De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DISSERTATIO PRIMA.

quai ct Sant ii mus Coelessinus Papa Magnae Romae ut pro pria, suscepit. Et infra: Uas Epistolas, id est, suas, o Orie9mlium de Pace transmittens Grillus Romanae Ecclesiae Sedi, dSandiissimo xso confirmari sateg. t.

IV. Novatianus propterea in Epistola apud Cyprianumnum. 3I. quam Presbyterii nomine icripsit , S. Antistitem laudat, quod in caussa Lapsorum, quam, salubri adhibito temperamento , Episcopis per Encyclicam , S Apostolicae Sedi significaverat, ejusdem Sed is suffragium praestolari voluerit, & concordem eandem invenerit , in qua idem disciplinae vigor perdurabat. Hujus consensionis rationem mox

subiungit . LPoniam nec tantas de nobis laudes protolisset dicendo : quia fides vestra praedicatur in toto δ sindo , nisi jam exinde υigor iste radices fidei de temporibμs illis mutontus sesset , quarum laudum , O gloriae degenerem fuisse , maximum erimen est. Hanc persuasionem in sua prima ad Coelestinum Sunodica famis est Maximinianus , in depositi Nestorii locum electus Constantinopolitanus Episcopus, in qua haec

inter alia ad rem . Omnes fines terrae , quae Dominum sincere recepcrνnt, ct ubique terrarum Catholici veram fidem confitentes, in potestatem Romanorum Ponti cum , tanquam in Solem respiciunt , ex ipsa Iumen Catholicae , o Apostolicae fidei reeipiunI. Nec immerito, quia Petrus legit rer primo per feritam fidem

esse confessus Decebat tantae digniIatis ,.sapientiae virum non ab alio coelesis in sterii arcana requirere, nis ab eo potissmum , quem non potuit caro S sanguis instruere, sed cui Dominus ipse sua secreta dignatus est aperire. Hunc enim de ceteris mortalibus ex toto terrarum Orbe Conditor Orbis elegit, cui

calbedram Magisterii principaliter pusidendam Icncre perpetuo privilegii iure censuit, ut quisquis divinum aliquid, aut profundum nosse desiderat, ad hujus perceptionis Oraculum , doctrinamque recurrat, ne illi bi militer referre , quod solvendum est , eru-bcscat, etiamsi ipse quod quneritur non ignorat. Polt rem a lia cc Verba conser cum laudata Romani Presbyterii ad Cyprianum epistola, ct in simili expressione priscam intellige , ac perse

verantem persuasionem .

Sed quoniam fundamentalis est animadversio istiusmodi ad capitis , & membrorum unitatem in fide servandam , aut constituendam, insigni exemplo aliquo in celebri quapiam

122쪽

DE LITERIS ENCXC. 79

Encyclica comprobandum est studium illud ingens , quo Episcopi suffragia haec promovebant, & suffragiorum cum

Apostolica Sede consensionem. Sic cnim plenius quoque dubiis occurritur , quae excitari possent ad Encyclicarum identitatem, atque aut horitatem subdole infringendam . Persit stimus in Ariminensi conciliabulo , ejusdemque decretis , & conversionem lapsorum Episcoporum consideramus , qui tandem Semiarianorum fraude detecta , qua unius literae adjectione protriverant Nicaenam formulam , contra Candem adjectionem scriptis insurrexerunt. Primi qui haereti cale Ariminense decretum improbandum esse censuerunt, fuere Macedoniani, infensiores tunc Semiarianorum hostes, qui anathemate superadditam λrmulam proscripserunt, ex

Socrate l. 4. c. q. Illam quae Arimini fuerat ab Episcopis , quibuscum ipsi prius consenserant , anatbemate damnarunt. Ociacidentis vero Episcopi, quorum plurimi lapsi fuerant, epistolas Liberio dederunt , proprium lapsum manifestantes , ac secum agi remissis canonum iure supplici libello postularunt . Liberius Encyclicam orbi direxit , de qua Siricius in epist. ad Himerium n. i. Et post co fatum Ariminense Concilium, missa ad Proυincias δε υenerandae memoriae Praedecesssore meo Liberio generalia decreta probibeant . In Encyclico istiusmodi rimo Occidentalium , eorumdem epistolae continebantur, ejurantium quod fraude decepti conscripserant , impiae Ariminensi formulae, subdole abs Semiarianis exaratae , subscribentes : Continebantur & reliquorum epistolae , qui iterum unam solummodo Drmulam , dc hanc Nicaenam, juxta Liberii epistolam, decernebant sequendam. Tomum eundem Synodus Italica dirigendum putavit Illyricianis , qui per Ursacium , ac Valentem decepti, atque eadem fraude irretiti , Semiariani evaserant & tunc tandem Liberii decreta agnoscentes , Catholicae Ecclesiae assectari cupiebant. Itaque praedicta Synodus epistolam cum Tomo direxit, ut ex Iecepta a reliquis Episcopis, qui Liberii Eneyclicae subscripserant, sermula, di ipsi catholicae unitati restituerentur eosdemque Illyricianos Antistites in hune modum alloquitur: Et quantum ad Italiam quidem pertinet,

eum fidei paternao , Me est, apud Nicaeam scriptae , se reddidit , fraudem gnam passa est apud Ariminum recognoscens, Bb

ricum

123쪽

risum etiam Deum elementi nutu respexisse gaudemus . ' ct eοη- oriis infidelitatis , quo gravabatur abiecto, ea quae sunt rectae sententiae,probare coepisse gratulamur. Quod ut plenius dignoscerent , exemplaria adjunxerunt cum lapsoriim , tum innocentium reliquorum Episcoporum , qui vel sormulae fidei subscripserant, vel epistolas ediderant; simulque formulae si immam exponunt. Nostram igitur , dilectissimi Fratres, unam eandemque accipite firmam subscriptione sententiam . Ni-eneni tractatus adversus Arium , Sabelliumque , cujus Pbotinus

partiaria baereditate damnatur , decreta serυamus . Arim nensis misellii statuta quorumdam tergiversatione corrupta , consensu omisium Proυinciarum jure rescindimus, quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus , ut nec in fide retinenda , nec in confutando Ariminensi Concilio aliqua υideretur condescensio . Formam itaque , & ordinem Encyclicarum vides . Liberius generalia decreta edidit , edita subscribuntur vel ejuratione Iapsus, vel consutatione erroris ab Episcopis in integra fide persistentibus. Ad fidem imo faciendam , exemplaria IlIyricianis diriguntur omnia , ut consensum omnium Proυinciarum

occidentalium conspicientes , ipsi quoque a devio tramite ad rectam Catholicae Fidei semitam regrederentur. Episto- Iam hanc, propositi arguine uti nobilissimum monumentum, reservavit in operis Historici fragmentis Hilarius . VI. Sed subactius trutinanda est cautio, ab Italica Synodo exigita. Praeter enim formulam eo tenore subscribendam, cujus exemplaria in suscepto occidentalium Tomo legebantur, proponunt ut ipsi quoque subscribentes , epistolas dirigant , ex quibus unanimitas in fide , & erroris rescissio innotescat. Quicumque igitur nostrae unanimitatis optat babere consortium , quicumque individuam pacem nobi1cum babere desiderat, quae θηt no rae sententiae comprobare festiset , S fidei nobis memoratae subscriptionem , rescissonem Ariminensis Concilii Hne ambigvisate mittendo . Atque ut ad id eosdem pelliciat , quorumdam Illyricianorum exempla laudat, de quibus: Id cerIe petimus , quod complures barum Proinciarum porrigimus

ipsi consensum . Postulat insuper ut persectae Encyclicae

normam exhibeat eos profiteri, authores defectionis Provinciarum Illyrici Ursacium esse atque Valentem, formulaeque subscribendae anathematismos addere in eosdem .

124쪽

Auriaris autem haeresis Arianae , wI A tianae Valentem, o Ursaeium , ceterosque eorumdem confortes, non nunc esse , quod manifestari apud Abricum coeperunt, sed olim condemnasse manifestum est. Equidem siquando, tum maxime necessaria fuit haec Episcoporum omnium subscriptio . Namque ingens illorum numerus, qui Arimini in Oecumenico velut Concilio sedentes, unanimi primum calculo unicam proposuerant suscipiendam Nicaenam formulam ; Principis dein violentia territi , laqueisque Semiarianorum irretiti , perfidiam receperant, atque subscripserant, non levem ingerebat inde sectibilitati Ecclesiae sucum, eo periculosiorem, quod conciliari decreto recens illa perfidiae formula muniebatur : ut propterea nisi plausibiliori augustiorique medio fuisset resti iasum , facillime in errorem fideles adducere potuisset. VII. Anteaquam vero abs Encyclica Liberii recedamus, qua rescissum est Ariminense Concilium , Orbis utriusque, ut occidentalis , ita orientalis subscriptio est inquirenda ;unde innotescat tandem consuetudo in subscribendis Encyclicis observata , juxta quam Urbis Pontifices periclitanti fidei suppetias serre consuevere , & inflicta vulnera resarcire. De Orientalium itaque subscriptioniblis, origine a Macedonianis ducta , agit Socrates i. q. c. I 2. , ubi quum de terrae motu & ruina verba fecisset, quibus rerum maximam mutationem portendi, Omnibus, excepto Eudoxio Arianorum duee , persuasum erat, mox de Macedonianis subiungit. Qui metu magis quam violentia constricti , per singulas Ci-υitates ulιro citroque Legatos inter se miserunt: Sanseantes necessario eo etiendum esse tum ad Fratrem Imperaioris , tum ad Liberium Romanae Urbis Episcopum , eorumque fidem amplexandam potius, quam ut cum Eudoxio communicarent. Addit concilia plurima suisse hac de re habita, Et epistolas quidem scriptas tum ab Urbe Smyrna in Asia , tum ex Pamp-Iia , Isauria , ct secta, ubi Concilia celebraυerant. Quae ominnia eodem sensu rescripserant , iam Liberii fidem esse suscipiendam , Epistolas illas suo aevo extitisse omnes , fatetur Socrates , quas apponere breυitatis studio praetermisisse se asserit . Ad has autem quaquaversum perserendas , mirrunt l

125쪽

DISSERTATIO PRIMA

mandantque ne in fide dissentiant is Liberis, sed eum Delesia

Romana communionem ineant, fidemque Consubstantialis consensu suo confirment. VIII. In Epistola autem , de qua Socrates , quaeque Praedictarum omnium Synodorum nomine ad Liberium scripta est , eontinebantur quae legati egerant , anteaquam ad audientiam admitterentur. In libello enim Pontifici oblato haec sunt annotanda , ut praecipuus harum Encyclicarum scopus appareat in servanda fidei inter Pastores unitate ,

quae in mutuis hisce subscriptisque de fide Epi stolis pro

majestate elucescit . Rem ita agsrediuntur : Propter infanas Haereticorum opiniones, qui EccIesae CatbMisae olfeηφηis causssam praebere non cessant , nos omnem illis occasionem adimere cupientes , profitemur oe adseυeramus , Gnodum ortbodoxorum

Episcoporum, quae Lampsaci, S Sm3rnae, aliisque in locis babita est , eQκs Anodi legationem obeuntes , tum ad tuam benignitatem , tum ad uniuersos ItaIiae, O Oceldextis Episcopos literas adserimus. Carbolieam fidem tenere, re custodire , quae in saerosancta Gηodo Nicaena bactenus integra , ct inconcusssa perpetκo permaint: in qua Consubstantialis secasulum adυersus praυam Arii doctrinam, pie saneteque positum est . Subjungunt deinde integram Nicaenam formulam , quam omnes se profiteri, & professos asseverant. IX. Altera Liberii cautio suit , ut iidem qui Catholici esse volebant, distincte anathema dicerent Ariminensi Conciliabulo . Unde in laudata Synodica se loquuntur Asiae Concilia: Sed praecipue anarbemate damnantes fidem illam , quae in Ariminensi Gnodo reeitata est, utpote e Irariam supradictae fidei Sancti Gncilii in Urbe Nicaea celebrari : eat ex oppido Thraciae Nice allatae, dolo ac perjurio circummenti Episcopi Constantinopoli subscripsere . Pontifex imo , anteaquam legatos reciperet atque audiret , exegit, ut scripto libello eandem faterentur Nicaenam fidem , subdente Socrate: Hoc Iibello cum Legatos, qMasi cautione Padam , Liberio obibaυν- set, eos in commκηionem suscepit. Exstat responsi va Liberii Epistola , qua fidem eorumdem laudat , idque eo maximὰ quod

sententiam vestram, arque a Ir nam cum renuiιμIe nostra , cumisque omnibus Italis Occidemalibκs consentire prorsus , consonare a firma vi simul ac demonstrarunt . Vides qua tandem

ratione i

126쪽

ratione mutuae hae epistolae dirigerentur ad unionem membrorum eum capite, ut una fides, persecta animorum conis

eordia, & unanimitas in Pastoribus primum, deinde in fidelibus stabiliretur . Unde libenter se epistolas hasce dedi Lia repetit, praesertim cum ex professione Legatorum vestrorum cognoυerimus , orieηtaIes ad sanam mentem reversos , cum orabodoxis ouidentis Episcopis consentire. X. Monet quoque occidentales Omnes , ut, eiuratis Ariminensis Conciliabuli blasphemiis, utique postquam Liberius ipse Encyclicam dederat, Nicaenae fidei adhaerescant. Significamus autem υobis, ne sitis nescii, omnes Ariminensis Coa.eilii bI phemias ab illis ipsis , qui tunc per fraudem decepti fuisse υidentur, anathemate damnatas esse, S universos in Nicaenam fidem eo pirantibus animis con ensisse . Sed re vos id omnibus indieare debetis, ut qui per υim ae fraudem detrimenium aliquod fidei suae passi sunt, nunc tandem ex baeretica caligine ad disinam catholicae Iibertatis lucem possint emergere . Ex quo & illud eruimus, edentes , aut suscipientes Encyclicam , consuevisse & alios certiores reddere communis acceptationis , itemque alios aliis idipsum intimasse : Quia videlicet , si universis de communi Ecclesiarum, capitis , & membrorum consensione constaret, augustissimo hoc Magisterio omnis iaciIe errorum caligo dissipabatur. Patet insuper medium hoc ab ipso Liberio ea mente fuisse laudatum , ut quum id adhibitum Ecclesiae cernerent, ad diυinam catholicae Iibertatis Iucem possent emergere. Imo, ut nossent quam emittere professionem tenerentur qui Liberii & Occidentalium participes esse volebant , libelli ipsius exemplar responsuae epistolae adjunxit . Cujus etiam exemplum bis literis subjiciendiam esse existimavimus , nequam haereticis occasionem ad struendas iterum insidias reIinquamus. Cautiones hasce, & media in aliis plerumque fuisse adhibita , satis superque ostendent Encyclicae in particulari

expendendae.

XI. Exitum porro mutuarum istiusmodi epistolarum describit idem Socrates . Quum enim Liberii epistolam recitasset, illas addit Legatos ex Urbe regressos in Synodo Si- 366cula retulisse . His literis acceptis, qui eum Eustathio erant , lis Siciliam proficiscuntur . Cumque illis Gradum Episcoporum I

127쪽

ISSERTATIO PRIMA

Sisiliae fieri curassent, ct Consubstantialis fidem coram ipsis con-ns essent, fidemque Concilii Nicaeni comprobassent, acceptis illorum quoque Iiteris in eaadem sententiam scriptιs, ad eos , a quibus missi fuerant, reverterunt, qui , suscepta Liberιi episesa, legatos per singulas Civitates miserκnt ad eos , qui Cof ubstantialis fidem propugnabant ; bortantes ut Tharsim Ciliciae pariter

omnes convenirent, quo S Nicaenam confirmarent fidem, o omnes, quae postea exortae fuerunt, contentiones penitus abolerent. Liberii itaque epistola per Asiam ubique S regionis illius

Provincias circumferebatur , ut unius omnes esse fidei, &cum occidentalibus commercia eos instaurasse ostenderetur. Exstabat tune Sabini Episcopi conciliorum & epistolarum omnium collectio, quae, enatis concertationibus illis, ultro citroque datae suerant: unde di omnia ferme illorum tem porum monumenta eruit Socrates , qui sub capitis finem addit. Porro Macedonianos , missis ad Liberium legatis, eum eo commi nicasse , S Nicaenam fidem comprobasse , ipse etiam Sabinus fatetur in coIIectione gestorum Mnodalium. XII. Eosdem occidentalium omnium literas , qui Liberii communionem obtinuerant , detulisse secum in orientem reduces , atque has omnes in Tyanensi Synodo proposuisse , testatur Sozomenus l. 6. c. I 2. tibi iis enarratis , quae Socrati prodita vidimus, descriptoque Siculae Synodi coetu , Legatos a It in patriam esse reversos. Eodem tempore eum δε- nodus Episcoporum congregata esset Hanu , cui intererant Eusebius Caesareae Cappadociae Episcopus, Albanasias Anorae, PeInius Laodiceae , Zeno rari, Paulus Emesae, inrejus -- Ietinae , Gregorius Naziaηri, ct alii eo Iures, qui , regnante Aviano Aistioebiae collecti, Consubstantiniis doctrinam reιinendam esse decreυerunte Liberii ct occidentalium literae recitatae sunt. Qua ex re ingenti gauHis afferii, scripserunt ad omnes Gelasias, ut occidentalium Episcoporum decreta perlagerem, S Episolam tum Liberii , tum Episcoporum ItaIiae, Africae , Galliae, re Siciliae: nam ct istorum literas attulerunt Legati a S3nodo Lampsacena missi utque omnium illorum numerum considerarent. Multo enim plures eraκι iis , qui in Ariminensi Concilio sederant . Praeterea ut consentire eum illis S communicare vellent,seque ej dem esse sententiae , per literas iudicarent. Pontificis itaque Encyclica , quaedam velut praelucenssa X

128쪽

fax aderat, & verae communionis tessera habebatur . Ecclesiis insit per communicabantur mutuo commercio literae Episcoporum omnium , eidem Pontificiae Encyclicae consentientium . Quamobrem tametsi CCCC. Ariminenses defecissent , nihilominus plurimi alii occidentalium gloriabantur, se per epistolas Encyclicae Liberii subscripssse, & hinc urgebant, unam hanc fidem esse ab universis suscipiendam . Quis autem in hae ct epistolarum , & Synodorum serie non videatideam certam judicii, di Encyclicae epistolae argumentum pquis non plane perspiciat, qua cautela , quove pondere in is cederent authores Encyclicarum , ut dum Ecclesiis judicii veritas intimabatur, splenderet unanimitas, consensus, judicium , proindeque definitionis certitudo . XIII. Synodus quaevis, seu Primas, seu Episcopus Encyclicam condens , eadem elaborabat sorma , ut vicinioribus Ecclesiis mitteretur , examinaretur , recitaretur, Paedemque de subscriptione di acceptatione certiores redderent authores, & alios, ad quos subinde erat mittenda. In Encyclica Alexandri Alexandrini Episcopi ad omnes Episcopos orbis directa, certissima deprehenduntur veritatis hujus indicta , quod in altera Dissertatione dicetur . Sat modo erit laudasse Synodum Iconiensem, indictam, ut Encyclicae, quam de Spiritu S. ediderat Basilius M., & quam inter alias quas recenset Encyclicas, Patrum Chalcedonensium Adlocutio memorat , Episcopi subscriberent. Sic autem in epistola Synodica Patres . Et optabamus quidem maxime admirandum, omnique cum reverentia nominandum Episcopum Basilium praesentem excipere in nostra Θnodo , S Dcium seu potius principem habere in standis ad vos literis. Di recta enim fuerat epistOla haec, ut Episcopi reliqui editum a S. Basilio Encyclicum de Spiritu S. tractatum subscriberent, eo ad Ecclesias fine

directum .

XIV. Encyclica autem Episcopi cujusvis, doctrina & sanctitate spectabilis , quantum priscis temporibus haberet aestim ii, colligere pronum est ex Basilii M. epistola sI., quae est ad S. Athanasiam , eo tempore data, quo oriens& occidens post ann. 362. gravissimis disputationibus con- .sictabantur, cum ob quaestionem de vocibus Hypostasis, & lUsiae in expositione consubstantialis Trinitatis usurpandis; I

129쪽

86DISSERTATIO PRIMA.

2sotum ob Schisma Antiochenae Ecclesiae , quam tres simul Episcopi , Meletius , Vitalis , & Paulinus Occupabant . Basilius quidem epist. so. ad eundem data, allatas per Silvanum asserit occidentalium epistolas pro Me Ietio , in cujus partes ipsemet propendebat. Sed ad has terminandas disceptationes Athanasium hortatur, ut Encyclicam scribat, vehementi fiducia detentus, quod si ab illo ineundae concordiae exordium duceretur, facile ad stipulatores futuri essent Episcopi reliqui . Quum enim Ecclesiae statum breviter Athanasio exposuisset , ita circa remedium affatur . Et ad ista quis sufficiens gubernator λ quis tantae fidei, ut credature nitaturus Dominum , qui oe ventum increpet S mare λ quis alius, quam qui a puero in pietatis agonibus decertaυit λ quoniam igitur jam quicumque inter nos sani sunt circa fidem , ad eorum, qui ejusdem doctrinae sunt, concordiam unitatem jam

dextre aecedunt: bona fiducia ad consolationem tuae clementiae Uenimus , ut omnibus nobis unica scribas epistola , quae, quia agendum sit, admoneat. Nam ita volunt, ut abs re initium ipsis fiat, quid communiter dicendum, tenendumque sit. Quantam vero tibi propter memoriam praeteritorum suspecti forsan inimici υidentur, boc facito, pientissime Pater: Epistolas au Episcopos factas mihi transmitte, δευe per aIiquem illorum , quor illic

habes Fideles, siis etiam per Fratrem nostrum, S senstiaconum DoroIbeum: quas seceptas non prius ad eos dabo, nisi responsa ab ipsis accepero. Quod si ita non fecero, peccator ero in te omnibus diebus vitae meae. Ex quibus Iucu Ienter ostenditur , quomodo in primitiva Ecclesia Encyclicae, tametsi a particulari , sed gravitate doctrinae sanctitatisque conspicua persona missae , praestolari potuerint Episcoporum omnium subscriptionem, atque consensum , & inculpatam in toto orbe fidem testari.

XV. Martyres quoque scripsisse Encyclicas , supra vidimus , quas tamen non ipsi , sed Episcopi intimabant . Ii

enim epistolas Martyrum recipientes , eorumque monitis

Ecclesiae ac fidelium bonum promoveri juvarique posse vi dentes, sitis epistolis sociabant,& ad Eeelesias dirigebant. Id quod cum Presbyterio Romano fecisse Novatianum vidimus , qui Martyrum epistolas cum sua ad Cyprianum de

130쪽

Cyprianus. Unde Africani illi Martyres , decreto odito ,

poenam adversus Traditores statuerunt: idemque per Ecclesias ab Episcopis vulgatum , norma fuit poenitentialis, juxta quam hujus criminis rei multabantur. XVI. Imo nec Imperatoribus haec conscribendarum in gravioribus diluendis controversiis Encyclicarum facuItas

denegata est , quas Regiae Urbis Episcopus ad Eeelesias mittebat. Ita Leo Imperator , ut Timotheo Aeluro dc Aegyptiis , Chalcedonensis Concilii hostibus, occurreret, Encyci cam exaravit Epistolam , mandavitque Anatolio , ut ad Episcopos dirigeret; qui eam suscipientes , singuli in Synodis propriam sententiam exposuere. Leguntur omnia in III. Parte Chalced. Conc. Similiter quum Iustinianus Tractatum adversus Origenem di Origenistas edidisset, curavit, ut a Menna in Constantinopolitana Synodo expensus , universis Episcopis dirigeretur . Moris ejusdem vestigium in Constantio etiam habemus, qui cum Nicomediae Conci

lium indixisset, quae. terrae motu corruit, curam alterius

loci deligendi injunxit Ancyrano Basilio. Is autem jussa Imperialia impleturus id egit, quod refert Sozomenus l. 4. c. 16. Seribit interim ad Basilium , ut ex omnibus orientis Episcopis scisitetur per Iiteras , quo in loco Mnodum celebrare oporis teret Basilius itaque praefixis epistolae suae Imperialibus Ilieris, mandaυit Episcopis per singatus Proincias constitutis , ut quamprimum apud se deliberarent , es Iocum, qui ipsis υideretur aptissimus , indicarent.

SEARCH

MENU NAVIGATION