Hierophyticon sive commentarius in loca scripturae sacrae quae plantarum faciunt mentionem distinctus in duas partes, quarum prior de arboribus, posterior de herbis dicta complectitur. Auctore Matthaeo Hillero ... Cui accedit praefatio Salomonis Pfis

발행: 1725년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

rutae 8c alia nonnulla minora sunt 3 Cum autem creverit majus est omnibus oleribus , id est , maximum omnium , leu unum ex maximis omnium, ita scilicet ut fiat arbor , id est, arbuscula. Lignescit enim stipes eius , & in locis maxime calidis longe lupra humanam assurgit proceritatem: ita, ut volucres habitent in ramis ejus, non tam nidulandi causa , ut quidam translulerunt, s neque enim nidos in eis faciunt) sed potius insidendi & versandi, multum enim delectantur granis ejus. Alteram similitudinis partem supprimit Christus , quasi dicat: Ita dc doctrina Evangelica, in mundo seminata, inter omnes doctrinas abjectissima erit, dc minima, quantum ad pompam eloquentiae, ationum naturalium apparatum , saecularem praedicantium auctoritatem , utpote Judaeis

scandalum . gentibus stultitia. Sed semel sparsa non ehulliet insolia & herbas , sicut doctrina Philosophorum , quae nihil mordax aut vividum habet , sed crescet in arborem firmam , longe ilateque fusam; quia firmitate , soliditate, celebritate, aeternitate, & sediantium multitudine, omnes omnino doctrinas superabit, ita ut volucres coeli, id est , reges ec principes , vel quicunque ad coelestia subvolare volent, sub umbra ejus victuri sint. Idem ergo significat haec parabola , quod illa Danielis de lapide , qui

Crevit in montem implentem universam terram. Proprie enim

hic significatur Evangelii progressus a parvis initiis in prodigio

sam magnitudinem. III. SINAPIS GRANUM, FIDEI MIRACULOSAE

Caetero Sinapis granum & Fidei comparavit Christus, Matib. II: to. Si tantum Mei habueritis , quantum es granum Sinapis, sdixeritis huic monti, migra isthine illuc, migrabit, nihilque non poteritis. Loquitur autem non de fide justificante, sed de fide mira- Culosa, i. e. in patrandis miraculis exercenda, & ad illos, qui de miraculis edendis mandatum habuere , Apostolos. Spiritualiter

etiam ad nos accommodatur Salvatoris verbum , ut tum transferre dicamur montes , cum altitudinem tentationum diabolicarum fide superamus. Acuta magis quam solida est sententiae Christi explicatio, quae legitur in Harmonia Evangelica in Usserit libris reperta , cujus Auctor granum Sinapis confert cum fide in Deum vera δέ ardente , Sycomorum , quae nucleis carens fructus

572쪽

fructus edit dulcissimos, nec fluctibus marinis, utpote terrae inta fixa , vexatur, Christo virtutibus foecundo , & peccati labe pravaeque concupiscentiae insultibus vacuo , Discipulos comparae mari intempesto , affectuum pravorum sordes subinde ejicienti. Hos igitur vera fide praeditos precari posse: O vita Iesu Christi, ades quaesumus, cum ramis, caudice & radicibus tuis,& in naturam te noliram insere, ut fructus edat, quos ipse edidit Dominust Ita vero futuros Christo quam simillimos, & hoc faciendum omnino ipsis, si vulgaribus Mosis discipulis vivere deinceps velint beatius.

CAPUT XU.

SUMMA.

Nardus, spicata radix est. Verah cera ubi nascatur y Optimis AEnae. Nardus hieraglyphicum Mei. Mesab amplexum Ionat. Nardo discumbentium caput pedesque veteres ungebant. Narrinum tinguentum Laodiceae laudatissimum. Nardus adulterara. Maria Lazari soror, quo Me Chrisum unxerit nardo pI. NARDus SPICATR RADIX EsT. Nardum ossicinae , nardi spicam appellant. At spica non est, quae in culmorum summitate oritur, sed radix , quae spicae figuram habet. Complures enim ab una basi oriuntur spicae, perinde ac in lilii aut allii radice , verum capillaceae ac Comosiae, Colore ferrugineo , plurimis una parte capillamentis, odore haut injucundo. Matthiolus ad lib. I. e. 6. Disse. Quatuor plantae nomen nardi gessere, nardoque Indicae Cognomines eXtiterunt, cum tamen nihil haberent , cum illa nardo timile , nisi odorem. Saliunca, neris, phu , di asarum. Prima ex his Celtica Nardus appellata , secunda Montana nardus, duae sequentes agrestis nardi adpellationem nactae sunt. Salmas p. II. Prol. HII. Iair. II. UERA Diuitiam by Cooste

573쪽

EX SIGNls COGNOSCATUR.

Uera &sincera nardus est quam Indicam sive Gangeticam vocat Dioscorides, a Gange fluvio, apud quem enascitur. Oprima, curta, levis, lanugine luxurians , ex flavo susica , recens firmaque & flagrans , sapore ad radicem Cyperi accedens. Hermannus G Ma ius v. Valent. Hs.s l. lib. O. c. I 3. Nardus vel nam dinum unguentum , quod optimum suavissimumque esse docet Athenaeus , hieroglyphicum est fidei , qua in animis fidelium reperta , Christus maxime delactatur.

Cant. I: IE. Interea, dum Rex in circumdatione, id est, in amplexu suo, nardus mea edit odorem suum. I DI Junius & Tremellius reddunt in accubitu sevo, id est in coelis, dum Ecclesia peregrinatura Domino. Sed ipsum I n a III circumdandi verbo, PDI. 22: I7. 2Gr. Α: 3.) deductum , circumdationem, vel, ut dicam latinius , amplexum sonat, ideoque vertendum : in circumindatione sua , quo etiam sensu accipiendum est I Reg. 6: 29. Sed omnes parietes ejus fuerunt in circumdatione, id est in amplexu, caesurae, cum sculpturis Cherubinorum, palmarumque N apertorum sorum infrinsecus N extrinsecus. & 2 Reg. 23: s. in oppidis Padae, Nin iis locis quae circumdederunt Hierusobma. Coccejus IV p reddit, circumquaque caelavit, contra dictamen accentuum. Penaculum enim est V p , nec in praeterito Cal, hoc ejus positu &hac forma, accentus retrahitur. Sensus dicti mysticus: Interea dum Regis Messiae circumfundor amplexibus dum propensissimi amoris ulnis me circumdat, nardus mea edit odorem suum, fides &amor meus largiorem spirat odorem , undique disiuium 2 Cor. a: I . Philip. 4: I 8.

Nardo etiam discumbentium caput pedesque , corpora item laneranda, antiquitus ungebant. Sic Maria Bethanensis , non illa Magdalo oriunda Magdalena, Laetari & Marthae soror, accepto

libra unguenti Nardi psicae , musti pretii , unxit pedes Pese, extersi pedes ejus capulis suis, domus autem impleta es odore ungue , Ι ti.

574쪽

HIEROPHYTICI PAR s ALTERA ti. Accepta libra unguenti, quod incluserat, ut Marcus mem

rat, alabastro, id est , pyxide ex alabastri te lapide, quem , inquit Plinius lib. xxxv I. c. 8. cavant ad vasa unguentaria, quo niam optime servare incorrupta dicitur. Βαρυτιμον seu valdc Pre

Iiosum unguentum fuisse intelligitur tum ex pondere, quod libram implevit, tum ex loco, unde asserebatur. Illis enim tem poribus, unica fuit urbs Laodicea, quae unguentum hujusmodi Cum laude conscccrat, nec multo ante Galeni tempora in aliis etiam urbibus cepit fieri, quod commendaretur, & quod esset πις ων aut sincerum. Adulterari enim nardum potuisse, stibio cum aqua aut palmeo vino in i pistationis ponderisque causa inspirato, Dioscorides tradit lib. I. e. 6 Plinius autem adulterari ait,

pseudo nardo, id est, lavendula , radice Cypiri, Cyperive radice, permixta & gummi ponderis causa , & spuma argenti & stibio. lib. I 3. c. I. Unxit co unguento pedes Jesu, quod utpote liquidum, ut scribit D. Mattharus, super caput discumbentis, fracto alabastro effuderat, partim, ut capilli ejus perfunderentur, Par

tim ut inde in vestes totumque corpus deflueret, idque non deli- Ciarum cause neque ad luxum , ut Graeci veteres, quos in unguentorum usu fuisse curiosos & nimium diligentes, hoc est indicio , quod privatim unicuique parti corporis idonea scirent. Nam ut Antiphanes apud Athenaeum prodit, unquento AEgyptio liverunt crura & pedes, Phoenicino buccas & ubera , Sisymbrino vero utrumque brachium , amaracino supercilia di comam,scrpillino cervicem atque genua : Irino rosaceoque, ut ibidem Cephisidorus , perfricarunt corpus, & seorsim pedes baccharino. Atian. Dinos lib. xv. p. 689. Non, inquam, ad pudendum hunc luxum Dominum unxit Maria, sed ad testandam personae dignitatem, & suam de eo fidem, quem Filium Dei vivum crederet, non minus quam soror ejus yohan. xi; ν7. & gratitudinem de acceptis ab eo beneficiis & ferventissimum amorem , cui nullus sumtus videretur satis : nam , ut Augustinus lib. 3. de doctr. Cissum cap. I t. in omnibus talibus non usus rerum , sed libido utentis in culpa est.. Porro addit Johannes quod unxit pedes Jesu, ut ita totus in sepulturam ungeretur, di quod extersit capillissuis , ut ita, quod mulieribus solet esse percharum , dc praecipuo Orna mento, pedibus Domini sui subjiceret. Extersit autem pedes..

non ab unguento, sed a pulvere oc sordibus ut ungi possent: est

enim Diqitigod by Corale

575쪽

enim ordo praeposterus in narratione. vid. DU. N Bald. IV eur

Comment. in Evangel. Matthaei.

BORITH Perem. 2: 22. dc Mai. 3: 4. & Bon dob. 9: 3. Borith N Bor a nitore dicta nomina, lamentam Jnant. Lomento rum species. Gli velsapo, ex Usnen herba. Ex Schinan herba, S i Saponem, S Veneri vitra consciunt. Ipsus Schinan duo genera. Usnen a nurnefortio descripta planta. Matthiolus de Arabum Rali. Borith non es halmus. In lomontis veterum laudatis um erat struethion sve lanaria , Hebraeis ut videtur, Bor es Borith di Le. In recentioribus Athali, vel, quod ex herba Us-nen, Arabes N S i conficiunt. Aquis ratam nivalibus st loris. BoniτH pro ruri na, & Bon pro a nitore appellata no mina , lomentum significant, quod vestibus munditiem, Corpori nitorem, praestat. In σμοικ; aut tomentis habita, nitrum, aphronitrum , sal, mel, salis flos, cimolia, lomentum fabarum, fermentum hordeaceae larinae, furfur, pumex, lanaria sive struthion, halimus, Sapo, qui e sele, sevo & cinere conficitur 3 optimus ex fago vel carpino , non , ut apud Plinium vitiose legitur, caprino 3 & Kali vel Sapo, qui fit ex Usnen herba. Quam stirpem Raumolpus in itinerario delcripsit, cujus verba eX Ger manico idiomate in latinum transtria hic repraesento : Id ex quo Syri Saponem & Veneti vitra conficiunt ex cineribus herbae paratum , quam Schinan Arabes vocant. Duum est generum , quorum unum minori Κali non dissimile, pinguibus crassisque constat filiis, virgulisque multis tenuibus, in quarum cacumine pilulae emicant semine suo laeta, sub quibus haerent tenuia & in acutum desinentia folia, specie viribusque ipsius Kali, acredinis autem modicae. Hoc Schinan inferius candet, superiori parte cinera eo Colore livcl. Alterum quoque genus multis prodit cauliculis, qui in equiseti morem geniculati & in se sercti radicem agunt densam , cineream , lignosam. Durnefortio Gnen , quam vocat hexbam Tali, est plantae genus , flore rosaceo, plurimis sicilicet peralis in orbe politis constante. Ex hujus meditullio, inquit, I a suris Diqitigod by Corale

576쪽

furgit pistillum , quod deinde abit in fructum sere globosum,

membranaceum , singulari semine foetum , cochleae ad initar intorto, & plerumque petatis floris obvolutum. Matthulus Apologia adversus Amatum, hanc de Arabum Kali texit historiam: Planta haec ex qua alumen conficiunt, quo vitrarii utuntur, Catinum appellatum, quin & Sal quod a planta Athali vocant, foliis non vacat, quum admodum sit foliosa , nec ullis penitus riget aculeis. Ipsa enim cum primum emergit, foliis prosilit minori sedo aemulis, quae tractu temporis dodrantali fere longitudine augentur, geniculatimque protrahuntur. Cum vero jam adoleverint, prodeunt e geniculis folia pinguia, crassaque, incurva ex lata origine in acutum desinentia. Ubi vero ad summum constiterint, in caulium cacuminibus longe minora exilioraque spectantur, ruso Colore, a quorum exortu parvae rotundaeque pr deunt pilulae, in quibus minutum semen concluditur. De Athali plura dabit Alpagus, Prosper Alpinus, Plempius, & in Historia

Plantarum Rajus. In dictis igitur lomentis non fuisse halymum, id quod Borith vocitant Hebrari , Bochartus docuit, qui halymo vocem l l n vendicavit , Hieroetoici Part. I. lib. 3. cap. 16. Prae omnibus autem σμNNκοῖς, nulli hodie Boianicorum cognita Lanaria sive Struthion ab antiquis celebratur; a recentioribus vero Arabum Scriptoribus, Kali, sive Sapo, & cinis Utnen. Nisi igitur Bor bi Borisb communia seponum aut tomentorum sunt vocabula, fallimur , si privatim aliud lomentum aut seponem alium quam lanariam aut Athali designarunt. Borith , praestantissimo simegmate, foederis Angelum , Messiam , Levitas purgaturum esse Malachias vaticinatur cap. 3: 2. Angelus foederis erit ut ignis consatoris, aurifabri, S ut semum lavantium. Israeliticae enti nunciari jubet Deus , frustra vitae sordes & animi labes,

orith , optimo smegmate eluturos , Perem. 2: 22. Ut abluas te nitro, ij plurimum adhibeas megmatis, insignita es pravitas tua coram me. Si manus suas emundaret Bor, eximio tomento, metuit Sanctus IVob ut purgatum eum censeret Deus. Tob. 9: 3O, 3 l. Si lavero me aquis nivalibus . N emundavero BOR megmate manus meas: Tum in foveam me demergis, tamen impurissimus coram te, tanquam in lutosiam foveam dejectus, apparebo; ut abominentur me tunicae meae , tam foedus a judicio tuo discederem , ut is compore est sordidus, quem vestes suae horrent di fugiunt. Sed quid

est ,

577쪽

DE HERBI s. CAP. XVI.

est, quare dixerit Vir Sanctus, lavero me aquis nivalibus p an niva. Iis aqua candorem creat Z Hoc ad fidem mihi dissicile non est affirmare, nec sortean quod alienum est ab experientia , credidero. Foeminae quippe nitoris atque venustatis studiosae, soluta in Maristici nive, ad nitorem & mundiciem faciei conciliandam, hodieque utuntur. Nivem quoque lavandis manibus pedibusque olim inservisse constat. Petronius in Satyr. Tandem discubuimus, Α-

lexandrinis pueris aquam nivatam in manus infundentibus, aliisque in sequentibus ad pedes. Rationem veteris moris exponit Lotiis claus lib. I. Comment. ad Petron. c. I 2. quod aestivo tempore fervorem aestumque maXime emendet, squalorem cutis tollat, &universum pene habitum refrigeret. Candidam cutem perpolire, nostris lotricibus persuasum , quae ex nivata aqua Candidiores vestes lotas asserunt. Bartholinus de nivis usu Medico, cap. XvI I I.

Spirituali sensu, nitro smegmate dc nivalibus aquis lavari mundarique dicuntur , qui peccata sua vel negare , vel extenuare , vel excusare vel hypocritica arte obvelare di obtegere, vel factis Deique cultu superstitioso expiare conantur.

CAPUT XVII.

DE AGRICOLATIONE.

Terra colendis agris idonea. Aschdoth terrae in plana effusae. Terra imbribus rigata e pinguis , lacte F melle suens. Refuratur Castalis. Mem proxum quando pariat locutionem negativam. Sehadmoth , Schedemoth & Scheremoth , nomina , terrae uinbertatem in uani. Loca μαςοειδῶ Graecis quae dicantur. Scheis dema Iesa. 37: 27. pro Schedepha possum , nullam cum praediis Llis nominibus habet a uatem. Fertilibus agris opponitur ager maledictus , terra sapuginosa. Ager pigri. Lex de non arando Uno ces bose smule Legis hujus morale. Lex de cultura septimo anno intermi a ; ratio legis. Arare iniquitatem , Usictionem rimprobitatem. Arare rupem. Urbs arata. Arare tergum. Ut

qui arat S sierit, proverbium. Carmel, sarculis aut ligonitas fossus ager. Carmel a diligente dicitur fossone: nomen duobus montibus inditum. Carmel adpellative de arvo δε ne colendo saepius in

I 3 S. S.

578쪽

DE HEnnis. CAP. XVII. tis tua, θ' rore coeli perfusa superne. Negat Castalio , qui vertit:

Fba quidem sedes a terrae pinguitudine tis a rore coeli aberit. Putat, non potuisse patrem Esevo dare , quod Jacobo dedit, dc firmare satagit sententiam locutione simili Psal. Ins: et . ubi legitur, A Bhi genua labant prae inedia , meumque corpus tabescite defectu pinguitudinis , & prie macie , & flerem 68. na P sne viribus, & Husdem io, Π sne cognitione, hoc est, per inscitiam, Sc Lament. ψ: s. ' ν nra ann frugum penuria. Sed quid vetat henedictionem flagitanti Esauo , fraternae , quoad Soli bonitatem similem promittere 3 quam ei obtigisse, dubitare nos non sinit, quo i Idumaeis quoque in sacris literis agri dc vineae tribuuntur. idumaeis utique dictum, Num. 2o: s I. Non transbimus per ullius agrum auI vineam. Vineis eos abundasse arguunt illa δε- Diae 6M. I, 2. auis es hic veniens ex Idumaea , ex BotΣra Idumaeorum , madefactus vesimentis , quae smilia calcantis in torcularis lacu. Nec verba sunt ab hoc interprete, nam di praepositio non parit locutionem negativam, nisi praefixa infinitivo dc praecedente verbo cohibendi, nocendi, contratendendi , aspernandi, aut saltem non dissimili, qualibus utique verbum π annumerari nequit. Potius igitur assentiendum illis, qui vertunt, praepinguis soli erit habitatio tua , sed gladio tuo vives & fratri tuo servies. Fallor nisi illa terrae bonitas etiam vocibus n 2 π n diu et &rnn insinuatur. 'ν enim ex niu N P , compositum uber terrarum significat, sive ουθαε- , ut apud Homerum &Nicandium, interprete Didymo , pars terrae pinguissi ina & scrtilissima vocatur, quam latine digeris sumen terrae , quomodo loquutus est quondam Caesar Vopiscus , teste Varrore de Re rusica, lib. I. Caesar Vopiscus aedilitius causam cum ageret apud Censo.

res, Campos Roseae, Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica postridie non appareret. Legitur m n ν 76 I6: 8. Uberarerrae Gesbonis , vites in ubere Chesbonis solo elanguent, vitis Sib-mae, & Deut. 32: 32. Superat scelerum multitudine ubera terrae Sodomi, vites in uberi quondam Sodomorum solo. Vitis, hoc est, sceleratus animus eorum. Item 2 Reg. 23: 4. Combussit His ias idolorum infrumenta extra HierosolTmam in uberibus agris Misonis. Εjusdem sensus & originis censendum est nomen

mamma

579쪽

-a Hi Eno PHYTICI PAns ALTE A mammarum muliebrium , e reliquo corpore eminentium simili in tudinem , a Giaecis autoribus etiam ματοι vel μαςοειδεῖ adpellata.

Π NP D π α ager uberis terra: non tulit Cibum. Obvenit quoque nomen C Omp Jerem. 3I: o. ubi significatione respondet ei In I per literas Chelphi insi aIum nomen, punctis congruis ex mente subjectis , quod Graeci pariter

extulerunt ἀσσαρημωθ I Marc. ψ: Is . Natum vero videtur ex

nauri, id est , umbilici loco=um excelsorum. est Constructum plurale, deflexum a 'MI, quod cum suffixo legitur 'Det umbilicus tuus. Prov. 3: 8. Quod attinet ad nomen rar, cujus mentionem fecit δε aias 37: 27. id tam sis ni sicatu quam origine divertit a ι DIV. Legitur enim literas trajcctis locorin π pernicies , scilicet frugum . quae est uredo vel ultilago, quod collactaneum ipsius ' P perditio , & proprium viri, qui condidit Lyddam & Onuntem. I Chron. 8: ΙΣ. Fertilibus locis,& quos agros desiderii vel desideratissimos vocat Iesaias , opponitur, ager maledictus Gen. 3. & terra salsuginosa Psal. Io 7: η3. dc ager pigii, in quo toto asiurgiint dipsaci , & superficies ejus tegitur urticis. Prov. 2 : I. Licet enim terra obtingat tenera,

pinguis atque in situ nihil desideretur , tamen, si assidue & in

sudore vultus non colitur, Carduis & sentibus horrebit , & se inutilibus herbis sponte exhauriet. Aranda igitur est , fodienda, sulcanda , occanda , novellanda , & conserenda. Nil e magnomia labore dedit mortalibus. fiui colit tellurem suam satiatur pane. Prov. I 2: II. Nos ut institutum de explicandis Scripturae dictis prosequamur , ea , quae de Agro & cultura ejus loquuntur, declarabimus. De arando legem tulit Deus Deut. 22: IO. Ne a retur bove N Uno smul. Nonnulli exponunt de specie bovis& asini expressa in textu cum determinatione. Alii in genere ac Cipiendum censent, ut interdicta sit mixtura immundi & mundi pecoris. Asinus enim recensetur in immudis. Alii in universum, de omni diversiarum specierum conjunctione eXplicant. Ratio: quia sunt animalia imparia , unde alteri illorum accresceret nimium jugi onus. Rabbi Hiscunt bene: quia miserationes Dei benedicti super omnia opera sua. Morale : Docet pietatem erga bestias, Prov. I 2: Io. Non exigenda paria ab inaequalibus. Ne trahamus Iugum, cum immundis. I Cor. 6:I . Arndius Manu. legum

580쪽

DE HEnnis. CAP. XVII.

Mosaicarum. Bene Calphurnius declamatione x XIX. Ne pecora

quidem jugum nisi paria succedunt. Plurimum autem distant bos

asinus. PlauIus Aululariae Actu secundo et In mentem venit, te bovem esse & me asellum. Grotius ad Deut. Dc. cit. II. LEX DE CULTURA ANNO mPTIMO INTERMISSA. Exod. 23: II. Septimo quoque anno intermittiso terram S relinquiro eam incultam , ut comedant egentes in populo tuo , residuum vero eorum comedant besiae agrestes. Annus septimus dicebatur Schemitra, omissionis vel cessationis, quia hoc anno, qui & in Jubilaeum incidit, Levitis. Es: 8. intermisia agricolatio. Rario legis: I. Ut fides Israelitarum probaretur, num velint a Dei providentia unice dependere, di vitae necessitates ab ipso certa Dducia exspectare, Matth. 6: 2, 2. Ut pauperum ratio haberetur. Philo lib. de Decal. putat in gratiam terrae factum , ut quasi respiraret, ne agros astidue exercendo exsugerent sterilesque redderent. q. Ut esset creationis symbolum & memoriala. Quid ergo , inquis, omissa illius anni agricolatione a pauperibus colligi potuit.ῖ R spondeo, I. Vitis, oliva & aliae arbores etiam non cultae fructum ferunt. 2. Multa sparsim & temere per agros delapsia semina radices agebant, & bonte quaedam ex resectis praecedentis anni frugibus aut relictis radicibus recrescebant. yesaiae LI: 3o. Aliquas C rte fruges tum natas, probat manipuli re panum primitiarum oblatio, isto anno usurpata. 3. Deus sexto anno promiserat Proventum trium annorum Levit. 2s: EI. qua de causa nec Sacer dotes, quamvis decimas non accepissent, habuerunt, quod Contuererentur. Riv. in Exod. 2D 4. Anno isto septimo , qui inubilarum incidit, ex quovis agro permissum comedere Proventum ejus. Levit. 2s: I 2. III. ARARE INIMI ITATEM. μοU. 6: I8. Animus, qui arat cogitationes iniquas, abominationi Domino. Arare per metaphoram notat apparare, moliri, ma Chinari, quoniam aratio ad segetes agrum praeparat. Animus igi

tur iniquitatem arans est, qui proximo malum struit & molitur, di inique facere cogitati K IU. ARA-

SEARCH

MENU NAVIGATION