Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De Nuptiis. 18ssimperator, ι. S. C. de nat. ιib. Tertium Iustinia isnus Nov. 74.

Per su3sequens matἡimonium legitimantur filii naturales ex concubina , honesta ceteroquin semina nati, simul ac pater concubinatum ni utat' iniustas nuptias, & matrem horum liberorum uxorem ducit. Requiritur ergo i) nt mater sit honesta ceteroquin femina , non meretrix &c. g. MIt. Inst- h. t. I ineat Iegitimum matrimonium . Tunc enim fingitur liberos ante istud matrimonium natos postea demum nasci, adeoque esse legitimos Sed. quaeritur, annon & 5 requirantur dotalia instrumenta λ Ea enim expresse requirere videtur imperator f. uIt. Inst. h. t. Sed respondetur, Justiniani temporibus necessaria erant omnino, hodie autem minime; nam tempore I stiniani nullus erat ritus sollemnis ' nuptiarum. . Confarreatio , qua veteres urebantur, itemque coemptio uxorum non amplius erant in usu. Benedictio sacerdotalis coram facie ecclesiae nondum fuerat recepta ), & sic tunc nullum fuisset signum , quo asseessio maritalis erga uxorem a concubinatu distingui potuisset, praeter instrumenta dotalia. Hinc legimus jam olim apud Plautum , Trinum Act. III. Scen. I. υ. 65. Lesbonicus adolescens, quia omnia sua bona abliguriverat, nolebat Fallitur. Nam ex Traditione SS. Patrum Benedictionem Sacerdotalem semper habitam in

Ecclesia fuisse ut essentialem, & omnino nece Sariam Sacramento Matrimonii, palam, faciunt Guil. Estitis in . Sentent. Eist. 26. g. Io. Gasp. Juenia

Comment. de Sacrament. Dissert. XI. quaest. S., R. Hyac. Drouuennis Ne Sacrament. Iib. I . quisSt. 2.

aliique viri doctissimi. Et sane ante Justinia manaeam sacerdotalem Benedietionem in Ecclesia suisse receptam, liquido constat ex Tertulliano lib. 2. ad uxorem, ex S. Ambrosio Epist. O , ex Cano

ne IS. Concilii Carthaginensis iv. an. Chr. 598.

192쪽

hat tutaen sororem suam Lysiteli sine dote uxorem dare, addita hac ratione. Sed tit ings, infamis Ae sim , nec mihi εanc famam diuerant,

. Me germanam meam sororem in coneusinatum tibi

Gie sine dote dedisse magis, quam in matrimonium Sine dote itaque tum vix distingui poterat υxora concubina. Et hinc non mirum , Iustinianum requisivisse instrumenta dotalia. At hodie sane faciis distinguuntur uxor & concubina per ιερολογ ecclesiasticam, nec amplius illo sigiis opuS LSt.

g. CLXX.

Alter modus legitimandi est oblatio euriae. Hi modus est ex antiquitatibus illustrandus. Percuriam hic intelligunt tir magistratus: municipales; in singulis enim inimicipiis erant senatores, qui decuriones v abantur, iisque praeerant duumviri, veluti consules. Jam haec erant Oiscia cum dignitate conjuncta, & praeterea is ordo gaudebat jurisdictione in municipio. Nihilominus tamen ab his muneribus in axime abhorrebant hon)ines, adeo ut Barnabas Brisson. in Antiq. Rom. observarius aliquando Christianos a gentibus supplicii caussa addictos fuisse curiat. Ratio est. quod sumptus maximi saciendi essent a eritialibus. Nam suo aere edere debebat spectacula , ludos, populo convivia praebere, adeo Ut aliquando universum' patrimonium absorberet bila dignitas. Vid. Antiq. nost. Nom. o. r. Quum itaque tam splendida esset curialium miseria, privilegiis variis pellera bos videmus homines, ut nomina curiae darent, inter quae etiam fuit hoc Theodosianum, ut si filium naturalem offerret curiae, tunc St3ti iri Iegitimaretur, L. S. L. 4. L. D. C. de not. lib. Εnlm- vero cum hodie non opus sit his privilegiis, di homines iacile nostris temporibus decurionalia anἰ-biant etiam in oppidis ni in oribus, cumque etiam decuriones nostra res nec ludos , nec spectacula Suis

sumptibus edere soleant, facile patet & hunc legitimandi modum nullius hodie esse usus.

g. CLXXI.

193쪽

g. CLXXI.

Ultimus legitimandi modus est, qui fit per

Rescriptum principis: qui in eo consistit, ut pater apud Supremam potestatem supplices litteras adserat, petatque filium suum vel aliam naturalem legitimari. Eo facto sequitur rescriptum , &tunc hi ius habetur pro legitimato. Hic modus hodienum receptus est, & quum in Germania diu ficile sit ex tot provinciis homines Romanum

imperatorem.adire, ab eoque petere, Iegitiniationem: hinc solet imperator in omnibus sere urbi bus celebrioribus constituere Comites Sacri PaIatii, qui hujusmodi actus ejus nomine peragant. De iis exstat tractatus pereruditus Georg. Schubarti, Pros. Jen. de comitibus Palatinis.

Jam de iuribus legitimatorum videbimus. Diximus supra g. I 66. per 'legitimationem liberos naturales redigi in paviam potestatem. Ex hoc principio facile omnia segitimationis effecta eliciemus. inde enim patet, 1 legitimationem fieri

non posse sine liberorum consensu, L. D. V. de his, qui s. v. a. I. sunt. Mirum hoc videri posset, quia legitimatio est beneficium; sed resp. est etiam onus quia est capitis deminutio, nam, per

illam ex homine sui iuris fit filius familias, adeoque alieno juri subiectus. Antea illegitimus sibi adquirebat, quia patrem non habebat: jam adquirit patri. Ergo aequissimum est, ejus consensum accedere. 2 Legitimatos succedere patri. Fiunt

enim filii familias liberi legitimi, heredes sui,

hi vero procul dubio succedunt patri. Sed distinguendum tamen an legitimatio facta sit per rescriptum principis , . an Per subsequens matrimonium. Tunc omnino succedunt,patri indisti nicte, non minus quail Jegitimi, g. u. Inut. a. i. g. a. Dist. de hered. ab intest. Sin per nescriptum Prusecipis, tunc denuo dispiciendum, velit ne patet.& princeps in rescripto hoc expresserit, ut m cedant legitimati, an non λ Si nihil expresserit, non succedunt, nisi soli instant: .in expresserit, tunc

194쪽

isa Liber I. Tit. X. succedunt, Sed ita ut legitimi jam extantes praeiscipuam habeant portionem legitimam.

Reliquum est ut de usu practico huius tituli quaeramus. Sed paucis Oilicio nostro defungemur, si notemus duo: ij oblationem curiae hodie non esse in usu f. I Ti. ; reliquos duos legitimandi uiodos autem adhuc celebrari, & non esse infrequentes. 2 Legitimationem per rescriptum horidie saepe non esse modum aliquem redigendi in patriam potestatem, sed tantum medium abster.

gendi maculam natat tum, & hinc etiam spuriis denegari non solere. Quia enim in multis locis haec consuetudo obtinet, ut spurii & illegitimi non recipi possint in collegia & corpora opificum: hinc legitimari solem, ut recipi possint.

g. CLXXIV.

De adoptione hic agitur, quia hic tertiux est modus adquirendi patriam porestatem. Quia itaque de duobus prioribus epimus, nempe de nuptiis &de legitimatione Tit. X., proximum e St, ut hoc titulo XI. asamus de adoptione. Ea apud Romanos stequentissima erat, apud nos paullo rarior, nec tamen plane ignota. Rationem insta vidΦimus. Iam de definitione primum dispiciemus. '

Adoptio duobus modis accipitur, vel in sensulatiore, 'el in sensu strictiore. Si ip Iatiore, tunc complectitur sub se duas species, arrogationem &adoptionem: Sin stricte, tunc arrogationi opponitur. Nos jam in latiore sensu sumimus vocabulum: & oc loco quaeritur, quid sit adoptio in synsu generali est latiore aecepta λ Resp. Est actio sollemnis , qua in locum silii vel nepotis adsciscitur is, qui 3 Iura talis non est. Dicitur actio ιοIDornir, quia

195쪽

De adoptionibus. 3 aut eoram populo in comitiis fiebat , aut coram 5. testibus, antestato & libri pende, per aes & libram, ut paullo post videbimus. Et hocste quoque, quia vel coram principe fit, vel coram magistratu , actio sollemnis dici potest. Dicitur qua in locum filii υρι nepotis se. Ubi notandum, sub filio etiam comprehendi filiam, sub nepote neptem; tam enim filius quam filia possunt adoptari. Additur is, qui natura talis non est. kice. g. Moses natura non erat filius filiae Pharaonis , sed adoptione fiebat filius. Ex hac ergo definitione fluit axioma, quod per totum titulum regnat, adoptio imitatur naturam, idque totidem verbis habemus in b. 4. Inst. h. t. Sensus vero huj*s axiomatis est quod is, qui per naturam pater vel filius esse non potest, nec possit etiam esse per adoptiovem. E. g. puer X. annorum per Naturam non Potest esse pater, ergo nec adoptione talis potest fieri. Filius per naturam non potest maior natu esse Patre, ergo nec per adoptionem natum alor potest natu minoris filius fieri; adoptio enim imitatur naturam. Ex hoc egregio axiomate

suunt plures insignes conclusiones, quas 59. 176.

II. expendemus.

g. CLXXVI.

Nimirum inde facile solvitur quaestio, quinampo sint adoptare. Qui libet, qui possunt parςntes esse & generare. An ergo eastrati λ Minime :& absurda est μυella Leonis 26. quae & eunuchis permittit jus adoptandi; adoptio enim imitatur

naturam. 2 An impuberes λ Minime : quid enimiis opus liberis, qui ipsi adhuc pueri sunt λ Impuberes generare nequeunt, ergo nec adoptare;

adoptio enim imitatur naturam. 5 An seminae λNegatur. Adoptio imitatur naturam , atqui naturales liberi non sunt in seminae potestate, α nec per adoptionem feri possunt alieni. Per privilegium tamen jus adoptandi concessunt seminis in solatium liberorum amissorum I. IO. Inst. h. t.

L. 5. C. s. t. 4) Ad natu minores majorem ad piare possunt Minime. Adoptio imitatur natu-I ram

196쪽

ram , quumque Secundum hanc non temere ante annum I 8. quis pater esse possit, ante annum 56 avus: sequitur, ut adoptans adoptivum saltem plena pubertate, i. e. annis i 8. praecedere debeat, si velit filium adoptare : duplici pubertate plena , i. e. annis 56. si nepotem 3. 4. Inst. h. t. Sed cum supra diserimus, cas trarum adoptare non posse , aliudque obtineat in spadone, quem adoptare posse traditur 3. 0. Inst. h. t. L. 2. g. I. L. 4O. g. 2.ff. h. t. quaeri potest, quomodo differant spado nes & eunuchi, vel castrati λ. Resp. Spadonesta sunt, quorum impedimentum est temporarium, . veluti e morbo. Eunuchi vel castrati, qui in perpetuum impediuntur ob expectionem.

g. CLXXVII. Vidimus etiam g. i 85. in definitione hunc

exprimi adoptionis finem, in solatium eorum, qui liberos non habent, inventam esse adoptionem; quod nobis novum dat axioma, unde tres conclusiones fluunt. I. Quod adoptare ordinarie nequeant qui nondum suhi annorum 6 . L. 3 2. Inst. h. t. a. . Quod nec iis facile permittatur' adoptare, quibus jam sunt liberi naturales. L. II g. 5. U. eod. 5.) Quod si quis in locum nepotis: doptare velit, filii consensus requiratur, L. 5.

h. t. Postremae conclusionis ratio in promptu est.' Nani nepos mortuo a Vo. redit in potestatem patris; adeoque, Si pater meus adoptat Nepotem, tunc patre meo mortuo is adoptivus fit

filius meus: si filius, erit etiam heres. Sic heres mihi invito obtrudetur. Quod cum principia juris Romani non ferant, omnino dicendnm Elii , consensum requiri in adoptione nepotis. At desprioribus 2. conclusionibus res est paullo dissicilior. Nam v. c. Henr. Bernard. ne in Old in Variis. c. 42. P. Sor. pluribus principum exemplis docuit, Sae- pe & illos; qui jam liberos haberent, alios adoptione quaesivisse; sed res nihilominus salva est.

Xam a) leges allegatae clarae satis sunt μ perspicuae . b) Quod principibus licuit, non ideo statim concessum fuit privatis. cὶ PeriZon. Anima .

hist.

197쪽

ist. r. I. p. I 25. docuit, ne ii principibus qui dem hujusmodi adoptiones reprehensione populi Caruisse: an aequiore animo. eum tulisse dixerimus adoptiones privatorum , si contra has lege fierent d) Cicer. . orni. Pro domo c. 15. patet

Ciceronem ideo impugnasse adoptionem P. Clodii, quod pater eius adoptivus iam liberos naturales haberet, eamque ideo vocat fictam es simulatam. Quo jure.& qua fronte id dicere potuisset Cicero , si licuisset ordinarie adoptare iis , qui 3am erant parentes λ Maneat ergo hoc fixum, &irminra, adoptionem ordinarie non concessam vel minoribus LX. annis, vel iis, sui iam liberos Procrearant. Quae vero extra ordinem aliquando facta, 'ea tamquam privilegia ad exemplum non

trahuntur.

g. CLXXVIII.

Nadimus adoptionem accepimus in sensu latiore. Et in hoc sensu duplex est, vel arrogario, vel indoptio strictius inecepta v. g. 175. . Disserunt hae species bifariam. i Hecto. Nam arrogantur, homines sui juris in nullius potestate patria constituti: adoptantur filii familias, adeoque homines alieno iuri subjecti.

2) Forma vel modo. Nani arrogatio fit beneficio principis per ejus rescriptum: adoptio imperio magistratus, quo praesente si pater declarat se hunc filium alteri in adoptionem dare, es adoptatus contra se, illum filii loco habere velle, res transacta est. De arrogatione agimus 79-182, de adoptione g. I 85-i86.

g. CLXXIX.

. Inde itaque facile intelligetur arrogarionis defi-

Mitio. Arrogatio est actus qtioihomo sui juris auctoritate summi imperantis in patriam alterius potestatem redigitur. Ast quaeritur hie praeicipue cur,

riuum olim populus in comitiis calatis de arrogationibus statuere deberet, & videin auctoritate pontificum, postea princeps sibi id jus arrogavit. Sane olim arrogatio fiebat in comitiis. Pater ar-

198쪽

rogans Ibidem declarabar se hunc sibi velle filium lesse. Interrogabatur filius, an auctor fieret & in hanc arrogationem consentiret Si adfirmaret, por- ro ex pontificibus quaerebatur , an id fieri paterentur , ut hic homo sui iuris in sacra a iterius S pd- ltestatem redigeretur λ His quoque consentientibus Imagistratus recitabat formulam sollemnem: Volitis, iubeatis, Quirites, tit hic. . . ait lege sitire L. Titii istius, aeque ac si ex eo, e,sque matrefamiIias esset inutus ' I una porro populus mittebatur in suffra- lgia, & si plura suffragia in id conspirarent, tune sarrogatio pro persecta habebatur. Quem ritum sa- letis prolixe explicavimus in Antiq. nost. h. t. Jam lsi ergo olim penes populum & pontifices fuit ar- lrogationis arbitrium, quo iure id postea principes sibi vindicarunt λ Resp.. i quia populus. omne ius ei & in eum transtulit Lege Regia, 6. Inst. l. r. 2 Quia principes simul erant pontifices maximi , ut luculenter docuit Andr. Bosius de ponti c.

max. ρ. Rom. qui liber a Ge. Graevio primum separatim recusus,& postea rhesauro Antiq. Rom.

insertus est. Quum itaque principes & populi &pontificum jura ad se solos traxissent nullo adversAnte , non mirum sane est, eodem arrogationibus suam interposuisse auctori ratem.

f. CLXXX.

Jam quaeritur quaenam sit arrogationis natura.

Vidimus in definitione per eam ex homine sui iuris fieri aliquem hominem alieno iuri subjectum.

Inde sequitur eam esse Speciem capitis deminuetionis , & quidem minimam. Quum autem nemini linvito iura sua adimi possent, recte inde collegera ut veteres, I consensum filii arrogandi requiri. 'Auctor fieri debet arro Andus, & hinc interrogaridus est primum an patiatur hoc fieri, L. M.ff. de . sis qui s. oe e. 2 Sequebatur porro liberos & bona

arrogati transire in potestatem & dominium arrogatoris. Nany in cujus potestate est persona Principalis, in eius etiam sunt omnia acceSSoria, adeoque & liberi & bona arrogati transeunt tamquam accessoria in potestatem arrogatoris. Hinc

199쪽

Do Adoptionibus. I 0

veteres arrogationem vocarunt modum adquirendi universalem, Vid. Inst. g. I. de adquis. per arrog. quia arrogator cuin arrogato Omnia ejus bona juraque adquirebat, praeterquam quae capitis deminutione tollebanrur. S) Sequebatur, impuberem arrogari non potuisse. Quum enim non Sit tantum ejus animi iudicium, ut sciret quid ei expediret , adeoque nec consentire vel auctor fieri posset , nec poterat proiecto arrogari , Posse ob icere tutorem potuisse auctoritatem interponero. Astresp. tutela'est vis oe potestas in capite libero ad tuendum eunt, qui per aetatem se defendere nequit. Potest ergo pupillum Iutor tueri, non autem eum in arrogationem dare, quod sane potestatem tutoris excedit. Enimvero cum olim pupillus absolute arrogari non posset, Antoninus Pius imp. hoc quidem indulsit, sed hanc ramen arrogatio'nem impuberum tot circumscripsit limitationibus, ut non facile quemquam repertum iri existimem, qui his legibus arrogare velit. Videbitams eas conditiones.

g. CLXXXI.

Antonius Pius, nimirum requirit a eonsensum propinq&orum, horum enim maxime interesti; nam quia mortuo impubere certi forent ejus heredes, quod impubes testamentum condere nequit ; hinc Uuum putavit imperator, iis ius succedendi qua situm non invitis auferri. Jussit itaque eorum consensum adhiberi. 2) Auctoritatem tutorum,

quia ad supplendunt defectum judicii in pupillo

opus est hac auctoritate , maxime ubi periculum laesionis imminet, uti in arrogatione. 53 Cogni-rionem catissae. Debet enim magistratus inquirere, an ex bono animo arrogare velit λ an iusta arrogandi caussa λ an arrogator iam liberos habebat, nec ne λ an haec arrogatio pupillo expediat λ ω. Fidotissionem vel satisdationem, qua caveatur propinquis, quod mortuo inter puberIatis annos arrogato Sona eius omnia illis restituturus

200쪽

turus vel exheredaturus ,. ei velit restituere' nommodo bona quae ad patrem attulerat r*stituturum, verum etiam quartam. norum suorum , g. 5. Inst.. l. t. De hac quarta maxima quaeStio Or Itur, utrum intelligenda sit quarta omnium bonorum, an quarta portionis legitimae λ Nam si verba de omninus bonis. intelligenda videntur, sic melior condatio erit arrogatorum quam naturalium liberorum qui nonnisi portionem legitimam. ex bonis; Paterni possunt praetendere.. Quid ergo Statuendum yi Resp.

omnium bonorum quarta intelligenda , α quia ita expresse dicitur 6. S Inrt. h. -υν-r . L. ult: ff. si quid in fraud. cred. βὶ quia quartae

haec non. petitur querela inocticiost, ulli partio te gitima', sed potius indicio familiae erciscundae. t. 8. g. i de in . Test. L. 2. g. Iia m. eros . atque ira melior erit conditio arrogatorum libe- TOrum , quam ipsorum naturalium ρ Resp. mone r. Nam cum supra dixeesmus , arrogare nomposse ordinarie qui lxberos naturales habet, facile valet nec iis praejudictum inserri posse sImaxime arrogatus accipiat quartam omni unctonorum. Ita Optime rem exposuit vinnius In comment

Jam de arrogationis e inibus. De istis regula D. I i. isisH ataen inrogata quo ipsi naturaIer ni sistuntur in patriam potestatem - Ηan Izmundi nomen arrogatoris , Sed . tamen. apud Bomzos & suum retineband leviteDinflexum. Sic cum Augustus ante adoptionem vocaretur Octavius,

ζ,iha Iei caepit Iulius. Caesar Octavianus. Sic

uoque P: Emilius post adoptionem a Scipione factam dictus P. Cornelius Scipio Emilia S. 2 . . Arrogatus a nobili fiebat nobilis, a plebeio plebeius, cessau, quia nobilitas nota est in

Itbit o. privatorum, sed amraemium virtutis conceditur. Sed o) in sinsulare & probe observandum, quod arro itio Iidem Hibue et iura agnationis , non autem iura Sandui

SEARCH

MENU NAVIGATION