Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

I 1. I ocis3. declaratio.

cuius proprium ponitur,sed est unum.& simplex. Erit enim bene positum secundu hoc proprium: ut quia homo simpliciter dicitur erit bene positum secundum hoc hominis proprium . animal mansuetum natura. Deinde destruenti quidem si frequcter dictum est idem in proprio saepe enim lettent hoc facientes & in propriis , quemadmodum in terminis in non erit bene positum quod hoc sustinet , proprium.Conturbat enim audientem , quod frequenter dicitur: obscurum igitur necessarium est fieri, & praeter id nugari videmtur. Eueniet autem frequenter idem dicere duobus modis : uno quidem, quando nominauerit

frequenter idem: ut si quis proprium assignet

ignis , coipus tenuissimum corporum : hic enim frequenter dixit corpus. Secundo autem, si quisa gumat orationes pro nominibus:ut si quis reddat terrae proprium , substantiam , quae maxime corporum secundum naturam fertur in inferiorem locum i deinde assumat pro corporibus, huiusmodi substantiast unum enim & idem est corpus & huiusmodi substantia: erit ergo hoc

modo substantia frequenter dicta , quare neutrum erit bene positum proprium. Construenti declarotio, vero , si nullo utitur frequenter nomine eodem. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium , Ut quia qui dixit hominis proprium animal disciplinae susceptiuum , non usus est

frequenter eodem nomine: erit utique secundum hoc bene assignatum hominili proprium. Deinde destruenti quidem, si tale aliquid assignauit in proprio nomen, quod omnibus insit. Inutile enim erit, quod non separat ab aliquo: quod autem in propriis dicitur, sesararc orOr- tela

declaratio.

492쪽

Liber Quintus, 79

teti: quemadmodum & quae in terminis: non igitur erit bene positum proprium: Vt quia qui posuit scienti. e proprium opinionem indissuasibilem a ratione , Vnum existens tali aliquo usus est proprio uno inquam in quod omnibus inest: noerit utique bene positu scientiae proprium.Astru - .ucur. enti autem, si nullo usus est communi , sed quod d claratio. ab aliquo separat , erit bene positum secundum hoc proprium. Vt quia qui dixit animalis proprium animam habere , nullo usus est communi : erit secundum hoc bene positum proprium ri , animalis, animam habere. Deinde aesi ruenti 'μ' ' '

uidςm si plura propria assignat eiusdem, non qς ιμ-ii

eterminans quod plura ponit Non enim erit bene positum proprium: nam quemadmodum nec in terminis oportet praeter eam, quae indicat substantiam orationem, adiungere quippia pluscu- tum , sic nec in propriis praeter eam, quae facit proprium quod dictum est, orationem, quicquam coassignandum, inutile enim fit eiusmodi.

ut quia qui dixit proprium ignis,tenuissimum, &leuissimum, plura assignauit propria ivtrunque enim de solo igne verum est dicete in non erit bene positum proprium ignis corpus subtilisti num,& leuissimum. A struenti vero si non plura eius- I9. Deus. dem propria assignauit, sed unum: erit enim se- d clarario cudum hoc bene positum proprium, ut quia qui dixit humidi proprium, corpus quod in omnem figuram diducitur,vnum assignauit proprium, &non plura , erit secundum hoc bene pol tum humidi proprium. Deinde destruenti quidem , si δ' - υςμ eodem usus est cuius proprium assignauit aut cclώrutis

eorum quae sunt illius aliquo. Non enim eritheae positum proprium : nam discendi gratia asilua

493쪽

xi. locus.

declaratio.

8o Arist. picorum

assignatur proprium: idem autem eidem similiter ignotum est : id autem quod aliquid corum est quae sunt eius,posterius: non igitur est notius: quare non fit ut per hoc quisquam magis quippia discat: ut quia qui dixit animalis proprium,

substantiam, cuius species est homo, aliquo usus est eorum quae sunt animalis , non erit bene positum proprium. Construenti autem si neque eodem , neque eorum quae sunt ipsius aliquo utitur. Erit enim bene secundum hoc positum proprium : Vt quia qui posuit animalis proprium ex anima & corpore compositum esIe, neque eo-.rum quae sunt ipsius aliquo usus est, erit utique bene secundum hoc assignatum animalis proprium. Eodem autem modo & in aliis conliderandum est, quae nam non faciunt, aut faciunt notius.Destruenti quidem si aliquo usus est, aut declarotiρ- opposito aut omnino simul natura, aut posteriore aliquo. Non enim erit bene positum proprium : nam oppositum simul natura, quod autem simul natura,& posterius, non efficit notius: ut quia qui dixit boni proprium, quod malo maxime opponitur, opposito est usus boni: non erit . profecto bene assignatum boni proprium . Com- tqςμε struenti autem , si nullo usus est neque opposito, cociεως - neque omnino simul natura, neque posteriore. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium . Vt quia qui posuit disciplinae proprium,

opinionem maxime facientem fidem, nullo usus est neque opposito, neque omnino fimul natura, neque posteriore: erit secundum hoc bene positum disciplinae proprium . Deinde destruenti quidem , si non quod semper sequitur proprium assignauit,sed id quod fit quadoq; non proprium.

494쪽

Liber Quintus. 48I

Non enim erit bene pronunciatum proprium: nam neque in quo deprehendimus inesse ipsum,

de hoc & nomen ex necessitate Vcrificatur , neque in quo deprehenditur non inesse, de hoc ex

necessitate non dicetur nomen: quare non erit

bene positum proprium. Amplius autem ad ii cneque quando quisquam assignauerit proprium, erit manifestum si inest: siquide tale est, ut quod

ipsum relinquere possit: non igitur erit clarum esse proprium. ut quia qui posuit animalis pro- prium moueri quandoque, vel stare tale, assignauerit propriu quoa fit quandoque non proprium, nequaquam erit bene positum proprium.

Astruenti vero, si quod ex necessitate semper tρς est proprium assignauerit. Erit enim bene posi t uiritum secundum hoc proprium. ut quia qui posuit

virtus proprium quod habentem facit studio, sum , quod semper sequitur, proprium assignauit: erit utique secundum hoc bene assignatum Leva virtutis proprium . Deinde destruenti quidems d hukisti. quod nuc propriu est assignans: non determinauerit quod no proprium assignat. Non enim erithene positum proprium: primum quidem quia quod praeter consiletudinem fit omne semper determinatione indiget:solent autem ut plurimum omnes, quod semper sequitur proprium assignare. Secundo autem , quia immanifestus est qui non determinauerit, Ii quod nunc est proprium voluerit ponere : non igitur danda. est obiurgationis occasio : Vt quia qui posuit alicuius hominis proprium sedere cum aliquo homine. quod nunc proprium est posuit, non bene proprium assignabit, si non determinans dixerit quod nunc . Costruenti autem si nunc proprium et . Iocur

assignans determinando posuit, quod nunc pro. declararis.

495쪽

81 Arist. Topicorum

prium posuerit: erit enim bene positum secundum hoc proprium: ut quia qui dixit cuiusdam hominis proprium ambulare nunc alicubi, di-- , stinguens posuit hoc, bene erit positum pro- M. Miu. pyium, Deinde destruenti quidem si tale asii ' gnauit proprium, quod manifestum non est ali

ter inesse quam sensu, non enim erit bene post tum proprium : nam omne sensibile cxtra sensum famam, manifestum est: latens enim est si adhuc inest, eo quod sensu solum cognoscitur. Erit autem verum hoc in iis , quae non ex necessitate semper consequuntur . Vt quia qui posuit Solis proprium, astrum quod fertur id per teris tam lucidissimum: talis usus est in proprio imper terram inquam ferri in quod sensu cognoscitur: non utique erit bene Solis assignatum proprium. immanifestum enim erit cum occidet, sol, si adhuc feratur super terram , eb quod nos ', . tunc deseruimus sensum . Construenti vero si tale assignauit proprium , quod non sensu est manifestum : aut cum sit sensibile , ex necessitate inesse manifestum est. erit enim secundum

hoc bene positum proprium. Vt quia qui posuit superficiei proprium quod primum coloratum est ,sensibili quidem aliquo usus est scoloratum esse inquam tali quidem quod manifestum est

ineste Inper et erit secundum hoc bene assigna 3o ἰρς -- tum superficiei proprium. Deinde destruenti declarotis, quidem, si terminum ut Froprium assignauit. Non enim erit bene politum proprium: nam non oportet indicare quod quid est esse, proprium : ut quia qui dixit hominis proprium animal gressibile bipes, quod quid elIe significans

assignauit hominis proprium, non utique erit hoc

496쪽

Liber Quintus. Α83

hoe hominis proprium bene assignatum. Con ai. struenti autem , si quod conuersim quidem p ς' d clarat dicatur assignauit proprium : non autem quod quid est esse indicans.erit enim secundum hoc bene assignatum proprium: Vt quia qui posuit hominis proprium, animal mansuetum natura , quod conuersim quidem praedicatur, assignauit proprium, non quod quid est quidem indicans : erit secundum hoc bene assignatum ti-ut proprium hominis. Deinde destruenti quidem, Gelarasso si non quippiam in quid est ponens, assigna uit proprium. Oportet enim in propriis, quemadmodum in terminis , primum assignari genus, deinde sic iam adde te reliqua, & separare: quare quod non hoc modo positum est proprium, non erit bene assignatum : ut quia qui dixit animalis proprium animam habere, non posuit quicquam in quo ut in quid, est animali non erit bene positum animalis proprium. . iConstruenti vero si quis quippiam, quod in , ' quid est ponens eius cuius proprium assigna ψωμωΠρ uit, reliqua adiungit. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium: ut quia qui posuit hominis proprium animal disciplinae susceptibile, quippiam quod in quid est ponens,

assignauit proprium : erit secundum hoc bene positum proprium hominis. Vtrum igitur bene, an non bene assignetur proprium, per haec inspiciendum . Utrum vero proprium est omnino auod dictum est, an non proprium ex iis consi- irierandum. Nam simpliciter construentes proprium quod bene positum est, Ioci iidem erunt sis qui proprium omnino faciunt: in illis igi-- dicentur. Primum ergo destruenti quidem

497쪽

8 Arist. Topicorum

inspiciendum ad unumquodque eorum culus . propriuin assignauit. Ut si nulli inest , aut si non de hoc quidem verificatur , aut si non est pro prium cuiusque eorum secundum ill ad cuius Pro priu assignauit, non enim erit propriti,quod positum est este proprium : ut quia de Geometra non verificatur indeceptibilem esie ab oratione cnam decipitur Geometer cum pseudographiam facit 3 non erit hoc scientis proprium, non decipi ab oratione. Construenti autem si 3s ἰος de omni veri fidatur ,& qua de hoc Verificatur. c lurotist erit enim proprium, quod positum est elle proprium . Vt quia animal disciplinae susceptiuum de omni homine verificatur δί qua homo, erit hominis proprium animal disciplinae susceptiuum. Est autem locus hic destruenti quidem, si non de quo nomen & oratio verificatur, dc si non de quo oratio & nomen verificatur. Cons ruenti autem, si de quo nomen , & oratio, 36. I cin. & si de quo oratio , & nomen praedicatur. De-deela ratio. inde destruenti quidem, si non de quo oratio, di nomen verificatur: & si non de quo nomen,& oratio verificatur . non enim erit proprium,

quod positum est esse proprium: ut quia animal quidem disciplinae susceptiuum verificatur de Deo: homo autem non praedicatur , non

erit hominis proprium . animal disciplinς susceptiuum . Construenti autem si de quo ora-3τ . Iocus. xi O , & nomen praedicatur: & si de quo nos nemdeclaratio. Oratio praedicatur . erit enim proprium quod positum est elle proprium , ut quia de quo an 38. laeus. RUI habere veri ficatur animal , di de quo ani- uratio. ddim in habere: crit animam habere anim iis prurium. Deinde destruenti quidcm, si

498쪽

Liber Quintus. η 8s

sub lectum, proprium assignauit eius, quod in subiecto esse dicitur. Non enim erit proprium, 3 heur quod positum est esse proprium, Ut quia qui declaratio. posuit proprium subtilissimi corporis, ignem, subiectum assignauit praedicati proprium , non erit ignis corporis subtilissinii proprium: propter hoc autem non erit subiectiam eius, quod in subiecto esse dicitur proprium , eo quod idem esset plurium & differentium specie proprium: nam eidem plura quaedam discrepantia specie insunt, de solo dicta: quorum erit omnium proprium quod subiectum est, si quis hunc in modum ponat proprium. Construenti Vero, si quod iso. Dein in subiecto est assignauit proprium subiecti. erit deela Miri enim proprium quod positum est non esse proprium : si quidem de solo praedicatur ut dictum est in proprium . Vt quia qui dixit terrae proprium corpus grauissimum specie, subiecti assignauit proprium,quod de sola dicitur re, de ut proprium

praedicatur, erit terrae proprium recte positum.

Deinde destruenti quidem, si secundum par--loeucticipationem assignauir proprium. Non enim deelaratis. erit proprium, quod pomum est esse proprium: nam quod secundum participationem inest, ad quod quid est esse conducit: erit autem huiusmodi differentia quaedam de aliqua specie dicta : ut quia qui dixit hominis proprium gressibile bipes, secundum participationem assignauit proprium : non erit utique proprium hominis gressibile bipes. Construenti autem , si non .secudum participationem assignauit proprium, ,

nec quod quid est esse indicans, conuersim pro qςς μ ti' .dicata re. Erit enim proprium quod positum est esse proprium , ut quia qui posuit animalis pro- . irrium quod natum est sentire, neque secundum .

499쪽

43. locu6. Melaratio. 4. locvi. declaratio. r. locu . declaratio. s. loctis. declaratio. 47. locus.

participationem assignauit proprium , nequeu uod quid esse indicans conuet imi te praeclica'ta erit utique quod sentire natum est, animalis proprium . Deinde destruenti quidem, si1 non contingit simul inesse proprium, se i vel posterius . vel prius quam id ipsum nomen. Non enim erit proprium quod positum est esse proprium,

aut nunquam , aut non semper: Vt quoniam Contingit alicui prius, fore posterius ambulare per sorum quam quod homo, non erit ambulaiare per sorum hciminis proprium, aut nunquam. aut non semper. Construenti autem, mul ex necessitate semper inest , cum neque torminus, neque differentia sit. Irii enun proprium, quod pontum est forsitan non e Se proprium et Ut quia animal disciplinae susceptiuum : limul ex neces

sitate semper est, & id quod est homo , cura:

que disserentia sit, nec terminus, erit animal

disciplinae susceptiuum hominis Deinde destruenti quidem, si eorundem quae

eadem sunt, non est idem proprium. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, Vt quia non est proprium prosequendi, apparere quibusdam bonum, neque eligendi sque proprium apparere quibusdam bonum. idem enim est prosequendum & eligendum. Construenti fi eiusdem quatenus idem proprium. Erit enim proprium quod potitum elinon esse proprium. Vt quoniam hominis, qua homo dicitur proprium tripartitam animam habere & terrigenae quatenus terrisna e V, erit

proprium tripartitam animam habere.Vtim autem locus hic & in accidente : nam Hsdem in eo quod eadem sunt eadem oportet inelle, vel non

inesse.Deinde destruenti quidem, si eorum quae ium

500쪽

Liber Quintus. As

stini eadem specie: non idem semper specie proprium est. Neque enim eius quod dictum erit proprium, quod positum est esse proprium: ut quia idem est specie homo ec equus: non semper autem equi est proprium stare a se, nec ii minis erit proprium moueri a se. Idem enim est specie moueri, & stare a se quatenus utrique eorum ut animal est accidit. Construenti vero, si eorum qu et sunt eadem specie, idem semper specie sit proprium. Erit enim proprium quod posi-rum est non esie proprium : ut quia hominis est proprium, esse grestibile bipes, & auis erit proprium , cste volatile bipes: utrunque enim horum est idem quatenus illa quidem sub eodem sunt genere species, cum sint sub animali, haec autem ut generis disserentiae animalis. Hic autem locus falsus est equando alterum quidem eorum quq dicuntur uni alicui soli inest speciei, alterum vero inest pluribus , quemadmodum gressibile quadrupes. Quoniam autem idem &diuersum multipliciter dicitur , labor est sophi. nice assumenti unius assignare, & solius alicuius proprium : nam quod inest alicui cui accidit aliquid , & accidenti in erit sumpto cum eo cui accidit: ut quod inest homini, & albo homini inerit. si fuerit albus homo. 3c quod albo homini inest , inerit & homini. Calumniabitur autem aliquis multa propriorum , quod subiectum id aliud est quod secundum se facit,aliud autem cum accidente : ut aliud quidem hominem esse dicet aliud vero album hominem. Amplius autem diuersum faciens habitum, & quod secum dum habitum dicitur : nam quod habitui inest. dc ei quod secundum habitum dicitur inerit, Rquod ei ι quod secundum habitum dicitur inest.

SEARCH

MENU NAVIGATION