Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE LAPIDE BEZAAR ET HERBA SC Rr ONERA. Is do, apparentibus jam stigmatibus. nisi fanguinis copia & plenitudo aliud suadeat. Advet.

sus hunc morbum, & malignas sebres, valde utile de in multis experientia comprobatum medicamentum comperi, Bolum armenum nostratem in tabellas cum stillatilio rosarum alia liquore formatum, in omnibus medicamentis exhibitum quae aeger sumere debebit, atque

in cibis quibus utetur; potissimum anno quodam quo febres acutae grassatae sunt, quia illius usu multi liberati sunt: noster enim hic holus parum ab Orientali differt. Sed ejus usus esto in lapidis Beraat defectu: nam hic omnibus praeserendus est. Id expertus sum in nobili quodam viro hujus urbis, maligna febre correpto, cum frequente vomitu , animi deliquio, aliisque malignae febris symptomatibus, in cujus humeris exanthemata illa &stigmata apparebant: sed propinato illi lapide Bera ar cum pauxillo unicornu, subito cessa. runt symptomata, & meliuscule habere caepit, quia febris malignitas extincta fuit, quae

tanti mali causa erat. Multos praeterea enumerare possem,qui in Hispania, quatuordecim abhinc annis, quibus illo uti caepi, eo sumpto saevis morbis liberati sunt: ut revera miraculum videatur, lapidem ex animalis Cervo aut Caprae similis ventre extractum, parva quantitate sumptum, ea praestare quae retulimus. Sed quia in commemoratione lapidis Bezaar diu commorati sumus, & tempus est, ut de Scorronera herba agamus, quae de illa comperta habeo, reseram.

Sco et ONERAE planta, de qua sumus acturi, triginta demum abhinc annis fuit cognita &observata. Eius cognitionem nobis tempus detexit, ut de alia multa quae ex Oeeidentali India allata viae mus nec veteribus nec nobis unquam conspecta,quem

admodum in eo libro scripsimus, qui de rebus in medicum usum aptis ex Occidentali India delatis agit. In Comitatu urget Catalauniae Provinciae, loco Momblanc dicto, primum inventa

observata est Scoretonera herba; nam quoniam totus ille tractus multis animalibus valde noxiis abundat, praesertim vero iis quae Ueuersos nuncupantur, de in agris inter arbores at- que herbas latitant, plagam, cui remedium adserri nequeat , esse censebant: rustici enim neque arva colere, neque messes secare, neque alias operas in agro necessarias exercere quibant, quin crudeliter ab his animalibus offenderentur, quia eorum venenum adco noxium est, ut quaecumque corporis pars morsu Vprehensa fuerit, ilico intumescat, magnisque doloribus,&venenosis symptomatibus aniciatur, inflammatioque ad cor subeat, ut niti subito succurratur, facile demorsi extinguantur. Id autem ejus regionis incolas maxime premebat, quδd nullum remedium adversus illud malum reperirent: nam neque Theriaca, neque alia medicamenta usurpata quidquam auxilii praestabant. Sub idem fere tempus,quo adeo deplorata res erat, Mauritanus quidam captivus ed adductus est, qui praemorsos ab isto tam virulento animali curabat, data radice& su coher--bae sibi cognitae,quam ederent : tantaeque fuit emcaciae hoc medicamentum, ut facile morsus sanaret, & venenum tolleret: quam ob rem adeo multi ad istum Mauritanum confluxerunt, ut ipsum non modo servitute liberarent: sed etiam opulentum efficerent. Nihilominus toto illo tempore Mauritanus nec pollicitationibus nec donis pellici potuit, ut indicaret, quaenam radix & herba illa esset, qua tam noxium malum curaret: tandem duo ejus loci homines, considerantes quantum omnium interesset , ut illam herbam cognoscerem, ipsum ad eruendam herbam proficiscentem, clam subsequuti sunt: locum queo, servarunt, in quo herbam cum sua radice eruebat: a Mauritani discessu, locum adeunt, lacunasque conspiciunt unde ille herbam eruerat, & aliquas herbae reliquias: collecta ist-tur herbae copia splurima enim istic nascebat ud in pagum redeunt, & ad Mauritani aedes

profecti, illum reperiunt herbam e canistro educentem, quam cum a se collecta conferentes,eandem esse comperiunt: nec Mauri Ninus negare potuit,quin eadem esset. Inde in

omnium notitiam pervenit, & quotquot illa egebant, lectum ibant, atque ad animalis, quod dixi, morsius utebantur. Moraonerae porro nomen inditum, qudd animalis, Catalaunico sermone appellati, morsus curet :& propter radicis ejus herbae cum ipsis animali similitudinem. Est au. tem hoc animal sesquipalmari longitudine,parte infima tenui,deinde paulatim crassescen . r sa -- te ad caput usique, instar lignei fuit, capite crasso Ze quadrato, magno S hiante oro, lingua nigra & mucronata, dentibus pusillis instar viperae seminae, quibus mordet: sed & lingua pungit ut scorpius. colore est cineraceo, nigri cante, maculis distincto. tardum est incessu: iugiter inter herbas, segetes, & vineta versatur, homines & animalia morsu appetens: eam Bbb et ob cau-

422쪽

ob causam, locis ubi hoc animal vel satur, somnum capere formidant. pejor est ejus morsus, gravioraque symptomata parit, quam viperae illius regionis morsius: la herba oria2onera ei adversatur: quoniam si illius herbae succo aspergatur, torpescit si in os eius iniiciatur, interit. Quicunquciab hoc animali praemorsus, radicem edit, aut herbae succum imit, ilico sanatur, &tametsi locus intumescat vel ita fiam motur, tumor vel instam matio statim tollitur,doloresque & symptomata cessant: ii quis vero statim a morsit sumat, Itymptomata non succedunt, nec praemorsa pars infl.immatur: sic ut nonnulli, animi gratia, nerbae radicem mandentes, brachia aut crura mordicanda praebcant, neque aliquod

symptoma aut damnum sentiant, sed la denticulorum curi imprcssorum vestigia appareant. Si limus herbae succo probe madentibus manibus animal apprchendant , adeo to Pescit, ut neque mordere, neque sese movere queat, sed quodammodo mortuum appareat. Hujus plantae radix non ingrati saporis est, sed subdulcis. crudaque staphyluit instat μηδε ς edi potest, & quemadmodum dixi. ad ejus animalis morsus utilis est: tum etiam ipsa tosta,

aut condita, fbliorumque ejus succus solus, aut cum aliquo medicamento corroborante& venenis resistente sumptus ejus animalis morsibus non modo prodest, sed etiam viperarum S aliorum virulentorum animalium. Stillatilius citis liquor vitreis organis extractus, Et incontagiosis febribus propinatus, praesens est remedium, in crisi autem datus , natura sudorem aliqvcm movente, cum mirabiliter provocat. adeo ut plerumque aeger canitati

restituatur. Ejus etiam radix condita valde lapida est,& vel delicatis grata esse potcst. Datur cum stillatitio herbae liquore in dictis febribus, atque in animi deliquiis, cordis moestitia & melancholia. Is liquot eordialibus epithematibus adiicitur . atque hodierno die illius uis est incontagios s sebribus, bibendo illum assidue, vel cum aquis cordialibus mixtum. Praebetur etiam tum is liquor, tum radix condita per multos dies, ad curandas hepatis, lienis, & inter totum partium obstructiones, tum etiam ad cicndos menses, &ati versus animi deliquia. sint, . . Elegantem pinxit Natura hujus herbae sormam, tamquam utilis fit turae ad multos mor-μM. bos. Cubitali crescit longitudine, cichorii soliis praedita,&ctim magis adultacst, latioribus, per terram spars s, cxtima parte mucronatis, medio secundum longitudinem excurrente nervo, colore viridi dilutiore; in multos graciles ramos ffinditur,duros lignos. s. quo. tum summis fastigiis insident calices longi, nervosi, rotundi, squamati, calicibus Carvo phylleorum non dissimiles: ex quibus mense Maio flores ex in v liiv toliolis confertim nascentibus constantes, quae explicata, amplum conficiunt florem, olbicularem, clogantem,

aurei coloris instar radiorum Solis: sub Iunii finem decidunt floris folia, & calices seu capi.tula, orbicularem formam contrahunt, & multas aristas in orbem dispositas proiiciunt: excuta semine in Autumno, marcescunt caduntque plantae sotia : radicem habet staphili ni radici similem, carnosam, firmam, in mucronem desinentem parte inseriore, deinde paulatim crassitudinem adquirentem, qua soliis juncta est , tenui cortice tectam coloris nigricantis, aliquantulum asperam seu rugosam, quae scista aut rupta, lentum& lacteum N. .r L seccum stillat, interne tota albicans, pinguis, dulcis. Nascitur ut plurimum montanis lo- cis, humidis tamen. Calida &humida primo gradu. Iis facultatibus est praedita, quas ' ' enarravimus: praesertim autem efficax est ad morsius es orso animalis adeo noxii ia venenos, in quo sane admirabilis est ejus visi suceus vero si sumatur, illum ante desecari S clarificari praestati radix tamen illo praestantior est . . Animadvertendum porro est,etiam si hujus herbae succus & radix sium atur, ad resisten. dum hujus animalis veneno adeo perniciose, omnem eam diligentiam esse adhibendam, Misiis .. . quam in remediis Veneno adversantibus requiri diximus. Commode igitur sinterea dum ram. succus aut dicta radix paratur ligatura fiat quatuor aut quinque digitis supra praemoriam partem, ne veneni malignitas ad alias corporis partes serpat: id autem intelligendum si morsus in brachio aut crure est mam si morsus factus sit in aliqua parte quae ligari nequeat, adponcnda in morsus ambitu emplastra vaIde adstringentia, quae veneni vim infringant; idque faciendum subi id, ne noxa in interiore: partes penetret: nam si semel cor occuparit, dimcilis erit cura. Quod in omnibus vitulentorum animalium puncti s& morsibus ob servandum est si autem vulnus parvum erit, sectione aut alia ratione amplificandum erit: sectio levis sit, si recens fiterit vulnus: si vetustum, profundior, quia una cum sanguine magna veneni pars evacuabitur. Post sectionem cucurbitulae applicabuntur, quae Vcnenum sorbeant&educant, mutabunturque quoties necessarium erit. Nonnulli ex morsu Venenum Ore sugunt, non tamen sine magno periculo, quia plerique qui id egerunt, perierunt : cucurbitulas igitur applicare praestat, aut galli, puli ive, aut palumbis vivi podicem vulsis pennis vulner1 apponere, & aves subinde mutare, donec animadverti queat V nc num ex vulnere prorsus esse eductum i singulae autem supra vulnus relinqui debent,donec

423쪽

DE LAPIDE BEZAAR ET HERBA L RZONERA. I jam languescant S morti sint proximae. Conducibile etiam est eis vivas per dorsum sectas applicare, & supra vulnus relinquere, donzc frigescela incipiant; illisque sublatis, recentes apponere. Educto veneno quam commodillima ratione liccbit, applicandum vulneri medicamentum , quod illud apertum retineati Non desint qui cauterio vulnus urant

cum manifelia utilitate: quia venenum extinguit , ε vulneratam partem roborati Idem praestabit cauterium potentiale vencnum tollendo. minus tamen eis ac uer, qu&m actua. la: utriamque vero retinet apertum vulnus, quod in hac curatione valde necessarium est. Per utiliter mortibus &ictibus imponitur herbae Scortonerae succus, stilus, aut aliis bcra a dicis medicamentis commixtus, ut Theriacae, Mithridatio, aliisque smilibus : sii Nero lat s BGaar in promptu sit, ejus pulvis vulneri inspersus admirabilis eraeestieaciae. Etito istorem pore servandus est concinnus ordo,& bona victus ratio in rebushaturalibus, evacua tiones moliendo squando opus critὶ medicamentis lenibus. admixtis etiam iis, quaerendi, nis resistunt, adhibita similiter venae sectione, si necessaria fuerit. In ceteris occurr*chim singulorum symptomatibus, uti generaliter & particulatim conveniet, adhibitassemper cura, ut aegris iciunis manc radicis Scoraonem conserva praebeatur, eam milesillatitit xluquur.aut lapidis Bezaar pulvis, boliisve armenus praeparatus,atqtie etiam alio dici tui po-m, si niagna fuerit necessitas. Cordis praeterea regio rebus id ius intemperiem cottigenti. bus inungenda, aut adhibenda roborantia epit licinata cum pulveritim& aquis cc diali

bus, quibus Scormn rae stillaruiusliquor admisceatur. i.

Prae ex facultates quas Morzonera peculiares habet adversius ejusmodi animalium morasus, omnium reliquorum, aliis singularibus esse praeditam experientianos docuit: nam in animi deliquiis, puerorum epilepsia, uterique suilocationibus, valde utilis deprehensa est radicis conserva sumpta, illiusque succus clari licatus seu d cpuratus, aut stillatilius li. quor epotus. In animi quidem deliquiis occupante paroxysmo prodost, scd multo magis. si ante illius accessioncm radix cum ejus aqua sumaturi paroxylmum enim tollit, ves autem Qui vim infringit, ut non adeo affligat atque si post Paroxysinum dumtaxat sumaturi Non mimis utilis est esus usus in vertigine M cerebri perturbatione, purgato prius corpore. Quotidianus Mus usus cor recreat, moestitiam sine manifesta causa obortam tollit. Succi soliorum eius Soli per aliquot dies expositi, N: depurati tenuior liquor oculis instilla , lus, eorum aciem intendit,& maculas abstergit, mellis momento admixto. ut a toxico sibi motuunt, sumpta illius radicis conserva mane cum stilla titio liquore eo die non endemur. Omnes has istius punia facultates docuit nos usus M experientia: nam quomine illam Veteres appellarint, hactenus ignoramus. I

Ioannes Odoticus Melchiotius Medicus Germanus' in epistola ad Petrum Andream Histia viis Matthiolum, scribit sibi missam fuisse in Germaniam a Petro Carnicem medico Catalano herbam Morgoneram reliccatami S probe descripta plantae forma in Matthiolum per cvmatur , quae iram sit laetbat quod Matthiolus indicare nequivit, neque alius quispiam qui hactenus de Plantis disseruit aut scripti t.' Nonnulli Condrillam esse arbitrantur, Ct. chorii genus, cujus Dioscoridcs lib. I L meminit: licet autem aliquibus notis illi respondeat, radice tamen plurimum dissere, quia Condrillae radix lignosa est & valdὸ gracilis, Tisia. iacoque inutilis: tum floribus etiam di flerunt. In solis igitur facultatibus conveniunt, eum. quod viperae morsibus opitulentur: ait enim Dioscorides, Condrillani ex vino propina tam , praesens esse remedium adversus viperae morsus. Qualiscunque autem sit nostris i. . .

MoraOnera, admirabiles ejus vires experimur, cum adescursu adeo noxii animalis morsus, Dor 1ερ ορι-

tum ad alios morbosa nobis commemoratos: quae, cum tam exiguo temporis spatio fuerint observatae,multo plures in posterum a doctis viris observarii ni iri, sperandum cst,quas deinde iis adsungere licebit, quae de illis a me lacte observatae desieriptae. I ilC E T E R v M, quandoquidcm summatim protulimus, quae de duobus istis adeo maeel. lenti Inas medicamentis . lapide videlicet Maaar, de herba Scormnera rescivimus, confisa quens est, ut ad reliqua quae polliciti sumus transeamus: nimirum ut primaveamus nemtam grave periculum incidamus. Etenim non minus utile est ab incoinmodo risis civere, quam, cum in illud incidimus, ab eo nos liberare. In hoc casu veteres multis praecimationibus usi sunt i inter quas unam Regum Se Principum aulis valde est antiqua, ut videliacet si bus&potus illis adposivi praegustentur: nam hac ratione certi esse possunt nihil aedere aut bibere quod illos ostendere queat. Hoc munere sungi solent dapi fetoriam Sc pocilla rum Praefcctu nam ut illis cibi de potus, quem Princeps sumere debet, immissi cst cura, illius mimi r uisnem redd re dciant, atque ipsis, coquus de cellarius: an videliacet quus citrum piserorum Praesecto praebens, illum praegustet, dc cellari ideireptae fici in vino & aqua pocillatorum Praesectα Quae sane coniuetudo ad cujusvis Principis

tutem dc securitatem laudabilis necessaria est: ut videlicet si aliquod vitium in , - Bbb 3 potu

424쪽

is NICO LAI MONARDI potu sit, id primis in alios quimin ipsum dominum incurrat, cujus vita de salus tanti

momenti est.

vetam istud nunc fit cieremoniatum de ostentationis potius cauia,quam ut inuti fle vitae consulatur: atque longe aliter adminimatur Mee caeremonia, quam quo tempore fuit instituta. Nam nunc satis praeclare si in functionem peregisse autumat praestiuuor, si pa . nis fragmentum per fercula levitet ductum praemordeat, deinde abiiciat, de pocillat summis labris vinum Be aquam degultet: cum tamen si probe suo ossicio fianti velint, ut de ferculis edant, & de potu bibant, necessarium sit quia alioqui dissicile animadverti potest, si vitium insit, ante quam in domini alvum penetret. Dominus p terea mari . re debet, ut multa fercula sibi parentur, ut, si unum illi non sapiat, alterum degustet, deinde reliquar nam ubi multa fercula aderunt, de singulis parum edet, atque ista ratione, si aliquod insectum erit tantum damnum inferte non potent. qu.m si ad laturitatem de uno aut altero edisset, in quo fuisset vitium i animadvertendum etiam est, plerumque a cidere, ut qui sipiam ab aliquo latculo abhoneat, nee illud degustaretiistineat, in quod ino insigne vitium deprehendatur. Cibum itaque sumere utile est eum iuressu aut cochleari, ea ratione consectis, quam Haetonymus Montuus insignis medicus, in Henrici II. Galliae Regis vim parari curavit, ut videlicet agnosci potvit, an venenum in cibo lateat. Consei autem debent furcula&cochlear. ex auri de argenti commixtione vetet bus Electrum squod ex auri quatuot partibus Ze una algenti constat)dimi, de diligentet expoliritavigarique: surcula soliaum cibum, cochleari liquidum sumet, quia in cibum --. immissa, si venenum admixtum est, illico autum lividum migrum, ut turbidum colorem contrahit, pristinumque nitorem amittit, cujus rei causa, considerabit ut qui deibus squihujus mutationis occasionem pubetin contineat, de alicui animali devorandum obiici tur, quidque deinde illi accidet observabituri haec enim primaria est experientia. Ex ea dem materia conflari poterit patera aut vaseulum aliquod patulum, & diligenter expoliti: quia si vitium aut aqua in illud iniecta venenum continebunt, obscurum colorem contrahet patera, aut alium aliquem ex supra memoratis: sin minus, pristinum nitotem retine. bit: quae elegans&tacilis est inventio. tabum porro sumptutus, primum holuminos injecium probe mandat, eiusque saporem periclitetur, aerisne sit, an nauseam moveat, ut siquid istarum rerum tiat, ilico quod edit reiiciat, osque vino de aqua eluat, de alia fercula degustet. Non abs te erit, si ejus ferculi pauxillum allaui animali obiiciet iri ad obtrivandum quid illi succedet: nec incommode adhibebitur menis domini quispiam, cui praebeatur ad periculum faciendum i ex inestis enim indicium fieri poterit. Ob. suvandum erea corrodentia venena, statim a degustatione os corrugare & exasperare, mordicareque Ac urere. Praestabit, ut qui suspectos habent cibos, eos affatos aut elix edant, crum autem inclusis, ossis, juscillis atque, nimium acidis bstineant, quia in hi hmaior noxa latμ potest, spraesertim si odorata admixta sint, uti ambarum, ni Achus, arin mali magis enim in similibus occultari potest venenum, quam si cibi assi aut elixi essent: fugienda etiam nimis dulcia feteula, quia venenum valde occultare possiant. Quisquis praeterea suspectos habebit cibos, si tamelicus mensem accedet, ne illos illico voret, sed paulatim fle lente mandat, illorumque, ut diximus, saporem periclitet ut Idem in potu observandum: nam si sitis valdὰ urgebit, animadverti nequit quid bibaturi hanc ob cau sam,multi atramentum, lixivium aut sublimati quam hauserint, dum stabundi non len. tiunt quid bibam, dotaec damnum iam in empus penetravit: propterea lentdpaulatimque bibendum, de potus degustandus. Hae certe latione, cum mediocri euta, α haud dissi, culter ammadvertet, si cibus&potus quem sutripietit, noxii quidpium continebit. O . servandus item ferculorum color, qui noxam etiam deteget, nam adius. nativo apparebit. Benequoque detersa di purgata eo vesa utile, quibus citas dc potus excipientur, et cum algenteaexpolita de laevigata. quia si venenum inest, ilε commaculat dividiim

que aut nigrum colorem contrahit argentum.

-- Ante paucos dies in hae urbe contigit, ut nobili, quidam vit de predives,dum ex assem ter patera bibere vellet, eam lividis maculis infici animadverteret: ille admiratus, vinum dumtaxat degustat, Ee non bibit, subitoque os fle lingua cortogata sunt: gustatum vinum de quo in pateram insusum fuerat, ea asperitate carere des ehensum esti deinde aqua dili genter o nervata, in ureel Ando multa sublimati grana nondum dissoluta inuema sunt. Ad ipsim evocatus, plura quam viginti granulla sublimati ex umeo eduxi. Multis anes diebus nobilis ille in morbum inciderat: unde conjectaram feci, nune demum non Digbtentatum, in Ium veneno necarenti atque in hunc Olcame diem aeger permaneti iuuae emplum adfero, quia si patera maculis non fuisset aspersa, nequitia haudquaquam animadversa fiusta. vasi etiam vinum aut aquamcontinentia pro obstrui ne est, ne

noxium

425쪽

DE LAPiDE BEZAAR ET MERBA SCOR2ONERA. te noxium quidpiam in illa irrepat aut indat, ut aran , Glamaius die, it smilia insecta: opterea ex angusti oris pocula bibere non convisit, sed ex patentibus praestat, ut, quia ia- est, meliusconspici possit. Nonnulli, quibus sita silus magiscordi est, unicvrnu fragmeΑ- tum ex aurea catenuli dependens, in aqua, quam hausturi sunt, tenenti & rectεqn em inam merer, quod veneni suspicionem tollit, admirabilem corroborandi facultatem potui conciliat. Fugiendus etiam ignis ex putridis Ec insectis lignis accensus,quia sumus eros

non miniis noxius est.quam si venenum haustum esset: carbones praeterea pii mdm aecin-

λ in cubiculum non sunt inserenda, quia plerique ea ratione extincti sunt. Suas vestes&lineos pannos alicui, cusus fidem per Fectam habeat , adservandas det, quia in illi occulatari possiant ea, quae insigne damnum adierant. Ad haec omnia, fideses ministri tequima tur,&quorum fidei criai possit, probi genetis. In quos etiam heius benescus te liberalis sit. Et ante omnia medicus eruditus & exponis deligendo est, sapiens, boni iudicii, u- entus, honestis parentibus xintus: similis enim, nihil praeter decorum aget, quandoquidem ab eo ri vita de sidus dependet.

DIALOGUS DE FERRO,

eiusque praestantia di facultatibus

interpres CARO Lus C Lusius Atrebis. Interloquutores

. BYRGus, D. M NARDus, OstrvNNvs. Boo. TAM meditabundus incedis,m.Doctor videtis ipse Marmerates,ut vh- letibus describitur. D. M. De aegro quem visitarum eo,etat cogitatio. B. Υantane opus in selicitudine, ante quia illil conspicias D. M. Imd multo ais, quandoquidem postquam meo mus eum exlegias sum,ejus magna cura me indesset. B. Ma gni laboris est,si,cum tot aegris mediceris, singulis diebus meditari debeas, quid singulis conveniat. D.M. Haec meditatio non cadiisngulis diebus in omnes inorbos, sed in eos duria allat, quibus illa necessaria est,&qui quotidie nova remedia postulant, oenadmodum in morbis acutis, qui majorem coram Ze diligentiam requirunt quia otiatio brevi elabitus

quam diuturni Ze chronici. i remedia lente oc paulatim fiant adhibenda talia sunt de stiis studia 2 Ego vero domine Doctor, meditabar, qua ratione in Contractationis aedibu Milo tendebam, ingentem illam auri re argenti quantitatem, quae ista et esse Uremi est, videre possem, potissimum vero Smaragdos ex novo orbe delatos, quotum tres, serastineat a--um millibus aestimari dicuntur: propterea, mea taberna relicta, eos conti uim ibam, tamquam rem raram, nec in his regionibus unquam visam. D. M. Ego etiam eo proseistes,ia visitandum aegram apud QI Diem habitantem . occasio forte sese esseret Smaragdoseonspicienda: ingrediamur per posticum, nam magis vicinum ,& minore hominum turba coepxtum. Sed Thesauri aula tmelusa videturi fieri poterit, ut, dum xl aegrum visendum sabeo, aperiatur. h. I bonis avibus, domine Doctor, ego mi et ea hic expectabo: sequandoquidem aula non aperitur, in hoc scamno sedebo, atque quid fiat obstruabo, donec Doctor adveniat. D. M. Meam motam excusatam habeto Burge,nam negotii qualitas mederimiit. B Imbgauderem, si diutius abfuisses,quia plura observassem . D. M. Quid vameam absentiam vidisti D. Aulam occlusi ,3caciliam hominum frequentia Flenum,

426쪽

quos con summa animi contentione Observavi omnesque honesti viri mihi visi, ni ultis tamen curis pleutiquiarantam gestuum varietatem in illis animadverti, ut admirationi mihi fueritit: alii enim sibi solis loquebantur, alii demisso capite soli ambulabant , alii bini colloquia inter se miscentes, alii frequentes, de sua negotiatione agentes, alu nautae&milites suam mercedem expectantes, alii suas argenti portiones adeo festinanter aut crentes, ut furto sustulisse viderentur, multi cum tabellionibus m ibis litibus occupati erant, alii in quaestorio officio ad rationum libcllos assidebant: ingens erat multorum clamor, qui suas portionesdabant dc recipiebant non sine magna contentione: liniices in concilio Versantes magna hominum frequentia expectabat et Ila ut solus spectatore lium . reliqui negotiis implicati: quod mihi squi sine solicitudine eo observabam, veluti comisiae in ulcis actibus distinctae spemculum fuit: quodque magis admirations dignum censebam nemo iliorum

alacri &quicto animo erat, sed omnes an uia sblicita. va Megaud o, Burge, te tamia attentione observasse, ea quae in illis aedibus peragunt ac quia ona nium quae viditu origo& causa est. illud aurum & argentum, quod tanto desiderio si ectatum adveniebas: istata te, illos S anxietates parium non modb quos vidisti, attonitos & quali incantatos detinent, sed etiam alios plerosque: quia hoc tempore, Omnium earum rerum instrumentum sunt, quae hos quidem deprimunt, illos vero attollunt, quaeque imperium & potestatem in orbe obtinent: tantam felicitatem in illis mortales coniti ruerunt, ut illas perqui. rant cum sanguinis profusione M vitae periculo, Mquς adquisitas tum inu labore, nec misnore se licitudine conservent, cum magna miteria expendam, & cum magno infortunio amittant : hae quietem &somnum adimunt: intcrdiu quidem in tuis conservandis traducto tempore, de cum laboret cura augendis, noctia v o cum timore: tantae sunt in illis iulecebrae, tanta pericula, Sciam varii ea suff, ut quotidie Observaimis. B. Concedamus ista, nihilominus de aurum de argentum cum Smaragdis videre cupereti . D. M. Quid mi Burge, nunquamne aurum, argciatum, Smaragdos conspexisti B. Coni pςxiqnidem, sed exigua quantitate. D. M. Quid inter magnam quantitatem dc parvam im cresse cxistimas, nisi quod maiorem terrae quantitatem, vcl minorem videas, eanaque ulibus humanis minus utilem , inter reliquas quas Natura creavit t. Qin id si tanto deliderio pretiosa metalla conspiciendi teneris: te in Iocurra deducam, in quo metallum auro S metallo quae videre desiderabas) longe praestantius conspicies, dc Smaragdis magis utile de praeferendum. Nam quod ad gemmas attinet, hominum opinione duntaxat albimationem adquirunt, quia paucas facultates earum quae illis tribuuntur, observavi in iis, nec scio quas praeterea obtineant, nisi ut uorundam loculos exhauriant, ut in alienos transfundant. Nccaurum aut argentum aliud sunt, quam pulvis de lutum illius coloris, in terrae visceribi is a Natura condita, ut reliqua metalla. Verum quidem est homines ista duo niajore in xstiniatione habere, quam reliqua, sic ut eos qui illis abundant, divites nuncupent. de illa divitias: quas Socrates sapienti nulli alteriusui esse ait, quam ut citis animum implicerit, quemadmodum laxa longaque vestis corpus. Quandoquidem porro ad eas aedes pervenimus. in quihus est illud metallum, auro, argento, Ac Smaragdis praestantius, ingrediamur nam Od.

tunnus id nobis concedet. Edium vestibuluna frigidam cst, de astus magniis; in illo igitur, Gus alιquam partem evitare poterimus. ORT. Q d requirit dominus Doctor D. M. Ut paullulum in illa tua porticu quiescamus de Icciccmur. O R T. Honore me afficis in tua te; in istis sellis a sudete . D. M. Ortunne, apud Cantabros facilitis tranligi debet astas quam Hispali. ORT. Hoc anni tempore,etiam istic calor est, perinde atque luc: ea autem elidifferentia, quod hic aedilicia sunt constructa, ut aestus facilius tolerari pollit, istis maxima illorum pars, ob ingens frigus, ex ligneis tabulis fabricata est, quae hoc tempore, solis aestu valde incalescunt: itaque scite dici solet, hiemes Burgis transigi debere, aestates vero Hispali,quia aedificia utrique tempori accommodata sunt. D. M. Quandoquidem jam hic sumus, Burgo ostendere cupio, ut ci pollicitus sum, metallum auro, argento de Sm ragdis, quae s ctatum ibat, praestantius. B. Libenter illud videbo. D. M. Ferreae hael minaequas parietibus innixas conspicis, metallum sunt pretiosissimum, dc hominum usui maxime utile atque necessarium rhoc est v crum autum de argentum, sine cubus ad mineculo vivere nequiremus, neque homines suas artes exercere possent: illo enim administro, rerae opes adquiruntur,atque omnes fructus x bona temporalia: scd de reliqua illo param tur. E. Vcrum quidem cli, serrum vald c necessarium esse ι certum tamen, aurum de argentum magis excellere, praestantioremque originem haber , ut cx illorum , prae reliquis metallis, pulchritudine Sc laevore apparet. D. M. Sciendum cst, Burge, omnia metalla eamdem originem. idem principium habere. Vcrum quidem cst,varias interve icies Philo pilos sume opiniones de principio dc materia ex qua generantur: nam Aristotclcs. ex vapore in terrae visceribus concrcto generari scribit ι Democritus, ex certo calcia gehere .dclixivio;

427쪽

DIALOGUS DE FERRO.. ii lixivio: Mauritanus Hispanus, ex cineribus: alii, ex omnibus elenientis. Rursiulia

alii, ex frigiditate congelati: alii ex calore densari. Astrologi, superioribus causis, S planetis eorum originem tribuum, lingulis planetis suum metallum dicantes. Plato, ad utram. que opinionem inclinans caelestent virtutem terrestri permixtam, eorum principii S originis causam esse vult. Tri sim egistus, terram metallorum matrem esse, caelum vero patrem, dixit. Plinius haec scribit: interior terrae pars, reses pretiosissima quoniam ita cam cadunt omnes caelestes influentiae, generantes in ea res magni pretii, ut gemmas & metalla: idque fit, Chalcedonio Platonico teste, ob insignem, quem interne continet, calorcin. Callisthenesca est opinione, omnium metallorum sormam unam eandemqtie esse. Anaxagoras de H*m cs aiunt metalla interius una forma esse praedita,& exterius altera: una videlicet secreta,altera manifesta: sicut plumbum in s E contineat aurum & aurum plumbum: idem etiam de reliquis metallis opinantur. Considerate quaeso quam variae sint opiniones virorum adeo sapientum. Alia vulgaris est opinio, quatiri ut magis certam, omnes sequi.

mur, N: ejus meminit Avicenna tib de Metcoris,& in libris de Clitinia ab ipso consteti piis, quam confirmarunt Geber, Raymundus Lullius, Arnoldus de Villa Nova, de reliqui qui

hactenus istud negotium tractarunt. Omnes enim affirmant,Veram materiam ex qua generantur omnia metalla, sulpitur &argentum vivum esse, sulphur quidem tamquam patrem, & argentum vivum tamquam matrem,siulphuris calore argentum vivum coagulati, ut ex utroque metalla in terrae visceribus conflentur: atque ex horum duorum principiorum variatione, unum ab altero dister re, eorumque principiorum puritate fieri, ut unum metalli genus, altero praestantius sit reamque ob causiam, aurum i liquis metallis magis

persectum& sormosum esse, veluti ex principiis magis puris S nitidis formatum. Imbnon desuerunt Philosophi, qui omnia metalla aurum debuisse fieri dixerint, nisi sulphuris& argenti vivi imperfectio obstitisset: itaque reliqua metalla, praeter aurum, imperfecta nuncupari, quia puritate illa de excolition caruerunt,qua praeditum fuit aurum, per mirabile illud ligamen a Natura datum. Hinc fit ut Chim istae, dum aurum conficere volunt, ista duo principia expurgare nitantur, ex quibus omnia metalla constant, ut iis expurgatis aurum ex ipsis constetur. metallum omnium purissimum: id autem per suas distillationes faciunt. Sed quam difficulter id peragi possit,dicant qui in hac re suis facultatibus Ze haereditatibus absumptis, tandem operam iusserunt. Q adversus istos scribunt, negantes distillationibus liviusmodi fieri posse, sic argumentantur. QTmadmodum metalla in tetirae visiceribus ex Sulphure de λrgento vivo sui istisibi persuadent) non generantur: sic illa artificio conflare nequeunt. Nam si ex Sulphure de Argento vivo generarentur, in Auri Sc Argenti atque aliorum metallorum venis, illorum vestigia invenirentur. At nulla eorum vestigia etiam in maxime profundis venis deprehenduntur: sed distinctas venas esse deprehendimus, ut nec in illis metalla reperiantur, nec in metallicis, Sulphuris atquc Argenti vivi venae. Nam si ita foret, lut aiunt metalla videlicet ex duobus illis principiis generari , necessario metallum aliquod jam persectum reperiretur, aliud impersectum, quia in momento perfici nequit: imo omnia metalla jam persecta inveniuntur:& illa liquando,

Sulphur alit Argentum vivum non reperitur. Difficultate non caret hoc negotium, variaeque sui intellexistis) de ea re sunt opiniones, S incertum quae scopum attigerit: solus Deus novit, qui Naturae certas leges is rationes dedit, ad condensanda metalla in eam mixtionem te formam quae illi placuit. Hinc factum est, ut nonnulli in ea opinione fumrint nec immerito metalla una cum mundo csse creata, quod testatur Augustinus. Quidquid fecit Deus, eodem momento fecit & creavit. Itaque cum mundum & terram condidit, simul incius visceribus metalla creavit. Porro opinio quae magis certa haberi debet, &quae exesteiaci magis probatur, ea est communis illa, quae omnia metalla ex Subphure ge Argento vivo generata esse affirmat: quia hac ratione multa dubia solvuntur,quae difficulter probari possent, nisi ita esset. Haec igitur probabilior, magis certa de vera est opinio, atque maiore demonstratione praedita. B. De magnis rebus disseruit dominus Doctor, quae me in admirationem rapuerunt ; N ejus sicopum suisse observo , ut nos originem&causam doceret, ex qua ferrum generatur, quandoquidem de illo eiusque facultatibus disserere instituit. D. M. Certum est, meae orationis scopum eo tendere, ut serrum ex iis .

dem principiis, eademque materia seri demonstrem, e quibus Aurum, Argentum te reliqua metalla, neque serrum ab auro alia in re differre, nili quia auri principia magis lucida& pura sunt, propterea magis splendens& elegans est; ferrum autem inelegaus, nigrum,3c obscurum, quemadmodum nos hic conspicimus,quod ex principiis magis crassis Ec impuris conflatum sit: nihilominus Auro, Argento, reliquisque metallis praestantius est, quia

nobis magis necessarium: de majores utilitates ex eo accipimus.quam ex reliquis, quae absque illo foret, nullius essent pretii. Etenim illa ex terrae visceribus educit ,& per illud irrhominum

428쪽

a. r. NICO LAI MONARDi hominum usum cedunt: nam illo administro, ex his vasia fiunt, moneta cuditur. & in ne cessarium usium reducuntur; aliis itaque omnibus potentius est, quandoquidem ill a do mat, atque ita molit &concutit, ut ei cedere dc ant. Sed antequam ulternis progredia mur, cum deserro nobis agendum sit, commodum erit, ut Ortunnus, in Cantabris ira.tus, nobis declaret, quo modo serrum eruitur & paratur, 3c quaecunque alia de hoc me tallo illi comperta sunt; quia, iis cognitis, cum firmior c& solidiore fundamentat negotium conficiemus. ORT. Doctor adeo multa nobis disseruit, ut in hoc certamen naz ctiam descendere obstringat. dicam ergo, licet Cantabrico more, quae milii nota sunt. Sciendum est, montana omnia Cantabriae loca, Ferri venas magna ex parte habere, non tamen omnes excoli, sed illas duntaxat, quae magis divites sunt, δc majorcm ferri quantitatem praebent: reliquas negligi,quia sumptus refundere nequirent . Lapides in summa vena existen tes ferrum rigidius & magis stolidum reddunt, ut illud, chalybem a soliditate appellent: ipsi vena plerumque est in magnis rupibus, quibus suffossis, ignem ad as confringendas inii ciunt: deinde malleis in fragmenta contundunt, quae fornacibus ardontibus iniecta di sibi avuntur oce molliuntur,ut in minutiora fragmenta dissiliant,quae sornaci ad eam rem aptae impositaHiquant uti ferrum in infimam fornacem stillat,dc in magnam massam coit: ea iii partes secta incudi subiicitur, de ingentibus serreis malleis ab aqua si h levatis in hujusmodi laminas contunditur, quales parieti innixas conspicitis. Venas quidem reperiri certum est quae aliae aliis magis durum, illudque elaboratu magis dissicile ferrum pra bcant. In Get-mania erutum, magis blandum est, dc in claborando magis obsequio sum. Belgicum, asperum est Sc incommodum; eamque ob causana, fragilia sunt quae ex eo conflantur. Italia, omnis generis praebet. Cantabricum autem reliqua bonitate superat, quia elaboratu

facile, de rcliquis validius est, eaque de causa in omnes regiones tran scrtur. D. M. Scd cha

lybs ne e Cantabris advehitur, quemadmodum ex Italia Z O. T. In Cantabris Ferri genus eruitur adeo durum de solidum, ut, claboratum, chalybis vicem pra beat, prasertim .uilu-bita ut solet, temperatura, licet valde dissiculter elaboretur. Chalybs ex Italia delatum, praesertim Mediolano, longe ab hoc din cri, nam magis blandum est, de magis obsequiO- sum, atque etiam praestantius: eam ob causam, fabri magis expetunt , de illo frequentius utuntur. D. M. Non defuerunt, qui Chalybis venam Ferri vena distingui velint. ORT. Falluntur, quia omnes sunt Ferri vcnae, in eo disserentes, quod aliae aliis magis durum prae beant: id autem quod sortius Sc solidius est, propter duritiem,Chalybem appcllamus: de quaedam sunt loca, e quibus aliud ferrum non eruitur, quam durum illud, quale est totum illud territorium Mondram vocatum, in quo omnes venae istius duri serri sunt: cam ob rem, Chalybem appellant Omne ferrum ex eo erutuna: quod ex loci natura fieri arbitror: sed ex Italia delatus chalybs alterius est naturae. Nam istic diversae sunt ferri venae, aliae videlicet blandi de in opere obsequentis: aliae autem, asperi, duri, de claboratu difficilis: ad conflandum autem chalybem quem ad nos mittunt, hoc artificio utuntur. Ferri blandi eam quantitatem semunt, quae commoda videtur ι quo parvas dc tenues laminas conflant, deinde marmor de ferri scoriam in tenuissimum pollinem terunt : ista simul commixta cum prunis ardentibus in sornacem ejus rei cause paratam iniiciunt, & inccndimii

deinde sertum illud durum , quod claborari nequit, adiiciunt: ignis ardore haec omnia colliquantur; de massa conflatur, ex qua crassae illae chalybis laminae sunt, quae ad nos tanta copia inseruntur. Chalybs autem appellationem sumpsit a populis sic nominatis, qui duro illo serto abundabant. Vtilis pono est chalybs ad multa, propter duritiem qua serrum seperat, de quia majore vi de actione pollet: illo igitur ferrea instrumenta exacuunt, dc eis robur addunt, ut diutius perdurent, dc facilius majoreque celeritate opus siuum peragant: purius enim de magis nitidum cst serrum, ideoque siccius, magis album de fiagile,celerisque actionis. Haec sunt quae de ferri dc chalybis origine intellexi. o. M. Eleganter Ortunnus disseruit, nec id breviter,sed prudenter de sapienter. Multas nationes ista duo metalla sibi comparare necesse est, quandoquidem ad plerasque res sunt utilia. ORT. Multi a me redimunt, sed longe plures

illo utuntur: nam nulla est ars in hac urbe, cui non sit necessarius chalybis usus. D. M. Pergratum Burgo de mihi esset, si in quibus artibus ut plurimum usurpantur, nobis enarrares. ORT. Adeo multae sunt, ut plurimis diebus enumerari vix possent, quanto minus hoc exiguo, quod nobis superest, tempore t D. M . Praecipuas sc magis ncccssarias duntaxat enumera, pro temporis brevitate. Om. Quae mihi occurrent, reseram.

Maxima ferri, de magna chalybis pars in conficiendis armis insumitur, quae vcl ad defensionem, vel ad ostensionem sunt idonea: quia nulla est univerti orbis regio, in qua non cxerceantur, dc in plerisque etiam non fabricentur: plurimum autem absumitur in conficiendis pyxidibus serreis, quarum tam ingens in bellis δί exercitibus est usus, ut major

429쪽

DIALOG vs DEFERRI. praestantior4ue militum pars in pyxidariis consistat, tamquam magis necessariis: & certe

pyxidum sive seloporum usus a cacodaemone primum fuit excogitatus, ad plurimos in in- sernum protrudendos: longum esset omnium armorum genera, quae ex ferro & chalybefiunt, enumerare;&diuturniore tempore opus esset, quim quod iris bis stiperest. Utile etiam est ferrum ad agri culturam, & alia opera humanis usibus adeo necessariat quandoquidem ex agro omnes totius orbis status aluntur. Ad fabricas praeterea construendas est necessarium, easque tam varias, ut urbes, municipia, pagi, arces, templa, atque alia publica loca ejus ope construantur, quae sine ferro Se chalybe extrui nequirent. Considerate praeterea,quam haec duo metalla ad mechanicas artes exercendas sint necessaria, in quibus tot instrumentis opus est quae ex illis constant. Velle explicare singulas artes, quae istorum duorum metallorum beneficio exercentur, nullus esset sermonis finis: illud vere dicere

possum, nihil in hoc orbe esse, in quo necessaria non sint ferrum & chalybs. Istis duobus metallis Reges de Principes regna &uibes adquirunt, hostes sibi subiiciunt,&sese suaque

tuentur steste enim Livio, cum ferro, non cum auro patria propugna tuo cum illis potetites evadunt, metuunturque, de honore afficiuntur: per ferrum honor Iustitiae desertur: iutiusque beneficio mali plectuntur, boni conservantur. Tantae auctoritatis est hoc me taulum in hoc mundo, ut in pace & in quiete, respublicas & civitates, agros &: solitudines conservet, ita ut omnibus locis sit sium ma securitas. Tanta denique de hoc metallo.& auctoritate quam in omnibus rebus obtinet, dicenda essent, ut nequc mea lingua cxplicare potis sit, nec memoria concipere: hoc Elum addam, veteres Romanos tanta in aestimatione illud habuisse, ut soli nobiles anulos gestare possent eosque ferreos. De duabus acu.bus quae ex chalybe fiunt ea dicam,qtiae cogitatione vix assequi licet. Una est acus adcola. Alia adsuendum idonea, quae quam necessaria sit in urbibus, rebus publicis,vicis, aedibus privatis, set m. in terra & in mari ,etiam singulis hominibus, enarrent tam multae artes quae illa adimnistra sunt, nec absque illa fieri possent . quae, cum tot sint, enumeratione comprehendi nequcunt, singuli autem expendere possunt: quandoquidcm a Rege ad opilionem, a summo Pontifice ad templi custodem, eius usu carere nequeunt : deinde si considerentiis quam necessaria sit mulieribus in si is operibus acu pinsendis,cum in linea tela, tum scricca adeo expolitis & tenuibus, Natura que opera imitantibus, ut etiam aves, quadrupedes, plantas eatumque soli a & flores ita exprimant, adumbrando etiam ramos , truncos sericcis variorum colorum staminibus, ut ipsas plantas in agris natas existimare quis polliit t suae enim Ma ' picturam acu elaboratam conspexi, non minus ad vivum expressam,quam si insignis aliquis pictor illam coloribus imitatus fuisset : omnium istatum rerum instrument unicit acus, aveo exigua, ut inter digitos abscondi possit. Admirabantur Americani anilio . dum

Hisipanos acu vestes concinnare vidcrent, rem miraculosam existimantes, M pro acu multum aurum rependebant: atque interrogati cur acus expeterent, quandoquidem nudi in

coderent , resipondebant, illas pro re admiranda qua ipsi uterentur, retinere vesila; tum etiam ut nigas ilia secti illis familiaris genus e pedibus eximerem facilius qua in ulla alia re. Altera acus, cacst qua naucleri utuntur, una sane ex maximis rebus quae in hoc orbe non multos ante annos repertae sunt: illius enim adminiculo novi orbes agna RUna,S: Pro Vinciae antea non consipearn cognitae, inventae sitiat, quae numquam detectae suissent, nisi primum illa innotuisset: quia dum illa carebamus, navigatio brevis erat,ic maris litto ra duntaxat legebantur: nunc illius ope, altum petunt, α ira navigant, ut navis, cui imsigne victoria, totum orbem circum iverit, quemadmodum Sol singulis diebus illum M. bit: una enim navigatione duodecies millenas leucas confidicisse dicitur: quod sive magis mirum est, navis in medio Oceano octingentas aut mille leucas patente consistens, uolo acus adminiculo, nec ulla alia scientia, ad petitum portum perveniti Conlut uwmacus

illa ex chalybe, cui ab una parte magnes this adfricatus est; & illic spectici quadam vir

tute quam Deus illi indidit, ea parte quae magnetc fricata fuit, aciaicum Polum spectat, idque semper, sive in continenti, sive in mali, sive die, sive nocte, sole illustri aut nebulosior cum illa& navigatoria hydrographia, in quilino ait sint venti, rhombi, & portuum nomina, tot millenarum lcucarum fit navigatio, ut quotidie videmus, atque adeo facile, ut admirandum sit. Istius.admirabilis acus inventio cuidam Mel sensi: itu Italia tribuitur. Utile praeterea est serrum, ad horo ia tablicandaliquae, praetemum qui Hi ι, ο, .magno artificio conficiuntur, ad vitam norma quadam de ordine traducendan alde etiam sunt necessaria: nam illa indicant quando peragundae sunt operae, quanto tem apore in illis commotandum: omnibus statibus , ad sapienter vivendum conveniunt. ubi enim nulla fiant horologia, instar brutorum animantiumivivitur. Coetii rhaec duo metalla, ut reliqua expoliuntur & hevigantur, miro & argento obducuntur ram ruleus M alii colores inducuntur , qui maximam addunt gratiam dea venustatem; in iii

430쪽

ut in catenulis illis conspicimus,quae nunc temporis ex chalybe sunt,adeo politis 5 lcmii. bus, quibus addit olores, illas adeo ornam, ut plerique aureis & argenteis torquibus prae- μα-.I.m. ferant. Ex his metallis chymica arte liquor etiam extrahitur, perinde atque ex auro & at. gento: metallum etiam ad suum insti tutum aptius serro non nosse asserunt chymistae . Gravem morbum, qui illud consumit, patitur serrum , rubiginem videlicet: ad illam

porro arcendam varia sunt remediai nempe, ut ea quae ex ferro aut chalybe conflata sunt, nitida asiordibus adserventur, neque humentibus locis reponantur, ut creber illorum sit usus, ut inaurentur, aut argento Obducantur, caeruleiisve color inducaturi his enim rebus a tali vitio liberantur: idem praestat inunctio ex oleo olivarum, aut medulla cervina, aut m avium axungia, vel cerusa aceto permixta. Quando vero jam a rubigine occupata sunt.

lima abradenda illa est,&instrumenta in accio mergenda, deinde igni imponenda: istis enim tollitur rubigo , nisi adeo instrumenta excderit, ut Musmodi remedia recipere nequeant. Taceo industriam quae ad illa serruminanda, & in ferraria officina tractanda ad hibetur, quia cum jam sim defessus, ista praetereo atque alia multa quae dicenda filissenti&concludo, duo ista, ferrum & chalybem prae reliquis in hoc orbe terrarum ad humanum usum esse necessaria. D. M. Libenter audivi quae Ortunnus disseruit, quia omnia ad confirmationem magnitudinis &excellentiae pertinent, quam de binis his metallis praedi-

ω,.mis cari audivi. Nam omnibus recte perpensis, Aurum ad nullam aliam rem, ut plurimum, Hii. n. est commodum, nisi ad cudedos nummos,rebus necesiariis emendis utiles,ad quam rem. quodvis metallum, vel aliares quaecunque usui esse potest. Antiquitus enim, ante quam nummi cuderentur, omnia permutatione adquirebantur: cum autem adeo justa pretiorum ratio in permutationibus iniri non posset, sapientcs viride respublicae consilium inierunt de re aliqua excogitanda, qua pretia aequarentur, utrique parti fieret satis: eam ob causam inventa primum moneta, quae neque aurea erat, neque argentea, sed serrea aut aerea, ut ex veteribus numis patet: deinde Romani ob metalli nitorem & elegantiam, primo Milo Punico, ex auro de argento conflarunt: nam ob quam causam primu ua instituta.=.cto ' sit, ex serm&aere fuisse,scirc nos satis est. Sed&apud Americanos, etiam nunc fructus e.... nummorum vicem supplet, praescrrimcic , fructus arboris, amygdalae per similis, quo comparant, vendunt, ac suaru In rerum pretia aequant. Nigritae etiam in Guinea, exiguis ii conelliliis in mari lectis monetae loco utuntur; sic aliae nationes aliis rebus his similibus. B: Ego cum magna attentione vestrum utrumque audivi , & certe de rebus magni momentidisseruistis. Cum igitur tam industrie,&adeo docte de Ferri materia oratio instituta siti, vellem dominus Doctor quidpiam nobis explicaret, de quo doctos viros disserentes audivi, de Ferri videlicet qualitate: quia alii calidum esse dicunt, alii frigidum: atque in

utramque partem tantas altercationes audivi, ut me confusam reliquerint. Qitandinquidem vero dominus Doctor, quae sententia veritati sit magis consiona, nos docere possi t,

gratum faceret, si nobis eam declararet. D. M. Iam pensum ab luisse & Burgo satisfecisse existimabam i ille veto in quaestionem in tota Medica arte maxime difficilem me pertia/here studet, ad quam certe explicandam longiore tempore nobis opus esset. n. Hac ratione minime te expedies.quia crastinus dies istius brevitatem supplebi: ORT. Valde gratum etiam mihi esset: nam licet ea quaestio meae professionis non sit,quia tamen de Ferro instituitur, libenter illam audiam. D. M. Ut talibus viris gratificer, conditionem in me recipio itaque cras a meridie huc revertar, ut satis temporis habeamus ad ea explicanda, quae de Ferro dicenda sunt. Nunc ergo exigitum illud tempus quod restat, visitandis aegris i m. pendam, Burgus autem ad suam tabernam se conseret. valete.

DIALOGI DE FERRO

Pars altera.

v Rc YM me hic invenire gaudeo; adveniens Olim illum accersiri jusseram ne AE nobis idem, quoia hesterno die, accidat, qui iam nocte hinc digressi sumus. M a. Ad tanti momenti, adeoque serium& delectabile negotium mature veniendum est. ΟRT. Sit salvus domini Doctoris adventus, qui fidem datam tam egre δpraestitit. D. M. Salve plurimum i porticus frigida est, atque talis in sit, ingens hic oestus roquirit. B. Quandoquidem jam consedimus, consentaneum est, ut D. Doctor nobis explicet ea quae heri ab ipso petiimus, ne tempus nobis elabatur. D. M. In eo nunc sum, quia

id nune exigit tempus. Verum adeo dissicilis est ea quaestio, de qua nobis agendum, ut

Veterum

SEARCH

MENU NAVIGATION