De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DISSERTATIO PRIMA.ROIAE . ad FraIres Romae constitutos per Hippobtum missa de Q. eis Diaconi. In notis autem ad vocem Diaconicam haec subjungit et Sic habent nostri Codices , & Georgius Syncellus in Chronico. Rufinus vertit de miniseriis , quasi illa Epistola se inscripta suerit , eo quod de ministris Ecclesiae in ea tractaretur. Iacobus Goar, qui Georgium Syncellum in lucem edidit , notisque illustravit , genus quoddam Epistola. rum Ecclesiasticarum esse putavit , quod diceretur, sicut fuere Synodicae , Pacificae , Dimissoriae & similes . Verum ego Rufino potius assentior qui, Epistolam dictam este innuit, quod de ossicio Diaconi pertractaret. Haec Ua Iesus. Vide Goarum ibid. pag. VI. Pace tamen viri doctissimi , Goaro assentior , qui Diaconicae vocem Epistolarum speciem quandam prete serμre merito augurabatur , tametsi quae illarum esset forma , quae Occasio , quodve argumentum , vel ignoraverit, vel dicere praetermiserit. Valesium quidem movit Rufiniana interpretatio , & versio , quae habet , de miniserio Diaconi cuique innixus & ipse vertit , de oscio Diaconi. Perperam tamen , ut mea fert sententia. Quemadmodum enim ex eo luod Cornelius ab Eusebio dicatur communicatoriam mi sise ad Lapsos Carthagine degentes, male Valesius colligeret , scripssse CorneIium de ossicio & natura communicatoriae Epistolae r insuper quum Cyprianus Epistolam Clericam laudat , insulse quis commentaretur, Epistolam ab eo laudari de ossicio Clerici scriptam : ita cum Dionysium Hippolyto Diacono Epistolam Diaconicam dedissse ad fratres Romae constitutos , apud Eusebium memoratur , id minime intelligendum est de Epistola , Diaconorum ossicia e X- pendente , sed cuiusmodi sit Diaconica illa , Hippolyto Diacono data , ulterius remanet disquirendum . VII. Diaconi eam itaque Epistolam in altero Dionysi Epistolarum Codice exstantem , fuisse suspicor Diploma quod- dam , quo universis innotescebat , illud proferentem esse Dominicum Cursorem , cuius erat Encyesicas epistolas quaquaversum deserre, Ecclesiis intimare , iisdemq; exemplar

propria subscriptione munitum relinquere. Erat autem necessarium Diploma istiusmodi , tum ut pro dignitate ossicium in deserenda Episcopis, Ecclesiisque Encyclica Diaconus exe- Dissiliam by Corale

72쪽

queretur , tum ut fraudi euilibet , S imposturae obviam irent. Enimvero si Episcopi , si Clerici , si fidelium itine.

rantium quilibet , ut aliorum ubique hospitalitate fruerentur , Formatam , aut Pacificam , aut Communicatoriam habere obstringebantur I jure potiori Ecclesiasticus Cursor Epistola quadam muniendus erat , cum maximi momenti relationes , & publica mandata deferret , in quibus priscis illis temporibus vinculum fidei & unitatis persistebat. Nec exigua sane authoritate indigebat Diaconus , Dominici cursoris suncturus ossicior quippe praeter Encyclicas, Ecclesiis singuIis relinquendas una cum subscriptione , qua se ex

authentico exemplaria dedisse testabatur , plurima nonnunquam ore tenus sibi contradita, nec chartis committenda,

habebat, quae ut renunciata fidem facerent Ecclesiis. atque Episcopis , certissimum exigebant de Cursoris fide atque integritate testimonium . Quinam autem opportunius , certiusque id poterat innotescere , nisi ex Epistola de eo Diaconis data , quaeque ab ossicio merito Diaconica ab Eusebio sit nuncupata δ Germanum hunc esse vocis Diaconicae sensum , nemo , ut opinor , inficias ibit , qui locum Eusebii controversum paullo attentius cum iis , quae Praecedunt , & subsequuntur contulerit.

VIII. Dederat Dionysius Hippolyto Diacono plurimas

Epistolas cum alio , tum maxime Romam deserendas , ad Coruelium , ad Confessores nonnullos in Schisma Novatiani prolapsos, insuper ad inregram Romae eonsiflentem Fraternitatem, atque ad alios. Earum argumentum est de poenitentia, deque Novatiani Schismate. Omnes erant Encyclicae, eaque de caussa datae & occasione , quod Cornelius Romanus Pontifex suam dedisset Encyclicam , cuius exemplar ad Fabium Antiochenum refert Eusebius ibi cap. εῖ. , ut commoneret omnes , cum de Novatiani Schismate , tum de illorum adversus Poenitentes deliri is In iis , praeter expositam sententiam adversus Schisma recens exortum , explicitoque dogmate de peccatis universis per Ecclesiae potestatem condonandis , quod a Novatianis pernegatum est , pariter renuneiant de natum esse Fabium Antiochenum , ejusque loco suffectum Demetrianum , nec non etiam Alexandrum Hierosolymitanum beato exitu in carcere de iunctum quae

73쪽

DISSERTATIO PRIMA.

3 3 omnia , ut ex Theophili Paschali constat, Encyclicarum eri teria erant , & characteres. Hae quidem deferendae erant tradendaeque pluribus Romae existentibus , Schismati eis LibeIlaticis , Lapsis atque aliis , qui occasione Schismatis in varias partes abierant. In ea tamen turbu Ientissimi tempo ris circumstantia Zelus Legati & industria exoptabatur, qui dissitis distractisque partibus Dionysii nomine , doctrina ac sanctitate celeberrimi , monita exhiberet , sensa Aeguptiacae totius Ecclesiae reseraret , omnesque nervos in te deret ad evocandos a Schismate viros , de universa ceteroquin Ec- cIesia optime meritos, ut erant Consessores , quorum plu-' rimi in Schismate & controversia Lapsorum Novatiano adhaerebant. Quid mirum igitur si Dionysius, ratus tot negotiis satisfieri minime posse nuda directarum Epistolarum re- icitatione, Hippolyto , per Epistolam Diaconicam , potest a. ltem secerit , quaecumque ad id pertinerent agendi , atque lut tutius ageret , in Diaconica id ipsum expresserit Θ Simia 6 o les alias Diaconicas variis a Leone Pontifice datas, quoties audiendum quempiam direxit , perspicere est in ejusdem Epistolis. Ex his constat fuisse quoddam Epistolarum genus, quibus universis innotescebat cum legati ossicium, tum authoritas in diiudicandis controversitis nomine mittentis . Quamobrem ea turbarum , in Ecclesia Romana exortarum, occasione merito Dionysius Diaconicam Hippolyto consigna me credetur , qua dc exemplaribus Encyclicarum , quae Ecclesiae Romanae , & dissociatis Fratribus tradendae ab illo erant , sua constaret fides , atque illius in agendo authoritas esset explorata.

IX. Evincit ora o ipse , Epistolam Hippo Iyto datam esse

Diaconicam , seu Diploma quoddam tum de Dominici curissoris munere & ossicio, tum de ejusdem authoritate , atque in agendo , proponendoque fide , cui proinde crederent omnes , squae occurrerent terminanda , in responsi vis Encyclicis non satis explanata . Etenim Episto Iarum Cata Iogus, quarum ibi seriem texit Eusebius , Codicem unum Encyclicum implebat , in quo Dionysianae omnes reservabantur Encyclicae de controversii S tunc e natis circa Novatianum Schisma , peccata Lapsis remittenda , ac Libellaticos Has vero per Clericum , aut sere semper per Diaconum dirigi

74쪽

DE LITERIS ENCTC.

oportebat. Eusebius ostensurus quis fuerit harum omnium Encyclicarum Dominicus cursor di lator, Hippolytum Diaconum , habentem Diaconicam , aut suscepti muri eris quoddam Diploma , recolit , atque hanc Diaconicam in medio tere Catalogi collocat, ipsemet ordine haud dubic des gnans,

eatenus Hippolyto datam , quatenus fidem faceret, omnes genuinas esse atque germanas. Congruit consuetudo haec diligentiae di industriae , quae prisca i Ila aetate in tradendis Encyclicis adhiberi consueverat , laudato apud omnes latore Diacono , ejusque in agendo commendata fidelitate . , ad Unde dixerat Cyprianus sit pra laudatus , perquam grave esse , si Epistolae Clericae veritas mendacio aliquo aut fraude corrupta incederet. Vix ergo ambigendum est , controversam Epistolam Diaconicam , Hippolyto datam , hujusmodi fuisse , qua universis, quibus dabantur Encyclicae s variae enim erant personae , ad quas Dionysius Epistolas direxerat , diversi instituti , ingenii , & affectus I certo innotesceret officium , fidelitas , & Diaconi in agendo aut horitas. X. Sed non his solum momentis conjectit a nostra circa intelligentiam Eusebiani loci innititur ; verum etiam ex laudatis Proconfularibus actis purgationis Felicis Apiungi- Ii tant ea depromuntur argumenta ad confirmandam hanc de Diaconico diplomate consuetudinem , quae id instar demonstratiotiis esse queant. Quoniam vero implexa sunt acta, iiDdem diligenter inspectis , narratio primum enucleanda est,

foenerandaeque hinc conjecturae pro assertione nostra confirmanda de diplomate , at ave tessera Diaconis contradita, ut munere suo tutius stingerentur.

Omnis Donatiani Schismatis machinatio , per Botrum,& Coele sum , Caeciliani Chartaginens s Primatis competitores acta in Lucillae factiosissimae foeminae domo , cui suffragabantur Numidiae aliarumque regionum LXX. Episcopi , nec non Seniores aliquot Carthaginens s . Ecclesiae; in id intendebatur, ut probarent Caecilianum illegitim E ad Episcopatum suisse promotum. Multis quidem de caussis sa -ctam ordinationem criminabantur, seu potius calumniabantur ; sed ex eo potissimum , quod Caecilianus ordinem Ep: scopatus per consecrationem accepisset a Felice Apiungit ano Episcopo ; quem reum . traditionis Sacrorum Codicum

75쪽

DISS ERTATIO PRIMA.

iitumabant : quod equidem ob crimen jure Canonum , &Martyrum de nunciatione , poena depositionis atque excomis municationis obstrictus detinebatur. Id ut probarent , Ιngentium Scribam magna pecuniarum Vi corruperunt, qua in tenus suam in ea essingenda calumnia Operam locare non abnueret. Scribae enim , ut vidimus, cum gestorum custodes atque vindices ement , a quibus proinde exposcenda erant

acta , ut ex publicis Archivis extracta, indubiam obtinerent fidem , Scribae inquam erant seligendi. Quamobrem Donatianae factionis assectae aptissimum judicarunt ad conflandam calumniam , Ingentium , munere publici Scribae sunctum apud Alfium Caecilianum , Magistratum in Diocletianea persecutione gerentem. In actis Proconsularibus Epistola extabat Galatii , apud tribunal testantis , in Cathedra,& Ecclesia Felicis Apiungitani Episcopi Epistolas esse Sa Iutatorias , & Dei ficos Codices. Hanc Epistolam leviter interpolatam peridoneam arbitratus est ad conflandam calumniam Ingentius , Lucillae aliorumque Schismatis ducum pecunia corruptus. Id enim Epistolae est superadditum , Felicem nempe Episcopum Galatio scripsi me , ut traderet Magistratui Salutatorias Epistolas , & Dei ficos codices. Unde traditionis crimen Episcopo Felici impositum certo constabat. XI. Epistolam , ejusmodi fraude corruptam , se ab Actio accepisse commentus est Ingentius Scriba Aetium illum reor fuisse , qui ossicio publicorum Archivorum custodis apud Magistratum fungebatur , Ingentium autem unum e sub r-dinatis publicis exceptoribus eandemque Lucii Iae , Donatique affectis tradidit. Hanc peropportunam existimarunt, ut anteaquam Romana sub Melchia de Synodus celebrata, definitivam Caecilianum inter & Majorinum sententiam proferret , nova hac fraude omnium Provinciarum Africae animos praemunirent , injustamque Synodi ejusdem sententiam autumarent. Itaque Encyclicam ediderunt , in qua Caeciliani ordinatorem traditionis reum per calumniam diffamantes , interpolatae per Ingentium Epistolae exemplaria addiderunt ; unde certo constare videbatur , a Felice Episcopo , nemine compei Iente , ad Magistratum missum fuisse Galatium , ut Deifica traderet instrumenta : utque fraus ex voto tutius cederet , Ingenrium ipsum direxerunt,

76쪽

DE LITERIS ENCΥC. 33

eidemque Formam Cursoris consignarunt una cum commentitia istiusmodi Epistola , per Africam ultro citroque dese

renda .

Ingentius itaque, a LXX. hauddubie Episcopis partis Ma

jorini accepta Encyclica denunciativa criminis Felicis Epis copi , atque insuper Dominici cursoris forma , nec non inisterpolata ab ipso praedicta epistola , summa celeritate Numidiam , & Mauritaniam pervagatus , populos omneS commovit. Quem infaustum exitum portendebant cum publicus ipse directus Scriba , & quidem ab Episcopis, quorum an improba esset factio , sub judice lis adhuc erat ; tum Episcoporum Encyclica de nunciativa , cuius e publicis proconsularibus actis erutae argumentum in dubium proferebatur. Equidem nihil essingi , excogitarive poterat expeditius , atque fraudulentius ad factiones seditionesque cie u das , quam Scribam publicum ejusdem tribunalis feligere,& hunc ab Episcopis delectum , qui, ceu dominicus cursor, Encyclicam Episcoporum , atque authenticum FeIicis exemplar deserret Ecclesiis , idemque voce etiam testaretur , vera esse quae de nunciabantur tum in Encyclica , tum in Epistola ab ipso met ex publicis Actis proconsu Iaribus extracta. Sed de his prolixius , subtiliusque ex actis ipsis in II Differt. disquiremus. XII. Illud modo videndum est , an ex istiusmodi Actorum narratione deduci queat , Cursores dominicos, Encyclicas hasce deserentes , ad fidem faciendam , diplomate aliquo sui me communitos , quo omnibus innotesceret, ab illis publiea Ecclesiarum edicta deferri. Id quod abunde liquet , si verba Aproniani perpendamus, qui advocatum Catholicae Ecclesiae adversus confictas in Felicem Episcopum calumnias gerebat. Cum enim Iecta esset Epistola per Ingentium adulterata , idemque miris theenis refugeret Votta tem fateri , fraudem in hunc modum reserat Apronianus: Semper se falsum , per terrorem , per scenam , per irreligiosam mentem actum est ab bis , qui Caibesicae EecIesiae consentire notuerunt. Nam Paulino bic admisistrante vises Praefectorum ,

subornariis est quidam privatus homo, vi MODUM CURSORIS

haberet , qui ad Catholicae unitatem veniret , atque eos induce

77쪽

DII SERTATIO PRIMA

FeIici reIigiosissimo Episcopo per meudacium, ut videretur seripis taras prodidi e , ct exusisse : Ingentius quidem, cum boc totum quidquid agebat , obesset Ianflitati , re religioni Caeciliani, Iuborsatus est , ut veniret cum literis Felicis Episcopi ad Caeciliasum Duumυirum , ut ei confingeret is Fellac se vise man

datum .

XIII. In prioribus 4 proniani verbis familiaris cum eo, tum omni tempore Haereticorum ars , & impostura nota. tur , qui probe animadvertentes , quanto ement in pretio apud fideles publicae Episcoporum Epistolae , his corruptis, interpolatis , atque falsatis , Catholicae veritati sucum facere haud verebantur : quod de suismet Epistolis factum conqueritur Dionysius AIexandrinus , ut suo loco ex Eusebio confirmabitur. Pergit II. Apronianus, delectum amrmans ad scenam , sive potius tragoediam conficiendam publicum Scribam , eui concredita exscribendorum saItem authenticorum actorum facultas fuit , ut falsatio majorem inveniret fidem. Addit III., ut improbus sceleris artifex propria contes a tione di perjuriis calumniam confirmaret , collatum ei suisse publici Cursoris munus , quatenus a se corruptas publicas tabuIas huc di illuc ad Africanas Ecclesias & Episcopos deserens , qui in unitate catholica adhuc perseverabant, omnes adversus Caeci I ianum excitaret, omniumque sibi conciliaret fidem. Uero noo est absimile, Ingentium a LXX. Episcopis , qui contra Caecilianum dixerant Majorinum Carthaginensem Primatem , diploma ossicii cursoris exercendi accepisse . Qui enim homo privatae aut horitatis corruptam assictamque Felici Epistolam, ceu indubiam , incorruptam, atque ex Archivo Proconsulari exscriptam , Episcopis , Ecclesiis , & Africanis populis denunciare potuisset , atque il- legitimam C ieciliani ordinationem intimare; nisi subscriptum a cognito aliquo in Ecclesiis tribunali diploma protuli mei λ Imo cum a me veret Apronianus ex modo Cursoris missi detectam fuisse factionem , sat luculenter colligitur, calumniam a b aiorino & Asseclis profluxisse , qui primi Duces . evaserant Donatianae tragoediae , quam in primo LXX. Episcoporum Concilio actitare coeperant, ut , velut illegitimam Caeciliani ordinationem , a traditore Felice Episcopo iactam, exsufflarent , α Majorini consterationem rit E

78쪽

peractam populis Africanis ostenderent . IV. tandem , ubi asserit Ingentium, una cum falsata Epistola , Encycli eam deferentem , modum Cursoris habuisse , vox modi eandem sententiam exprimit , ipso in notis observante Balugio , ac forma , seu symbola , quae cursoris authoritatem & officium manifestaret. Id autem aliud non esse existimarim , nisi sormam e Diaconica Epistola exscriptam , quam supra Diaconis Encyclicas ad Ecclesias serentibus traditam probavimus, 3namque consignarunt Ingentio , qui primarius fraudis artiis ex. duo munera repraesentaret, di Scribae publici, de Episto lae e publicis actis exscriptione testantis , & domini ei cursoris , delecti, recogniti , ac per diploma ad Diaconicae instar per Episcopos mandam es probati , ut propositum facilius ab

Ecclesiis exciperetur , atque omnia absolverentur securius.

XIV. Id omne ex fraudulento Donatianae factionis voto contigit. Illico enim potior Asricanarum Provinciarum pars Majorino adhaesit , novoque istiusmodi subsidio minime dubitarunt Donatistae , & Romanae sub Melchiade synodi judicium spernere , & novam abs Imperatore Constantino sententiam efflagitare , ducto ex hae falsata Epistola fundamento . Quoniam vero salsitatem certo norant Catholici , petebantque , ut Proconsularia acta , in quibus controversa Epistola servabatur , una cum Ingentio examinarentur , continuo Constantinus Aeliano Proconsuli per speciale mandatum jussit, Ut remotis aecessitatibus pκb icis, de vita Felicis Apiungit ani pubIie. quaereretur. Quod immediate post Romanam Synodum , di ante Arelatensis Concilii celebrationem factum est. Id quidem necessarium erat , quum istiusmodi fraudis ope Schismaticorum muItitudo , seditionesque excitaremur per Urbes in dies , & erescerent. Equidem si Ingentii fraus, eique tradita cursoris Forma penitus non intelligatur , vix ac ne vix quidem se quisque exseri ea-bit in agnoscenda tum eatissa tot judiciorum intra duos illos annos 3 3. & 3I . habitorum, tum in assequendo , qua demum ratione tantopere, tamque repentε ereverit Shismattea Donatiana factio. Econtra si Epistolae corruptae fraudem cognitam habeamus , si Encyclicam a Majorino & Dctiosis Episcopis enucleatam , publicique cursoris opera, cum diplomate electi, missam supponamus, rerum expeditam nan-

79쪽

6 DIS S ERTATIO PRIMA

ciscimur seriem, di propagati Schismatis occasionem solide Iuculenterque inVestigamus . XU. Iam vero quum Epistolae per Ingentium depravatio, eidemque dolosε traditus cursoris modus ex prolatis in judicio actis innotuisset , subjungunt Proconsularia acta . Aelianus Prωοημι dixit : Constantinus Maximus , semper Augi stus, SLieinius Caesares , ita pietatem Chrisianis exhibere dignantur , ut disciplinam corrumpi nolint , sed potius obserυari Religionem istam , ct coli Iiηt. Quibus verbis Iudiciali sententia probatam retectamque fraudem asseruit. Iudicium hoc, ut audivit Apronianus , voluit, executionem demandati Cursoris muneris probari , quod , impellentibus Maiorino Ac Schi Cmaticis Episcopis , susceperat Ingentius , atque in hunc

modum Proconsulem interpellat : Dignare de eo quaereνe, qua authoritaIe, quo dolo, qua insania circuiverit δε Duritanias omnes, Numidias eiiam qua ratione I editiovem commo rit Caistbolicae Ecclesiae . Et mox urgentius instat : Qua de re igitur de Icentio quaerendum est , quatenus haec machinata sint S fabricata, oe quatenus voluerit circumscribere δεfagistrum ad mendacium , ut Felicem aspergeret infamia: dicat d quo missusset: utram tamen machinatiovem istam in conscientiam Felicis , quo CaeciIiani pudori S initio derogaret. enim quidam , qui per Mauritaniam S Numidiam missus sit ex diυersa parte . Apronianus ergo avtboriratem quaerit ab Ingentio, seu Diploma, quo revera munitus circumierit per Africanas Provincias . Quae supponunt, tunc Cursores ab Ecclesia ad serendas Encyclicas missos, ea aut horitate munitos circuivisse. Insuper cum addat , legatum aliquem per Provincias reliquisse di--rsae partis Encyclicas , usum innuit tunc receptum , de quo postea dicendum, ut Cursor apud quamlibet Ecclesiam Encyclicae exemplar a se subscriptum relinqueret: quibus equidem exemplaribus apud omnes diffamatis Apronianus accusationem promovit . Reponente autem Ingentio , se Mauritaniam vere peragrasse, Numidiam vero ne per somnium quidem vidisse, continuo excepit Apronianus. In Mementitur, Domine ; nam ad Mauritaniae situm non nisi per Numidias pergitur, quatenus dicit se in Mauritania Dirue, o non osse in Numidia . Quod cum satis probatum esset, sententia in Ingentium prolata est, de qua & in Λctis , di apud

80쪽

37 DE LITERIS ENCT C.

optatum , ut commodiore Ioco videbimus . XVI. Lux inde affulget Arelatensi XIII. Canoni, quem ediderunt Patres, ut artibus hisce ac fraudibus Donatistarum occurrerent, cujusque germana intelligentia nusquam deprehendetur , nisi occasionem Canonis ex laudatis Actis purgationis Felieis Αptungitani mutuemus. Aiunt enim Patres . De bis , qui Scripturas Saneias tradidisse dicuntur, vel vasa Dominica , vel nomina Fratrum suorum, placuit nobis, ut quicumque eorum ex actis publicis fuerit detectus , non υerbis nudis , ab ordine Cleri amoυeatur . Nam si iidem aliquos ordinasse fuerint deprehensi, S de bis quos Oraiηaυerunt ratio subsistit , non illis ObH orstinatio. vel ut antiqua lectio habet e non tamen illis subjiqnt ordinatio. Et quoniam multi sunt, qui contra Ecclesiasteam regulam pugnare videntur, S per testes redemtos putant se ad accusationem admitti debere, omnino non admit-ran cr , nisi, ut supradiximus , actis publicis docuerint, omni se suspicione carere . Quis autem non videat Patres praesenti Canone Ingentium , factionemque Donatianam sugillare , quae nudis verbis per Ingentium, ad modum Cursoris mi Cmm, in Felicem Caeciliani ordinatorem traditionis calumniam conflaverat λ Fuit itaque haec calumnia in ordinatorem & ordinatum eo tempore conflata , quo Caecilianus& Felix nudo traducebantur testimonio, non autem e X publicis actis legitime productis. Quum vero tot turbas ac seditiones excita Tet Ingentius, partique Donatianae vires auxisset , jure merito Concilium, ne fraus in innocentes impune grassaretur, modum statuit circa judicium in eos deinceps excrcendum , quos alii traditionis reos accusarent. Gravitatem criminis , ab Ingentio Sociisque perpetrati, expressus Canon. XIV. aperit, in quo: De his qui falso accusant fratres 1aeos, placuit eos usque ad exitum non communicare . Gravitas poenae falsis illis accusatoribus positae , cujusmodi est excommunicatio usque ad mortem , satis evincit, eam de qua hactenus diximus , fraudem a Donatiana iactione fuisse promotam. Unde di suscepti argumenti veritas i Ilustrata manet , de Diplomate, seu Epistola Cursori Ecclesiastico data , quam prioribus seculis Diaconicam Patres indigetarunt. XVII. Quum vero anxii hactenus ae dubitabundi disser-Verimus, ad nostrae animadversionis, factaeque interpreta-CI tionis

SEARCH

MENU NAVIGATION