Hierophyticon sive commentarius in loca scripturae sacrae quae plantarum faciunt mentionem distinctus in duas partes, quarum prior de arboribus, posterior de herbis dicta complectitur. Auctore Matthaeo Hillero ... Cui accedit praefatio Salomonis Pfis

발행: 1725년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

DE HER Rrs. CAP. XXIV.

via insignium vestium materia, Regibus imprimis convenierat Paludatus byssino pallio legitur ante Arcam Domini processisse David. I Par. I s: 27. Levitis quoque a Salomone pcr- missum, ut, quum Arca Hierusolymis in adytum templi inferreis tur, quo splendidior esset actus, bysso insui. 2 Par. s: l2. Sic Mordecat , quem regio honore ascere voluit Ahasverus, egrediebatur a conspcctu regis, cum indumento regio , hyacinthino ex albo Oronaque aurea magna, & stola byssina & purpui ea. E h. 8: is. In Divite , privato homine, reprehendit in , quod bysso & purpura vestiretur Luc. I 6: I9. Tametsi enim peccatum non est vestibus splendidioribus uti, aut de suo vivere lautius, delinquitur tamen in eo , si modus excedatur , & luxui tribuatur, quae pauperum sustentationi debila , aut si prae divitiarum suavitate negligantur coalestia.

U. BYssus, IUSTIFICATIONES SANCTORUM.

Apoc. Is: S. Datum est uxori , quam Mi Agnus alunxit, Θ - ηο puro splendidoque vestri. M autem bassinum Iustiscationes Sanctorum. Δικαιώματα sunt justificatorum bona opera , & Justitia Christi per fidem eis imputata.

CAPUT XXV.

Lex de oponte natis e Legis ratio. Schabbath schabbaton, id est,

Sabbatum magnum. Duobus continuis annis comedendum sponte natum. Euare sponte nascitura dicantur Agnum p I. LEX DE SPONTP NATIS, EJusQuE RATIO. Levit. 2s: Α, s. Anno septimo Sabbatum magnum so terrae , Sabbatum Domino Phovae sacrum I agrum tuum nε seminato , Nuineam tuam ne putato. Sponte narum ex messe tua ne metitor tativas inter mi se tuae vineae , ne vindemiato. Annus cessationis es terrae. Iterum versu undecimo I Jubilaus hic es , annus quisqua-gesmus Disiligoo by Cooste

652쪽

Hrgnop MYTICI PAR s ALTER Agesimus ego vobis r ne seminate ncque metite siponte nascentia eius anni , neque vindemiaIe uvas intermIssarum vinearum Dus. Sabbatum

magnum , Hebraice , Schabbatb Schabbathon, requies quictis. Sponte natum , nullo iacto semine , sine hominum cultura. δε- termissa tua scilicet vineae. Juxta Hebraeum , heparatae tuae , id est , a qua te separas , intermittens cultum ejus, ex lege mea. Annus quinquagesimus , Hebraice, quinquaginta annorum , id est, inter quinquaginta ultimus. Ratio legis, ut, quemadmodum Lucae Osandro visium , sequentibus annis terra esset fertilior. Quod enim Care' alterna requie , durabile non est : & , ut symbolum esset aeterni Sabbati, hoc est, aeternae selicitatis , in qua cessabit maledictio, quae nunc serit hominem, ut in sudore vultus cogatur , multo cum labore victum quaerere: vel, quod Hebraei apud Munsterum sentiunt, ut divites, Cum in septimo anno querantur, Quid edemus p aut quid bibemus t cogitarent necessitates pauperum, qui semper sunt in illa anxietate , Mui nunquam serunt aut

metunt. De sponte natis Majemonides in Matth. anii. cap. . 6.

scribit, nec Thrumam, sive primitias Sacerdotibus debitas, nec decimam primam aut secundam , nec decimam pauperum, tradi fuisse solitam. In AEgypto tamen, ac in terra Ammon & Moab, ubi non observabatur annus requiei, datas fuisse decimas.

II. ANNIs DUOBM CONTINUIS SPONTE NATUM.2 Reg. Is: 29. & est. 37: 3o, 3 I. Illud autem esto tibi hujus

reisignum comedere vos hoc anno το saph lach) seponte natum, itemque anno altero schachis , sponte natum 2 anno demum tertio serite, ac metire, ac plantate vineas , ω comedite fructum earum. Quod

secundo sementis factae anno nascitur sine jacto semine , id sa-phiach nominatur, quod tertio ex quo sementis facta, id in posteriore Regum νTID, apud Iesaiam trajectis literis D - , vocatum. Capelli expositio haec est. Hoc autem erit tibi signum, id est simile quod hoc anno Sabbatico comedetis sponte natum, mi ,) anno vero sequente sponte- renatum, anno autem tertio serite , metite, plantate vineas , di comedite fructus earum. Nam, quemadmoὸum experientia didicistis, anno Sabbatico demessae segetes , absque hominis ope , sequenti anno in

pauperum usum protrudere novam messem , unde anno subsequente novae spicae renascuntur : ita & exiguae vestrae reliquiae, quae sitiroo by Corale

653쪽

quae campo demesso similes sunt, radices agent deorsum , & fructus ferent sursum. Scaliger locum vertit: Horno proventum frugum vetustum percipite; anno proximo iis, quae sponte nascentur, vescimini, tertio anno serite , metite & eorum proventu fruemini. Quod , inquit, eleganter a propheta Hebraice enunciatum est, id Latinus sermo consequi non potuit. Melius Graece dixerim & planius, τῆτει προσόδου P-Φάγεσθε.

το&άτοις & sponte nascituris dictum: Lllud so tibi signum p Quomodo signum hoc erat, quod liberatione erat posterius 8 respondet Lucas mander : Paternae sinnum providentiae fuisse, quasi diceret propheta: Erit tibi hoc tignum , te paterne a Deo diligi, ipsique te ac populum tuum curae esse. Tanta te Complectitur Dominus benevolentia, ut non modo liberationem ab Assyriae

Rege promittat, sed polliceatur etiam tibi tuisque issicientem victum, tametsi agri ab hostibus vastati, & ex parte propter merum aiostis inculti sint & relicti.

CAPUT XXVI.

Messis Hebraearum initium. Pentecoste Festam messis triticeae. Horinde areae messis initium circa Paschatis Fesum. Messis eorum, quae serebantur vere, incidit in Augustum. Refellitur Gotius Ma donatus. SIaIura messis. Lex de non metenda messe anni septimi. Respondetor Augustini dubio. Messis Mangelii praedicatione facienda. M D divinorum judiciorum tempus. Messis consummotio seculi. Messis a famelico rapta. Mera frugum tempestive collecta mors senis. Messis neglem. In praedam ressura messis: Seges demessa exterminationis emblema. Messis Nili. Nilus Melas o Selachor dictus a nigredine. Semen Nili triticam. Messis

benesciorum compensatio. Hamir ω homer manipulus. Alamma merges, Gaddista meta frugum. Stans in medio merges venera tionis Symbolum. Manipulus primitiarum. Christus primitiae re surgentium. Oblatarum primitiarum causae. Fructuum primitiae T M Diqitigod by Corale

654쪽

I 6 HIEROPHYTI cI PAns ALTERA Sacerdotibus datae. Fructuum decimae: Decimarum genera. Coas binus aestvorum fructuum Agura exitii.

Asructibus agrorum ad messem venio. Messis Hebraeorum initium decima sexta mensis Nil an , qui di Abib dicitur, factum est , messem hic intellige hordeaceam , quae triticea , in

Pentecosten scilicet incidente, leptem hebdomadibus prior. Exod. 34: 22. Ruth. I: 27. Exod. 9: 3I. Audiamus de hoc argumento accuratissime differentem Conringium, Commentariolo de tempore messis Hebraeorum : Nonnulli inquit, haut dubitant, omnis mese sis initium in Pentecostes sestum rejicere. Ita sane diserte docuit Buxtorsus SInagogae Fudaicae cap. xv. nec obscure ipse ὀ Θαυμά- otius ad caput 6: V. I. Lucae , V Τoannes Maldonatus ad caput Marthaei la: I. ut alios quam multos nunc silentio praeteream. Uerba Maldonati ipsa, quum sint init ructa non vanis rationibus , merentur hic legi atque expendi. Nec enim , in quit, die decimo quinto aut vigesimo Martii, spicae maturae esse Potuerunt. Quod enim quidam annotarunt , in Palaestina eo tempore propter Vehementem calorem segetes solitas maturescere, fictum esse arbitror. Nam nec illi probare possunt, di nos possumus Scriptura experientaque resutare. Johannes enim te

statur tempore passionis Christi frigus sui me , & se homines ad ignem calefecisse : & festum primitivorum celebrabatum quin quagesimo die post Pascha. Celebrabatur autem , simul prima

falx in messem mittebatur. Deut. I 6: I9. Non ergo poterant in festo a Zymorum, id est, quinquaginta ante diebus segetes esse maturae. Experientia vero docet, non solum in Palaestinae, sed neque in multo calidioribus Africae regionibus , segetes tam cito maturescere. Contra Conringius: Pentecoste fuit quondam IDraclitis Fesum messis, non tamen omnis sed solum triticeae. Horindeacea autem messis incepit in terris illis jam circa Paschatis festum. Quamvis nimirum tritici sementis sationem hordei anteis Cedit, temporius triticea tamen maturescit hordeum: atque ita in Palaestina hordei messis tritico septem hebdomadibus fuit prior; haec autem cepit circa sestum Pentecostes , atque ita mense Ma-jo, inque Julium fuit continuata. Etiam sane alibi accurate di

655쪽

stinguitur messis tritici & messis hordei. Illius Gen. 3o: I4. yudicum Is: I. 2 Reg. I 2: I7. Hujus a. Regum I : Eo. Certe hordeum non minus quam triticum , severunt Iiraelitae autumnalitem peltate, ideoque & hujas necessario fuit aliqua messis , &non sine causa dillincte messem triticeam Sacrae litem: memoraverunt. Instituisse vero illos etiam vernalem aliquam sitionem nonnullorum leguminum, milii aliorumque non potest sorte dubitari, quia & iporum in agro cresccntium haut infrequens in sacris literis fit memoria. Sed & mense Nisan non minus arare quam metere solitos Israelitas patet cv iis verbis , Exod : ZI.

Sex diebus operaberis , at die septimo cessabis , in aratione , messerassabis. Fuit proinde & horum messis Et vero haec demum messis solet incidere in mensem Elul sive Augustum nostrum , estque messis ultima, quam excepit Festum collectionis, mense proximo Tiisti. Ut incomparabilem Grotium & alios , qui docent messem incidisse ferme in mensem Elul, deceperit i8norantia, vel negligentior consideratio variae & sementis & messis, cum primis ejus hordei, cantherini olim Romanis dicti, quod autumno seritur , estque plurimis locis plane insolens , aliis infrequens. Cum universim loquendo messis ceperit mense Nisan , & finierit mense Elul, usque ad Tisti: sive ceperit cum Fello Paschatis,& finierit cum festo Collectionis , quo tempore jam omnia horreis solent claudi. Huic sententiae contrarius Maldonatus PrOVO cat quidem ad Scripturam pariter & experientiam , sed frustra est. Testatur sane Scriptura , tempore passionis Dominicae , frigus

nocturnum fuisse molestum, hinc vero non sequitur, non potuisse mature Icere segetes. Et vero etiam in nostris hisce terris circa messem noctes interdum frigidiores esse solent, idque media aestate. Deuteronomii porro, ad quae Maldonatus provocat, Ver

ba , plane jugulant ipsius sententiam. Non enim ibi dicitur, Festo Pentecostes demum , falcem in messem mitti, sed altero paschatis die id fieri solere , atque ab illo die esse numerandasieptem hebdomades. Quod si a festo Pentecostes debui siet initium fieri illius numerationis, debuisset illa institui ordine retrogrado , ut quinquagesimus dies esset Paschatis feria altera. At vero etiamnum solent Iudaei numerare illos quinquaginta dies, sed recto ordine, & facto initio a secunda illa Paschatis seria. Joannes Buxtorfius capite xv. Synagogae Iudaicae reseri, in hunc

656쪽

HIERO MYTICI PAR s ALTEn Amodum Iudaeos solere tunc orare: Benedictus tu Domine, Deu noster, mundi Domine, qui nos praeceptis tuis sanctificasti , no- hisque, ut dies messis numeraremus, praecepisti, hodie vero dies est primus: & solere indies illos ita pergere numerando. Pentecosten porro fuisse festum Primitiarum dictum , verum quidem

est, sed non omnium primitiarum ἄπλῶς , solatum autem dunta-Xat triticearum, ceu jam ante ostendimus. Frustra quoque Mal- donatus ad experientiam provocat, & Africae Calores. Non enim

seritur in Africae calidioribus locis hordeum : illius autem, non tritici messem , in Nisan mensem nos conjecimus. Sed di videtur Maldonatus hordei illius. quod autumno seritur, juxta cum aliis usum ignoravisse : quae inscitia in errorem praecipitavit virum caetera perspicacis ingenii & judicii , utinam & minus maledicum l Videatur etiam Bocharsus Hieroz. Pari. I. fol. 8s

rem . s: E . Revereamur Dominum Deum nostrum, qui dat septimanas , satura messis servat nobis , id est, stata messis tempora , quae maturando tritico Deus constituit , septimanas sicilicet inter Pascha & Pentecosten interjectas. Lev. 2M. I s. Deut. I 6: s. Minutius Felix in Octavio , p. Io. ordo temporum stabili frugum varietate distinguitur, & autorem suum parentemaue testa. tur. Uer aeque cum suis floribus, & aestas cum suis messibus,& autumni maturitas grata, & hiberna olivitas necessaria , qui ordo facile mutaretur, nisi maxima ratione consisteret.

III. MEssEM ANNI LEPTIMI NON METEBANT Iu DAEI. Exod. 2ἶ: Io. Sex annis conseres terram tuam, colliges proventum ejus: Se imo autem quoque intermittito eam , cst relinquito eam incultam. Levit. : s. Anno septimo Sabbatum otiosae cessationis so terrae , agrum tuum ne seminato , vineam tuam ne pu rato e sponte natum ex messe tua ne merito se.

Quaeritur hic , si anno septimo neque satum neque messum in terra Hebraeorum fuit, quid vel isto, vel sequente anno comedein rint 8 Respondent doctores Anno sexto tantam frugum copiam Deo largiente icrram effudisse , ut suffecerit tribus annis, sexto

scilicet septimo & octavo. Idque est contra Augusinum ae ad Lev. 2 s. qui relicta expressa litera, septimo anno consevisse ait

657쪽

DE HERBI s. t C A P. XXVI.

Israelitas agros suos, sed non minuisse , idque in gratiam pauperum, unde alias, inquit, comedissent pauperes populi pro quibus erat annus iste remissionis. Verum respondetur: Vitis, Oliva, & aliae arbores etiam incultae, fructum eia ferebant, deinde multa sponte sua terra genuit, multa denique sparsim di temere per agros delapsa semina radices agebant.

IU. MEssis EvANGELII PRAEDICATIONE FACIENDA.

Gan. 4: seqq. Vos quidem dicitis him ad quatuor menses futuram esse messem. At ego sic vobis dico : Erigite oculos , rura adspicite, ut jam alba sint ad messem , θ' messor mercedem accipit,

DIor fruges congeris ad vitam aeternam , ut sator simul gaudeat Nmessor. Nam in hoc dictum comprobatur 2 alius est qui serit, alius qui metit. Ego vos mis ad metendum, quod non laborastis e alii laborarunt , vos in eorum laborem in se iis. Sic vobis dico : Non loquitur de messe agrorum , quae toto quadrimestri aberat, sed de messe spirituali, quae per praedicationem Evangelii perficitur. Ut enim in messe aristae resecantur,& in aream delatae triturantur: triticum vero In granariis servatur, donec inde depromtum in panes formetur : ita terreni homines per Evangelii falcem resecti, in Domini aream, quae Ecclesia est , colliguntur , & illic tum assidua verbi praedicatione, tum per crucem excussi a paleis reconduntur in horrea regni cce testis, ut Dei cibus fiant, qui hominum salutem esurit. Merceiadem accipit: Utitur mercedis nomine , non , quod Apostolorum meritis aliquid tribuat , sed ut nostro se in8enio accommodet, qui promissionibus ducimur , di ut Dei bonitatem commendet, qui sua dona in nobis coronat, Compensatione non meritoria sed gratuita. Congerit fructum ad vitam aeternam et Nam & sibi ipsi thesaurum vitae aeternae Colligunt fideles ministri, dc simul multos alios Christo adducunt, qui proprius hujus messis fructus est.

Ut sator simul gaudeat V messor e Promittit , illos hujus gaudii

fore Consortes, in quod jam olim Patres & Prophetae sancti sunt ingressi. Alius qui metit: Sic tamen , ut hoc prioribus illis fraudi non sit, quia nulla sit messis hujus transsatio ad alienos, sed ad Deum fructus omnis resertur, Cui Prophetae aeque utiApostoli servierunt. Alii laborarunt: Prophetas cc Patriarchas intelligit. Nam, ut sementis laboriosior, & diuturniorem molestiam crear,

T 3 ita

658쪽

Dn HannIs. CAP. XXIV DF artem factitantes , ω conjiciet Oos in ignis fornacem , in stagnum, ubi ardet ignis & sulphur, Apoc. 2I: 8. comburendos igni in existinguibili. Ubi ploratus erit, ex poena intolerabili, dentiumque stridor ex indignatione & rabie. Λίatth. 3: IZ.

ob s: s. Messem ejus , quam in manibus tenere videbatur, &collecturum se sperabat, famelicus comedet, atque ad ii quod-e-sentibus factum ad spinea tuguria recipiet eam. Homines intelligit sine lare , mendicabula intra consepta spinea commorantes , de quibus & hob: Inter virgulta rudebant, sub urtica Ioriabantur, sive, alter ad alterum, ut a frigore muniretur, se applicabat,

MORS SENIS.

Ibob s: 2 6. Pervenies cum sinis ad sepulcrum , scut abii, vel tollitur , meta frugum tempore Iuo , hoc est, morieris in vegeta &robusta senectute, crudus & validus senex; tuo tempore, plenus di satur dierum , sine cruciatu & dolore. Non absimile PDI. Ioz: 26. Mors juvenis aut Siri es , ut ςα ων μ- πεπανθ ἐντων, spia arum immaturarum nec vescarum decussio. Quare & in poenis: Psal. s s: 24. Viri sanguinum S dolos non perducent ad dimidium

dies suos. I Sam. 2: 3I. Omnis educatio domus tuae morientur viri, hoc est, ipso aetatis vigore, quod impletum I Sam. 22: I8, I P. IX. MassIs NEGLECTA.'ov. Io: s. Comportat in aesare situs intelligens: Sterrit in mesosa situs pudendus, vel degener. Commendat his verbis diligentiam ue attentionem industriam Convenientem tempori, quo Deus prope cst. Conferri cum his debent ad mentem parabola: petcipiendam talia, qualia sunt Hebr. 2: I. cap. 6: II, I 2. Mai. ss: S. Summa est, quemadmodum tempus colligendi in agro praethrit,dc segnem eXpectatio omnis frustratur 3 ita etiam regnum Dei revocationem ad illud, & divinam patientiam praeterire, ideoque omni studio atque etiam βία rapiendum csse. Matth. XI: Iz. Coccejus.

X. IN

659쪽

celeuma cadet. Celevisa hostium scilicet messem tuam depraedantium. Nam &-est irruit. Judis. 7: IE. I Reg. 22: Eo. rem. 48: 32. Psat. IO: IO. yob. i: Is. Uc. Hinc R. Salomon

in hunc locum , ta In p Irim Hedad vastantium& diripientium vox est. Dremias cap. ψ8: 32. in simili argumento :- Πν 'SI PIn Super aestivosfructus tuos , tu

super vindemiam tuam vastator irruet. Atque ea moverunt, quominus accederemus Tremellio, Belgicae . Forero , Deodato &caeteris, qui ut concilient haec cum versu , qui mox sequitur, exponunt: Et de aestivis fructibus tuis celevsma concidet. Nolis dius Notis ad Concord. g. 69cia n. II 27.

yes. II: r. Erit perinde deportatio gentis, ac fl colligeret meorsegetem, brachium ejus spicas demeteret : denique erit, ut qui legit spicas in convalle Rephaimorum, id est, Nihil de populo Israelitico in terra relinquetur: tam diligenter eos auseret hostis, quam qui post messem legunt spicas ue quam qui in convalle Reis phaim, Hierusolymis vicina hoc faciunt, ubi piopter legentium multitudinem, omnes messorum reliquiae praeripiuntur.

Pesa. 23: . Per aquas multas venit semen Sichoris e Me s risies proventus ejus: Fuitque mercatus ramium. Per aquas multas, sive magnas, per Mare magnum seu Mediterraneum. Venit, subintelligitur enim NI participium , ut Ierem. sI: as. Ecce ego venio Contra te. Semen Sichoris est semen Nili, qui Schichor vel Siris dictus a Nigredine arenae, Graecis Melas. Semen Nili, Triticum dicitur quod Nilo foecundante agros provenit laudat Iimum, limo vel arena ipsis immissa. M A rivi , collective, rivorum, scilicet Nili, quibus irrigantibus in messem exuberat AEgyptus. Fuit mercatus, Fuit emporium longe celeberrimum. XIII. MES. Diqitigod by Corale

660쪽

l. 6: 9. Bonum facientes non defatigemur: tempore enim Jo meo rem si s non frangamur animo. Hortatur ad indefessum benefaciendi studium, Deumque sistit remuneratorem. Hoc est, quod a liberalitate nos retardat, quia perire nobis putamus , quicquia datur. At , inquit Paulus, dum benefacimus sementem facimus. Dives enim est Deus , qui beneficia egenis praestita tuo tempore largissime compensat. Patientes igitur animo eitote , fratros, usque ad Domini adventum. Ecce , agricola exspectat pretiolum fructum terrae, patiente animo eum eXspectans , dum accipiat pluviam primorem, sive autumnalem, & lerotinam, quae me i propinqua segetes foecundat promovetque. Iacob. s: 7. XIV. MANIPu Lus, HAMIR , VEL IN HOMER. Derivantur haec nomina ex radice 'tar apud Arabes iervata, quibus hamara est colere , excolere , unde & Hamorae seu Gomorrhae vocabulum , quod est culta vel exculta regio. Totus enim Sodomae & Gomorrhae tractus, ut Gen. I se IO. legitur, irriguus fuit, & similis horto Domini, similis terra: .Rgyri, totus qua venis TZoharem us ue, antequam perdidisset Dominus Sodomam & Gomorrham. Est autem hamir vel homer , quod messor una vice desecat, manipulus spicarum , qui excussus impleat. mensuram homer, id est , decimam partem Ephae. 2 --ma, est merges , spicarum major fascis , eκ manipulis compositus. dicitur meta frugum, vel acervus fascium CX mergiti'

Mich. 4: I 2. IZs ignorant cogitationes Domini, neque intelligunt consilium ejus eum congregare illos ψ velut manipulum in aream. Junius : Congregare ipses, scilicet gentes Taijonis hostes, ideo quasi foenum congregare exponit de illis, qui congregantur, ut

necenter dc graviter puniantur. At ea mens prophetae non est.

De Israelitis hoc accipiendum , quorum securitati Deus prosipi cit. Simile est illud hobi s: 26. Pervenies cum senio in sepulcrum,

cui abit meta frugum tempore suo. . . . . Diuitirco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION