Itinerarium historicomorale, seu responsa, quae varijs in locis nominatis itinerando tum oretenus, tum in scriptis cum iuribus, & doctoribus probata dedit interrogantibus eum. Ad m.r.p. fr. Cassianus a S. Elia ..

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 laterrogatio m. De bomicida fuspenso, O fore σαχ2 Expenta moderatae pro sepultura occisi non sunt soluendae ab homicida, quia cum essent faciendae de bonis illius quandbmorietur, consequenter non fuit damnificatus quoad illas. Sic

DD. eitati contra Nauarrum in Summa , cap. I S. num. 22.2 3 Homicida non tenetur aliquid restituere ijs, quos occisus ex liberalitate, vel titulo eleemosynae sustentabat, vel aliquid tribuebat, licet sint cognati. Ratio est, quia id nullo iure illis debebatur, ut suppono, nequε occidens fecit eo animo, ut illos talibus benefacias priuaret,i1sdemque tale damnum inferret. Ita

3. 3. dub. T. num. ΣΑ. & alios , qui asserunt teneri, ducti a pari de obligatione restituendi ei, quem quis impedit , nε consequatur Beneficium , saltem ad proportionem spei, quam habebat ad illud habendum. Sed Authoribus huius seeundae sententiae res-POndetur, paritatem eorum non currere , quia spes ad Beneficium fundatur in aliquo iure acquisito ; e contra vero in habentibus ex liberalitate nullum ius habent, ut asserunt docentes primam sententiam.

2 Damnum illatum ab homicida habente uxorem, filios, Sccreditores, istis est prius restituendum, quia est debitum ex iustitia; quod autem restitui debet filijs, & uxori occisi, intelligitur restituendum deducto aere alieno. Molina Gi supra,& Laymantib, 3. Dct. F. tract. 3. p. 3. cap. 6. num. Vide tamen dicenda infra,

nent homicidam esse obligatum rei lituere filijs occisi , quamuis ipse occisus omnia remiserit occisori. Sed contrarium docent aliqui , quia interfector nullam filijs fecit iniuriam in bonis temporalibus, nisi quatenus laeduntur in patre contra huius volunta- tem, qui si remittat, ius nullum in filijs remanet. Benhverum est, quod sic remittens laudabilitEr, nec prudent Er faceret, si filii egent; tamen in foro conscientiae valebit remissio . dummodo lex aliqua positiva non obsteti quoad totam , vel quoad partem remissionis, tune enim remissio tenebit iuxta legis restrictionem , seu determinationem.

26 Alia

62쪽

Interrogatio m. De homicida suspenD, re fure cte.

16 Alia vide in mea Arbore omnium opinionum, tom. i. vcta. Hφ' micidium , num. 8O. An per eondemnarionem bomicida, vel furis ad mortem, compensata .censeantur omnia damna

ab ipsis illata ..27 Haeredes homicidae damnati ad mortem tenentur homicidii damna , idest ex homicidio sequuta resarcire , quia Iudex non punit, ut parti offensae satisfaciat pro damnis, sed solum in iustam vindictam iniuriae irroga tae Reipublicae, & Legibus, & in aliorum terrorem. Ita Sanchea in Opusc. tom. I. lib. I. cap. q. dab. I. num. 2. Gordo stit . I. lib. I. quas . . eap. num. IT. & alis. Limitatε tamen haec sententia procedit, nemph dummodo bona damnati fuerint haeredibus relicta titulo liberi legati ; non autems per haereditatem , siue per haereditaetiam successionem haeredi-hus competant . Sic docent Aragon. in Σ. Σ. qua l. 62. art. Σ. eu Fernand. in Exam. Theol. Moral. pari. I. cap. Iq. . I. num. 16.

Probabilitate tamen non caret opinio excusantium haeredes homicidae ab obligatione restituendi damna homicidii, quando homicida fuit ad mortem sententiatus, quia per talem mortem compensatur omnis iniustitia, omneque damnum. Hanc sententiam tenent Rosella in Summa, verb. Restitutio 3. Bannea de iussi.

At circa praedictas opiniones aduertendum est, ambas procedere de damnis ex solo homicidio prouentis, pro quibus restitutio ab haerede homicidae facienda, vel non facienda est , sed cum honis, quae propria erant damnati ad mortem, non vero de ijs non proprijs illius, ut sunt bona obligata creditoribus, seu furata , ista enim sunt ab haerede restituenda, & omnia debita suspensi in patibulo sunt soluenda . Igitur ex dictis constat quid sit, vel non sit restituendum ab haerede furis, & homicidae ad mortem si damnentur. Vide supra, num. 21. & lat. Σ. num. 28.

63쪽

68 Interrogatio VII. De Patre facto culte per Filium σΩI TERROGATIO VILAn omnia teneatur restituere Patersilis, qui impuber a domo paterna fugerat, σ post annum adhuc impubeν domam est reuersas cum facultatum copia ignorantὸν

furatarum, cum quibus idem Pater copiosam sibi eonstruxit mercιum negoti timem , quam per longum tem- .pus nesciens esse furatas exercuit

DErgebam E Ciuitate Goritiana ad Civitatem Utinensem pro- L pe quam , & extra eam duo circiter milliaria ad carceres ducebatur cum eius filio quidam mercator, qui olim valde pauper publich notus cum esset, omnibus in admiratione erat, quomod6 ad tantam bonorum prosperitatem repenth deuenisset , quare apud Iudicem fuerat accusatus , quod ex furatis sibi tam pinguem fortunam fecerit, non quidem quia ipse manibus suis aliena rapuerit, sed quia eius filius clam a latrone paruulus impuber ra intus, seu etiam voluntarie a paterna domo discessus, latroni seruiuit ingrediendo angusta , quae idem latro in domibus, vel ap thecis faciebat foramina, per quae extra porrigeret, quidquid in-.tus surripere posset, quamuis id non liceres quod incredibile videtur in paruulus ignoraret. Defuncto post in odiam ex improuiso in hospitio, in quo continuε degebat, eodem latrone Omnibus uti tali ignoto, puer qui secum erat nundum septem annorum iactus, putatus proprius defuncti, copiosas quas latro de venditis furtis habebat pecunias sibi accepit, atquE cum istis ad patrem redi jt dicens, se hactenus inseruille cuidam domino, quo mortuo illas habuit. Credidit tilio pater, qui putans tales pecunias fuisse a Domino eidem rith relictas, carpit cum istis negotiari , simulque cum propria industria non paucas obtinuit diuitias. Hinc qualit Er per filium eius Pater olim in paupertate , nunc in diuiti, sit, voluit quidam parum dicti Patris amicus plene scire , atque ideo exacte interrogauit filium, qui in simplicitate omnia expressiusquam Patri narrauit,& sic de factis certiora tu sidem interrogans, nouit ex surtis patrem sibi diuitias cumulasse, quem propterea

64쪽

Interrogatio m. De Patre facto diuite per Filium ere. 4st apud Iudicem accusauit, ac proinde tum pater, tum filius duce-

hantur ad carceres.

Reversus sum Goritiam, ubi per aliquot menses moram feci, ubi audiui p raed ies os patrem, & filium fuisse repertos innocentes' ratione verae ignorantiae , quod ex furtis fuerint pecuniae a filio dilatae patri, qui cum illis una cum propria industria negotiationem exercuit, unde& diues aeuasit, quare in disputatione

erat inter Theologos, & Iurisperitos, quid in hoc casu esset pro utroque foro resoluendum, de quo ego quoquE quid iudicarem fui interrogatus

. z l Responsio oratenus data eursim. I Respondi: Certum est, totam negotiationem Patris, ut in casu , fu isse exercitam cum pecunijs ab iaitio furatis, sed non talibus scitis, prout supponitur ; & ideti detecta veritate nemo iure negabit quin ex natura rei sint restituendae dominis rerum, ea quibus per venditionem earum a iure factam fuerunt acquisitae, exceptis iodustriae fructibus. 2 Dicta restitutio in casu nostro e Tet facienda iuxta regulas possessorum bonae fidei, qui si res sic possessas consumpserunt, e nentur restituere tantum id, in quo facti sunt locupletiores. In Praesenti tamen casu, eum res bona fide a Patre possessa consistat

in solis pecunijs, cum quibus ille nihil anth habens iactus est diues , consequenter videtur teneri restituere omnia , nempe & pecunias extantes, licet non materialiter easdem , & etiam id, in

quo factus est ditior , ex reptis lucris propriae industriae, nisi etiam dominus rei ea percepisset.: 3 sed quia si mercator de quo agimus deberet omnibus, vel fere omnibus rebus restituendo se priuare, infamiam, & grauissimum damnum pateretur, propterea posset excusari a relli tutio. ne, saltem ex parte iudicio pij, & prudentis viri, atquε etiam. ex toto si domin ignoretur, & accedat Papae compositio, ex vi Bullae Compositionis, quae est de rebus male ablatis, ac incertis, quarum domini nequeunt inueniri, prout est in casu nostro, sicuti neque eorum haeredes, unde pro illorum animabus per pia operλrestitutio esset facienda. βummus autem Pontifex utpote admi

65쪽

s o Interrogatio PII. De Patre facto Laite per Filium m. cientium, potest de illis disponere ; & ideo in praesenti casu eenseo esse omnino necessarium ad Sedem Apostolicam recurrere .

cum praedicius parens ante pauper, immo di mendic , nunc vero diues factus sit per negotiationem pecuniarum ipsi a filio delatarum, sed eidem filio non competentium, quia nec filius ut putabatur erat proprius defuncti ignoti latronis, neque istius erant propriae, sed obnoxiae restitutioni lacertia dominis quoad quid, seu quantum illarum.

3 . . . .

Responsio latὸ scripta . 4 Casus suprapositus cum totus sit de possidentibus bona fide.

nullatenus spectat ad externum forum Ecclesiasticum, seu laica lem, ac propterea nec pater, nec filius poterant carcerari, sed ad solum forum Confessarij erant dimittendi, detecta veritate possessionis rei alienae. Ratio est, quia qui rem alienam bona fide, ac ignorantia inuincibili putatam propriam possidet, nullum crimen nec coram Deo, nec coram hominibus committit, ut assirmant Doctores eommunitis. Verum accedente postea cognitione, rem esse alienam, tunc insurgit obligatio restit utionis, attentis circumstantias iuxta iudicium docti, ac prudentis Comfissari=s Sed dubium esse posset de filio, an a Iudice puniri possit

tanquam fur, aut ut eooperator ad furta domini sui, a quo per angusta foramina immittebatur ad aeeipiendum quiquid posset; at censeo esse negativh dicendum, quia lex praesumit usum rationis non adesse in eo, qqi ad septennium non peruenit, & talis erat puer in casu nostro, quem quasi similem dicerem malitiae cuiusdam mihi antiquitus noti, qui fune ligato sele, hunc per fenestram demittebat in locum, in quo quaedam lauandara plures tenebat pannos lineos lotos, quos fetis unguibus arripiebat, dum se per collum in altum ad fenestram trahi sentiebat, sicque quae rapere poterat foras portabat ignorans malitiae, qua ignorantia supponitur quoque laborasse puerum nostri casus, prinportione seruata, idest seruatis seruandis indicta paritate, quia

etiam puer habebat ignorantiam inuincibilem , quae dari potest circa praecepta legis Ciuilis, & naturae, lichi dari non possit de principijs uniuersalissimis, vel per se notis, etiam pro modico

66쪽

Interrogatio VII. De Patre facto diuite per pilium σα s retempore, in utente tamen ratione , qua uti non praesumitur

puer ante septennium. D. Thomas in I. 2. quast. 9 . art. 2. Pa D strin. in Io: I. Sexti Decretal. cap. ut Animar. 2. de constit. quast. I. art. Ita Sanch. in Opusc. Moy al. lib. I. tom. I. eap. I 6. num. 33. ScSayr. in claui Regia, lib. 2. cap. 9. num. I T. Principia autem uniuersalissima ; S per se nota sunt, v. g. Emum est faciendum, malam est vitaniam σα6 Igitur praesens ea sus examinandus, & resoluendus est a do eo, & prudenti Confessario quoad obligationem patris facti diuitis per negotiationem pecuniarum ab eius filio ei delatarum iuxta praedictas circumstantias; qua rh interrogatus ego, quid sit dicendum, censeo esse resoluendum sic. Pecuniae concessae puero putato filio defuncti Iatronis, & consequenter tanquam illius haeredi, nullo iure competebant ei, si uis sint de congregatis per furta, siue alithr iuste aliunde acquisivae, quia vere didius puer haeres non erat , immo si nullatenus ad latronem spectabant, pro anima cuiuscunquε illarum domini, prout Deus scit, tamquam incertae erant in pios usus impendendae , ut dicam infra, & sic in omnium Doctorum sententia tenendum est. Vide infra, num I 6.

. I Ista obligatio fuit tota deuoluta in patrem, nequε ab illa

adimplenda excusatur , quamuis de praeterito tales pecunias crediderit esse proprias, utpoth a Domino fili j datas illi, ut iste asse-Fuit patri, qui propterea ante detectionem veritatis fuit semper possessor bonae fidei, quae quandili durat in possidente, iste nec

Peccat, nec ad restituendum tenetur, ut docent D neommuniter, addentes tunc teneri, & quidem data prima opportunitate, post- Quam cognouit rem non esse suam, quia inuito domino res alimna retineri non potest, sed est libere restituenda, scilicet sine pretis petitione. I. malo tua, 3. O Ls mancipium , 23. C. de rei vindicis aequum enim non est, quod dominus rem suam emat.

3 Et quia in praesenti casu res bona fide pol Iessa consistit in pecunijs a filio patri suo delatis, istae si extant sunt in specie restituendae domino, vel eius haeredibus. qui si non sciantur, restitutio facienda est pauperibus ex praesumpta rationabili domin

rum voluntate . Rebel l. de obligationi. iussitiae, pari. I. ιib. I. quast. I 2.fect. I. Nauarra de rest. lib. 4. cap. 2. dub. T. num. 3 9ω

67쪽

32 Interrogatio VII. De Tatre facto diuite per Filium σα suetudo communitEr recepta, si facta diligentia non potest domi. nus reperiri, ut est in casu nostro. 9 Tamen iam non extare dictas peeunias constat, eo imbquod per longum tempus cum ipsis fuit bona fide incerta , ficetiam exercita negotiatio, unde de praesenti sunt consumptae, qui, autem alienam rem bona fide consumpsit, non tenetur reis

stituere aliquid, nisi id in quo factus est ditior. Sic docent aliqui,

quos citat, & sequitur SancheZ in Sum. tom. I. lib. 2. cap. 23. n. 3 ta pro hac sententia stant etiam Lessius de iussi. o iure, tib. 2. cap. I . dub. s. num. 29. Rebell. de obligationi. iusti. pari. I. lib. quaest. 3. n. 3. Philiarch. de os. Sacerdot. to ripa t.1. lib.6. cap. I 8. quatenus asserunt, ementem,& vendentem rem furtiuam bona

fide eodem pretio, nihil teneri restituere domino, quia in nihilo factus est locupletior; & sic iuxta istam sententiam restitutionis obligationem non habet in nostro casu pater, qui bona fide consumpsit pecunias, cum quibus licet factus sit ditior, nihilominus nihil tenetur restituere de acquisitis, quia quae acquisiuit notia sunt fructus rei, sed propriae industriae, & huiusmodi industriae fructus non sunt obnoxij restitutioni, ut tradunt Molina de iusti. t m. i. tras. 2. ID. TLI. num. Ita & alii, dummodo tales fructus industriae ipse quoque dominus rei percepturus minime fuisset. Io Caeterum ut enucleatius, & securitis pro conscientia praesentem casum resoluam, obseruo distinctiones a Doctoribus ad rem nostram adhibitas. Trimὸ, vel certum est, quod pecuniae a filio patri allatae erant propriae furis defuncti. Secundo, vel certum est, quod erant permixtae cum alijs pecuniis propriis eiusdem furis. Tertio , vel dubitatur a patre bonae fidei possessore, ansnt furtiuae. Quarto, vel certum est, quod sunt furtiuae. Quintis, vel sunt iam consumptae. II Hinc si primum dicatur, certe domino, vel isto defuncto, huius haeredibus sunt restituendae in indiuiduo, si extent eaedem pecuniae. At si nec dominus vivat, neque seriatur quinam sint illius haeredes, neque facta diligentia sciri possint, tunc restitutio fieri debit in pios usus, nisi bona fide consumptae sint, & in nihilo, qui eas consumpsit, factus sit ditior, in isto enim ea sanon tenetur aliquid restituere. Diana pari. 2. traci. I s. res. I 1.

68쪽

Interrogatio m. De Tatre facto diuite per Filiam cte. erant commixtae a fure partim furtiuae, di partim propriae, illi Vt a propri js nequeant alienae discerni, tunc si hona , aut etiam mala fide totam , vel partem summae pecuniarum donasset puero, & iste detulisset patri, iste nihil teneretur restituere , quia per mixtionem consumptioni aequi ualentem fur factus est dominus, unde non apparet cur pater ad restitutionem teneatur rei ad Onatore tanquam suae puero donatario datae. Ita Sanchea, &alij, quos cum illis sentiens refert Dicastili. lilin. tract.2. d. 9.n. I 86, contra Petrum Nauarram, addentes tamen, totam obligationem

restituendi esse in fure, si possit cum ali, bonis suis, quamuis no lit ; at si non possit, tune dicta obligatio remanet in donatario, quia causa istius fur factus est impotens, quae impotentia imputanda est eidem donatario, ut ait Sanchea loe. eis. Sed circa hoe

Thomas Tamburi n. in Decal. lib. 8. tract. 3. 6. q. num. 26. ait, esse

probabilem sententiam Molinae, Lem j, & Salas pen s Palaum de iusti. commut. disp. I. punct. I . scilicet nullam obligationem dari in donatario, si non induxit dictum furem ad donandum, sed tantum acceptavit; id tamen docet Molina eum quadam animaduersione apud Cardi n. de Lugo de iust. disp. χαQuod si in casu nostro non interuenit donatio modo praedi to, sed tantum pater accepit bona fide pecunias ipsi delatas a filio, putans fuisse illas et rith relictas, cum quibus negotiationem exerincendo diuitias obtinuit per propriam industriam, non verb tam ruam fructus proprij pecuniarum bona fide consumptarum , unise ex istis non est factus ditior, quia fructus industriae per rem furatam sunt ipsius furis, & multo magis fiunt proprij illius, qui rem furtiuam bona fide habens, eam consumpsit per eamdem in nihilo factus ditior, sed sollim per suam industriam ; inde venit dicendum, ad nullam restitutionem teneri patrem in praesenti casu eo ipso quod bona fide pecunias consumpsit si per eas non .st sactus ditior; vel si cum suis pecunijs mixtionem consumptioni aequivalentem fecerit, per quam mixtionem, seu consumptionem in nullo factus ditior qui bona fide fecit, factus est dominus rei per Vas'. dereli. cap. 9. g. 2. LL vlt. & alios, remanente obligatione restituendi pecuniam statim ac fuerit detectum esse furatam, & quidem in specie si extet, & discerni possit, vel similem, sue aequi ualentem , si quae furata fuit habeatur permixta cum propria, ita quod in cumulo redacta pequeat discerat.

69쪽

34 Interrogatio HI. De Patre facto diuite per Filium σαε 3 Si tertium dicatur , vide Iicet, an pater possessor bonae fidei postea dubitet an res, seu pecuniam possessa sit sua quia fortassθvti propria furis peruenit ad filium, qui qualitεr eam habuerit

exprimere nescit, nempe an ex voluntate defuncti alias cauponi expressa dum in illius caupona ad mortem infirmus aliquando degebat; vel an ex aliquo alio motivo dubius sit, in tali casu tenetur diligenter inquirere veritatem, quod si adhibita diligentia dubium tolli nequit, potest retinere rem , seu pecuniam , quam si consumpsit, non est postea obligatus aliquid restituere , nisi id in quo factus est ditior. Ita docet Noster Gabriel a S. Vincentio de iusti. σiure , disp. s. quast. 8. num. s. & num. 373. addit, Possessorem honae fidei non teneri restituere fructus, quos bona fide consumpsit. r Si quartum dicatur, scilichi esse certe furtivas, constat ex dictis supra num. ir. quid sit resoluendum. I Si quintum dicatur, patet responsio ex traditis supra, dicto

num. II.

I s Ultimo obseruo, qu bd cum pater in casu praesentiaeeeperit a filio sinE delicio, sed bona fide pecuniam restitutioni obnoxiam, sed cui debeatur ignoret, quamuis debitam adhibuerit diligentiam inueniendi dominum, probabile est, non teneri eam pauperibus dare, sed posse sibi retinere; ut docet Pete. Nauarn quem sequitur Lay man,& idem asserit Lessi. de iustι. lib.2. cap. I .dub. T. num. 68. quam sententiam esse tutam in praxi ait Dianapart. 2. tract. I. res s. Tamen plerique cum D. Thoma sentiunt esse magis pium, & practice suadendum, huiusmodi bona ince ta esse danda pauperibus. Ita notat Buseaba. in Medull. lib. 3.

Nihilominus censeo casum istum esse prorsus resoluendum, quod pater compositionem faciat cum Summo Pontifice, apud quem est potestas distribuendi omnia bona spiritualia Fidelium, qualia sunt etiam illa, quae utpote incerta essent Ecclesiae, siue pauperibus, ut in pia opera eroganda, tuncque tuta conscienti RPOterit pater omnia retinere. Sic colligo ex Nostro Andrea a Matre Dei de iusti. oenire , tract. I L. cap. punct. 8. F. 2. num. 8 .IM

70쪽

nterrogatio VIII. De Baptizante, σαINUT ERROGAT IO VIII. An vallia , ct Istitὸ , ae βρὸ eensura incursione quis Baptizauerit absquὸ Parochi licentia , cum verbis istis : Te Baptizo in nomine Dei Unius, & Trini.

IN quodam Istriae Rure receptus ad hospitandum sui hora cir citer secunda post solis occasum a dicti Ruris Parocho, ilia cuius Ecclesia eo die suam primam Missam celebrauerat quidam

modernus Sacerdos. Post prandium discesserat Parochus, reue surus tamen anth noctem. Dum aberat, parentes pridiε nati infantis, ex deuotionis motivo erga nouum Sacerdotem , hunc rogauerunt, ut eorum filio Baptismum conferrete Annuit imperitus Sacerdos, & solemniter Baptizauit cum hac sorma: Te . Baptizo in nomine Dei Vnias, ct Trini. Reverso Parocho factum narrauit quidam satis doctus Clericus, praetendens nullitatem

Baptismi,& incursionem censurae ob usurpatam iurisdictionem a fine Parochi scitu Baptizante: Quare quid mihi videbatur di-eendum de hoc casu fui interrogatus.

Responsio oretenus data cursim ., Respondi: Qua tuor dubia continet propositus ea sus. Nν Linum est, an licith se gesserit modernus sacerdos, tum sub dicta forma Baptizando, tum absquE Parochi facultate. Secundum est, an validε eum dicta forma Sacramentum Baptismi contulerit . Tertiam est, an censuram, seu irregularitatem contraxerit Baptizans sine licentia Parochi proprii ipsius baptizandi. Quartum est, an peccauerint parentes petentes Baptismum a non Parocho

siij.

2 Quoad primum dico, eertum esse, quod illieitε. & cum graui peccato se gessit in nostro ea su Sacerdos utens forma contravium Ecclesiae, quidquid sit, quM fuerit, vel non fuerit apta. Item assero lethalitεr peccasse eumdem Baptizantem non habita Parochi facultate nequε expressa , neque rationabiliter praesumpta, nisi forte ignorantia iitria, & facti omnea coram Deo a culpa

SEARCH

MENU NAVIGATION