Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Dὸ militari Testamento. cansunt ecclesia, pauperes, captivi, scholae, dos. His nihil privilegii daetum in jure Romano; at pontifex

Romanus, quia admodum lavet piae caussae, omniubus sollemnitatibus solvit testamenta, modo voluntas testatoris probari possit.

ITIT. XII. i QUIBUS NON EST PERMISSUM FACERE TESTAMENTUM.f. DXIII. DXIV.

ituli proxime antecedentes egerunt de modo, Quo testamenta tam sollemnia quam privilegiata nunt. Iam porro quaeritur de personis, tum quae testamenta condere possint, vel non possint, hoc Tit. XII. tum qui heredes institui possint, vel non, Tit. XIlI-XUI. Quod ad personas testato rum attinet, praemisimus axioma, testamentum condere possunt omnes, qui non Drohibentur. Sed ne idem per idem explicasse vitiamur, generale istud axioma solvimus in tria alia. 3 Testamenti

factio est iuris ei vilis Romani, id quod jam deqmonstravimus 3. 484. 2 testamenti factio tantum patribus familias concessa. Id patet ex Leg. XII. Tabb. quam vidimus g. 487. 5 testamentum est iusta animi nostri vel voluntatis sententia. Id d monstravimus ad definitionem, g. 49o.

Diximus axiomate I, restamenti factrinem esse . 1uris eiυiIi Romani. Atqui est potius juris gentium λ Sed responsio non difficilis. Multae gentes solebant praeter Romanos testamenta condere , idque in primis constat de Atheniensibus. Sed nos sic loquimur de testamento, quale ex jure Romano descripsimus. Id vero non est iuris gentium, sed tutis civilis Romani, ex quo solo, non autem ex

432쪽

Tecta Nitione, nec ex gentium aliarum institusione omnes sollemnitates di eges de restamentis suxe-xunt. Quum ergo testamenti sectio sit iuris civilis, Sequitur sane, ut testari non possint a Servi, quippe qui nec personae nec cives sunt, L. sui test. Dc. n. poss. Et, quaeso, qua de re testentur λ an de peculio λ At peculium servorum o- inne est profectitium, g. 47o. Ergo dominium ejus est penes dominum, & consequenter testari servi de re aliena nequeunt. Exstat quidem locus apud Plin. lib. VIII. v. I 6. , ubi Plinius resert se servis morientibus concedere, ut ultima voluntate

Iossint peculium distribuere cui velint. Sed proprie

aec non fuit testamenti factio, nec valebat haec ultima servorum voluntas ex iure publico, sed exeonsensu & voluntate Plinii. Ex eodem sequitur,x ut testamentum condere non possint capti aptita εωiei. Nam & ipsi servi fiebant jure Romano , ,. 82. Si tamen testamenta secerint in civitare, &postea apud hostes moriantur , eorum Iestamenta valent ex L. Cornelia, quae fingit eum, qui apud hostes est mortuus, io civitate decessisse. Sin ante captivitatem restatus domi, & postea captus ex captivitate reversus est, ejus testamentum valet iure postliminii, quod fugit eum , qui ab hostibus reversus est, nunaquam in captivi I te fuisse. Denique si non domi, sed apud hostes testamentum quis secit, illud a servo iactum,.adeoque non valet, quamvis ex Captivitate domum redierit, L. 8. rest. Dc. Pos, g. MIt. Irast. A. t. Ex eodem axiomare colligimus, 53 testamenta condere non posse peregrinos. Quumque & oe-Iortati ad peregrinitatem redigantur, iique, quius aqua & igni interdictum est, sacile patet &hos esse intestabiles, L. 8. g. I. U. eod. , quod I, men intelligendum de jure civili. Atheniensis enim iure Attico recte Iestabatur; quamvis minesset civis Romanus.

433쪽

Quos superiore g. testamentum facere ne vimus, ii non erat participes iuris Romani publici.

Sequitur aliud axioma. Sunt enim, qui testamentum non condunt, non frant patresfamiIias , quibus solis Lex Xis. Tabb. testamenti lactionem concessit, g. 487. Hinc facile ergo reddas rationem I cur testamentum condere nequeant filii

filiaeque familias , & ne permittente quidem parre, quippe qui contra jus publicum nihil potest indulgere, L. I 7. m. h. s. Excipitur peculium castrense, in quo filium pro par rei a milias habere jam supra moniaimus g. 478. Quid vero in peculio adventitio λ Nam & in hoc proprietas penes filium

est. Nec tamen testamentum de illo potest condere, quia in illo pro patresami l. non habetur, L. pen. C. qui test. fac. pass. ET eodem patet, x cur irritum fiat testamentum patrisfamal. quiae postea arroSamium dedit alteri. Cum enim eo ipso fiat filiusia milias, res redit in eum casum, a quo incipere non potes. Elegantem hic movet Merillius quaestionem, Obs. L. II. C. 60. L.SIV. C. M., an & mulieres condere potuerint Iestamentum. In illam singularem ingreditur sententiam , potuisse quidem mulieres testari nun patiυe , non autem in scriptis, idque probat ex L. O7. g. 24. F. de legat. I. Et sane rbi rogat pater filam, pro eius salute sollicitus, tit quoad liberos tollat, testamentum non faciat, additque rationem, sie eam posse sine periculo visere. Inde colligit Merillius , mulierem ideo non potuisse sine periculo testari, quia semper heredem palam nuncupare debuerit, adeoque ejus insidiis fuerit exposita. Sed ratio sugit virum doctissimum, uri adcurate ostendimus in Commem. n. ad L. Pap. P p. L. II. c. I . p. 24O. res,

434쪽

4M LUὸν IL Tii. XII. g. DXVII.

LProgredimur ad novum axioma , quod tale est,

aestamentum est justa voluntatis nostr sententia ,

g. έ9 1. lnde prono alveo fluit, testari more posse furiosos o mente eapsor, qui quid velint, non antelligunt. Quid vero , si dilucidum fuerit sumtis intervallum Tunc sane nihil impedit, quominus testamentum faciant, per f. I. Inst. h. modo furor non lateat sub specie inumbratae quietis , per L. 28. g. I. de adem. ψι amitt. Fer. ptus. Si dubium sit, sanae, an emotae fuerit mentis testator, id judicandum est ex ipsa materia testamenti, dispiciendumque, millenterne testatus sit, andistinitae. Hujus rei insigne exen Ium Τυ-m Tapin at ap. Valeri M. L 7. c. 8. Ejusdem conditionis Sunt . prodigi, quippe qui in universo jure nostro furiosis aequiparantur , quamviS sanae mentis sint. Id tamen intelligendum de tempore, quo bonis illis interdictum est. Si etiam ante hanc interdictionem testamentum secerunt, nullum est dubium, qui ' vessat, L. 38. F. A. t. Vulm &'addunt hanc ex ptio in , valere aesta-xoem ori ac prodigo conditum, si bene consuIar μγ- steritati, i. e. si eos instituat heredes , qui ab intestato alioquin suissent successuri, sed id quidem jus nostrum ignorat. Nam μυ. Leon. 59. in s ro nostro nullius auctoritatis est, .ceu ostendimus wpra g. iv 6. Sed &.5ὶ impuberes testari , non rese ex eodem patet axiomare. No*ε magis enunhis perspectum est quid agant, quam. iuriosis. Et quamvis quidam Sint, quinus sapientia ante. pilos est, . ex his tamen, quae sorte uno aliquo casu eidere possum , iura non constituuntur, L. 4.

Ex eodem axiomate sicile inteligimus quatenus corporis vitium testamenti factioneni impe- . i. t ' diat

435쪽

diat. De surdis oe mutis, ubi conjunctuin est vitium, nemo dubitaverit, quin Iestari nequeant, quum parum differant a mente captis, quod se .cus se habet, si vitium sit discretum. Mutum enim & surdum, hunc voce, illum scriptura men- Iem exprimere posse experientia docet. Multo minus caeco adimenda testandi facultas est. Quia ramen facile hic fraudibus locus suturus esset ,

singularem observationem habent testamenta εaecorum. Nam I) possunt tantum nuncupative testari, 2ὶ eorum nuncupatio a tabellione statim in scripturam redigenda , 5) adhibendus est octavus testis, caeco praelegenda scriptura inspicientibus simul testibus & explorantibus, an omnia ita scripta sint,,5 Caecus haeredem non tantum nominare, sed & circumscribere tenetur, ne sorte in persona erret. Denique G) accedere oportet subscriptionem & subsignationem testium. Quae omnia adcurate explicantur in L. 8. C. qui rest. fac. pου. , ubi genuina hujus doctrinae sedes est.

Supersunt quidam, quibus in poena non est

permissum facere testamentum, quamvis hae Prohibitiones pleraeque ex recentioribus legibus proficiscantur. Sic testari non lidet i) perdueitionis damnatis, quippe quorum bona omnia in fiscum redigi solent, L. 5. c.oad Ieg. AI. Mai. 2 ο- statis Hereticis, per L. 5. de apost. & L. 4. de haeret. Sed quinam haeretici sim, id non a theologis hic discendum, sed ex legibus publicis. . Nemo enim prohibendus est testari, cujus religio in republica toleratur. 5 Incestuosi nuptiis sese ροἰ-ιuentibus. Cum vero haec prohibitio in favorem liberorum prioris matrimonii inventa sit, illam

etiam cessare oportet, si incestuosi parentes legitimos instituant, L. 6. do ncest. nupt. 4) Ob

carmen famosum damnatis. Hos enim improbos &intestabiles esse jubet L. i8. g. r. ff. l. r. Cave tamen omne na inauriana scriptam libellum famosumae exi-

436쪽

454 Liber II. Ti. XV.exastimes. Illa enim vitia hominis sale satytico perfricat, hic crimen alteri capitale tecto nomine impingit. 5 Olim etiam capitis damnatis non licebat testari ; fiebant enim servi pinnae, servis autem non est testandi lacultas. Iam vulgo quidem tradunt doctores, servitutem poenae sublatam esse a Justiniano, . CXXXIV. e. Hr.; sed si quis illam Novellam accuratius expenderit, animadverteret sublatam esse servitutem poenae tantum in favorem agnatorum & cognatorum, ne bona publicarentur, sed propinquis relinquerentur. Ergo si hodie pro,pinqui extant, capitis damnatus non Utest testamentum condere, secundum jus Astinianeum. Sed error iste doctorum in foro dominatur , tri-hilque hodie fit frequentius, quam ut capitis da mirati de rebus suis promiscue testentur.

DE LIBERIS EXHEREDANDI S. g. DXXL DXXII.

Idimus hactenus quomodo testamenta fiant , & qui testamenta condere possint. Quod ad prius attinet, diximus observandas esse sollemnitates tum externas, tum internas , nempe heredis institutionem. Huie contraria est EXHEREDATIO, quam doctrinam Iustinianus hoc titulo praemittit. Quanta suerit patria Romanorum potestas, supra Satis ostendimus. Ea in hoc quoque consistebat, ut pater posset filium etiam nihil tale meritum , exheredem scribere pro lubitu. Hinc eleganter

Paullus in L. M. fin. ff. de lib. oe postfum. dicit, licere omnino liberos exheredare, siquidem & Occidere licuit. Extant faue exempla, quae hodie Non sine stupore legimus. Sic C. Tertiam infantem a patre exheredatum legimus apud Valer.' M. Lib. VIL e. 7. g. 5. Quomiao vero infans ingratum se Praebuerit adversus patrem Sed id permittebat Patriae potestatia rigor. Proeul dubio legislatores hanc

437쪽

hane libertatem parentibus concesserant quod vix crederent fieri posse, ut maligne de sanguine suo iudicarent. Quum porro paulia post experientia doceret, patres novercalibus blanditiis delinitos omnem paternum effectum eiurare: demum legi. bus publicis cautum est, ut pater liberos suos non praeteriret testamento, sed aut institueret M. redes, aut exheredaret.

g. DXXIII.

QuemadnUdum enim liberi non omnes eiusdem conditionis sunt, ita & modo maior, modo mi- ror erat patris potestas eos exheredandi. Nimirum distinguuntur liberi in suos emancipatos, in Iegitimos, oe ἐιIegitimos, in natiarales O adoptivos, in filios'filias, inprimi oe ulteriorum gra-EMtim liberos, ac denique in natos porrhumor. omnium optimae conditionis erant mi avii natara-Ies primi gradus. Hi enim aut instituendi erant,

aut nominatim exheredandi. Si enim pater eos testamento praeterisset, aut e. g. ita Scripsisset, filium meum nequam exheredem scribo, nullum erat testamentum, quia filius nec heres institutus, nec exheredatus nominatim suerat. Ceterum si uni- eum quis filium haberet 1 per se patet non Opus suisse expressione nomnis , quum de quo sensetis testator , Satis constaret, '. Inu. ε. e. Proximae his erant fiιiae Mae s na ratis, nec non nepotes.

Hi ita differebant a filiis , i) quod quum illi deberent nominatim exheredari, filiae & nepotes recto exheredarentur inter ceteros, e. g. Titias .m ius, filii mei Modes sunto: reliqui Iiberi mei exheredes sunto. αὶ Quod filius praeteritus testa. mentum saceret nullum: si autem filia vel nepos essent praeteriti, testamentum ideo non corruerer, sed praeteriti accrescerent reliquis in portionem .irilem.

438쪽

ωxhni sunt posthumi. Eorum dura olim erat conditio, quia ne heredes quidem institui poterant, quippe personae incertae, g. 26. 27. Drt. ιμιegat. Quum autem postea invaluisset principium posthumum haberi pro nato, quoties de ejus commodo agitur, iactum est, ut & de posthumis regula valeret, eos aut instituendos aut exheredandos esse, g. I. Inst. h. t. Quapropter si praeteriti sint, &postea vivi nascantur, testamentum rumpunt, &ab intestato admittuntur tamquam reliqui liberi. Immo hodie ne contingere quidem potest, ut posthumus exheres scribatur. Postquam enim Justin. in No . CXV. sertas caussas exheredationis, si C. ingratitudinis praeseripsit, facile pater, in posthisemum 'nullam cadere ingratitudinis suspicionem , adeoque illum nec exheredari posse.

Sequuntur liberi emancipati. Hi quum ratione

patris pro extraneis habeantur , impune ab illo pos- Sunt praeteriri, adeoque nec instituendi, nec.exheredandi sunt. Id vero auum iniquum videretur prhetori, vocavit eos ad Lonorum pstssessionem contra rabuIas. Hinc si id beneficiuμ a praetore petunt , possunt partem hereditaris adipisci, nisi nominatim a patre sint exheredati, g. 5. Inst. h. r. Ceterum observandum est, id beneficium petendum esse intra annum utilem, eoque elapso nihil amplius remedii superesse. vid. L. I. V. de

Denique quod ad MIegitimos'adoptiυοs attinet, illi patrem non habere intelliguntur: hi vero ejus

dem conditionis sunt ac naturales. Ex quo consequitur , I in illegitimos nec instituere nec ex He-- dare

i Disisti m ny Cooste

439쪽

dare teneatur pater, sed illos impune praetereat. Qua in re deterioris conditionis sunt quam emancipati, quibus, uti diximus, prodita est bonorum possessio contra tabulas, quam plane non habent

illegitimi. α) Ut adoptivi, quamdiu durat patriatorestas, vel instituendi sunt, vel nominatim ex- eredandi. Ex quo porro inserimus, S) minus plene adoptatos nec instituendos esse nec exheredandos, quia plane non sunt in patria potestate, g. I 86.

g. DXXVII. DXXVIII. DXXIX.

Tot tricis & ambagibus involuta est doctrina de exheredatione in Inst. Pand. oe Codice. Sed

Justinian. in x CXV. totam hanc doctrinam resormavit, ita ut ad pauca axiomata iam possit reduci. I. omnes personae, quibus debetur portio Iegitima, fodie aut instituendi, set nominatim ex-εeredandi sunt. Debetur autem legitima liberis, parentibus, & fratribus & sororibus germanis, &consanguineis, si turpis persona illis praeseratur. Quaestio hic incidit, unde legitima ista portio originem repetat ρ Et sane quam maxime probabile est, illam a JCto quodam introductam, ad exemplum quartae Falcidiae. Nam praeterquam quod& ipsa semper olim suit quarta pars bonorum , diserte vocatur quarta Falcidia in L. 8. p. 2 -r4. ff. de in io. test. L. St. C. eod. & ap. stauia Ium recepi. sentent. lib. 4. Tit. 5. g. 5. Sed hodie amplius non est quarta pars bonorum; Iustinianus enim N. XVIII. e. C. sanxit, ut si quatuor aut Pauciores essent personae, portio legitima esset trienae, Si plures, semis. II. Omnis exheredario deb/t Ilari pure. Uinc non videtur exheredatus, cui hoc elogium scripsit pater: filius meus, si υerum est, quois me injuria affecerit, exheres esto. L. 5. g. r. f. de lib. posth. III. Exieredario .ebei feri a rota bereditare. Nam si quis vel in nummulo heres instituatur, non est exheredatus, sed habet actionem in saAum expletoriam ad supplendam Iegitimam. IV. Omnis exheredario debet fieri ex is

atat

440쪽

taber re TD. XIII.

stia caussa in imis tabulis exprimenda , e. g. iutius quia me verberavit, eXheres esto. - Sunt autem Iurtae caussae, non quaecumque tales

videntur testatoribus, sed quae letibus sunt definitis. Definivit autem eas Justinianus, & quidem in dicta μυ. CXV. e. 5. quatuordecim recensuit caussas, ob quas exheredari possent liberi. Eas videbimus. I) Gravis in ta , scit. υerbalis, e. g. si filius patrem nequam vocaverit. 2) Injuria rea- Iis, si filiuς patri manus intulerit eum verberando, pulsando &c. 5) ii υitae eius s/νuxerit insndias. 4ὶ ripatrem dem erit apud magistratum, e. g. quod fiseum defraudaverit, & pater inde damnum senserit. 5 Si filius eum maleficis υersatus sit, tit ma Iocus fieret, ubi vulgo intelligunt sortile os,

cum tamen in greco textu sit φαρμακῶν , i. e.

cum veneficis. 6 Si patrem testari prohibuerit, . quod adeo odiosum est, ut extraneis quoque hereditas ideo tamquam indignis eripiatur, per L. I. II. & L. 4. u. Si quis aIi id aere. prob. 7 Si

quis patrem furiosum negIexerit, neque ejux custΟ-diam in se susceperit. 8) Si e tum ab hoste non redemerit, biro pressulo. o , Si filius factus sit fereticus raIis, qualem paullo ante descripsimus, I. 514. io) Si filius patrem capitatis criminis accu- aaverit, eXcepto crimine majestatis. Cum enim . crimen hoc ita comparatum sit, ut & silentium puniatur, vitio non potest verti filio, quod salu- rem suam paternae anteferat. Ceterum facile patet , hanc caussam ad solos filios, non filias pertinere , quia mulieres accusare nequeunt, per L. 8. f de Meur. II Si filius rem haluerit eum n verca. Eam caussam ex ipsis sacris Literis Iustinianus sumpsisse videtur. Gen. 49. , 5 . , ubi Jacobus Rubenem pii mogenitum ob id delictum a regno & sacerdotio excludit. ia Si filius mimos μυito parre sequatur. Id hodie adplicant scenicisti comoedis, male. Siquidem mimi erant hq-

SEARCH

MENU NAVIGATION