장음표시 사용
241쪽
D. AttiI. N. ω eo , qui ex Leg. Resp. Id verum esse ideo quia testamento sa tutoris datio non est actus legitimus , sed salia a praetore. Ergo di regula L. 77. de R. I. in te stamentaria tutela locum non habet.' . f. CCXLVI. Absolvimus hanc tractationem. Id unum restat, ut ex instituto nostro aliquid adjiciamus de usa hujus doctrinae hodierno. Is a praxi Romana hactenus explicata in duobus potissimum discrepat. L. Quod non certi hodie numistratus dem iturores , sed omnes quibu& est a iurisdictio. Qui a launtem jurisdictio dividitur in civilem & crinus lem , & saepe contingit i ut uno eodemque loco alius icivilem, alius criniinalem habeat iurisdictio. nem quaeritur, mala tunc judex det rutores λBesp. Qui civili jurisdictione pollet, quia tutoris
datio nihil facit ad mmcitionem criminum. II. Quod maior sit mastrorum quam Romanorum magistratuum potestas.. Romani non poterant d re tutorem, nisi in subsidium , si nec testamentarius ad fret tutor, nec legitimis; hos enim a rurales exelutiret non 'oterant. At nostri magistratus praecipue considerant tutorum habilitatera, & si animadvertunt eos esse inhabiles, illos statim excludunt a tutela, dive sint testanisnrarii, sive legitimi, S alios dant habiliores. Tria addu i testimonia. Nam de Frisiae praxi testantur Stiautis Frinat. de praxi Belgica Z paeus JCtus Sata' , di dei maxi Germanica chil terus in loeis in ipso libello allegatis; ut adeo de uni ersalitate hujus Praxeos non videatur dubitandum.
idimus hactenus omnes tutorum species: iam.
de eorum initiis ageaciam. Quod p cipue in eo
242쪽
consistit, ut negotiis pupilli interponat auctoritatena. Ergo de hac dicendum paullo adcuratius. Diximus supra g. io4. reum esse vim CP potestatem in capite tibero. Monuimus etiam, vim
' Plus esse quam potestatem, & vim tutores exercere in insantes, potestatem in adultiores. Infantia autem durat iure Romano usque ad annum VII. . aetatis, Lia I 4. ff. de Tempus ab anno VII. usque ad pubertatem in duas aequales partes dividitur, & priore tempore aliquis infantiae proinximus dicitur , posteriore puberIari proximMI. Hinc Puer est infans usque ad annum Is infantiae proximus ad ann. Io. III l pube tati proximus anno. I4 pubes completo anno x 4
plebe pubes coni pleto anno 18
Puella dilans ad annum P insantiae proxima ad ann. si l pubertati proxima -3a L
pubes completo anno ἀνν pleΘ pubes anno - . 14
Hi termini aetatis probe observandi, nec consumdendi a studioso juris. Ut vero. jam haec adplicemus, sicile patet majorem esse tutoris potestatem im pupillum infantem, quam in insantiae vel pubertati proximum. Si pupillus est infans, hine nihil agere potest, sed omnia eius nomine agit tutor, & sic hic administrare dicitur, L. I. g. m: ff. de administr. tutor. Sin vero pupillus est infantiae vel pubertati proximus .i tune pupillus ipse
omnia potest agere, modo praesente & consentiente tutore id sectat , qui tinne -ctinitatem interponere dicitur L. n. ff. de adquir. hered. Exemplis res fiet clarior. . Pupillus infans non potest Cori-
trahere, adire hereditatem, solvere: sed haec
243쪽
Do A,57ανirale Tutorum. . omnia eius nomine eoque plane inscio agit tutor. Contra pupillus septennio nisjor ipse rectu con trahit, recte adit hereditatem, recte solvit, modo praesens sit tutor, & auctoritate ejus fiat. Reve- ra itaque auctoritas ab augendo dicitur, quia tutor
auget & supplet quod personae pupilli deest. In fans enim ob deserim rationis quasi non est per-mna , ergo eius nomine agit tutor. At infantia maior est persona quidem, sed veluti dimidia,
ob infirmitatem iudieii. quod ergo deest huic
pupillo, id supplet tutor, eiusque Personam, Ser, dum praesens consentit; & hinc ejus consensus dicitur auctoritas. Hinc eleganter in L. 52. g. v. f. de adqu. possess. dicitur infamis judisιum suppIeri auctoritate tutoris; quamvis ibi infans accipi videatur latiore sensu pro omni pupillo.
g. CCXLIX. Ex his principiis fluit iam definitio auctoritatis.
Est nimirum assis legitimus quo tutor , quod pu-piIItis infantia major gerit, s ex quo deterior eius conditio fieri posset, sollemniter adprobat. Explicanda erit haec definitio per partes. Dicimus i esse actum tegitimum. Id quidem a priori denion
Strare non possumus, nusquam enim in . universo
jure ita dicitur auctoritas tutoris: sed id tamen a posteriori liquet. Omnia enim, quae de actibus legitimis dicuntur in L. 77. de N. I. etiam
quadrant auAoritati tutorum. Ea non admittit procuratorem, non admittit conditionem, non die in quoque. Immo & verbis sollemnibus in interponenda auctoritate opus suisse ostendimus in Antiq. Rom. I. 2 i. g. 5. Ergo cum omnia adsintactuum legitimorum requisita, nihil prohibet,
quominus dicamus auctoritatem tutoris esse actum legitimum. Dicimus 2 quo rutor, quod pupillus infantia major gerit, adprobat. Si enim pupillus adhuc sit infans, nil gerit, ut ad fg. superiores diximus, sed Iutor tunc administrat, Stomnia pro pupillo agit; ergo nec auctoritatem interponit. Dicimus 3 ex quo deterior eius eon
244쪽
posse hiii leni pupillum meliorem iacere conditionem suam etiam sine auctoritate tutoris, non autem deteriorem. E. g. si quis pupillo aliquid donat, id valet etiamsi non praesens Sit, nec ruintor id adprobet: si autem alteri quid promittit pupillus, nullata nascitur ex illa promissione obligatio, nisi praesens tutor factus sit auctor. Dein- 'de addi nius 4) ιοIlemniteν adprobat. Vidimus enim auctoritatem esse actum legitimum; legitimos autem ad us sollemniter fuisse explicandos , diximus g. 70. Habemus auctoritatis definitionem, ex qua fluunt tria axiomata : I auctoritas est antis legitimus. I Ea opus est, quoties quid geritur, quo deIerior feri posset pupilli conditio. 5 Tutor hac auctoritate supplet judicium pupilli. De singulis
jam speciatim agemuS. f. CCL. Primum axioma est: Auctoritas est actus Iegistimus. Ex eo duae conclusiones fluunt. I. quod Iutor praesens interponere debeat auctoritatem, &quidem in ipso negotio , g. 5. Inst. l. t. Ergo non erat validum negotium , si tutor absens per litteras consensisset, ut si rem a pupillo gest 'in postea ratam habuerit, vel confirmarit, L. B. g. 5. s. t. Actus enim legitimi non admittebant procuratorem , adeoque in propria Persona. erant ex-rlicandi. L. 77. de R. I. His obstare videntur duae eges. Nam i in L. s. g. uIt. J. f. r. dicitur
posse me absenti pupillo aliquid υendere per Ilii ras, modo is tutoris auctoritate consentiat. Sed resp. hanc legem nobis. non adversari. Potest enim ab sens quis contrahere cum pupillo, sed non debet a pupillo absens esse tutor, sed ei contrahenti coram & praesens consentire. Paucis: Is quocum contrahit pupillus , potest esse absens, sed tutor cuius arctoritate contrahit, praesens esse debet. et Objici posset. L. 25. g. de adqu. vel amitν. hered. ubi dicitur expresse, auctoritatem porae perfecto negotio interponi; quum tamen nos dixerimus in ipso statim negotio, nco eo jam perse
245쪽
De Auctoritate Tutorum. et interponendam esse autoritatem. Hoc dubium tanti visum est Jacobo Gothosredo, JCto accuratissimo, ut in Comment. ad L. 29. f. de R. I. textum emendare non dubitet, & pro perfecto negotio legere, μουecto negotio. Sed non opus estram violenta medicina. Autoritas omnino interponenda persecto negotio, sed non iam pridem Persecto, verum statim simul ac persectum e t , e. g. simul ac pupillus dixit: promitto centum, statim persessa hac promissione tutor debet addere, auctor fio. II. Quod autor auctor fieri debeat Pure , non sub conditione, e. g. non debet dicere , consentio, si id utile erit pupillo meo: sed pure, consentio. Rationem jam reddidimus, quia actus legitimus non admittit conditionem. L. I 25.
Alterum axioma est: Auctoritare tutoris. Opus est , quoties deterior μνi posset conditia pupilli. Meliorem enim conditionem suam facere pupillus potest etiam sine tutoris auctoritate, non autem deteriorem er. Inst. b. t. At quando dicitur meliorem conditionem suam reddere ρ & quando deteriorem ρ Resp. meliorem reddit conditionem suamyupillus, quoties alter ipsi obligatur; e. g. qua do alius pupillo promittir, donat, commodat: Eeteriorem autem, quoties pupillus se obligat alii, e. g. si pupillus alteri promittit, donat, commodat.' Inde jam fluunt duae perelegantes conclusiones et a) quod pupillus sine auctoritate sibi ab alio stipulari, & quocumque titulo lucrativo asquirere possit. Sie enim alius pupillo, non ipse alii obligatur. Ergo potest pupillo , absente tui re promitti, donari, Sc. b quod contractus bi- laterales cum pupillo initi claudicent, i. e. alterpuhillo obligatur, sed pupillus non oblitatur a I- teri si tutoris auctoritas non aecessit. E. g. y pillo mercator vendidit horologium aureum pro I . florenis sine tutoris auctoritate ἰ pupillus t L a tori
246쪽
tori indicat , se emisse, tutori placet pretium, mittitque qui illos numeret. Mercator, quem interea venditionis poenituit, negat se ioo. florenis venditurum, nec ex contradiu cum pupillo inito se obligari putat. Quaeritur, an obligetur λ omnino. Sed si pupillum vellet cogere mercator, ut pretium Solvat, recte restrunderet pupillus, se sine tutore non obligari potuisse. At injustum videtur mercatorem obligari, pupillum non obligari ex eodem contractu. Sed resp. id non esse absurdum. Sibi enim imputare debet qui cum pupillo sine tutore iniit contractum, adeoque nec aegre serre, quod contractus hic claudicet, nec sit ex utraque parte obligatorius.
g. CCLIII. . Sed maxima hic dubitatio , oriri posset de aditione hereditatis, an & illa tutoris auctoritatem exigat λ Posset videri supervacua haec auctoritas, quia hereditatem adiens conditionem suam redde re soleat meliorem, & hoc casu opus non Sit auctoritate tutoris, secundum regulam nostram expositam g. 25i : & tamen leges diserte vetant pupillum sine tutoris auctoritate adire hereditatem L. s. g. 5. ff. h. r. g. I. Inst. l. t. Quaena ira ratio λ Plerique dicunt, id ideo prohibuisse leges, quia hereditatis aditio fit periculosa ob latitans aes alienum. Sed haec ratio non sussicit. Nam ing. u. Inst. h. t. expresse dicitur, pupillum non adire posse sine tutore, Iicet hereditas lucrosa sit.
auia itaque, & quidem duplex ratio observanda: i Quia aditio hereditatis est quasi contractus, quo se adiens obligat legatariis & fidecommissariis ad exsolvendum id , quod ipsi testamento relictum. L. 8. pr. ff. de adqu. ter. Atqui obligare se non posse pupillum sine turoris auctoritate diximus ad g. abi. u Aditio hereditatis erat actus legitimus, L. V. de R. I. Atqui a- ictus legitimi explicari a pupillo non eoterant sine auctoritate tutoris. L. F. h. t. Ergo opus e-
247쪽
De δαHoνitat , Tutorem. stis rat in adeunda hereditate auctoritate tutoris. i Q.
pIei judicium pupiιιi. inde denuo variae conclusiones. i) Tutor seri non potest auctor in rem
suam. g. 5. Inst. h. i. e. non potest tutor interponere auctoritatem in negotio, quod inter tu torem & pupillum intercedit. Ratio . haec est rDum tutor supplet judicium pupilli, ipse & pupillus quasi unam & eamdem persolum . Consti ruunt. Una perSona non potest Secum ipsa ςon
trahere: ergo nec tutor dum pupillo, ita ut ipso auctor fiat. Ex eo porro sequitur a tutorem a pupillo emere non posse. L. 45. ω. 7. F. de Contr- Emi. Sic enim tutor fieret auctor in rem suam, quod fieri non posse- diximus. Addita ramen est exceptio: Posse nimirum tutorem rem pupilli e-Inere sub hasta, i. e. uti nos loquinaurao illidet Gold, per modum auctionis, L. 5. C. de contr. emt. Ratio est quia ibi laedi non potest pupillus, cum pretium ibi non conventione definiatur, redlicitatione, ita ut plus licitati semper res addica tur. Si lis Ariatur inter tutorem & pupillum, ρα- pilium aec ere debere specialem euratorem in litem. Pupillus enim litem contestans quaSi, contrahit sequi quasi contrahit , se obligat ; obligaere se pupillus non potest sine auctoritate tutorii ; tui autem fieri non potest in rem suam , ergo alius dandus est, qui auctor fiat. Q. E. D. ls olim vocabatur ruror praetorianus , ut adparet ex Ulpiani fragm. Tit. XI. g. 24. Sed Justinianus eum curatorem in titem vocare maluit, quia tutorem habenti dari
Superest, ut de usu hnjus tituli dicamus; ubi observamus paucis: iὶ Hodie non esse auctoritatem adium legitimum, & hinc etiam absente Iutore per literas, imo & peracto jam pridem ne
248쪽
gotio per ratthabitionem interponi posse- Et quis hodie tutori hoc imponeret onus, ut Si e. g. pupillus in academia viveret, & ibi aliquid emeret , rnior copatur eo proficisci & praesens interponere auctoritatem λ 2 Hodie non magnum discrimen observari inter pupillos infantes ,& insan-Ita majores. Nam sane tutores sere omnia hodie sine pupillis agunt, cujuscuoaqne sint aetatis, Unde magis administrant hodie tutores, quam sitarem interponunt secundum ea, quae diximus f. 247. Se q. Reliqua omnino usu recepta sunt, dehinc nec hodie pupillus obligatur, hereditarem adit , promittit sine tutoris auctoritate: nec hodie contractus cum pupillo, absente & non consentiente tutore, initus obligat ex utraque parte sed radelaudicans tantum, Ac.
TIT. XXII. QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.
ΡΕttracta .imus hactenus tres partes ad tractarum de tutela pertinentes. Vidimus eoi in in genere, quid sit tutela β) quotuplex sit Τ ,
quodnam sit tutoris omium / Sequitur jam quar-3a pars de modis quidvis tutela finitur. Et hic quidem titulus est facillimus. Omnes enim modi nituntur hoc axiomate: Cessante tutelae caussa cessartutela. Caussa illa tutelae est tuitio ejus, qui per aetatem se sponte defendere neεuit ut diximus indefinitione tutelae f. CCIII. Ergo si defensione vel opus non est, vel ea praestari a tutore nequit, tutelam finiri oportet.
Ex hoe axiomate iacile patet , morte solvi t telam , 'sive moriatur tutor, sive pupillus. luctenim ubi ad plures abiit, pupillum tueri nequit et hic properantibus fatis extinctus defensione viventis non indiget; ergo cesSal luroque casu tu'
249쪽
tela. Ex eo colligitur quoque, tutelam ed hete les non transire. Est enim munus publicum, g. ao40& quidem personale. Quod munus perinnale est, id cum persona exspirat, adeoque non transit ad heredes. Ergo si pater meus fuerit tutor vel a testatore vel a praetore datus, ego illi ni tuo non succedo in tutela. Est & alia hujus rei ratio, quin tutores a testatore & praetore ex singulari fiducia in personis aliquibus collocatis dantur. Personae ergo fides & industria eligitur. Ea fiducia vero non semper in heredibus quoque poni potest, nec eorum semper eadem est fides & industria: ergo nec tutela ad heredes transit. Exceptamtamen est tutela legitima, quae omnino ad heredesti transit,
si sint proximi agnati & habiles. In schemate Fig. i 7. Tab. II.) fingamus, primum impuberem accipere debere tutorem. Proximi eius agnati sunt quartus & quintus, ipsi in tertio gradu iuncti. Ergo hi fiunt tutores, & quidem Simul, quia sunt pari gradu g. 22o. . Fingamus jam quartum & quintum ante primi pubertatem diem obire supremum, Sic tutores erunt quinti heri des , sextus & septimus, modo ipsi sint majorennes &habiles. Cur vero λ Quia exstinctis quarto & quin- to fiunt agnati proximi, & ita intelligenda L. 26. i. f. de tui. L. 46. U. famil. e isc.
Alter modus, quo tutela finitur, est capitis deminutio. Quia enim ista in morti comparari supra
vidimus g. 225. L. Ios. f. de R. I.:eumdena etiam eiiectum tribuunt JCti capitis deminutioni,
quem habet mors. Quia ergo morte fit'itur tutela, ergo & eapitis deminutione eam finire. censue runt. Sed probe tamen notanda disterentia inter
capitis deminutionem pupini & ttitorii. Pupillo ienim capite deminuto tutela finitur, sive maximam passus sit, Sive mediam , sive .mini inani. Tutor autem tutelam quidem amittit per capitis deminutionem maximam & mediam, non autem
minimam, g. i. g. 5. g. 4. Inst. h. t.: Ratio est haec: Si pupillus maximam capitis deni inurioneni
250쪽
patitur, fit servus, si mediam, fit peregrinus ; si minimam, fit filiusfamilias per arrogationem. At qui servus non potest esse sub tutela, quia tutela est potestas in capite libero g. Iob. , nec Peregrinus , quia tutela est jus civibus Romanis proprium 9. 2o70, nec filiusfamilias, quia is est sub patria potestate, & patrem habenti tutor non datur g. 2O7. a. . Quod vero tutor capitis deminutionem passus maximam vel mediam, amittat Iutelam, eam habet rationem, quia Servus & peregrinus non possunt eSse tutores, quippe incapaces muneris publici g. 2o5. 2. . Minima autem capitis deminutio tutori ideo non nocet, quia &filiusfamilia; potest tutor esse , & i muneribus publicis pro patresamilias habetur, L. 9. f. de his qui sui υel alieni. Exceptio quidem olim erat in rutoribus legitimis, qui & minimam passi capitis deminutionem tutela privabantur, qui ai ibi is sundamentum erat jus agnationis; id vero omni capitis deminutione to flebatur g. 222. . Sed quum
hodie per μυellam i I 8. c. i 45. etiam cognatisiant tutores g. 22 I. γ, copia alio autem minima capitis deminutione non tollitur: hinc hodie ces-Sat exceptio , & universalis fit regula , tutor mιnamam pussus capitis deminutionem tutelam nunquam amittit.
Tertius modus, quo finitur tuetela, est Pubertas. Datur enim tutela , quia pupilluS propter aetatem se ipsum defendere sponte nequit. Ea vero cessat
ratio, si iam justae sit aetatis, vel pubes. Ergutunc & tutela finitur. Sed quaeritur, quando quis sat pubes Hic lis suit inter veteres sectas. Pro-i cu jani pubertatem aestimandam putabant ex corporis habitu: Sabiniani ex annis, nempe I . in masculis, 32. in seminis. Ja volenus Priscus, quasi conciliaturus hos dissentientes utrumque putabat conjungendum. Qua de re exstant duo loca hic conferenda omnino. Unus Ulpiani in Fragm. Tit. II.