Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

rupte legunt Serapionis lib. simpl. cap. 336. exemplaria) m Gu Zarate, Decan,Ben gaia, cum adhuc recens & viride est,adrae uesiccatum vero , sucte: in Malavar, tam viride quam siccum, imo: in Malayo, ahaa. Es T autem Gingiber similibus iridi aquaticae, aut Gladiolo non Arundini) soliis,magis tamen nigri cantibus: caule cum soliis duorum aut trium palmorum altitudine, radice etiam Iridis, non serpente, ut voluit Ant. Musia exam. sim p. At nec admodum acris est, praesertim ejus quod in Ba im natum est, ob nimiam, quae dominatur, humiditatem. H AEC radix minutim concisi, S aliis herbis admixta in acetariis editur cum aceto,oleo,& Iale: at etiam cum piscibus & carnibus cocta. N A se iTvR Gingiber in omnibus Indiae provinciis nobis cognitis, semine aut radice satum. Nam quod sponte provenit,exigui est momenti. Optim um & frequentissimum est Malavaricum, Arabibus SI Persis maxime expetitum. Secundum locum obtinet quod in Bengala invenitur. Tertium quod in Dabui, & Basaim, totique ea ora maritima nascitur. Insolitudinibus& mediterraneis vix crescit, neque inde ad nos adfertur. Invenitur etiam in insulis divi Laurentii Comaro, quae AEthiopiae sunt conterminae. Inde sumpserunt occasionem nonnulli, ut scriberent apud Troglodytas & Arabes nasti. COLLICI TvR S eruitur Decembri &Ianuario, deinde aliquantulum siccatum lismo obducitur, non quo majoris sit ponderis,sed ut foraminibus obturatis diutius sine cot- ruptione in sua humiditate naturali conservetur. Nam non probe obductum,teredini o

noxium est.

G ALENus lib. s. simpLe Barbaria convehi scribit. Si per Baibariam Indiam intellia git, bene quidem, at si eam Africae partem, quae nunc Barbaria dicit ut, male. DIOS CORIDES autem lib. 1. cap. I. in Troglodytica Arabia nasci tradit. Nasciatur quidem apud Troglodytas & Hthiopes, ted ade. exigua ouantitate, ut ipsis incolis vix sussciat. In Arabia vero non nascitur, quandoquidem aci Arabes exportatur. Illud autem verum est, quod primis eduliis admiscere scribit: idem enim adhuc hodie apud Indos observatur. Quod vero dicit hujus radices Cyperi modo parvasese, fallitur: Iram multo majores sunt Cypero. Alvum lenitet emollit, concoctionem Juvans. Aruum contra, ut alii volunt, etiam adstringit, quoniam facta proba concoctione, sistuntur alvi profluvia crudis humoribus nata. SCRIBiae Musa Exam. simpl. accharo conditum dum manditur, in fine veluti flamentum in ore relinquere. Sed, quemadmodum ipse ait, id dun taxat in eo contingit, quod adulteratum aut teredinosum acri lixivio prius maceratum, deinde saccharo conditur, ut maleficium non deprehendatur. Nam bene maturum,& plenum, non cariosum, multis aquis elotum, & permultos dies maceratum, deinde saccharo conditum, gratissi,mum est, nec ulla vehementi acrimonia molestum, neque filamenta in ore relinquit. Talc. fit in Bengala, quod laudatissimum est, deinde in Chaul, Basaim, & Dabul. Improbatur, quod ex Batecata advehitur.

MA c N A est dubitatio de Medicamentis Zedoaria & Zerum beri quoniam Avi

cennali dii I. divetia duo capita de eis scripsit, videlicet 734.&736. Rhases lib.3. de re med. cap. 34. utrumque sub uno capite comprehendit. Serapio vero lib. simp. cap.I7a. unicum caput de Zmmbet scripsit. ECG

232쪽

Eco diu in eadem dubitatione versatus sum,&existimavi Zedoariam, quae celebrior est, eam esse quae nobis hic Zerumba dicitur,& medicamentum eli Persis expetitum, quod hinc Ormur desertur, inde in Asiam minorem & Venetias. Zcrumbet vero id esse quod nos hic vocamus Crocum indigenum, lusus in Croco indico mentionem feci. Postea tamen, errare me, deprehendi ex divcrsis, quibus praedita sunt, facultatibus Crocum Indi eum S: Zerum bet. o o nos hic Zedoariam appellamus, Avicennae lib. I. cap 734. tametsi non noverit)-dicitur. aliud nomen ignoro, quia nascitur rcgionibus, Sincnsiuin provinciae vicinis. Magno vero emitur innec facile invenias, nisi apud Circumforaneos quosdam&circulatores, quos Indi Mauritani Catandares appellant, hominum gemis quod peregrinationibus & stipem emendicando vitam sustentat. Ab his emiri Reges

Magnates Geiduar cmunt.

E s T veth Geiduar' magnitudine glandis, ejusdemque fere formae, colore sublucido. Vnicum hujus Geiduat fragmentum, quod circiter dimidiam unciam pendebat, a NiZa. moxa semel impetravit sed id in Lusitaniam cum insigni lapide Armenio missum , una cum navi periit. Ostenderam id prilis Pharmacopolis in Chaul S: Goa: sed nemo illorum noverat quid esset. Aliud pauxillum apud istos circulatores vidi; sed non emi, quod fraudem metuerem.

UT 1 LE est autem istud Geiduar ad plurima, sed praesertim adversus venena, di virulentorum animalium ictus, morsusque. PORRO hoc medicamentum Dioscoridi incognitum fuit, tum etiam Avicennae, lib. I i. cap. 743 . quoniam se existimare ait Giduar esse: quod subol fecisse videtur Bel lunensis, in Arabicorum nominum est politione. Zedoariae ver 5 vocabulum corruptum est;&G dicendum.

E R v M BET appellatur Arabibus, Persis, & Turcis r in GuZarate, Decan,&Canara,eae-aa: in Malavars . ' Copios E piovenit in Malavar, Calecut videlicet & Caninor silvix sponte. Si Iautem pangatur aut seratur, plurimis etiam locis: inde a multis Gingiber silvestre appellatur, nec id sine ratione, quoniam eius soli a Gingiberis foliis sis milia lunt,longiora tamen &-sM magis aperta: Gus item radix Gingibere major. RADI x eruta, conciditur & siccatur, deinde in Ormuχ, Arabiam, Persiamque de Grur, tum in Gida A: Alexandriam iunde postea Venetias & alias regiones transfertur. Conditur etiam saccharo, & Gingibere praestantior est. N v NC eos Aut lares, qui de hac sic ripserunt, percurramus. AvICENNA lib. i I. cap. 734. Zedoariam radicem esse ait Aristolochiae similem lat. quecam praeferri, quae ad radices Napelligignitur: praestantissimum aulcm esse antidotum adversus venena, serpentum praesertim SI Napelli. Capite vero 7 7. ait Zorum het g. .,ut Cysero sint item esse, minus tamen odoriferam. Alio loco arborem esse vult similibus praeditam facultatibus, quales Serapio Zedoariae tribuiti SERAPIo lib. sim p. cap. II1. Zerum t esse ΖωOariam scribit: deinde ex auctoritate Isaac ratum bet radices rotundas esse instar Aristolochiae, colore vero & sapore tangi risimiles, easque e Sinarum regione convehi. A UICENNA lib. VI. cap. 7, . dumtaxat Zerumba aut rarum bet novit. Sed quoniam eam vidit in frusta rotunda, interdum vero in oblonga concisam, ad sinum Persicum vehi, duo genera esse existimavit Zerumta &Zerum bet. Hac etiam de causa folia, quae non viderat, praetcrmisit: sed dumtaxat quod ipsa radix ex India in alias regiones transferatur, ut χingiber expressit. Et certe etiam hodierno die diversum est pretium eius quae in rotunda frusta resecta est, ab illius quae in oblonga concisa est, ut minores Gingi beris radices vilioris aestimantur quam praegrandes. inoo verojuxta Napellum nasci optimam scribit, plane fabulosiim est i quandoqui- Arimaadem Napcllus vix hic reperitui non sunt enim hujus regionis silvae procreanao Napollo

233쪽

Griduar apud sinenses. apud

ι- Mortiri.

234 AROMATVM HIs TORIAE aptae & Zerumba plurima, ut diximus, nastitur silvosis Malavar locis: tum etiam alii multii sata provenit: nec quemquam tametsi diligentissime perquisiverim in hanc radicem 3uxta Napellum vidisse intellexi. Pnxterea ex reliquis Avicennae jam add.uctis locis manifestum est, quam sibi dirum constet; ut facillati inc judicari possit, eum durum bellii storiam prorsus ignorasse SERA pio Nis autem legitimi codices non habent additam expontionem Zerum-bet, id est, Zedoaria, sed ab interprete insertam verisimile est, qui differentiam inter Ze-doaria S Zerumba ignorabat. Id ex sementibus facile deprchenditur, cum ait, e sinamina regione convehi. Certum enim est,Yedoariam non nasci apud Indos, sed e Sinatum regione advehi, raramque apud Indos inveniri. Zerumba vero abunde in India nascitur. N O N dosuerunt, qui crediderint, Amabo, ' de quo Paulus lib. 7. cap. 3. scribit, idemo se cum Zet umbet. Verum ex utriusque historia, saxi m ni se ,. λι raris oss.stum est, diversias esse plantas. Siquidem Arnabo Pauli, arbor est procera, stiavi odore fragrans: Zctumba vero graminea est planta, ut modo diximus. C ET E RuM mimis sunt audiendi, qui aut Benalbum &mbrum, aut Carpesium esse volunt: quoniam hoc utrumque m dieamentum huc non sine quaestu convehitur. Zerumba vero hinc in exteras regiones exportatur. Praeterea longe diversi est utriusque facies a Zcrumbae

NON modo adversiis animalium virus naculant iii in morsus ictilive essicax est hoe

ligitum, si vc potius radixi sed etiam ejus pulvis lumbricos necare, papulas, exantliemata,&impetigines tollere creditur,& cholericam quam vocant passionem incolae Morderi dicunt) sanare. Similiter utile esse medicamentum ferunt adversiis se-brium circuitus, unciae pondere propinatum, prius tamen tritum, S aqua maceratum, per vomitus expurgata mutra bile.

HANC vero radicem Serpentium mors bus prudesse, hoc modo deprehensum est. I N Zeilan insula, Serpentis genus est coronatum, seu diademate insignitum, 'i Lusitani Cotim de Capeti, nos Regulum dicere possumus; maxime noxium. Est item animalis genus magnitudine viverrae huic serpenti inimicissimum , divit,vel Ilurpete vocant. Qu licscumque cum serpente congressurum est hoc animalculum, istam radicem squae multa istic nascitur) ea parte praemordet qua denudata est: etenim pars aliqua extra solum prominet. Praemorsa radice, pedibus anterioribus saliva conspersis, caput primum, deinde reliquum corpus sibi demulcet: postea serpentem aggreditur, nec eum dimittit, donec occiderit. Qim si illo congressit serpentem vincere non potest, denuis ad radicem com fugit, ad quam se fricat, deinde in proelium tedit, atque ita morsu serpentem necat. Hoc spectaculo edocti Chingatae ii sunt Zeilan incolae, istam radicem venenis resistere cogno

verunt.

H v IV SMOD I pugnarum spectatores plerique suerunt Lusitani. Nam solent domi alere similia animalcula tum ad mures extirpandos, quos acerrimo persequuntur, tum ut cum serpentibus regulis praelientur,quos circumferre solent Circumforanei quidam appellant. stipem emendicantes,& cineribus se aspergentes,ut hac ratione venerandos sese sanctimoniae titulo vulgo praebeant. Circumeunt isti omnes regiones, & nonnulli ex iis Circulatorum munere funguntur,vssantque serpentes regulos,quos demulcere solent, occollo aptare sprius tamen exuptis 4entibus in vulgo persuadentes eos se incantasse, ne nocere

234쪽

posint. Interdum vero serpentes, quos etiam habent integros, quibusque non sunt exempti dentes, accepto praemo, cum iis quas dixi, viverris, stuc alio simili animalculo,committere solent.

TR i A sunt liuius ligni genera in insula Zeilan.

P a i M v M S laudatissimum illud a quo subsidium quaerit viverra, vocaturque ineolis-Lusitanis P da cura, ides , Lignum Colubrinum, quod serpentum morsibus sit salutarer Duorum aut trium palmorum magnitudine assurgit, paucis virgulis quatuor aut quinque dumtaxat tenuibus: radix quae maximὰ in usum venit, veluti tenuiorum nostrarum vitium radices, multis capitibus aut nodis se propagans, ita ut emper radix aliqua extra listum se exerat,& radice una cxempta,aliae in ejus locum succedant. Radix haee ex candido cinerea est, scilida admodum, amaro gustu: folia Persicae mali, magis tamen virentiat flos longe , foliis racematim cohaeret, pulcherrimo colore rubens. Fructus sana buci, sed rubens & durus, racematim cohaerens,veluti in Periclymeno. Temur prinium haec radix, &. ex vino aut aqua cordiali propinatur a serpente percussis: teritur etiam ad cotem Santali modo, &vulneribus inspergitur. Hanc multis aliis regionibus, &. in Goae continenti nasci tradunt. S E cv N D v M genus veluti primum adversus venena commendat ut,eodemque modo

quo superius usurpatur. Arbor est scum sela provenit nullis vicinis arboribuo Malo punicae similis, spinis brevibus & firmis horrida, cortice candido, denso, rimoso, & selido,

amaro, non tamen veluti prioris cortex : foliis est luteis, aspectu pulcherrimis. Hanc autem, si juxta aliam quampiam arborem proveniat, per summos clus ramos serperci atque Cucurbitae modo amplecti ferunt. Solent ipsium lignum cum radice&cortice permixtum exhibere. Praesertur tamen radix. Hoc etiam in insula Goa nasci serunt: sed numquam

id videre mihi contigit. C v M Pro rex in lasanapalan insula ruit an contermina.esset, dono dati sunt illi aliquot

fasciculi ligni cum suis radicibus, quae tenues erant, durae,nigrae,& odoratae. Eam radicem mirifice praedicabant, & adversus venena pollere aiebant. Similem in continenti Goae nasci serunt. Ramos habet paucos, tenues , quatuor aut quinque cubitorum longitudine,

qui, nisi alIigati, sustentare se nequeant, sed per solum sese diffundant: solia rara, Lentisci. norum effigie, oblonga, non viridia, sed maculosa, sive nigricantibus ex candido maculis respera. R A n IcE M quandam in Malaca inveniri rumor est, quae adversus vulnera sagittis toxico illitis facta praesentaneum sint remedium.

235쪽

A LAP PE BeZar nomen invenerunt medicamenta venenis res stentia, quae petexcclientiam Boardica dicuntur. Est enim hic lapis eximiae advcrsus venena facultatis r nasciturque hoc modo. Esr in Coras ne& Persia Hirci quoddam genus, quod Paetam lingua Persica vocant, rufi aut alterius coloris sego rusum de praegrandem Goae vidiὶ mediocri altitudine, in cuius ventriculo fit hic lapis Berar, cimum tenuissimam qualidam paleam siem per aligescens, de veluti multis clunicis contextus; columellae aut glandis plerumque, interdum alia & ahasorma laevis magna ex parte, colore vcluti ex viridi nigricante. lnveniuntur exigui,& maiagni. Mapns, qui rariores sunt. ab earum regionum ilhistribus viris expetuntur: quo enim maiores sunt, eo valentioris esse facultatis sibi perstiadent. Memini unum habuisse, qui fere quinque drachmas pendetret. Is in Lusiuaniana delatus, 1,x scxaginta quatuor Lusitanicis aureis Iu Hungaratu aequi sienti vcnit, cum tamen aliquanto pluris hic emptus fuisset. H v NC vero lapidem ea ratione generari quam modo retuli imis, tum his oculis observavi lapidem enim contritum hujusmodi tenuem paleam in meditullio commere inveni tum a viris fide dignis accepi, omnes in Persia natos simili modo circum paleolam' estormatos inveniri. C ET E R v M non solum generatur hic lapis in Persa. sied etiam nonnullis Malacae locis, S: in insula quae avaccis nomen sumpsit, haud procul a promontorio morin . Nam cum in exercitus annonam mactaremur istic multi praegrandes hirci, in eorum ventriculis magna ex parte hi hapides reperti sunt. Hinc factum est, ut quotquot ab eo tempore in hanc insulam appellunt, hircos Obtruncent, lapidesque ex iis tollant. UERvM nulli Persicis bonitate comparari possum. Dextri autem adeo sunt Mauri. tani, ut facile, qua in regione nati sint singuli lapides, discernere δ. dijudicare possint. Vt vero adulterinos ii legitimis dignoscant, manibus comprimunt, deinde spiritu instant. Nam si aer aliquis permeat . adulterini indicium est. V oc a Tv R autem hic lapis Paciar, a Paran, id est, hirco, cum Arabibus . tum Persis de Corasone incolis : nos corrupto nomine atque Indi magis corrupte Baetin appellant, quasi dicas lapidem forensem: nam eorum lingua forum est. ILLO utuntur Indi, nos siccuti, adversus deleteriae facultatis medicamenta. Ormu Evcro de Corasone incolae non modo adversius virulcntorum animalium morsus usurpant, sed etiam adversus omnes melancholicos morbos. Opulcntiores bis se purgant singulis annis, Martio videlicet de Septembri. A purgatione,quinque subsequentibus diebus continuis tauriunt in singulas hostes, decem huius lapidis grana alacerata in stillatilio rosarum liquore. Hoc remedio iuventam de membrorum robur sibi conservari dicunt. Solent interdum nonnulli ad triginta usque grana sumere, nimis sane magna quantitate. Nam tametsi nullas noxias facultates in se contineat hic lapis, tutior tamen est ejus exigua quantitas. Atque etiam parva quantitate exilibere solent in Ormua: nec sine periculo liberalius sumi dicunt. E O utor in inveteratis morbis melancholicis, veluti in mala scabie. lepra, pruriginibus, impetiginibusque. Hac etiam ratione quartanis convenire posse arbitror. Viros sane plane deploratos, atque a medicis derelicios, hujus lapidis usu, pristinae sanitati restitutos fuisse intelligo. o D stribit Matthiolus, lib. s. cap. 73. Comment. in Diosc. adalligatum, ita ut nudam imi stri lateris carnem contingat, omnia venona superare, experiri nunquam vidi,nec hic simili modo utuntur. Illud autem verum stimus, quod ejus pulvis vulneri impositiis, a mortiferis animalibus ictos liberet. Iisdem viribus pollet, apertis carbunculis in peste impositus: ctenim venenum exugit. O NIA M vero exanthemata sive pustulae, de herpetes, in hac regione admodum noxia sunt, dic subinde aegros necant,solemus aegris per singulos dies pulverem lapidis Berat . ex aqua rosacra propinare ad unum aut alterum granum, magno cum successu.C OE PIT autem successu temporis hic Lapis maiori in pretio haberi. Nam necesse est nunc omnes ad cus regionis, in qua generantur, Regem perferri: nec sine dissicultate inde haberi possunt.

236쪽

q.asip.uta essent: priore lamina dempta , subsequens malio stlindu pr in renitar, quod legitimi est inicium: sunt, ha lamiηa alia alis densiores, pro lapidum magnus ine. Laν. est o blaniin, ut facile alabastra maia abradi possit immo Hutius in aqua harens lique t. Nullum cον aut matruem h bet, sed in med tuas caνα est, ct pulporis eiusdem cure lapide subitantia plinas, qui maxime comine ηdatur, atque etiam-lapidi prasertur ised is pulν. legit mi etiam inductum est: etenim qui a Iterati sunι, neque laminas pendentes brint, neque putrirem istum in media iussio continent, se granulam ahquod aut semen, Fupra quod Invi illum efformarant. Porrὸ eximitur hic upu ex animus cerνifeνe magnitudine o agilitate, sed carnibus in dorsum reflexu, o creparis forma, capreis fere simili; quam ob causam ἁν imola Capra montana vocatur, tametsi meo iussirio Cerri- cana posivi dici debeat. In νemtur νοὸ hoc a malin Inoasupra Gangem, montibin Churarum regioni finitimis, pilo breνi, Ocalare ut plurimam tinereo ct rufν.CεTE R v M mihi persuadeo, non futuram ingratum o hausebalis .etin animau, in cuim ventricula celebratra

illa Iapu Bet ar in Orientali Insageneratur, cornu ct ungula icones ad unem, expressa quidem, Hiranti Iacoba reto, ara mutario tandine , mra humani'mo mihiquea risino, qui era ad me Hampsartam usque mittebat, peris imutenterer, Generoseruo inaltero Rautio, cui obtigerant m parte prata em rerum, qua in prasoria ias nan ex Orientali ludia reνertente, o a naucleru angia occupata, Myehebamur.

CORN v&VNGvLA animalis in quo lapis Bezaar generatur.

Ca τε RVM Lapis Bezar alium lapidem mihi in memoriam revocavit, quem unicὸ isse in

venenis resistentem in Malaca inveniri tradunt i saltem in Pam Regni Malacensis provincia. Invenitur autem istic in selle Histri eis: sed tanta est in aestimatione apud ipsbs indigenas ob raritatem, ut e duobus, qui simul reperti meo tempore fuerunt, ester Pro ingenti munere missus sit ei qui pro Rege Lusitaniae Indiam gubernat. Et licet istic

frequens lapis Bezar inveniatur, hunc tamen longe praeserunt incolae. Vnum dumtaxat Iaridis Ma-

vidisse memini, cuius color dilutioris videbatur purpurae, gustu amaro, tangenti lavis delubricus, quemadmodum Gallicus sapo. T HAC

237쪽

218 AROMATUM HISTORIAE HACTEN vs eius facultates experiri mihi non licuit. Sed clarissimus vir & insigni Medicus Dimas Boscaiie valentimis illas experimento comprobasse in duobus viris, qui venenum hauserant, mihi astirmavit. Vulgari autem aqua cum cordialis decsset, Ac periculum csset in morat hunc Lapidem aliquamdiu maceravit: quam deinde aegris propinavit, qui illam gustu amaram invcnerunt , attamen corum stomachus roboratus cst, L ve nenum nihil obfuit. M v LT v M certe huic viro debent omnes Indici mcdici. qu id hujus lapidis facultates nobis aperucrit. Nam necessaria admodum siliat hac in regione medicamenta, quae vcnenis resilium, Alexipharmaca Graeci appellant.

D E GEMMIS. An s o L v T A Aromatis binoria, non inutile fore duxi, si nonnusia de gemmu stibi cirem, praesertim cum in lapidum mentionem iam inciderimus. Initium guser faciemus ab Adamante, qui reliquas omnes excellere,.quodammodo rex Gemmarum esse, ob substantiae duritiem, creditur. omnium Gemmariorum iudicio ,st omnibus qua requiruntur suis dotibus, nativique cosire ac aquali magnitudine praedit orta hae tres emmae,primarium locum obtinebit Smaragdus,deinde Carbuncu

lus, tertium ευθι S. SED Vemmartim pretium Aut ex earum raritate, aut ex hominungu

a pectibus oe cupiditate, intenditur. QMaioribus en facultatibuου, iissongo experimento comprobatis,praditus est Magnes, tum etiam lapis qui sanguinem undecumque fluentem pluit. Venduntur tamen hi permanus, ponderis renus est in Cambesa, unde petuntur, quod viginti sex ' fibras pendit) Smaragdi Ucro per ratis pondus est tria tritici grana pendens)reliqua gemma, in Europa quidem per Carales spondus quatuor grana con tituens in India vero per e angelis, pondus quinque pendens

oraria.

RABES, quos plerique omnes Mauritani secuti sunt, Adamantem appellant Al- A mao, rataictsi Serapio lib. simpl. cap. 39r. alio vocet nomine. Ab indigenis, ubi A. v nascitur, iraar in Malato, ubi etiam invenitur, jam . C ET E R v M tribus aut quatuor locis inveniuntur Adamantes . videlicet in Bisinager provincia, duabus vel tribus rupibus. Magnum quaestum adferunt hae fodinae illius provinciae Rcgi, magnaque sunt ejus jura. Nani quemadmodum in Hispaniis Rex in Thynnorum captura sua lia i j ura, ita ut si unicus Thynnus capiatur, Regi cedat oportet: sic in his sodinis magni sunt Regis roditus. Nam quotquot Adamantes inveniuntur triginta Mangclis excedentes, Regi cedunt. Praeterea dilligentissimc observantur operae: nam si quis

238쪽

quis unicum Adamantem sustulisse deprehendatur, ilico ipse cum omnibus facultatibus Regis fisco addicitur.

A L 1 A est rupes in Decan, non procul a ditione Imadixa, quem nos Madre. Maluco nuncupamus. Alia quaedam rupes est in dominio cujusdam Reguli indigenae, in qua pr. stantisti mi Adamantes inveniuntur, sed minores. Isti a vulgo de Rupe vcteri cognomen /dim de

sortiuntur: dc venum exportantur in urbem quandam regionis Decan. Iaspor nuncupatam, ubi celebris cst mercatus. Istic emptos Guraratenses huc nobis adserunt cmcndos.

Sed etiam in Bisnager deferunt,magnitudine pretii eos invitante. Nam magno apti l illos habentur in pretio Adamantes de Rupe veteri cognominati , praesertim quos nMura ipsa elaboravit. 2dim ab incolis appellantur. Nam quemadmodum , inquium, virgo pia iurenda est jam corruptae mulieri: sic etiam Adamas a natura claboratus, praei ciciri us cst ciquem hominum industria expolivitaeontra sentientibus Lusitanis, qui industria hominum expolitos longe pIuris aestimare solent. ALi A est rupes ad fretum Tanjam in Malacae tractu,quae Ctiam de Rupe Vcteri cognO- a Liuri is minatos profert. Exigui quidem sunt, sed laudati: unum tam n lial ent viti limi quod ponderosi sint, quo nomine gratiores sunt venditoribus quam emptoribus. NvLLo autem ex praedictis loco Crylt illus invenitur, quemadmodum n c per unia γ'

versam Indiam. Amat enim Crystallus loca frigida, qualia sutat Alpes Germaniam ab Italia separant s. NON negaverim in India Beryllum inveniri, qui Crystallo similis cst, R quidem magnis fragmentis,ex quibus & vitra N: vasa fabricari j lent pretiosa. Sed in Bilhager non in . venitur, nisi locis procul ab Adamantum fodinis dissitis. Plurimus autem est lueeryllus mi 'Cambaya, Martavan,&Pegu rcgionibus, ubi nullus Adamas, nili qui imi rtatu suerit. Invenitur & in Zeilan in ista, ubi nullus Adamas. RE FERT Plin. lib. xxxv H. cap. Iv. AI in Arabia nasci. Vertim id nec vidcre, nec audire mihi licuiti quemadmodum nec in Cypro, nec in Macedonia Nam si istic nasecrentur Adamantes, ii qui hic nascuntur adeo non expetercntur a Turcis, qui potissimam Ad amantum partem ad suos evehunt. SCRIBIT Francisicus de Tamara, in Peru Adamantes reperiri. Sed turicauctori exi- r .aliis tiguam fidem adtritico, quod videam in Indicorum Adamantum extractione iam ineptas commentum essc fabulas: veluti quod pervigiles imi serpentes , quae Adamantes tuentur: eosque non posse inde auferri nisi prius objeciis carnibus certa quadam ratione prae paratis, quibus vorandis dum serpentes' occupantur, tuto interea Adamantcs auferri possunt. Nou desunt qui in Hispaniis inveniri putent: quorum opinioni subscribere non pos- Atima, ..i sum, quoniam nullis probatae au ritatis scriptoribus fulciatur. ia Ηsa- REFERT etiam Plin. loco jam citato, haud facile inveniri Adamantcm Aucllanae nucleo majorem. In quo sane non est reprehendendus: nam sibi cona perta scribit. Sed inveniuntur hic interdum majores quatuor Avellanis. Maximus tamen quem vidi, centum quadraginta mangelis pendebat. Proximus huic centum&viginti ponitebat. Intellexi apud quendam negotiatorem esse unum, qui ducentos quinquaginta mangelis pondere aequet, tametsi is strenue neget talem apud se esse. Accepi item a viro huc digno, qui a

firmaret se Adamantem vidisse in Bis ger magnitudine exigui ovi gallinacei. Sao miraculi instat id mihi videtur, hujusmodi gemmas, quae altissime in terrae visce- Adam M. ribus, multisque annis perfici debebant in summo fere Qto generari duci uim aut trium annorum spatio perfici. Nam si in ipsa fodina hoc anno ad cubiti altitudinem sodias, Adamantes reperies. Post biennium, rursus illic excavato, ibidem invenies Adamanteg. Sed certum est grandes non nisi sub infima rupe nasci. E s T vero Adamantis nitor vivax & robustus, Crystalli vcro non nisi elanguidus: qua nota, tum etiam duritic, Gemmariis dignoscitur. CETERvM tantum abest ut mallei ictum resipuat Adamas, ut etiam in scobem mal- Adamat malleolo redigatur. Facillime vero pistillo seircoin mortario confringi S: at lcri solet, ut esus scobe alii Adamantes expoliantur. FALso igitur creditum est a Veteribus, Adamantem Crystallo innasci.& mallei icti inon frangi sed hircino dumtaxat sanguine maceratum rumpnpra sertim si cx qiiorundain sententia hircus prius apium aliasque diur ricas plantas depascatur, viri una alie bibat. Sed in . nec Magnetem impedit quin ferrum trahat. Nam sirpi iis id experiri voluisca figmentum A.υmmma- esse deprehendi. quemadmodum idc illud, quod de Adamante capiti mulieris ipsa suppolito serunt: videlicet in amplexus viri dormientem ruere , si fides iς liti sui labe ejus '' pudicitiei sit illata, maritum aversari. piamisi Ad-FAavLosvM etiam est, quod Adamantis aciem plumbo obtundi putant, repler

239쪽

2vo AROMATVM HIs TORIAE argenti vivi cum plumbo commixtionem. Nam quemadmodum & ferrum vincit & re. liqua metalla: stic etiam plumbum cadem facilitate penetrat, qua napum. ILL v D vero saeptiis expertus sum, Adamantes exquisitos, mutuo attritu sic glutinari, ut facile separari non possis t. Sic etiam Adamant cin vidi, ubi incaluis et, sestucas trahere

non secus ac electrum.

AJενα ηὐ- N v LLI vs auteni est in medicina usus; tametsi invenerim medicos indigenas, qui eum k se stringam in uesicam iniiciebant ad confringendum calculum. Per os vero amplius non 3. , s. l. cxhilrunt, quoniam Crtonea quaedam persuasio in vulgus pervasit desereriae facultatis esse, r. iasi intro sumatur Adamas, obluam tenuitatem & pcnetrandi vim , qua intestina perfora- scilicet: cuius opinionis etiam vidco esse aliquot e recentioribus medicis. SED, ut dixi, vana est persuasio. Nam Althiopes G cmmatiorum servos novi, qui Adamantes degluti tinti quos cum requirerent domini , tandem verberibus cgregie caesi, sed glutivisse fassi sunt: eosque deinde cum recrementis elecerunt, line aliquo nocumento. Id ego testari possum. νΑr in scobent tritus, inquies, venenum est, quia& stomachum&intestina perforat. D m Immo nequaquam scobem attrahet ad se stomachus, quae s ua gravitate celeriter ad infe-- a' riora desccndet. Et mulierem quandam scio, quae marito antiqua dysenteria laboranti, Adamantis scobem πr inultos dies propinavit sine ulla noxa, donec medicamento toties rei terato lassus abstinuit, praesertim cum ejus uxor a medicis intcllexisset frustra se laborare: non posse enim maritum licac morbo liberari. Is igitur multo post tempore sublatus est, cum scobe uti multis lain diebus desiisset.

RARlOR M pretiosior est Smaragdus, ejusque locus natalis vix agnoscitur a nullis

remanentibus fragmentis, sed propter raritatem , etiam ea auserentibus nego

tiatoribus.

--,' 2 PORRO Smaragdus appellatur Persis& Indisse Arabibus vero Zaniarnit,non i. ' ut vulgatus Serapionis lib. simpl. cap. 384. codex, aut ut Pandectarius in τε MIN. litteris T le Z. vult. Nam corruptus est ille locus cap.de Smaragdo:& Zamarrut legendu est. . . Iis V V L G A R E autem est in Balagate & Bisnager, ut fictilias Smaragdos ex vitrearum la- adauer . genarum crassioribus fragmentis conssent. SE D N Smaragdi quae ex Peru novi orbis provincia advehuntur, adulterationis suspicione non carcnt.

CETERvM plurimum hallucinantur, qui in Electuario de Gemmis Smaragdum pei , . praescribi putant, existimantes per Ferusii Smaragdum intelligendam: ignorant enim illi linguae Arabicae proprietatem,& ipsius Mesuae mentem non intelligunt. Praeterea M t- IK sbae codex Arabicus legit Pera m de Eleist. dist. i. Et quoniam magna est,ut aliquando diximus, apud Arabes inter P & F literas cognatio, facilis fuit lapsus Librarii, ut F pro P te.

poneret.

Feret . in Es Tver5 Peraeaa' Arabibus Turchesa nostra, quae plurima tota Persia nascitur. Non , -- igitur Messiae mens ut Smaragdus illam compositionem infrederetur, tametsi contra sentiat Christophorus de Honestis, eius interpres: sed Turchelam voluit , quam omnibus Arabum compositionibus iniici oportet, quae habent Feruaegi. Nam apud Mauritanos illius est in medicina usiis, sed apud Indos minime. Idem se ais Hariar is iatim cam fui se inminuia Gmmis. De

240쪽

. iii

M v v τ A sunt Rubinorum genera. Nobilior Graecis , Latinis Carbunculus

vocatur: non quhd in tenebris splendeat sabulosa est enim ista persuasio sed quod ejus nitor vivacior sit ceteris. Dicam tamen quod a Gemmario quodam audiui. Emerat ille aliquot nobiliores Ru binos ex Teilan insula delatos, scd mi mitiores, quales ii sunt quos vulgo Rubinos de Coria vocamus, id est, qui viceni simul emuntur. de Hos cum e mens a sustulisset, latuit unus in plicis straguli quo mensia strata erat. Noctu in tenebris animadvertit quasi ignis scintillam quandam inmensa. Accedit ad mensam, aciscensa prius canden; invenit exiguum Rubinum i quo sublato, nullam postea in mensa scintillam vidit. Non me latet, negotiatores plerumque hujusmodi fabulas suis dictis admiscere solere: sed penes eos fides esto. CARBvucvLvM igitur appellabimus, cujus rubor fuerit splendens&elegans, &qui Carb relis erit viginti quatuor qui latum sive caratum, ut vulgo vocant. Rusimodi ego vidi apud Ma gnatem quendam in Decan; qui cum mihi familiaris esset, ostendere tamen noluit, nisi prius data fide id clam fore, nec ejus regionis Regi me indicaturum. Censebat ut vicies mille Lusitanicos aureos valere. Ipse tamen dominus affirmabat a se emptum sex auri manus, quae quinque Lusitanicas arrobas cfficiunt. SECvNDvM genus est quem Balasium vocant, aliquantulum rubens. Vilior hic est. ΤERTi v M genus est, Spinellus appellatus: magis hic rubet , sed tamen vilior est, quia Τr non habet splendorem illum legitimi Rubini. INvENiv NetvR & candicantes. Sunt alii ex purpura candicantes, vel, ut verius dicam, colore cerasum maturescens reserentes. Sunt 3c qui media parte rubent,altera camdicant. Alii media ex parte Sapphiri, altera Rubini. H vi us varietatis causam fieri puto ab ipsi Rubini origine. Cum enim Rubinus in sua rupe aut fodina recens generatus est, candicati deinde maturescens ruborem adquirit: qui

rubor cum temporis diuturnitate concilietur, fit, ut qui ante maturitatem eruti sunt, nunc candicantes, modo ex rubro languescentes conjiciantur.

O vos i A M vero Rubinus & Sapphirus in eadem fodina nasci creduntur,st interdum Out altera parte Sapphirum repraesentet,altera Rubinum: qui, cum elegans cst. & caeruleum colorem eum rubro aequaliter permixtum habet, vocatur a quibusdam incolis Diacori, areis . . quasi dicas, Sapphiro-Rubinum. P ο κ κ o Arabibus & Persis Rubinus nuncupatur racut: hujus regionis incolae manica

appellant. Ta M. Iabinum gentisne tu caem Adam uiri sis pra memorato rasmebat Philippae I I. II δaniaravi Rex tacd. 'tham semul II. Galliarum Rus sana in uxorem ducturm: nam vicenis miluin toro torum assima insin. Lusitanica arrobat diariis rubisu: hoc est sei in odiu quinqM Italus: iuemsiste gemma pretiam.

C A P. L.

GE M M A est sapphirus vilis plectit clim tamen ob ejus elegantem caeruleum colorem, cujus aspectu oculi mirum in modum recreantur, magno aestimari deberet. Vocatur ab incolis Μω. Mia. Ei v s autem duo sunt genera. Vnum obscurius: Alterum splendensi quod vulg5 Sapphirum aqueum vocant. Vilior hic est,&interdum coloris cujusdam admixtione Adamantem ita aemulatur, ut nonnullos plerumque sesellerit. IN vENi TvR utrumque genus in Calecur, Cananor, Ac variis regni Bisinagua locis. Praestantiores ex Zeilan aὸ seruntur: omnium vero laudatissimi ex Pegu. ε pM mTAMET si vero adeo oculis sire grata haec gemma, nullius tamen, quantumvis magnae, de vividi coloris, pretium mille Lusitanicos aureos superasse invenietur.

SEARCH

MENU NAVIGATION