장음표시 사용
111쪽
poenitentiam trutinabant . Encyclicas calumniis oppletas contra Cornelii Encyclicas emiserant Novatiant; has imprimis ad examen adducunt Doctores . Quoniam vero ex illorum confessione deprehensum est, deceptos eosdem sui nse di seductos , rem ad Cornelium Doctores referunt , SPontifex, contracto Presbyterio, deliberaturus sedit. Adjicit quinque cum Presbyterio adsuisse Episcopos , gesta ad examen revocaturos, ut condigna poenitentia Λn cn licarum facinus puniretur: atque insuper Episcopos, ac Pre Dbyteros vota sua scripto exarasse , quae ut Cyprianus dignosceret , ad Epistolae calcem adjunxerint , re ut morum omnium , es consilium singulorum dignosceret, ct sententias nostras, placuit in notitiam υestri perferre , quas subjectas leges .
Amanuensium incuria excidere vota compresbyterorum,& Episcoporum sententiae, quae si superessent, dilucidius praemissum examen in id genus epistolis emittendis commonstrarent.
XV. Cum itaque haec contrahendi Presbyterii consuetudo accuratissime observaretur , qualibet urgente publica Ecclesiarum necemitate , arduum non erit rationem deprehendere , qua conderentur Encyclicae , conditaeque ab Ec clesiis susciperentur . Ut enim in reliquis ad Ecclesiae doctrinam atque regimen spectantibus, ita in controversis, Encyclicarum medio finiendis, ut illibata servaretur fides , PD-tissima Episcoporum solicitudo erat , Presbyterium contrahere, atque Ecclesiarum professionibus,& Salutatoriis epistolis accurate expensis, quae in earumdem Archivis quam di Iigentissime servabantur , rem disceptatam trutinare , di decernere quid unamini Ecclesiarum professioni, dc communi traditioni adversaretur, di quid concordi omnium sententia esset receptum , ut id ipsum EccIesiis singulis intima tum , atque ab eisdem non absimili examine susceptum, confirmaretur , & quidquid alienum contrariumque erat, respueretur . Plerumque in abstrusoribus rebus Encyclicae Epistolae vota Episcopi, & Presbyterii annectebantur . Innumera ex mini receptae consuetudinis documenta , quae,quoniam singula persequi est alterius in stituendae Dissertationis argumentum , expendenda ibidem reservamus. Unum vel alterum adduxisse sat erit, ex quibus facti hujus exami-
112쪽
nis praeclara Vestigia quaedam deprehendantur. XVI. Ac primum quidem proserimus monumentum eX epistola Cleri Romani, Sede vacante, Cypriano data , in qua re Presbyteria coacta, & celebratas Episcoporum Synodos laudat, ut Libellaticorum terminaretur controversia , ut post admissum Idololatriae crimen , Martyrum precibus ulti, nullisque praemissis verae poenitentiae indiciis, praepropera festinatione reconciliationem sibi ultro dandam queruli atque importuni clamitabant, nimiaeque crudelitatis incusabant Episcopos , qt i cum eis caute decreverant esse agendum. Inter accusatos erat Cyprianus , erat & Romanus Clerus, qui probe gnarus, Episcopos in Encyclica, de qua in secunda Differt. , statuisse, Libellaticis poenitentia functis , in exitu tantum vitae reconciliationem essedandam, istiusmodi audiens querelas, haec eidem Cypriano scripsit. I. Tametsi poli tot habitas disceptationes haec in Libellaticos publicata sententia ε Coelesti velut decreto profecta censeretur, fatetur nihilominus se lubenter Fratrum comprobationem auditurum circa propositam praescriptamque
disciplinam : suamquam bene sibi conscius animus inquit laudatus Clerus ) S mangelicae disciplinae υjore jubnixus, ct virus sibi in decretis coelestibus testis effectus, Joleat solo Deo
dice esse contentus, nec alterius laudes petere , aut accusationes pertimescere : tamen geminata sunt Iaude condigni, qui cum
conmentiam sciant Deo soli se debere Pudici , actus tamen suos de erant etiam ab ipsis suis Fratribus comprobari. Laudant
Romani Doctores in eo Cyprianum , quod cum in tractatu de Lapsis , tum etiam in epistolis clamicum primus cecinisset adversus Libertinos illos , & post orbis communem acceptationem velut Coelese decretum recepisset, quod Episcopi inri. Encyclica decreverant ; imo S ad ipsos iterum scripserit, ut quod jamdudum decretum receptumque fuerat , com
XUII. Fatentur II. istiusmodi Encyclicas relationes , pro controversiis terminandis ultro , citroque missas , certam suisse unitatis fidei, disciplinaeque tesseram: proindeque earumdem statuta minime dissolvi posse, gravibus hisce verbis exponere pergunt. suod tu , Frater Capriane, facere non mirum es, qui pro tua verecundia, S ingenita industria consilio-
113쪽
rum tuorum nos non tam Iudices voluisti , quam participes inveniri vi in tuis rebus gesis laudem tecum, dum illas probamus , in niremus , S tuorum consiliorμm bonorum cobaeredes , qui affirmatores esse possimus. Idem enim omneT credimΗr operaia
ιi , in quo deprehendimur eadem omnes censere , oe disciplinae conse-one sociari. Cohaeredes semet appellant, videlicet in iisdem suscipiundis decretis aiuliores. Subdunt autem rationes, ob quas edito in Encyclicis decreto sit obtemperandum; aiuntque etiam ante Encyclicam fuisse eandem in Ecclesia
Romana servatam doctrinam . 'Nee Me nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nec baec apud nos adversus improbos modo
supervenerunt repentina subsidia, Ied antiqua baee apud nosse--ritas, antiqua fides, disciplIna legitur antiqua . Non alia equidem antiqua legebatur disciplina, nisi sub Tephirino
constituta , quando Μontanistarum occasone circa gravissimorum omnium delictorum remissionem mota contentio
est; & Episcopi literis adversus Montanistas editis, Zephirino quid sentiendum esset, exposuere. Discimus hinc, in hisce controvertiis priores professiones , S Encyclica decreta diligenter fuiste expensa . Tandem concludunt, rem hanc, inita constitutaque pace, per omnes Episcopos esseeXaminandam . Quoniam nec firmum decretum potest eise, quod non plurimorum videbitur babi isse consensum . Epistolam hanc totius Presbyterii nomine scripsit Novatianus , unus de Clero , atque ex ea , Praeter argumentorum rationumque Pondus, innotescit sedula in hisce Encyclicis edendis animadversio , subactumque examen . Eidem annexuit Martyrum Epistolas, de quibus haec ille. Ovnmqvam Confessorum quoque, quos b=c adhuc in carcerem dignitres suae eonfessonis inclusit, ad certamen Eυangelicum sua fide in confessione jam gloriosa semel coronaυit, Iiteras babens conspirantes cum literis nostris , quibus severitatem Eυoetelisne disciplinae protulerunt ,s illicitos petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt. Novatia in ni, ac per eum Romani Presbyterii nobilissima dissertissimaqtie haec epistola priscum morem in examinandis accuratissime Encyclicis sive conditis , sive ad illarum responsionem condendis, egregie commonstrat. Quae enim Cyprianus egerit, & quanta cautione in Encyclica perscribenda incesserit, graphico pingit, di nos ex ilja, ubi de Libellatico- Dissisti by Corale
114쪽
rum catissa, demonstrabimus : & quomodo insuper concordes fuerint in eadem sententia Martyres , qvi ambiguum dissicileque certamen gloriosi di victores evaserant . Nobilis quoque est assertio illa , quae & Encyclicarum epistolarum
est ianda montum, tunc demum videlicet firmum evasurum decretum , quum accesserit consensus plurimorum . XVIII. Monumentum alterum ex caussa Ariana petimus,
in qua , quum Λlexander Alexandrinus Episcopus haereti eum hominem, priori licet Encyclica damnatum , Antencyclicis tamen orbis Episcopos commovere, turbasque excitare videret , pesti longe lateque jam se proferenti, novis remediis occurrendum esse constituit. Id autem ita imprimis praestitit , ut proprium Presbyterium Alexandrinum , di Mareoticum , apud quem grassabatur lues , acciret unde universorum consilio urgentissima media adhiberentur. Momenta instituti examinis reservata nobis sunt in fragmento a Cote Ierio edito, di Tomo I. Conciliorum ab Harduino inserto , in quo sic interlocutum Alexandrum Episcopum legimus . Alexandor Presbγteris , ct Diaconis Alexan-ιtriae, o Mareotae praesens praesentibus , dilectis Fratribus in
Domino salutem . Tametsi jam subscripsistis bis , quae misi ad
Arium, adhortans eum ad abnegandam impietarem, o ad U-
sentiendum sanae ct Carbolicae Fidei , reritumque ostenderitis propositum vestrum, o in dogmatibus consensum Ecclesiae Carbo- Iicae . tamen quoaeiam ci ad omnes ubique Comministros literas misi de Ario , necessariatm duxi iss quidem Ciυitatis CIerieos
congregare, vas furem qui de Mareote estis accersere e praesertim cum ex vobis Chares , ct Plus Pres reri , ct Serapioη , S Parammon , S ZUmits , o Irenaeus Diaconi Iecki; fiat Arium, S Iuerini ab eo deponi , ut o ea , quae nune scribuntur, noveritis, vini umque in bis conserium ostendatis , ct depositioisi Apii , S P.Ri ausipulatores His . Decer enimvero nunc
υos ea, quae a me praescribΠΠIur, odi unumquemque eadem tanquam d se praescripIo corde retinere . Haec erat in Encyclicis tradendis , recipiendisque cautio , hoc praemissum examen: imo & universis perspectum exploratumque erat , decreta fidelibus vulganda, ab Episcopis, & Presbyteris, quo rum erat illa suomet consensu roborare ac confirmare, nonnisi summo adhibito moderamine perscribi , aut recipi consuevisse.
115쪽
XIX. Hinc sponte sua ruit mota a Thrasone quodam dissicultas , qui, ut Ecclesiasticae Historiae , disciplinaeque
reconditioris penetralia primis vix Iabiis attigit i ita Encyclicarum usum, a nobis primitiis in Academia nostra scripto traditum, studiosaeque juventuti propositum audiens, rem haud plane assecutus , asseverare palam non erubuit , Ecclesiam quidem per orbem disperiam , eandem dogma tum professionem custodientem , passivo suo contensu ido.
neum esse veritatis testimonium : Secus , eandem non nisi in Concilio adunatam, activum Magisterium exercere posse. Ut propterea doctrinale examen in pleno tantum coetu institui possit; Pastores autem in suis Cathedris considentes jus activum minime habeant, etiam ubi in profitendo quopiam, aut proponendo fidelisus dogmate concordes unanimesque deprehendantur . Adeo in avia homines abripit insanabile illud , ac praeceps judicandi de incompertis ca-choetes . Verumtamen idipsiim sibi olim objectum , refert Augiistinus lib. 2. operis, quod ultimum adversus Iulianum exaravit. Cum enim ille Encyclicae adversus Pelagium , SCoelestium editae, eodem astu illuderet, inquiens activum Ecclesiae iudicium in ea minime repraesentari potuisse . Quia rerum hi maxima confusio , o solidorum maxima multitudo . Eripiuntur Ecclesiae gubernacula rationis, S erecto eornu velificatur dogma . Quod per eam videlicet doctrinale examen minime posset institui. Iuliano responsurus Augustinus, strenue rem Omnem explicat : quod & agit lib. q. ad Bonifactum c. I 8. , ubi non absimilem objectionem sic refellit. Sed quoniam dicunt inimicos suos dιcia nostra in odium υeritatis suscepisse , ct toto penitus occidente non minus stultum,
quam impium stogma esse susceptum, re simplicibus Episcopis sine congregatione Mnodi in locis Dis Ddentibus , ad boe confirmandum subscriptionem queruntur extorIam ἰ cum potiuS earum
pro anas Meum noυitates Ecclesia Cbrisi ει occidentalis , Sorientalis borruerit. Pergit ostendere, quo eXamine, quanta que cautione promulgata adversus Pelagianos fuerit per Encyesicam damnatio, di quomodo Episcoporum in suis Cathedris sedentium consensus , & subscriptio Magisterii vicem in Oriente , atque occidente obtinuerit. Insulsa itaque haec dicteria convellit, concluditque cap. ult. Quid ergo
116쪽
e Τ quod dicunt de simpIicibus Episcopis sine congregatione Suenodi in suis Iocis sedentibus, extorta si 'criptio est y Sed de praemisso examine , secutique judicii fide , ac pondere apud primitivam Ecclesiam aliqua modo tantum delibamus, pleniore tractatu id ipsum in sequentibus ita commonstraturi , ut facile similia quaevis offendicu Ia exsufflari valeant quae cordatis doctisque viris ludibrium debent; di inania sunt nostris hisce temporibus perfugia quorumdam , qui vim Ecclesiastici magisterii , obtentu Concilii, declinant.
XX. Ut autem probationum summam attingamus, unde unusquisque activum Encyclicarum in decernendo judicium recognoscat , haec cuilibet Encyclicae annecti consuevere . I. Erat ac praecipuum cursoris Dominici fidelitatem & mu nus ex Diaconica diligenti criterio exspiscari . II. Ex notis, Encyclicae nunquam non an neXis, e X plorare quaenam Ecclesia encyclicam mitteret . Quod diligenti examine factum, adducenda monumenta certum facient. III. Episcopi munus erat Encyclicam postea una cum Presbyterio ad traditam normam exigere . Iv. Eadem sic recognita , diligentique collatione cum prioribus professionibus, tum in Presbyterio , tum frequentius in.Provincialibus, ac Localibus Synodis lectitata & probata , tunc demum publicε recitabatur , fidelibus sequenda proponendo , quae in Encyclica legebantur definita. U. Vota & subscriptiones subiiciebantur
Encyclicae , unde in subscribentium dignitate,& votis , examinis pondus appareret. UI. Haec ad vicinas Ecclesias mutuis epistolis dirigebantur, ut omnium consensus, & fidei unitas dignosceretur . Quae omnia sigillatim explananda, adstruendaque sunt , quo facile occurratur dubiis , eorum plerumque mentes occupantibus , qui sacra Ecclesiae monumenta in compendiis lectitare consueverunt.
117쪽
DISSERTATIO PRIMA F. VI. DE ENCYCLICARUM AUT HORIBUS.
I. En cIParum Auibores proponuntur. II. Praecipui supremi que Enoclicarum conditores Junt Romani Pontifices. III. Ce iisrarum Episcoporum Enoclicae ab illis eranI confirmandae.
IV. Ad ruitur id ex Epistola Cleri Romani ad Cypria xkm , o semica Maximiniani Constaurinopolitani ad me Ii sinam. V. Ex Liberii Goetica , S epissis, qkas dum re stipiserent , PP. Ariminenses edicierunt . VI. Gnodica Episcoporu1n Italiae ad IIbrioianos expenditur. VII. Libe rit molliea ubique per Ortentem fuit subscripta. VIII. Leagatorum ab Oriente ad Liberium missorum professio. IX. Ab
iisdem iis Arimine em Reudo-ynodum anathema disti m . X. AUOsi sunt Oeci textates Liberio. XI. Illorum literas re- eis munt in Gnodo Sicula Legati Orientalium. XII. x doquoque Danensi proposueruηι . XIII. Duodus quaeυis , ausPrimas Enocticam emittebat. XIV. Particularium Disco. porum Enoclicae quo fuerint in uesinito . XU. Marures quoque Goclicas conscribebant, quas Episcopi illorum eυkI gabant . XVI. ImperaIOres cι iam easdem aliquando conscripserunt. I. Dost varias expositas Encyclicarum appellationes , di seu CL sum illarum argumentum , & enarratas praecipuas conditiones praemissi examinis , propius ad judicium activum in cis dignoscendum accedimus, ac primo quidem de illarum authoribus disserendum, quaerendaque ratio est , qua ex priori instituto suerint ad Ecclesias directae, atque ab ei Ddem susceptae. Generali itaque assertione dicimus , Romanos Pontifices , praeter Decretales, alias quoque epistolas Encyclicas dedime . Synodi etiam sive Patriarchales , sive Nationales, sive Provinciales , di Locales , imo di Episcopus quilibet in sua Cathedra sedens, S unaquaeque particula
118쪽
ris Ecclesia , pro ut ferebat occasio, eiusmodi epistolas exarabant, quum videlicet controversiae gravitas, & fidei disciplinaeque constituendae necessitas , praesertim persecutio. num temporibus , Ecclesiarum Antistites permovebat , ut unamime per Encyclicam judicium ederent , Omniumque consensu reprimeretur error , aut nata disceptatio dirimeretur atque adeo in mutuis datis epistolis, in concordi su
scriptione di voto , Ecclesiae totius in fide , ac disciplina unitas dignosceretur.
II. Ad Romanum imprimis Pontificem, cui Ecclesiarum licitudo speciatim suit contradita , spectabat munus invi gilandi pro earumdem pace, & unitate ; quippe qui in alti Dii ma velut specula constitutus, pro fidei unitate sarta tectaque custodienda, sedulo excubare debebat, atque ubi nova emergerent , Ecclesiis quid recipiendum , quidve respuendum foret , per Encyclicas etiam proponere . Insignia occurrunt contuetudinis hujus testimonia, praecipue cum vulgatior Encyclicarum usus evasit . Decretalium censum, earumdemque aut horitatem hie minime solicitamus: Sat nobis fuerit , generaliora quaedam Patrum effata ob oculos ponere , unde exploratum sit, quam olim vulgata fuerit &communis hac de re persuasio. Equidem Tertullianus, tametsi Montani partibus jam addictus, recolens Zephirini Pontificis Encyclicam in omnium Provinciarum Ecclesiisl pervulgatam , qua Montanistae, docentes inter alia , ΜOechiae dc fornicationis peccatum ex irremissibilibus eme , damnabantur , haec lib. de Pudicitia scribit. Audio etiam Edi-l ctum esse propositum , o quidem peremtorium , Pontifex scilicet Maximus , quod est , Episcopus Episcoporum , edieii : - Ego SMoecbiae, fornicationis delicia poenitentia functis dimitto. i Cum vero Encyclicum hujusmodi edictum invidiose per-l strinximet, quod ubique & in omnibus Ecclesiis sui siet peri vulgatum , subjungit . Sed hoc in Ecclesia Iegitur, o in Eecisa pronunciatur, es virgo est. Ex quibus planum est, fu i sse imprimis Pontificum , hujusmodi circularia decreta ab Omi nibus subscribenda, & suscipienda emittere ad fidem disciplinamque sarciendam . Divus quoque Augustinus de Innocentii rescripto , quod omnium Episcoporum manus roborarunt , lib. 2. c. 3. contra duas PeIagianorum Anten
119쪽
cyclicas epistolas scribit : Per Papae rescriptum eatissa Pelassianorum sinita es , totoque Orbe poqi ejus damnotionem damnati soni, ne literis Innocentii tota boe de re dubitatio sabinia es. Post hoc Apostolicae Sed is latum judicium , post Episcoporum mutuas concordesque Epi stolas , id ipsum docentium, ulteriori examini minime locum superesse , scripsit Capreolos Carthaginensis primas ad Synodum Ephesinam , in qua ejusdem epistola probata est , quando scilicet Pelagiani, Nestorio patrocinante , novum promovebant e Xamen . Tanta
constantia , o virtute quibuscumque nouis erroribus res latis, ne ios quos pridem impugnavit Ecclesia, bisque temporibus repullulantes , Apostolicae Sedis authoritas , Sacerdotumque in unum consonans sementia oppressit, secundae disputationis praetextu υοxjamdudum ablata revocare vidcaIur Siquis ea , quae jam olim dijudicata sunt, denuo in dibulationem vocare sinat, is sane nibit aliud facere censebitur, qvam de fide , quae bactenus valuit, ipsemet dubitare. Pelagiani enim spe oecumenicae Synodi caput erigebant, jamque auxilio freti Nestorii, sperabant in proxima Ephesina Synodo id se obtenturos, ut
disputationem caussaeque propriae eXamen instaurarent .
Nulla interim Oecumenica Synodo damnati illi fuerant, sed duplici tantummodo Innocentii I. , & Zosimi Tractoria , quae in particularibus Synodis proposita , atque subscripta, Apostolicae primum , aliarum deinde Sedium authoritate
eorumdem errores praes caverat . Negat autem Capreolus
in Oecumentea Synodo locum illis instaurandae disputationis debere concedi , cujus rei ineluctabilem continuo ratio. nem suggerit, qua praecedens Pelagiana objectio funditus convellitur . Nam error, Apostolicae Sed is aut horitate, atque unanimi Ecclesiarum calculo per duplicem illam Tractoriam proscriptus , tractatum alium suscipere haud poterat, nisi ad majorem extensioremque probationem. Pergit enim Capreolus: Deinde ad posteritatis exemplum, ut ea quae
nunc pro Catbolica fide definita sunt, perpetuam firmitatem obtinere υaleant , oporaet ea omnia inconcussa , immoIaque conserva.
re , quae superioribus temporibus d Sanctis Patribus constitutassent. Nam qui illa perpetuam stabilitatem retinere voluerit , Mae de Catholicae Fidei rarione statverit, is non propria au-1horitate, sed axitqκorum Patrum judicio sentenIiam suam corro
120쪽
borare debet: iIa ut ea ratione , partim veterum, paretim recentiorum decretis , oe sententiis placita sua comprobans , unicam Ecelesiae veritatem jam inde ab initio ad praesens rique tempus, simplici puritate, ininritaque constantia, ct authoritate decurrentem se asserere, docere , S tenere ostendnt. Ergo profitetur totius Africae nomine Capreolus, integrum jam non esse, post prolatum tanta solennitate sudicium , ceu in re dubia , ani mo hinc & inde pendere , aut recidivae disputationis campum fidei adversariis aperire , cum Pelagianorum deliramenta jam protrivisset Anostolicae Sedis amburitas , Sacerdorumque in unum consonans sententia .
III. Atque hinc quaelibet a reliquis Episcopis perscriptae Encyclicae robur tunc demum obtinebant invictum ,
quum Apostolicae Sedis , & Ecclesiae Capitis suffragium
confirmationemque haberent . Quoties enim de orta quapiam controversia Ecclesiae judicium erat exspectandum , ut omnibus prodesset, atque ex eo fidei, di animorum consensio demonstraretur, necessaria erat Capitis adprobatio . Id
quod docuit Innocentius I. in responsione ad Patres Afri- 4OLcanae Synodi , qui, ut editum . se decretum reliquas per Orbem Ecclesias tuto pervagaretur , ejusdem praestolabantur confirmatorium calculum . Patres olim inquit Ponti- sex non bumana , sed diυina decreυere sententia, ut quidquid in disjunctis remor que Proυinetis ageretur, non prius ducerent definiendum, quam ad iIlius Sedis notitiam perveniret, ubi rota ejus authoritate , juxta quae fuerit, pronuntiando firmaretur Scientes quod per omnes Procinctas de Apostolico fonte petentibus responsa semper emanent, praesertim quoties fidei ratio Uentilatur . Quod arbitror omnes Fratres, S Ddeopos nostros non nisi ad Petrum , id est, sui nominis, S bouoris autborem referre debere , wlut nunc retulit wsra dilectio, quod per toIum mundum post omnibus Ecclesiis in eommune prodesse . Unde vero Encyclicis pondus accederet , doceat nos Rusticus Diaco-issonus in disput. adversus Acephalos. Recolit ille Cyrillianas adversus Nestorium Encyclicas, inter quas celeberrima illa suit, de Pace ad orientales edita . Hasce omnes ad plures direxerat, easdemque ab omnibus subscriptas receperate ditamen voluit Cyrillus, easmet ab Apostolica Sede confirmari . Sic enim Rusticus. Epistolae Grilli ad Nestorium,
