장음표시 사용
21쪽
- P R o B A B I L I s M V stum ad Doctrinae Methodum , amplioremque rex demonstrationem, tum ne minus periti aliquid ad persectam quaestionis intelligentiam, ac solutionem desiderare possent. Haec omnia Docti res poterunt praeterire. Quod si vero contra aliis
quibus quippiam desiderari videatur , id in altera operis Editione apponi poterit.
QUAE RiτUR. An cum de sola actionis bonita
te, aut pravitate, seu delicito, vel illicito agitur, liceat inter duas opiniones in conspectu positas, quarum altera legi, altera libertati faveat, & vel utraque sit seque probabilis, vel f vens libertati tantum probabilis, favens vero legi probabilior: an inquam liceat, ac sine peccato
eligi, & ad praxim deduci possit tum probabilis libertati favens, relicta aeque probabili favem te legi, tum etiam tantum probabilis favorabilis libertati, dimissa favorabili legi probabiliore. Hic est verus, & genuinus quaestionis sensus, quem hic in limine universe proposuisse lassiciat,
ut iis, quae dicenda sunt, aditus aperiatur. Nam in calce priniae partis . iterum cum omnibus necessariis modificationibus, exceptionibus, limitationibus diversmode proponetur, atque evolutis prius analytiee. omnibus aliis peculiaribus quaestionibus, in quas resolvi potest, ad purum, praecisumque consentionis filum revocabitur. Itaque Probabilismus duas partes habet , seu duas Quaestiones involvit.
Altera. An liceat sequi opinionem probabilem. libertati laventem in conssi,nu aeque probabilis
22쪽
Altera . An liceat sequi probabilem stantem pro libertate , etiam in conflictu probabiliorisit antis pro lege, seu securioris. Rui utrumque affirmant licitum Probabilistae, qui netant licitum Probabilioristae vocantur . are isti in hac lite Aggressores, & oppugnatores, illi Defensores sunt. a a Iam vero Argumenta Probabilistarum ex his Can.
universim locis eruuntur, .a Ex permissiua Ecclesiae approbatione. z Ex Scholae Doctrina, ac Praxi. 3 Ex Prudentia operationis. 4 Lx operationis securitate. 5 Ex Incertitudine Praecepti, quae in rebus ad probabilismum spectantibus continetur a 6 Ex Desectu in his rebus existentiae Legis obligantis. Ex Desectii saltem suffieientis promulga'
8 Ex Ignorantia invincibili. 9 Ex possessione libertatis. io Ex Sufficientia moralis persuasonis . . :M Ex Submissione proprii Iudicii alieno i
ii Ex Paritate: in speculativis. ι13 Ex Patitate in rebus Fidei . . 14 Ex missu exi tantiae Praecepti ad Roba- . , , tiliorismum obligantis .is ta Desectu saltem sufficientis j promulga tioni eiusdem praecepti. I 6 Ex onere certae probationis , eiusque tamen defectu in Adversariis.1 Lx Absurdis. Haec omnia negant, & contraria statuunt Probabilioristae , ac multis tum ab Auctoritate ,
23쪽
16 PROBABILIS MUstum a Ratione Arsumentis rem conficere nituntur, uti in 'tertia Parte apparebit, ubi universa, nullo dissimulato, brevissime demonstra live diluentur.
Atque haec in vestibulo indicasse sit satis , nam in quaestionis Analysi in fine, ut innuimus,
reponenda, iterum exponentur) ne ea, quae in
Definitionibus , Axiopnatis , & suppositionibus fuse dicenda sunt, Leistoribus disparata, atque impertinentia videri possint, sicque taedio in
legendo, atque impatientia assiciantur. Etenim ita admoniti eo respicere, atque collineare universa, & singula cognoscent , ut omnia laudatorum Argumentorum Capita, eorumque singula, istorum ope, ad iustam demonstrationem proin
Eosdem porro Lectores omnes, sed praesertim Mathematicae Methodi ignaros etiam , atque etiam precor, primum ne nis Argumentis audiatis, quibus Probabilistae passim utuntur, quaesti nem de Probabilismo, quo modo vulgo fieri solet, statim a me agitatam putent . Ita namque illam in hoc opere transformatam invenient, ut vix eius faciem agnoscant . Deinde ut pacato animo , atque ab omni partium studio prorsus vacuo attente, ac patienter legant. Tandem ut
Judicium sustineant , donec totum opus a capite ad calcem, collatis inter se se omnibus, & quidem saepius, evolvant. Nisi enim ita faciant , sequam procul dubio sententiam ferre non possunt.
24쪽
ERUM est id , quod est eonforme rei est in se.
ut I Ι. Falsum contra , quod est difforme rei, ut est in se, seu non conforme. Unde falsitas in conformitatis negatione consistit.
r. T ERIT As duplex assignatur , Metam μου ea, & Logica . Prima est rei conrirmitas cum suo Exemplari, . quod nihil est aliud, quam Idea rei Archetoa,
quae extat in mente DEI. Itaque Metaph ice,CX. ca. verum aurum est, quod est huiusmodi in re ipsa, cujusmodi in suo Exemplari repraesem latur. Res omnes hoc pacto, & verat, & aequa liter Verae sunt, cum unamquamque suo Exemplari aeque persecte congruere necesse sit. 2. Veritas Logica est conformitas actus mentis , seu cognitionis nam alia Veritas signi, &propositionis hic ad rem non facit) cum obiecto cognito. Itaque si actus conformatur objecto, ut in re existit, verus , secus falsus est . Et haec dicitur veritas objectiva, de qua loquitur Philosophus q. Μetaphys cap. 7. quando dicit, v rum esse, cum dicitur esse, quod es, vel mu esse, quia non est . Est & alia Veritas , quae tantum
25쪽
subjectiva, & apparens dici potest, & haec sistit
in contamitate actus mentis cum re, non quidem ut est in se , sed ut esse iudicatur secundum motiva rationabilia. Prima continet ceristitudinem , secunda potius probabilitatem , de qua infra loco suo . Veritas, & certitudo rerum etiam objectiva sumpta formaliter, scilicet pro nuda conformitate actus mentis cum re, non in re ipsa, sed potius in mente est. Definitiones praefatae non de Metaph ca , sed de Logica Veritate, ac Falstate objectisa intelligendae sunt. Cor. Hinc veritas, & falsitas formaliser in in-di Visibili consistit . Nam falsitas in negatione a) per consistit: a Negatio vero in indivisibili: b Def. a. & Oppositorum eadem est Lex, ac Disciplina. e b per Quapropter aliquod non est magis,
Gn. 7. vel minus Verum, aut falsum alio. . . c) per δε
ADDITUM est formaliter , quia materialiter , σradicaliter, ut Schola loquitur, aliquid alio
magis, vel minus verum esse potest, quia veri tas hoc modo sumpta, praeter explicatam consor mitatem, continet etiam quamdam exigentiam infallibilitatis, & immutabilitatis, ob quam res una alia verior esse potest. Ita magis verum est DEUM existere, quam Creaturam, magis verse sunt Fidei veritates , quam Mathematicae ipsae. Caelesrum veritas formaliter considerata, nempe pro sola illa actus consormitate , in indivisibili consistit . 1 Ι Ι. Evidens est, quod suammet claritate ita lucet Per sese, ut aliter apparere, aut percipi non possit.
26쪽
ΜETH. MATH. DEMONST. P. I. I'IU. Certum , quod aliter se habere non potest , cuique mens firmiter adhaeret , eoque perfecte
determinatur. Omne evidens est Verum , & certum , non vero vicissim omne Verum, aut certum est evi
dens , quia Fidei dogmata verissima , & certissima, sed non evidentia sunt. Item omne v rum est certum, & vicissim . Nam verum aliter se habere non potest , eique mens firmiter inhaeret , & eo determinatur.
Incertum, quod determinationem non causat, quodque aliter se habere potest , seu quod neque est certo verum, neque certo falsum. Unde etiam incertitudo in negatione consistit.
VERUM , certum , evidens quandoque pro eodem sumuntur, quamquam inter se d plici discrimine discernantur . Nam primo sena ni ut superius , & inferius , quia omne evidens est verum, & certum ; non vicissim. a) Deinde Verum stricte significat conformitatem actus cum re : h) Evidens rei claritudinem: e) Certum mentis adhaesionem, atque determinationem. d Porro Veritas , Certitudo , & Midentia obj rictiva logice sumpta multiplex est, nempe R ,3'Theologica , Metaphinca , seu etiam Mathemm p rrica , Ph ica , & Moralis. - Α I. Certum Divina Fide est, quod a DEo est
27쪽
revelatum , & ab Ecclesia ad credendum pro- p situm . Hoc modo certa sunt omnia , quae ivinis Litteris, ac Traditione clare continentur , & quae expresse declarata sunt per Ecclesiam , itemque quae ex Scriptura , vel Traditione, vel ex expresse declaratis per Ecclesiam evidenter deducuntur . Atque hoc est supremum certitudinis genus , quo maius eXcogitari ne quit. Innititur enim Divinae infallibili veritati , qua maior esse non potest . Quod huic cerintitudini opponitur , proprie Haereticum dicitur.
revelatum, nec ab Ecclesia definitum, sed partim ex revelatis, partim ex naturaliter certis, ac notis legitima consecutione deducitur. Hoc est proximum certitudinis genus ordinis supe naturalis. Quod opponitur isti certitudini, proprie dicitur Erroneum.
quod ita essentialiter se habet, ut aliter nullo modo, nullaque potestate , aut esse, aut concipi possit. Huiusmodi sunt omnia Μetaphysica, &Mathematica Principia, omnesque Conclusiones ex illis necessario , ac evidenter deductae . Ad hoc certitudinis genus reducuntur omnes Regulae Logicales, omniaque alia cuiuscumque Scientiae Principia, quae per Metaphysica, aut Mathematica principia demonstrari possunt . Metaph sica enim praesertim est prima Scientia, seu Sapientia, ex qua certitudo in alias derivatur, cu-
usque ope certa earum Principia demonstrantur . Haec est suprema certitudo ordinis naturalis.
sentia sua, ut aliter esse non possit, ideoque a solute aliter esse queat, secundum tamen ordia
28쪽
METH. MAU. DEMONsΥ. P. I. rnatam potestatem aliter se habere non potest .
Hoc modo certum est: Solem cras oriturum: EGri sim suo tenore futuram: Materiam sine accia dentibus non esse e Ignem comburere o aliaque Physica sexcenta , quae ita esse debent iuxta stat tas naturae leges, ordinatumque cursum, quamquam absoluta DEI potestate aliter contingere possit . Ad hanc certitudinem reducitur qui quid sensuum testimonio clare percipitur, quo que facto ipso certum est. Quare quod Conscientiam , & Mores spectat , certo illicitum eri r quidquid ita distincte, & clare praeceptum, aut prohibitum est, ut ignorari non possit. Quo ce titudinis, & Evidentiae genere certa sunt Divi-ma, aut Humana praecepta, Decalogi , Ecclesiae, aliaque aut generalia, aut specialia, quando ita Proponuntur , ut eorum intelligentia, ac obligatio ignorari nequeat. Nam quod spectat rig rosa praecepta Legis naturae, ea potius ad Meta- physicam certitudinem pertinere dicendum est, ut alias apparebit. 3. Certum moraliter, quod neque suapte nat ra, neque ordinario cursu habet, ut aliter esse non possit, atque ideo aliter esse potest , hoc tamen aissicillime, & perraro contingit esse. Haec certitudo duplex assignari potest persesu, & -'erse M.
Perseim , quae nullam ouscuritatem, aut d bium deliberatum etiam imprudens relinquit, cujusmodi certe est haec propositio: Exsit Roma. Hanc enim Urbem existere ita moraliter certum est iis, qui eam nunquam viderunt, ut nullum omnino dubium relinquatur , idque ob universale, & constans hominum testimonium, & historiae auctoritatem ; quamquam ii absolute &falli, &:. fallere possint.
29쪽
aa PROBABILIS MUSImperfecta, quae potest relinquere aliquam obscuritatem, & admittere dubium aliquod saltem imprudens , ut aliquando contingit in obieetis Ficlei , de quorum credibilitate moraliter tam
Ad hoc secundum genus moralis certitudinis reduci potest quidquid omnibus, vel fere omnibus in sua facultate verum videtur . Dissicillimum est enim , quamquam possibile, falli, aedecipi omnes. Item quod multis magnis rationibus innititur, licet earum nulla certa, & c Mns sit, ut contra nulla solida, ac gravis ratio
Certitudo moralis, praesertim imperfilia, e potest tantum respectiva. Unde fit, ut aliquid sit certum aqud multos, non apud Omnes. Quamquam haec comparativa certitudo, mera potius probabilitas , quam vera certitudo, rigorose diei debet.. 6. Quod opponitur certitudini , aut Mathematicae, aut Metaphysicae, aut Physicae, aut Morali proprie error dicitur: licet error, & falsitas in omni re locum habeat. Itaque omne haereticum , & erroneum est falsum , non vicissim omne falsum est erroneum, aut haereticum, neque omne erroneum haereticum, modo superius explicato, Nam error his omnibus latius patet. Atque error hujusmodi, ut est in rebus , error
obestibus , & materialis dici potest ; ut autem est in mente subjestivus , & formalis . Error etenim hujusmodi est assensus mentis scienter
approbantis falsum pro vero , vel verum pro falso. . I. Cor. Hinc etiam incertitudo formaliter in
indivisibili consistit, proindeque non datur aliquid
30쪽
METH. M ATH. DEMONST. P. I. 23 quid magis , vel, minus incertum alio ... Nam incertitudo in negatione consistit. a negatis a. per
vero in indivisibili. b praeced.
D IcτUM est formaliter, quia materialiter idern
de incertitudine , atque de falsitate semetiendum est. Cum etenim hoc modo res queant esse aliae aliis certiores e , iis oppositae erunt c) per quoque magis, vel minus incertae, quia opposi- Schol. torum eadem est disciplina si Uerum formaliter Cor.Def.2. in eodem genere una magis, aut minus incerta d per alia esse ' non potest . Ex. ca. Unum in genere Gn. 6. certitudinis . physicae,' aut 'moralis . perfectae, vel imperfectae nequit esse magis , vel minus physice, aut moraliter incertum alio , sed omnia incerta in eodem genere formaliter aeque ince ta sunt.' 2. Certum moralitem Tinem imperfecte est qui quid omnes , vel fere omnes Theologi., Philo-sbphi, Moralistae &c. in sua facultate concorditer docent. Quod non ex sola auctoritatis consensione desumendum est , sed etiam ex ratione , & eo sensu, quo in SchoL def. 29. n. r. , & in Schol. Supp. i. magis explicabitur. Nam omnes non nisi certis rationibus 'in aliquid conspirasse praesumuntur. Item loquendo de interpretatione alicujus L is, vel , mente Doctoris alicuiui, quod ab omnibus magnis Interpretibus eodem
modo intelligitur, & explicatur. Quod si co tra in intellectu , vel explicatione Legis, aut Loci alicuius Interpretes etiam dissentiant inter se, ilis Lex, vel Locus ille non certus, & clarus, sed obscurus, & ambiguus reputandus est.