De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

DISS ERTATIO PRIMA

tisfactio e quibus omnibus ad majorem illustrationem confirmationemque, SS. Patrum testimonia subjungit. Epistolam sane hanc, per legatos transmissam, ubique ab Orientis Episcopis fuisse subscriptam , nihil est ambigendum . Enimvero , edicto paullo post evulgato de irretractabiliter retinendis Chalcedonensis Concilii decretis , Timotheus Aelurus exsilio multatur. Unde Imperatorem, ob restitutam Ecclesiis pacem, laudibus hisce in epist. I 37. cumulat . Si gloriosum pietatis vestrae in fidei defensione propositum Iaata pro equi lavde cupiamus, quanta rerum ipsarum magnisv-do deposcit, inveniemtir impares in aditione gratiarum , si nostri tantum oris angustiis uniuersalis Ecclesiae gaudia celebremus . Sed diis is illis renuin ratio vestris actibus meritisque serυatur, in cujus casessa , o speciali excellitis animo , S optato triumpbatis eυentu gloriae. Sciat igitur Clementia vestra, omnes Ecclesias Dei cum laude vectra enuseare , et laetari, qhod ab Alexandrinae Ecclesiae jugo improbus parricida depudos est . Et Populus Dei, cui praedo nefarius incubabat , in antiquam Laeli. bertatem reductus, potest jam in salutis viam fidelium Sacerdotum praedicaIione revocari, cum videat omne seminarium venenorum in ipso auctore projectum. Vide seqq. XV Epistolas autem duas , scilicet CXXXIII. , &CXXXIV. simul per Iulianum Coensem , & Aetium Pre Dbyterum ad reliquos Patriarchas, atque ad ipsum Timotheum fuisse directas , plura videntur comprobare Ac primo quidem, quum istiusmodi Dogmaticae epistolae ad illustra indam fidem omitterentur , Legatorum partes crant ,

easdem Episcopis de nunciare. II. Quod ex CXXXIV. praesertim , ceu ex Dogmatica, seqq. temporibus testimonias olluisse depromta animadvertamus . Id quod factum est a Vi-37s gilio in suo Constituto , a Pelagio II. in epistola ad Eliam is 6 A altileiensem , & a Prudentio Episcopo Tricastino , qui catholicam de Praedestinatione , dc Gratia Christi doctrianam adversus illius aevi Novatores propugnaturus, in libro de Praedestinatione, edito contra Iohanc Scotum Erigenam cap. I. amplissimum ex ea fragmentum adducit, ut videres o est apud Gilbertum Mavguinum . Imo Pacundus Hermia -ncnsis l. r. c. 6. non modicam ejusdem epistolae partem inseruit. III. Idem Pelagius II ex cap. hujus epistolae S. Leonis

282쪽

Leonis testimonium desumit , eam laudans, vellit ad Bas-lium datam . Basilius tunc erat Antiochenus Episcopus. Credibile admodum reor, Sanctum Pontificem quo tem pore hasce epistolas ad Leonem Imperatorem exarabat, Basilii, respondentis priori Leonis epistolae , votum, sententiamque accepisse, & more apud Pontificem recepto, simul omnia Encyclicae huic inseruisse , ex qua testimonia desumit Pelagius quamque , utpote ad Patriarchas transmissam , epistolam ad Basilium datam appellat . Saepius enim istiusmodi Encyclicae, quod ad omnes directae sint , sub aliis, atque aliis nominibus, titulisque laudantur. IV. Tandem , quia Evagri u S l. 2. c. 9. hasce omnes cpistolas censens, quum primo loco Leonis hanc laudasset epistolam , subjungit: Primum igitur Leo Episcopκs senioris Romae scripsit pro

defensione Ono si Chalcedonensis , et ordiκationem Timothei, utpote illegitime factam, improbaυit . Ouam Leonis epistolam Imperator Leo ad Timotbeum Alexandrιnvm Episcopum mittit per Diomedem Silentiarium, Regalium besulum praeceptorem. Cui rescripsit Timotbeus, Gbaleedonensem S nodum, o Leonis episto- Iam reprelandens. Quae autem alia epistola , Chalcedonens s Concilii de fide decretum doctrinali, di Theologica confirmatione illustrans , objectum esse poterat haereticae reprehensionis , nisi haec CXXXIV. , quae tanto argumentorum pondere Catholicam veritatem de officio Mediatoris,& Christi satisfactione probabat, Synodique Chalcedonensis definitioni Iucem, ac robur addebat λ Iccirco cum amisbae supradictae Leonis epistolae Incarnationis Mysterium dogmatice explicarent, Synodus IV. AEL IV. inter Iaudata SS. Patrum testimonia pro dogmate duarum voluntatum , di operationum in Christo , utramque commendavit, di relegi decrevit, ut videre est pag. Io99. Tom. III. Concit. edit. Harduini & ex secunda ad Imperatorem Dogmatica denuo Ach. X. pag. IZO2., & pag. I 226. allata sunt testimonia. XVI. Omnes itaque hujusmodi epistolae in Tomum Encyclicum compactae , unum efformabant volumen , quod maximi fuisse in Ecclesia aestim ii, sat luculenter quae moX

adducentur , commonstrant . Interim vehementer dolendum est, plures ex eisdem epistolis temporum invidia perii D

283쪽

DISSERTATIO PRIMA.

2 ose . Desiderantur enim cum ex Orientalibus Basi Ili Antio clieni, Iuvenalis Hierosolymitant aliorumque complurium, tum occidentalium exemplaria, Gallorum, Italorum, &Illyricorum, quae exstitisse suadent & suscepta a Leone licitudo , & facta ab eodem mentio transmissorum exemplarium in Orientem , quae Illyrici , Galli, atque Itali exaraverant . Tametsi vero ea sere exciderint omnia, quae si exstarent, magnum nobis facerent laboris, & inquisitionis compendium, ut nihilominus aureum hoc Antiquitatis monumentum , quod sicco hactentis pede praeteriere Scriptores , accurate , ut par est, post solicitos , ac diuturnos hae in re discutienda labores, illustremus, huc nonnulla revocabimus, quae extra omnem dubitationis aleam susceptum argumentum locent, ceteraque hactenus disputata evidentius

confirment.

XVII. Huius equidem Tomi aestimium, & in eo repraesentatum universalis Ecclesiae judicium , cum muIta Ecclesiastica monumenta evincunt, tum imprimis Romanorum Pontificum testimonia , qui eo ad fidem confirmandam usi deprehenduntur . Ac primo quidem trutinanda venit Aca-cii Constantinopolitani Episcopi citatio, jubente Felice Rom. Pontifice facta. Inter alia objecta crimina , illud imprimis diluendum erat, quod sibi demandatam ab Apostolica Sede tuendorum Chalcedonensis Synodi decretorum provinciam posthabui mei . Ut Catholien Fides apud Galcedonensem Sono

iam roborata, ct iterum Formata responsis omnium , qui in eadem resederant, mini Sacerdotum, quam inopinaIo rvrsiis Haereticorum pravitas inquietat , communi opere inimicis propriis subjacere non permitteretur , oppressa . Quod cum diu omittiturere. Acacio crimini vertit Pontifex , quod fidem Chalcedonensem, iterum Formatam responsis omnium Sacerdotum diaeta neglexisset. Unde perspicuum est, quo in pretio fuerit apud Apostolicam Sedem istiusmodi Encyclicus Tomus, in quo iteratam velut fidei sorinationem Pontifex agnoscebat. Imo Pe Iagius II. in epist. et . ad Episcopos Histriae , testimonia ex eodem Encyclico Tomo mutuantes, scribit. Cui suspicioni in scriptis vestris ex Sansii Praedeoessoris nostiἱ Leonis epistolis, o Enocliis testimonia adjungitis , ut SancIam Cbal cedonensem δεηοdum i libatam debere obserυari mox reIκr. Tan

284쪽

tum vero abest, ut laudatum magisterium improbet Ponti sex, quin potius & probat , & extollit , subdens. Cum constet , quod de Sanctae Chalcedonensis Mnodi sit bata Gneratio ne , et Praedecessorum nostrorum assertio innumera , S multorum Patrum consensus in Enocliis , quasi quaedam lux mundo , se nobis infudit. Quas vero laudet Encyclicas , declarat in altera ad eosdem epistola . In Gocliis vero , quia est Episcopolium colletilio Iiterarum. Et eadem phrasi Liberatus cap. I 6. Breviarii. Et bae episolae , -I relati es Epiycoporum omnium

in uno Codicis corpore Vocantur EnocIia.

XVIII. Synodus V pariter ex eodem Encyclico Tomo mutuat argumentum. Haec enim Collatione V. Tom. III. Conci l. p. I s. legimus. Nonnus in Sancta Mnodo consedit, ut Messenae Ecclesiae Episcopus: qui eι iam postea cum si a roena Gnodo ad Leonem piae recordatioκis, interrogantem de GaI-cedonensi Concilio , ct aliis quibusdam rescribens, pars fuit eorum , qui in Concilio epistolas GocIicas scripserunt . Unde quemadmodum ex Conciliorum Actis, decretisque fidem rebus adstruere, sequiora Concilia consuevere , ita Synodus V. in suae sententiae confirmationem Encyolicum istiusmodi Tomum adscivit ,& orthodoxae Chalcedonensis Synodi de . sensionem in eundem reiecit. XIX. Tandem Cassiodorus , ut totius orbis consensiimin suscipienda Oecumenica Chalcedonensi Synodo demonstraret , ex Codice istiusmodi , atque Encyclico Tomo argumentatur l. I. Instit. cap. a. Chalcedonensis Sonodi tes is est Codex EnocIicus, qui ejus rewrentiam tanta Iaude concelebrΠι, ut sanciae auctoritati merito judicet comparandam. Quem Codiccm oclion , id est , totius Orbis epistolarum, a υiro doctissimo Epiphanio fecimus in latinum de Graeco sermone converti. Eundem in modum loquitur Rusticus in Dialogo adversus Acepha los, ubi annotat, Synodum Chalcedonensem primo Episcoporum considentium assensu , dein per Encyclicas hujus nostri Tomi,& tandem sub Hormisda fuisse susceptam,quando formulae, a Pontifice transmissae , innumeri subscripsere

Episcopi . Licet sinceret sibi inquit Rusticus ) unica δε-

nodMs Universalis , qκae numero superat universas , Chalcedonensis SInodus , totius cannarum EccIesiarum consona sententia coormata est, tam per Goclicas , regnante Leone, quam per

285쪽

DISSERTATIO PRIMA.

Libellos Saeerdotum forsan duorum millium , ct quingentorum , imperante Iustiniano, post Sebi a Petri Alexandirini, oeeii Constantinopolitani. Hoc uno ergo Enyclicarum eXemplo, atque insigni exstante Episcopalium Literarum Tomo, ut ea, quae hactenus a nobis sunt disputata , luculenter conis firmantur ; ita jure merito argumentari possumus, reliquas spectabiliores Encyclicas priscis temporibus evulgatas , ad communem ostendendum consensum, receptamque de dogmatis doctrinam, prae tulisse eandem formam, idemque magisterium repraesentasse.

F. XVIII. DE EPISTOLIS ANTENCYCLICIS .

I. Quid Antenoesicae. ΙΙ. AntenocIisa a Noυatiano contra Cornelium edita, expenditur . III. Expenditur Donati starum contra Melchiadem, ct Caecilianum AnieneFIica . IU. Eodem medio usus est Arius , ab Alaxandro damnatus . V.

in eo deinde sunt Ariani, o Eusebiani . VI. Basiliscus

contra Tomum Leonis Imp.,'Concilium Galaed. Antenocli- eam edidit. VII. Innovat Eui3cbianum principium , quo sa- tuebant , nullam , praeter Nicaenam , fidei formulam esse sae- scipiendam . VIII. Publicata Constantinopoli Antenoclica , triumpbat Timotheus Aelurus. IX. Resistit cum Populo Constant inopolitano Acacius,mnd Simplicium scribit. X. Pontifex ad Basiliscum mittit Tomum Leonis, S Acacio rescribit. XI. Volumen Actorum mittit ad Simplicium Acacius .

XII. Sνηοdum Constantinopolitanam ab Acacio congregatam fuisse , ostenditur . XIII. Commendatur Monachorum Zelus. XIV. Romana Θηodus congregatur. XU. orientales Basilisco suffragantur . XVI. Eidem suffragatur una cum πιν--ibeo Pseudo-'nodus 'be a . XVII. Subscribit oe Fullo

286쪽

XX. Alterius Antenoclicae summa. XXI. Sub Zenone pisae redditur Alexandrinis. XXII. Et Antiochenis. XXIII.

R istiseunt Asiani Episcopi . XXIV. Concinunt Palaesint.

XXV. Eundem morem arripiunt Monotbelitae Ι. ommemoravimus saepius Antencyclicas Literas, qua- rum nomine eas intelligimus , quas maleferiati homines , ut subscribentium pro fidei veritate orthodoxorum

Episcoporum numero parem , aut majorem numerum opis

ponerent, propositumque antiquarent Ecclesiae in Encyclicis Magisterium , edi, vulgarique adlaborabant. Quoniam vero accurata illarum disquisitio susceptum argumentum quam maximὰ illustrat, aut horitatemque spectatissimi hujus Encyclicarum adversus haereses remedii in aprico locat, exigit institutum nostrum, ut ad Dissertationis complementum earumdem rationes brevi disputatione complectamur. Sane si constabit Haereticos Encyclica quapiam fractos, medelam Antencyclicis iacturae suae adhibere conatos fuisse, id non aliam ob rem factum jure existimabimus , nisi quod argumenti praestantiam agnoscerent, di vim Ecclesiastici judicii experirentur.

II. In Antencyclicarum exemplar proserimus Novatiani Synodicam . Quum enim adversus ipsum Cornelius fuisset electus, Novatianus, conflato Schismate, propriam propugnaturus electionem , insurrexit , ac probe gnarus, quantum sibi patrocinii posset accedere, si primus factae electionis nuncia transmitteret, direxit una cum Synodica Maximum Presbyterum, & Augendum Diaconum , alloique , ut reor , insuper duos, velut testes, Machaeum,& Longinum, qui illico , quantum scimus, Synodicam dederunt Cypriano, Dionyso Alexandrino, aliisque. Moribus enim receptum erat, ut e Iectus majoris Sed is Episcopus, eiusdem honoris consortibus, spectatissimis Sedibus, factam denunciaret electionem , quatenus ii Pacificas, & Paschales reciperent, darentque epistolas . Quam consuetudinem , ut multa in superioribus adducta commonstrant , ita egregie attestatur Leo M. in epistola ad Basilium Antiochenum inter Que ellianasi Io. Ordinationem equidem dilectionis tuae, secundum Ecclesiasticum morem, tuo, vel Fratrum nostrorum Prουineialium Episco-

287쪽

DISSERTATIO PRIMA.

porum debueramus sermone cognoscere : sed quia non defuerunt caussae , quae possent bane diligentiam praepedire, S Sanoae memoriae Marcianus Princeps suis scriptis consecrationem nobis cognitam fecit , nec de tuo po sumus merito dubitare , quem nobimus . Ex quo dc illud claret , Synodicas id genus epistolas receptae fidei professionem complecti debuisse, quippe quae ad propriam uniuscujusque Episcopi fidem edocendam transimitterentur , ut nimirum , probata fidei unanimitate, Pacificas reciperent, darentque epistolas . Hinc illas, quod ad fidem faciendam in Ecclesiarum archivis reservarentur, saepius in testimonium adductas legimus. Quod de praedictas 79 Leonis epistola s. um , perspicere est ex Pelagio II. ad Eliam

Aquileiensem scribente. Sed ad rem nostram . Cyprianus , qui Novatiani episto- Iam primus recepit, quum peculiares istiusmodi Synodicarum characteres minime deprehendisset, assensu in suspendit suum, nec Pacificis ad mittentem rescripsit, quemadmodum diximus ex ejus epist. a I. Cornelio data. Venerunt ad nos, Frater charissime , missi a Noυatiano Maximus Pres Ier , ct Augendus Diaconus, S Machaeus quidam, oe Longinus. Sed enim cum ex literis , quas secum ferebant, edi ex eorum sermone, atque Pinratione Novatianum Episcopum factum comperilsemus, iIIieitae S contra Ecclesiam Carbolicam 1actae ordinationis pravitaIe commoti , is communicatione eos nostra statim cobibendos esse censuimus, refutatis interim, ne retinis, quae obstinate , Spertinaciter asserere tentabant. Isthaec ergo Synodicae literae etiam falsitatis, quum recitarentur in Carthaginensi coetu redargutae sunt; ut proinde characteres fuisse adhibitos necesse sit, unde dijudicari illae possent. Quae autem Dio-1s nysius scripserit , habes apud Eusebium l. 6. c. 46. Unde dc it Iud ediscere est , quemadmodum spectatissimarum Ecclesiarum, di Sedium Antistites Synodicas ab Episcopis noviter electis reciperent, & post diligens cum literarum , tum Dominicorum cursorum examen , Pacificis rescriberent , easdem vel probando, ve I improbando Synodicas. Cornelio sedente, S in legitimum Pontificem ab Ecclesiis ubique suscepto , controversia LibeI laticorum , Cornelio eodem dc Cypriano praeeuntibus , decreto Encyclico terminabatur , & ad consensum omnium demonstrandum

ubique Diqitigod by Cooste

288쪽

DE LITERIS ENCI C. 2 s

ubique circumserebantur epistolae, quando Novatianus Antencyclicam edidit, cujus suffragatores plurimos habuit tum ex Episcopis , tum ex Confessoribus . Unde in EccIesa, ipsosque inter Consessores gravis contentio orta est , quae Cypriani , di plurium Africae Synodorum Eelum excitavit

ad insanos Novatiani impetus retundendos . Hoc ergo primum Antencyclicarum exemplar est, cujus memoria ad nos pervenerit. Turbas sanε maximas , quas isthaec Novatiani Encyclica excitavit , tum suo loco enarrabimus , tum brevi in Schismaticorum ad Catholicam reditu accuratissime

describit Cyprianus epist. 46.; in qua di missarum per No.

vatianum, atque asseclas epistolarum numerum recolit, Semissas simul a Novatianorum plurimis fidei prosessiones adducit, & solerter expendit. III. Donatistae, Romanae Synodi sub Melchiade sententia damnati, quum Concilii Synodiea , ut moris erat , Per Universam Africam deferretur una cum integris Episcop rum votis , & ultima ΜeIehiadis , qua judicium clausum est, sententia ; ut fucum facerent, subscriptionemque, & obsequia Catholicorum praepedirent , hanc inivere viam. Majorinus cum Lueilla Ingentium publicum scribam pecuniis jam pridem corruptum , ut falsaret Proconsularia acta , quatenus infamaretur Felix Apiungitanus , Caeciliani ordinator , Sacros Codices tradidisse habitu Dominici Cursoris induei tes , cum Antencyclica per Provincias direxerunt, ut idem delator simul & testis, perfidiam populis tutius propinaret. Mira etenim celeritate Donatistae antevertentes Caeciliani adventum, & Romanae Synodicae promulgationem , id effecerunt, ut, animis per hujusmodi ca Iumniam praeoccupatis, pravissimaque hac arte fascinatis, potior populorum, Africanarumque Ecclesiarum numerus ad Schisma pertraheretur . Unde veteratores illi, compositis per Romanam Synodum rebus, nedum Encyclicae restagari sunt ausi , sed magis magisque furere , turba S ciere, to tumque Africanae Ecclesiae statum sus deque vertere . Quod

di in superioribus jam innuimus, di in Dissertatione II. prolixius disputabitur. IV. Novatianorum , & Donatistarum exempla secutus Arius , ob haeresim ab Alexandro Episcopo damnatus , de- 3 QDigiti od by Corale

289쪽

DISSERTATIO

uua Alexandrina Eeclesia eiectus, eodem ipso tempore, quo Alexandri Encyclicae Literae ad omnes orbis Episcopos directae circumferebantur, per Antencyclicam id egit , quod in

altera enarrat Alexander, Tom. I. Conc. P. 293., atque imis

primis. Circamcurrere bac sitae, quo nobis obtrectret, defectere ad Culcias nobiscum in eadem fide consentientes , specie quidem paeem, o coacordiam simulate petere, sed resera moliri, iat per sermonis Ignocinia nonnullos eorum in sui morbi contagionem peris traham: Iiι eras quoque ab illis blandiores perere , ut coram iis, quos errore implicariri, eas legentes , sine suae prolapsioaeis poexi- restia maneant, atque ad impietatem aifuoaαι , quasi Episcopos suae sententae, opinionis consentientes baberent. Vade fit, in no ulli , γi eorum literis subscribum, in Ecclesia eos recipiant . Quod etiam sub finem repetit . i Nicomediensi enim Eusebio praeeunte, in varias partes Episcopi divisi sunt, &per hasce Encyclicas, atque Antencyclicas gravissimum fidei vulnus inflictum est, quippe Alexandri Encyclica felicem

resecandae omnis controversae exitum ex more usuque reiscepto minime obtinuit, ut susius Socrati proditum , & nos in II. Dissert. , ubi , accuratius veteratoriam Eusebii Nicomediensis, di Λrii artem aperiemus , qui per Licinium, Eusebio affinem, seditionem in Constantinum hac via machinabatur . Sed haec cursim attigisse suificiat, quae ibi latius Ecclesiasticis monumentis expendemus. V. Usus & numerus istiusmodi AntencycIicarum magis apparuit Arianorum ,& Semiarianorum occasione . Hi cteis nim Imperatoris potentia freti , quas Catholici pro fide Nicaena defensanda Encyclicas dabant , eas illico perversi homines Antencyclicis enervare satagebant . Hinc primum orta est Ecelesiarum orientalis , atque occidentalis nuncupatio , & divisio , eo quidem invecta scopo , ut si pars

una Catholicam tueretur veritatem , altera aditis continuo Antencyclicis contrarium decerneret , ne videlicet demonstratus in Encyclicis Ecclesiarum consensus jugulum errori in serret , quemadmodum hactenus in primitiva Ecclesia suerat observatum , ipsique magna caume jactura probaverant.

Vidimus enim , quomodo post Tyriam Synodum , in qua damnatio Athanasii eo ne lamata est , epistolas ad Iulium , ceterosque orbis Episcopos ediderint , quibus tamen mi-Disiti co by Corale

290쪽

nimi suffragium dedere suum EeeIesae per orbem dis

persae . Illud quoque vidimus , quemadmodum in Roma.na licet , di Sardicensi Synodo per Encyclicam epistolam Athanasii innocentia suisset declarata , Ariani nihilominus, Semiariani , iisque ad sociati Aeliani multis in Synodis, adhibita etiam Iudicum secularium potentia , verberitas ,&exsiliis Episcopos coegerint subscribere prolatam in Antencyclica contra Athanasum , damnationis sententiam . Et fuit equidem Iers uniue adeo & frequens hujuscemodi Arianorum ausus , quo Encyclicis Catholicorum suas passim Antencyclicas , symbola symbolis , di professiones professionibus opponere consueverunt, ut cum fideles, quorum in partes concederent , aegrε admodum dijudicare jam possent ; tum sub virorum sanctissimorum nominibus ipsemet orthodoxa fides per summam Novatorum vafriistiem in discrimen addueeretur. De ea temporum iniquitate agit Basilius Μagnus in epistolis ad Meletium , in quibus de adversariorum Antencyclicis aeeuratὰ , & luculenter edisserit. Proposuerat in epist. Sp. , ut Meletius ipse ob eam , qua inter ceteros pollebat , autoritatem & sanctimoniam , transmitteret in occidentem literas suas, easque ab orientalibus primu a subscriptas . Itaque , si videtηr , epistola ad Occidentales necessarium quid eο-Iecti , postquam eam fide dignam scripsisti , ad nos transmiιte , ut curemus ab omηibus eonsentientibus subseribi , parata babeatur subscriptio , chartae impressa , quam eo xngere possκmus et , qκae a Fratre δε resistero eireumfertur . Consilium hoc sane a veteribus Ecelesiasticis institutis , & quotidiano usu erat .com paratum . At quid si pars adversa illud ipsum arripuisset λaut quae tandem ratio suppetebat , cur Episcopi Iongius dissiti has susciperent Meletii Encyclicas , di aliorum An tencyclicas detestarentur λ Alud veris c pergit ibi d. solertinsimus Doctor mibi argumentum velut intactam adhuc esse, lacumque dare scribendi υisum est , admonere illos , ne De discrimine quorumvis communionem ex oriente vinientixm aecipiam ἰsed Ma semel electa parte , reliquos ex confeηrientium restim nio admittant , non exivis Db praetextu orthodoxae dominae fidei formalam scribenti adstipulentuν . Nam isto pacto depre-be dentin eum adversariis facientes e qui eadem saepeηηmς O a verba Digiti su by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION