Theologia dogmatica catholica concinnata a D.re Joanne Schewtz ..

발행: 1855년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

bus est circumscripta: etiam voluntas et potentia illimitata esse nequit, et hinc neque ad creationem, neque ad gubernationem, neque ad miracula sussicit Angelos esse immortales. in SS. Litteris de industria

quidem non traditur; attamen tamquam certum ac indu hilatum, utpote ex eorum indole spirituali sponte sua conSequens, Ponitur, atque ignem aeternum diabolo ejus lite angelis paratum esse et immines post moriem ultra non morituros aequalessore Angelis declaratur. Patres autem constanter, Angelos esse substantias intellectuales et immortales, asserunt. Sunt vero Angeli immortales non eo sensu, ac si ab iis, utpote pro sua natura morti obnoxiis, singulari beneficio mors praecaveretur, sed et non illo sensu, quasi prorSus non possent etiam non EXsistere, adeoque ab omnipotentia quoque divina destrui nequirent, sed eatenus, quatenus natura eorum exigit, ut non

intereant, aut corrumpantur.

In hisce, quae hucusque exposuimus, licet omnia haud sint dogmatice desinita, omnes tam Patres antiqui, quam Theologi posteriores conveniunt. Si autem quaeritur, utrum Angeli Sint corporali, an vero Spiritus puri: Patres in diversas abeunt

sententias.

In SS. Littoris quidem Angeli et daemones, ut ex lo- eis citatis adparet, diserto spiritus compellantur, et etiam desi-

Quoniam tamen Apostolus quoque corpus Spirituale, σῶμα πνε ματιμον, Commemorat: non videtur ex illa Angelorum, licet constanti, cognominatione saltem necessario sequi, Angelos pu- rOS, Omnis omnino corporis expertes, esse Spiritus, quemadmodum etiam non ex eo, quod Paulus Angelos vocet τα αορατα inrisibilia q), in oppositione reliquarum rerum . quas τα οραται. s. n. 6I. Opp. T. 2. c. 306. Proprium Deo quia uliud, quam eoonitio futu- rommy - Aug uatin. De rer. Dei I. a. e. s. n. 4. Opp. T. z. e. 124. Pui enim non est yraeaeius omnium futurorum, non est utique Deus. Cf. ne arris. e. s. n. s. T. 6. z. 50s. - Chrysoat. Hom. IS. in Isau. n. 2. OpP. T. η. p. 112. - Hiero n. In Dan. 2, s. O. I9. as. Opp. T. S. e. 628. 62s. 833. - J. Damascen. De AE . orth. I. a. e. a. Opp. T. l. p. I 58. - cone Tolet. I. a. 40o ean. Λ. Μ anal. II. Cone. T. 2. c. Iso . Cf. a. Damaac. De std. orta. l. 2. e. a. Opp. T. i. P. I M.

462쪽

dicit: quamvis negari nequeat, ite unicum quidem locum in M. Scriptura ostendi posse, in quo vocabulum spiritus, ποευμα, de natura rationali sensu non proprio adhibeatur . et ne unicum quidem, ubi vel levissima corporis Angelorum mentio injiciatur, aut ubi homo simili ratione a nobiliori sui parte spiritus adpelletur, quin lino illud saltem tamquam certum as Sumendum esse videtur, communem tempore Christi aiidastorii in suisso fidem, Ana elos puros esse spiritus, quoniam in hocce Sen SuAngelorum exsistentiam Saddit casti inficiati sunt, dicentes, ut

Lucas Scribit, seu esse resurrectionem, i. e. animaS immortaleS, neque Anselum, m que 'iritum Ex altera parte autem Certum quoque est, ex loco Geneseos: Cretentes silii Dei sitius hominum quoia ess ut pulchrae, aecmerunt sibi uxores ex omnibus, quas elesserant ' , nec non ex variis illis ad paritionibus

minime colligi posse, ut quibusdam visum est. Angelos corporibus praeditos esse: quum sub siliis Dei in loco laudato nequaquam Angeli, sed posteri Selli intelligendi sint ' , et in locis illis, in quibus do ad paritionibus Angelorum sermo est, minime narretur, Ingelos in propriis corporibuS se Spectandos prae-

E Patribus alii Angelos plane corporeos, eX corpore Sei-lie et aethereo, ut Angelos bonos, aut asireo, ut AngeIOs malos, constantes. videntur habuisse. aut saltem ex corpore. subtili pariter, et spiritu Compositos esse tenuerunt, ut auxit nus

463쪽

men potius sententiam suam Suspendit. Alii vero Angelos spiritus puros Reu ασωμάτ-ς, i. e. Corporis omnino, sive crassioris sivΘ subtilioris, expertes esse

tradunt. Ad hos pertinent: Ignati iis ' a. 107. . qui Angelos

ασω μπους φυσεις. ineor oreas naturas vocat et Gregorius

quam spirituales substantias non circumscribi loco et finibus,

tamen proprietate naturae finiri ait: Basilius st 3793. qui

e. 12. De Gen. ad nit. I. a. c. IO. n. Id. T. a. P. I. e. 150. In Pa. 8a. n. Iy. T. 4. C. 912. De eir. D. I. s. c. 6. T. z. c. 20 . I. 2f. c. I . c. 63I. De Trinit. I. a. e. f. n. a. T. . c. 795. Serm. 2γγ. e. s. n. s. T. S. e. III T.

464쪽

licet semel Angelum spiritum aerium, aut lynem immaterissem esse dicat, tamen alibi iterum Angelos simplices ac ineorporeos

esse asserit ); Gregorius Nyss. t 396. ), qui Angelos

ασωματον κτίσιν, incorpoream creaturam, nominat; Gregoriit a

Nag. st 389 , qui naturam angelicam mi ην καi ασώματον, i telligibilem et ineorpoream, vocat ); Eusebius Caes. t 340),

qui Angelos esse ait incorporeas quasdam et intelligentes, ae Grinas virtutes, Anselos et Archanyelos, materiae e ertes, et ab

omni parte μuros omnino spiritus A); Epiphanius t 403. :

Theodoretus t c. 457. . qui asserentes, Angelos Memina

rum commercio pollutos esse, restitans ex eo argumentatur, quod corporis expertes substantiae, carnes non habeant, et manna panem Angelorum vocari ideo, quod ea vescantur Angeli, negat, siquidem incorporea natura cibo non met ' : Proco

465쪽

secundum quem Anselus est substantia intemseris, 'erpetuo motu, nec non arbitrii libertate praealta, eo oris expers, Deo serrima, immortalitatem in natura Dei munere consequuta, quamvis cum Deo comparatus crassus et materialis dicendus

gelos simpliciter τους ασωμάτους nominant ). Concilium vero Nicaenum II. desinit: Honoramus et

salutamus, ae honoranter ad ramus, τιμ τικως προσκιννοτμεν, imasiuem - sanetorum etiam et in eorpore Ortim Anyeω-rum ); atque Conc. Laterari. IV. statuit, Deum ab initio utramque naturam, Spiritualem et mundanam, angelicam videlicet et corporalem, et deinde humanam tamquam ex utraque communem condidisse Quibus quum spiritualis natura Corporeae opponatur, atque animae nostrae simplici aequalis ponatur, non obscur significari videtur, Angelos neque esse Corpora, neque corporibus implicatos. Attamen negari non potest, neque Concilium Νi a iiii in neque Lateranense sententiam quoad quaestionem nostram pronuntiare voluisse. Νam Concilium Nicaenum hoc unum lantum definire intendit, Angelos colendos esse, eortimque imagines, cum visibili specie adparuerint, esse habendas, minime autem etiam quidquam de na-

466쪽

tura Angelorum statuere. Unde, quamvis incorporeos 4ngelos vocaverit, tamen epistolam Joannis Thessalonicensis haud reprobavit, licet in eadem legatur, Angelos esse subtiles cor ore, et aereos et lyneos, quia Ostenait, quoa et Avelos oporteat plui, quoniam circumscriyli sunt, et reluti homines apparuerunt ). Et ita quoque Concilium Lateranense nonnisi id sibi proposuerat, ut utriusque naturae, lain quae digitur corporea quam quae adpellatur spiritualis, Creatorem unum Deum esse contra recentiores Manichaeos adstrueret. Caetera vero ex recepta per id

tempus Opinione intexuit ). Verum nihilo secius post illam Concilii Lateranensis desinitionem publicatam altera opinio pedetentim inter Catholicos obsolevit, ita ut, si perpauci excipiantur ' , vix sit, qui eam defendat: quum scilicet Concilium, licet consilium praecipuum non habuerit definiendi, Angelos haud

corporatos esse, tamen quae desuper protuletit, ex Suo tenore praeter omne consilium prolata dici nequeant. Certum itaque esse videtur, ipsa ratione Sustragante, quae ut supra jam monuimus, prout naturam corpoream Per Se Subsistentem videt, ita alteram hominis partem, Spiritum pariter per se exsistere, conjicit, Angelos propria corpora, humanis similia, non habere. Duum tamen Angeli minime ubique sint praesentes ac immensi, Sed in certo aliquo loco exsistant, licet non circumscriptive, ut Munt, attamen des nitive ' , et localis praesentia adstricta esse videatur corpori: non videntur aberrare a vero, qui Angelis non proprium quidem et ad eorum naturam necessario pertinens corpus, sed assumttim ac eXtraneum

tribuant, quo ut veste quasi induti locales reddantur

467쪽

0uod tandem ad exsistendi modum Angelorum In loco atque motum eorumdem attinet: dumtaxat hoc statui potest, Angelos loco desiiliri, id est non ubique, sed in certo loco esse, quin tamen sint circumscripti, ita ut instar corporum in illo in- exsistant; porro eosdem non tantum in loco σχέσει καὶ μεργείs, habitudine et rirtute, esse, sed etiam ouσία seu substantia, ita tamen, ut non tam loco contineantur, quam potius locum aliquomodo contineant: atque moveri ipsos Ioco, ita ut non eodem momento simul in pluribus exsistant, neque ab uno in alterum tendant, quin per interjectum transeanti

Omnes Angeli natura sua, ut mox vidimus, praestantiores sunt hominibus; attamen ideo nequaquam autumandum eSt, eos omnes prorsus ejusdem esse conditionis, et inter se haud esse, nisi numero distinctos. Verum potius quemadmodum ingens datur rerum Sensibilium numerus, variique earum gradus ac Drdines, ita quoque, ut revelatio divina tradit, permagnus est Angelorum coelestium numerus, variaeque Sunt eorum Classes.

Haec quidem certa sunt. Quae autem ulterius quaeri possunt, quot scilicet numero Angeli sint, quaenam porro sint Angelorum classes seu ordines, qualesque cujusvis ordinis dotes, divina revelatio haud docet. Ingentem Angelorum multitudinem esse, addubitari nequit Christus enim affirmat, si necesse fuerit, ylus quam duodecimissiones Anselorum impetrare se a Patre posse Paulus memorat multorum millium Angelorum frequesntiam D. J u das scribit, Dominum Angelorum millibus stipatum ad judicium esse

venturum ' . Et Joannes: Auriri vocem Anselorum multorum in cireuitu throni, et animalium naturarum vivarum in et seniorum, et erat numerus eorum 1ιvριαδω μυριαδων, καὶ

δων ' . Quibus verbis innumerabilis multitudo significatur, quam latiniis Interpres ita concepit: Et erat numerus eorum millia millium; sic enim incertus numerus, et propemodum in sinitus exprimitur. In A. T. autem commemorantur mi ιι ia Sane to-

468쪽

rum, i. e. Angelorum, qui cuili Deo apparuerint currus Dei uecem millibus multiplex, millia laetanlium eae ercitus eo e Ii R). ut Propheta visionem. quae sibi contig rat, describens narrat, millia millium Domino ministrasse, et ae-cies millies e entena millia ei adstitisse ' . Uuibus consentiunt, quae Patres unanimi oro de innumerabili Λngelorum numero ad Strii lint β). Quantus tamen numerus Angelorum sit, tam parum potest definiri. ut ne conjecturae quidem sit locus '). Non minus autem porro certum sest, inter hos tam magnae multitudinis Angelos alios aliis esse superiores, eosque C Erti S Drdinibus esse attributos. Commemorantur enim in SS. Litteris praeter Angelos, quorum persi equens sit mulatio, Archan

tiones, Principatus, Potestates, Virtutes '). Hos eadeo diversis nominibus insignit Os 4ngelos omnes ejusdem osse conditionis ac di enitatis, nemo probabiliter inseret: alioqia in non oportuisset illos divorsis nominibus distingui.

0uapropter et S S. Patres unanimiter varios ordines assumunt ), licet in eo, quot praecise exsistant, quomodo Se eX-

opp. T. 20. p. 292 s. Alii ex parabola centum ovium existimant. Λngelos lia se habere ad hominea ut nonaginta novem ad unum; alii sicut novem ad unum, aeeundum alteram parabolam drachmarum decem; alii ii sitiali am hos numero esse putant, alii elei tos ad aetor nam se licitatem totidem fore censent, quot Angeli prolapsi sunt; porro Λ ii celoriani tertiam partem cecidisse, Apocalypseos liber quibusdam videtur Ostendere. Ast haec opinionum di versitas ipsa dumtaxat humanam inscitiam ontendit. l. Theaa. 4, 15. Jud. s. εὶ Gen. 3, 2 . Exod. 25, 18-2l. 2. Paral. 3. z. 10-14. 3. Reg. G, 2 35. I. Paral. 28, in. Ps. 79, 2. ΗΜ. I. EZecti. 10, 1-22. φὶ Ia. 6. 2. Ο Cf. ROm. 8, 3'. Col. I, 16. Ephes. I, 21. 3, 10. I. Potr. 3, 22. CL P e ta v. De Ang. l. 2. e. I. De closm. theoI. Ant . IT . T. 3. P.M SE.

469쪽

cipiant, et qua ratione inter se ilis erant. num scilicet omnes eamdem specie naturam habeant. ut homines, et eorum diversa dignitas ex personali tantum merito sit repetenda ), an vero sicut diversi sunt ordinis, ita et diversae sint speciei, i. D. nativis animi qualitatibus distincti ), minime inter se consentiunt Et sane, quae quoad has quaestiones statu utitur, in meris conjecturis plus minus posita sunt. Dionysius, cujus libri sub nomine Areopagitae saec. V. vulgati sunt, primus novem ordines seu cli Oros Angelorum Posuit, quos in tres hierarchias seu clas.ses distinxit, ita ut essent in I. hierarchia Grayhim, Cherubim, Throni, in 2. hierarchia Dominationes, Virtutes, Potestates, set in 3. hi rarchia Priticipatus, Archanyeia, Anseli ). dem postea docuerunt regorius i l. '), et qui post

eum S 'cliti Sunt. pasene omnes: tametsi Singuli ordines non ο dem loco ab omnibus collocentur.

Quo ad quaestionem aulem. quid discriminis sit inter singulos illos ordines, scribit ugustinus: Esse itaque Sedes,

Dominationes, Princi 'atus, Potestates tu eo festibus amaratibus, sirmissimc eresto, et is erre ivt r se aliquist, incubitata si teneo. Sed - quaenam ista sint, et quid inter se differant, nes io '). Similia hal, set Ioan . Damascenus de discrimine Angelorum, sive essentiali sive non. Ae quoad essentiam qui sem, ait. aequalesne sint inter se, tin disyares, compertum non est: solus hoe seit Creator illorum Deus, qui universa e loratauo it

Quo ad angelos malos autem id solum constat. esse aliquem qui tamquam dux ac princeps in reliquos daemones ac im-

s. s. I. T. i. p. 7 .

470쪽

pios durum et ignominiosum imperium exerceat, et sub quo iidem tamquam suo capite contenti, regnum tenebrarum et iniquitatis constituunt. SS. Litterae enim diserte loquuntur de principe daemoniorum ), qui vocatur quoque Beelzebub ), prineeps hujus mundi , Deus hujus saecuti ), araeo, semens antiquus q), Beliaι '), iliabolus κατ' '), etc. ejusque imperium imperium mortis dicitur '), utpote qui mortem generi humano intulit, illudque captivum tenere studet ad suam voluntatem '). Verumtamen haec non ita sunt accipienda, ut opinemur, divisum habere Deum cum diabolo imperium, quod impiissimum saperet Alanichaei sinum. Nam sicut Dei verbo omnia condita

sunt, ita quoque certum ne inconcussum est, ejus Noluntate omnipotenti omnia gubernari. nilqite daemonem sacere posse, nisi volento aut annuente Deo.

Secundum divinam revelationem, ut eX. hucusque disputatis luculenter patet, dantur Angeli boni atque mali. Quando autem sacra revelatio docet, praeter Angelos bonos malos quoque seu daemones eXsistere, longe ab strrore Manichaeorum et Priscillianistarum, nec non Gnosticorum quorumdam abest, ut radat, daemones natura sua malos esse, sed potius sententiam oppositam, Angelos videlicet omnes bonos creatos esse, exhibet, ab illa opinione salsa prorsus abhorrens. Etenim x. quod ad SA. Litteras attinet: haea. diserte tradunt, opera Domini cuncta valde bona, seu persecta esse ' , ita ut Deus prorsus nullo modo auctor

mali dici possit; atque

SEARCH

MENU NAVIGATION