nec non Gnosticos ac Manichaeos tu ita est. AN. Patres ubique de ea sermonem instituunt, set Theodoretus singularem librum pro ridentia exaravit; traduntqile. doctrinam de di ina providentia seu gubernatione ad publica si dei dogmata pertinere. Sic Irenaeus ait: Nobis eo νι si tenti hus, quia nihil omnino horum, guae Lacta sunt, et quae si unt, et flent, scientiam Dei fluit, sed per i ι Ilus prori uent i am unumquodque

eorum et hah itum, et ordinem, et numerum, Et uua u-litatem ac eipere et accepisse Pro Priam, et nihil omnino neque rarae, Nec, ut pro renit, factum aut fieri, seu cum masna aptatione et consona uti a sconseientia9 sublimi, et esse admirabilem rationem, et rere inrinam, quae Possit hujusmovi et viscernere, et causas proprias

enuntiare ). - Porro docent, providentiam seu gubernationem divinam in ordine mundi ubiqust conspicuo manifestari. Minucius Felix: Ouia enim potest, ait, esse tam apertum, tam eo essum, tamque Pervicuum, cum Oeulos in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustrareris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, gus omnia natura i syiretur, in Oreatur, alatur, suberne Iur q). - Cl

mens Alex. : Manifesta est) ainina prori aentia exasPectu omnium, guae ridentur, effectorum, quae arte eo natant et sapientia '). - Lactantius: Secundus vero gradus sapientiae est), perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cujus yotestas ae yr O ridentia esseeerit a prin-

435쪽

eipio mundum, et subernet in posterum ). - Nec non, eamdem iii lege morali nobis insita D, atque malorum punitione et bonorum remuneratione ', et in revelatione per Christum Dominum data conspici ). Tandem tradunt, gubernationem Seu providentiam divinam omnia, summa et ima, complecti'; sed Simul agnoscunt, curam divinam pro majori aut minori rerum necessitate aut dignitate, majorem quoque vel minorem dicendam esse Gubernationis divinae necessitatem vero partim inde, quoniam Omnia a Deo Sunt condita partim quia secus frustra ad virtutis studium excitaremur '), repetunt. Ita Patres singuli Ecclesia autem universalis ipsa fidem suam, Deum omnia disponerct atque res singulas et Omnes ad sinem suum dirigere, omnibus suis orationibus publicis, quibus ad Deum confugit, ut a nobis mala avertat aut auxilium suum serat, palam profitetur. C. Denique cum revelatione persectissime quoque consentit Sana ratio. Nam mens nostra, res creatas attente considerans non potest non advertere, Omnia Sapientissime esse constituta et

inter se in , icem disposita, atque res Omnes ac singulas ad certos tendere sines, sibi omnino congruos, ubique ordinem ac sities rebus praestitutos, tiarumque ad illos convenientiam deprehendi, consilium ac rationem manifestari. Id comprobant innumera

varia sγstemata corporum COeIeStium, comprobat noster orbis terraqueus, comprobant res Singulae, minimae aeque ac maxi-

ne ira n. e. 2. Opp. T. 2. p. 129. - Chrysoat. Ad eos, φυι seandati- vuti sunt. c. I. F. Opp. T. a. p. 473. 476- 82. Chr3 sost. I h. c. S. p. 482. - Tit. B o a tr. Cont. Muniea. . a. n. II. In Galland. BibI. PP. T. 5. p. 30 . Id In Pa. s. n. a. T. 5. p. 98 Ss. Id. Aia eos, qui acundialitiati sunI. c. S. P. 482. Ire n. Cont. haer. I. a. e. 25. n. I. p. 223. I. I. c. IS. n. a. p. 3IS. Tertuli. Adv. Iua. u. 2. Opp. V. I. p. 265. - Μinuc. Fel. Octav. e. 1ν. In Gallan d. Bibl. PP. T. 2. p. 390 a.

Origen. Cont. Cela. l. a. n. 74. 99. Opp. T. I. P. 559. 576 a. - Hiero ny in. In IIubae. I, Ia. Opp. T. o. r. 60 . - Ire n. Cont. Aner. I. s. e. IS. n. a. p. 316.

28. Diuitigod by Coos e

436쪽

mae, Comprobat earum mutua necessitudo. Quod quidem valet de mundo physico. Ast et ordinem mundi moralem dari, tam

Certum est, quam certum ac evictum, legem moralem nobis non frustra esse insitam, redemtionem ac revelationem non frustra

tactam. duae ratio dissimularo haud potest. ΕX altera parte autem simul necessario iii telligit, omnia, quaecumque in mundo dantur et siunt, contingentia esse. Duum autem omne, quod contingens est, nonnisi per voluntatem entis absoluti exsistere queat: necessario ratio omnem mundi dispositionem ac moderationem ad Deum refert, idqtie eo liabenti iis, quum perspiciat, si Deus non guberIiaret mill durii, Omnia lato regi debere; quo semel admisso libertas, atque omne honi et mali discrimen tolleretur, nullusque praemio vel supplicio esset locus, sed parata nasceretur ad omne facinus audacia, omnisque moralis ordinis

Accedunt luculenta vestigia divinae providentiae in historia populorum, praecipue populi Judaici atque Ecclesiae, nec non singulorum virorum, uti Josephi, Moysis, Pauli, etc.. imo in vita propria cujusvis hominis.

Observ. Etiam gubernationem mundi omnibus personis divinia ad Aeribendam esse, non potest ex iis, quae supra de relatione SS. Trinitatis ad opera divina externa dicta sunt, esse dubium. Hinc et revera a SS. Patribus modo SS. Triadi modo Patri modo Verbo tribuitur.

g. I . noauu gubernationi M.

Mundus, licet unus, in duas tamen abit partes, a Se essentia diversas, mundum scilicet physicum et moralem; quorum ille, titpote rebus ratione carentibus constans, necessitati paret, hic vero, naturas intellige lites comprehendens, libertate ad

437쪽

finem suum tendit. Quapropter et, ut supra jam monuimus, gubernatio divina, quum pro Summa, quae Dei est, Sapientia indoli rerum convenire debeat ac adcommodari, Spectata harum natura, alia mundi physici et alia mundi moralis sit necesse est. Et hinc gubernatio physica, sequens naturam rerum ratione ac libertato destitutarum, vim necessitantem in easdem exserit, ita ut non possint non sinem sibi praestitutum Obtinere, ut pariter jam supra diximus . Gubernatio vero moralis, naturam libertate praeditam respiciens, tribus quodammodo constat partibus sive actionibus, ipsaque enicitur: primo, ut omnes Omnino homines seu naturae rationales sinem suum, moralem persectionem seu conjunctionem cum Deo, summo Bono, Con Sequi

possint: deinde, ut illi, qui sincere voluerint, illam revera consequantur; tum, ut omnibus aliquando dignitali ipsorum condigna sors contingat. Quaevis alia mundi moralis gubernatio aut libertatem nostram laedit, aut Deo est indigna. Quod autem ad ulteriorem modum gubernationis mundi divinae attinet: ipsa, uti rerum conservati O, partim mediata, partim immediata est. Si enim gubernatio per omnia immediataeSSet: necessario subsistentia rerum, qua tamquam substantiae a Deo diversae. seu per se, voluntate ipsius exsistunt, tolleretur. Si vero per Omnia tantum mediata obtineret: aut naturae

intelligentes deberent desinere esse liberae, aut vero fines divini possent everti. Gubernat itaque Deus mediate mundum physicum per leges naturales, quibus Vires rerum creatarum omnium adstrinxit, et etiam mundum moralem per legem moralem, quam nobis per rationem et revelationem tulit; sed gubernat etiam mundum immediate. Etenim quoniam homo sibi relictus nunquam ad sui conscientiam. et ideo etiam Dei cognitionem, cultumque evectus suisset; porro quia ipse per abusum: Iibertatis mundi ordinem moralem ac physicum perturbavit, imo, quantum in ipso erat, destruxit; atque in Super et nunc homo consilia divina per eumdem libertatis abusum irrita reddere, absolute loquendo, potest: necessarium erat a C e St, ut Deus per revelationem primaevam educationem hominis in se Susciperet, atque per revelationem subsequam datam et conservatam ordinem per peccatum disturbatum restitueret, et ut Continuo, quam primum per perversam hominum agendi rationem consilia sua everti possent, actionem externam, illaesa liber,

tale, immediata pariter sua efficientia imp diat, vires aut etiam Dissiliam by Corale

438쪽

vitam mala meditantibus auferendo, ut in Sodomitis et Aegyptiis Israsilitas persequentibus factum e St. aut occasionem peccati removendo velut in Saule , aut vero majorem potentiam Opponendo, ut in Absolone accidit M). Ex hac gubernationis divitiae descriptione porro intelligitur, quod per eam Vis, IIecessitasqtio nobis minime inseratur. seu libertas nostra haud tollatur, quamvis Deus in suis dispositionibus nunquam saltatur. Νam, ut diximus, Deus mundum moralem gubernando non nisi efficit, ut conseculio sinis nostri ultimi cuilibet reddatur possibilis, set solummodo eo S, qui UO-luerint, ad huncce adducat. Hinc nemo salutem suam, nisi Voluerit, consequitur. EX altera parte autem, licet homo libertate sua abutendo sines quidem, etiam quos Deus absolute vult, irritos reddere posset: quum usus libertatis non ad interna, quae ad nos attinent, restringatur, sed et in essectibus externis locum obtineat: id tamen nunquam eveniet, quoniam effectus eX- terni, consiliis divinis contrarii, illaesa voluntatis nostrae libertate praepediri ac tolli possunt, et etiam a Deo praepediuntur ac tolluntur. Neque asseri potest, saltem in iis, qui saluti suae operam non navant, Deum consilio suo frustrari; nam sinem illum ultimum, quem Dens absoluto intendit, ut se scilicet persectum, sancium ac justum in no his exhibeat, in

quovis assequitur; sinem autem pro Ximum, moralem nostram persectionem, cui desumus, aut a qua descimus, non vult absolute, sed tantum hypothetice, eatenus Scilicet tantum, quatenus nos voluntati ipsius obsecuturos esse praevidet. Caeterunt etiamsi vera indoles necessitudinis ejus, quae

obtinet inter libertatem hominis et providentiae Seu gubernationis divinae efficacitatem intellectui demonstrari, ab eoque plane comprehendi non posset: neutram tamen ideo in dubium

Oeare poSSemus; cum utraque manifesto per revelationem divinam tradatur, imo per ipsum sensus nostri intimi atque rationis testimonium sit evicta, ut nemo sanus suique conscius persuasionem de sua libertale deponere, aut vero necessitatem

gubernationis divinae in mundo contingenti negare queat;

439쪽

quuntque nos insuper minime latere possit, quam plurima dari in humanis, aliisque rebus, quorum modi intelligentiam nostram sugiant, quamquam ipsa Sint certissima.

Quod si vero Deus sanctissimus, benignissimus ac justissimus guhernat mundum: quomodo mala in mundo exsistere possunt, tam moralia quam physica, quorum illa persectioni morali, ad quam naturae rationis participes a Deo creatae sunt, repugnant, haec autem earumdem et reliquarum felicitatem impediunt aut tollunt, et ideo cum sanctitate ac benignitato divina reconciliari haud posse videntur et quomodo tanta an o-malia ac inaequalitas sortis externae in singulis hominibus cum eorum dignitate morali saepius deprehenditur, ita ut dum justi summis premantur malis, improbi affluant omnis generis bonis Attamen non Sunt haecce talia, quae cum divina providentia componi non possint; licet sides in antecessum persuasissimum habeat, mundum non obstantibus illis malis atque illa felicitatis disconvenientia esse Deo provido, Sapientissimo, benignissimo ac sanctissimo dignissimum. duod jam primo ad exsistentiam mali moralis seu peccati attinet: haec ex iis, quae supra de modo gubernandi mundum moralem disputavimus, prorsus nullam parit difficultatem. Nam Deus peccatum non efficit, sed tantum permittit, idque solummodo propterea, quoniam secus homini libertatem adime. re, et ideo omni dignitate eum exuere deberet; illa enim instructi sumus actionum nostrarum domini, ad honestatem ac virtutem sectandam idonei, cui absolutum inest pretium, et per hanc ad felicitatem eniti possumus inenarrabilem. Quodsi autem liberi sumus: possibilitas a nostro filio aberrandi seu peccandi nobis data sit necesse est; haec enim ad naturam entis rationalis siniti necessario pertinet, et ab illo, quamdiu in praeparationis stadio versatur, abesse prorsus non poteSt. Quo ad mala physica vero in mundo observandum est: 1. Malum saepe non est, quod malum nobis in praesentia esse videtur; quin imo quae a nobis, caligantibus . oeulis res contemplantibus, mala aut nociva existimantur, ad totam rerum Compagem relata, sunt necessaria, et non raro nobis-

440쪽

met ipsis prosci a ). Omnia enim inter se aptissime sunt conneXa, nos autem. qui totum perspicere non possumus, deformitate partium facile offendimur, assimilati iis, qui intrantes

Oiscinam alicissi is artisicis rationem ac usum variorum instrumentorum haud iii tolli unt, aut qui legere nescientes monstrosas sormas litterarum in charta depictarum rident. Displicet sane color niger, Sed in pictura cum toto pulcher est 2. In mundo, in qlio regnat peccatum, mala physica prorsus sunt necessaria, partim ad homines peccantes puniendos, partim ad eos emendandos et ad altiora evehendos, quum virtus dumtaxat per varia rerum discrimina exerceatur ac perficiatur . Denique 3. etiam hoc non est praetermittendum, in mundo creato nil absolute persectum esse posse. 0uaecumque a Deo facta sunt, bona quidem sunt, sed haud sabsolute) perfecta; bona, quia a Deo, imperfecta, quia saeta. 0uoad disconvenientiam tandem inter hominis internam

dignitatem atque externam ejus sortem advertendum est: 1. Non omnes, qui videntur justi ac probi, revera Remper justi Sunt: et ita etiam nequaquam omnes, qui mali habentur, vere improbi sunt. Homo Cernit, quae parent, Deus autem intuetur cor. Quapropter et monet Apostolus: Nolite ante tempus judicare, guoadusque veniat Dominus M).2. Vera virtus jam remuneratione interna, animi scilicet iranquillitate ac heatitate, quae in his terris sane bonorum omnium est maximum, et una suavissimum aerumnarum lenimentum, atque saepe etiam externa felicitate non caret Impius vero, quamvis Commodis, voli Iptatibusque affluat, vera felici. tate, Veroque gaudio privatur, utpote pectus remorsibus conseientiae dilaniatum ubique secum gestans, et in Super non raro, licet saepe post longum intervallum, r s suas secundas in adversas commutatas, Ribique inflictas poenas promeritas videt').

SEARCH

MENU NAVIGATION