Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

lnter quos praecipuus de cui in hoc negotio datur palma, Dioscorides suit, qui ceteris omnibus antecellit: graphice enim, ut aiunt, veris sitis icori bus, propriisque depinxit coloribus. Huic Galenus in herbarum cognitione magnam adhibuit fidem. Quod cetori praedicant,& omnes testamur. Ex iis quam plurimi de unica herba ampla volumina edidere, de qua mirandas facultates scripserunt. . Inter quos Apuleius Madaurcnsis philosophus Platonicus de sola Betonica librum in medica facultate non spernendum cunscripsit, quem a Chirone de AEsculapio dicitur accepisse. Iuba rex de diligens herb.irius celebravit inter alia Euphorbium. Themison auditor Asclepiadis, citam vulgarem herba bi Plantaginem extulit: Pythagoras Scyllam : Chrysippus Brallicam : Zeno Stoicorum sectae 'conditor, Capparim : Marchion Graecus I .iphanum: Hesiodus Malvam : sicut Archigenes Castoreum. Vites de vina, ornata cloquentia Euchronius, Coniadςs, Λ Aristona ac huς propriis codicibus extulerunt & probe laudarunti Nas autem hos doctissimos vetustissimosque viros imitati, non de herba, sed de unicossore has lucubiatibnus construnximus. Hunc enim florena si desecatis oculis prospexeris, inter omnes magnopere laudare debus. Quoniam ad multa, S divetia in re medica conducibili vitatur. Q prqpter Viri studiotissimi, de Rosa S partibus ejus erit impraesentiarum nostrum institutum. Plutarcitiis, ille Philosophorum suo icmpore maximis . Rosam S Graeco v abino ρο- δεν, nomen duxisse refert: quia largum spirat odorem ; ideoque si .igr. in te pulcnritudinucelerit cremarcescit, refrigeratque, non ineleganti conspectu , cuju*pti ista RhQύψisa appellatur, sicut de Rosarium eandem dicimus. Inter arbusta connumeratur. Ama; rude rata loca. Seritur ut arundo: quandoque etiam radices cius vivae integraeque lyan si lantantur. Adurunt ut, aut inciduntur, ut pcrplures annos longius dui cm. boletque caipsa e loco transimulati, ut melior planta fiat. Florem emittit juciandissimum, inter ru-heum & album colorem med uim haben ς, ceterisque floribus odorat ibr, atquc in sit a juventa florida longum ex se latumque dictundit odorem. At e luncilla exarescens, comminus odorem tribuit. Tempore vero sereno disi usius fragrare solet. Cujus soli a sei initia albicant, post vero praerigigo nimium Solis aestu in purpurcum ac puniceum colorcm abeunt. Quare poctae ipsius pulchritudinem admirati, socandi fabulandique sit Nereali sim, Rosiam prius albam fuisse reserunt, postea vero cruore sauciae veheris in seciam, in eum qui nunc in ipsa cernitur colorem transivisse. Hac ratione Veneri sacra est, Si fortassesion absurde, quia sicut Rosia brevi viget, & ita Venerea voluptas. Praecoces quoque ipsas ac intem stivas oriri fac ic mus, si unius palmi spatio a planta fossuram in gyrum sccciis, & aquam calidam bis in die infundas. Hic flos apud vel cresceleberrimus extitit, tam in coronis quam in medicamentis. Dc quo multi multa referunt. Pliniu3 autem in sex partes Rosam dividit, quaesii nomine, virtute tamen parum disterunt. Dividit Rosim in sto res, solia,& capita. In folia divisa duas rursus habet partes, alteram quae cxtremitates vocantur, quas Lobos Asclepiades, S: Dioscorides onychas appellarunt: nos vero Vngues, quae sunt paridi illae albae, quae capiti ipsius Rosiae proximae sunt. Altera pars est tu. bicunda, quam Septa sicarii ad Rhodo saccharum conficiendum praeparant. Unde hujus modi rosiae Ex ungues a resectis unguibus solent appellati. Exungulantur ver brosarum Q. Ita cum in condituris adhibentur, ne facile putrilaginem aspergine contracta duc ant. Florcs vero ut omnes praedicant, sunt partes illae habentes colorem luteum, quae quasi capit lamenta sunt in earum medio, si ib quibus lanugo quaedam existit, in qua est semen. Caput , sunt partes illae solidae, ex quibus flores & folia prodeunt, quod calix nominatur. Sunt Rosae species complures, juxta regionum diversitatem. In alia enim regione sunt rubicundiores, alibi autem plurium soliorum, apud quosdam odoratiores de rubicundiores, quales sunt quae Tolcti leguntur. supcrant enim hae omnes Hispaniae rosas de fiagrantia S rubore. Rosae usus in arte medica, Homero teste, quondam extitit, post vero in diversis mcdicamentis ob tantam ejus cxcellentiam usi sunt illa Medici. Fiunt ex Rosis complura medicamenta, sicut oleum ros accum . quod virtutem habet refrigerandi, ac medendi calidis morbis: Etiam unguentum ex Rosis fit quod inflammationes placat: Sy lupus, qui calorem sebrium arcet: Saccharum rosaceum, quod stomachum & cor calidum firmat. Melli vero rosiaceo nullam vim calefaciendi, neque in frigidandi Mcsuc adscripsit: de hoc ver 5 postea. Aqua vero rosarum, quae per sublimatorium extrahitur, mirum in modum frigefacit, S inflammationes repellit. Etiam Rosiae ipsae diversa antidota ac medicamenta, quae ad salutem humanam non parum conducunt,constituunt,quibus rosae sunt basis defundamentum totius compossiti, vel ut Diar hodona rosis nuncupatum, utrunque Ammaticum, Rofata novella, Sycii pus qui Dia rhodon inscribitur. Pastillos etiam suo nomine consecravit, qui ex Rosis fiunt, Se quos Dia rhodon vocant. Omnia haec Rosarum sibi vendicant nomen: aut qui a m Morem partem constituunt compositi,

452쪽

aut quia ipsis vigorantur, vel ad temperamentum, correctionem aliquarum medicinatum commiscentur. Velut Mesues pro rectificatione Scamonii succo Rosarum initur, mquam plurimis locis. Quod factitavit Avicenna, lib. 3. quo Syrupum rosiaceum laxativum, ex scamonio&succo Rosiarum , cum Saccharo condidit. Et alia quam plurima, quae brevitatis caussa dimittimus. - omnia medicamenta, quae ex Rosis fiunt si attente prospicias) tam apud Graecos, Arabesque, ad nihil aliud videntur prodesse, quam ad instammationes, & calidos morbos expcllendos. De aliis Rosiae partibus, quas Plinius dividit, non memini me legisse illas ad aliud prodesse, quam ad refrigerandum, comprimendumque. Et nullam earum partem calefacere adhuc in monumentis Medicorum invenio. Me sues Arabum doctissimus succum Rosiarum esse calidae temperaturae scribit: quod inullum attingat gradum caliditatis tui ipse retulitὶ impraesentiarum ostendere instituimus. Quapropter vestrum erit, meam hanc lucubrationem, qualiscunque ea sit, diligenter spectare: ut tanquam veritatis amatores veram rei conicmplationem potius, quam opinio.

nem prospiciatis. Hoc negotium habuit ansam a Ioanne cognomento Mesucs, qui lili de Simplicibus medicinis capite de Rosia, ponit succum Rosarum esse calidae tum raturae; quod est praeter omnem rationem, & contra Omnium Medicorum doctrinam atque opinionem. Ouamobrem ut hujus rei veritas clarius eluctat, advertendum est, quod ad c gnitionem temperaturae medicinarum, Medici omnes duo nos praecipue docent, Rati

nem de Experimentum. Quorum neutro suadere mihi possum, quod Rosiarum succus gradum caliditatis attingat: cum gustus, neque experimentum sint, quae hoc mihi deis monstrent, nec ratio, quae ad hoc convincat: maxime cum Rosa ipsa , ut Mesues te. statur ,& ceteri praedicant , infrigidet in primo ordine ,& omnes ejus partes hunc ordiis irem servent. Succus vero Rosiarum, qui per expressionem subducitur, manifestissima virtute frigida pollere videtur: cum partes aqueae sint cae, quae per expressionem subtrahuntur, ex unguibus, & foliis ipsius Rota: quapropter easdem vires, & facultates habere debet, quas & solia & ungues, quae ejusdem naturae sunt. Quoniam Aristo tele teste. Omne quod dividitur simile est illi a quo derivatur. Folia nanque Rosiarum, ut Galenus, dc Aetius docent, componuntur ex aqueis partibus, quae sunt quae per expressionem extrahuntur: & nihil mirum, si sunt eae quae ventrem expediant, velut Pruna, ut Galenus testatur secundo Alimentorum, quae humiditatis suae caussa alvum emolliunt. Et licet in parte sep more Rose inhaereat aliqua caliditas, adeo exigua est, ut in extractione succi serme tota evanescat: &si qua permaneat , ob magnam aquositatem deperditur. Vnde& si Rosa sit in primo ordine in D:gidantium, hac ratione succus remanet in secundo, quoniam illae partes calidae, quae erant in Rosa, deperditae fuerunt in succi expressione: quod experimento cognostes, si vel pauxillum cx eo biberis, saporem acerbum atque austerum in eo senties, qui constricti eam virtutem manifeste demonstrat.

Per gustum enim diiudicantur naturae medicinarum, ut G. ilenus libro quinto de Simplicim evicina nos docuit. In gustu autem, inquit,omnes similiter gustabilium corporum particulae in linguam incidunt, sensiumque movent pro sua natura singulae. Et si per odorem dijudices calidam temperaturam Rosam habere, in eodem libro ipse Galenus capite Σχ. affirmat ex odore de sensibilium temperatura cognosccre non possumus, ut ex gustu. Quod si cavillator arguat , qudd partes rubeae superiores Rosae, sunt cae, quae calorem ministrant ipsi succo, hoc potius esset attribuendum infusioni Rosarum, in qua tantummodo permeant partes illae subtiles rhibeae, quae dant ei amaritudinem & ruborem, quae quidem transeunt in infusionem: quod cognosces ex sapore, quo amaritudinem manifestam senties. Quapropter potius aliudicarem infusionem habere vim istutivam , qtiam succum rcum in infusione sint partes illae subtiles, quae possunt facere solutionem. Me siues autem non ad aliud Infusionem saccham consectam comprobat, quam ad morbos calidos, se-brium adustiones, pectorisque calorem. Et super colorem, luccum Rosarum, quoniam rubeus est, dices calidam temperiem possidere. Audi Galenum libro de Theriaca ad Pi- senem, ab hoc errore nos avertentem : Neque enim calcem , inquit , qudd candida sit, quemadmodum nix, visu duntaxat frigidam ludicare, satis esse censemus: neque Rosam quod rubea sit, ideo illam calefacere, statim pro certo habcmus: sed una cum visu sensim quoque tactus adhibentes, calidam quidem illam, adeo ut urat, certis invenimus: Hanc vero quod frigiditatem econtrario in ea tactu percipiamus,ex refrigerantium numero esse, firmitet habemus persuasum. Haec Galenus. Quod si ulterius hoc cognoscere cirpis,lege eundem Galenum libro primo de Simplici medicina, in quo Galenus nos docet, non debere diiudicari temperaturam medicinarum per colorem: Et quod Rosa, licci rubra sit, inter medicinas frigidas connumeratur: quod etiam congruum videtur ejus siucco . Sunt complures rationes, quae possunt ad hoc probandum in medium adduci, quas brevitatis gratia

453쪽

gratia missas sacimus. Satrianque est vito erudito vilina perisc. Sed ad antiquorum doctrinam accedamus, quid in hac re nos doceant. Equibus Aetius Amidenus, vir sane in remedica a Galeno secundus, is primus me ab hoc errore illustravit, qui capite primo libri primi, clim de medicinarum simplicium facultatibus, ex mente Galeni dissereret, sic scriptit: Disponantur ergo in lignioris doctrinae gratia ordines isti/1ingulis ordinibus, peculiares medicinae conlii tuantur: ut subpriino in frigidandi ordine. Ros accum Olcum, aut Rosa ipsa colloceturi Et sub secundo ejusdem Rosae succus. Haec Aetius. Quidnani evidentius monstrare potuit, succum Ros mina frigidum esse ρ Hic quidem cum de Melle

Rosaceo, libro quinto scripssit,i Hinc in modum confirmat: Mel Ro accum, tres quidem partes excolati fiucci Rosarum exectis unguibus, mellis vcro admittit partem una ira, conficit ut calido Soli pluribus dic bus expositum: id vcro leniter adstringit, refrigerandique potestate pollet, S: ad morbos calidos, aelluantesque febres affirmat subvenire. Avicenna vero Arabicae seae princeps,huius negotii non im memor, insequens Aetii vestigia icut& in aliis multis, Fen quinta tertii canonis .de curacori &catari hi, sic inquit: Oppositio autem caussae esticientis calida quidem est, ut sis solicitus in infrigidando caput, cum coquod est infrigidans, frigidum potentia: Λ reliqua. Et postquam ipte princeps longam digressionem medicinarum frigidarum, tam interius quam exterius, cum irrigationibus, un-bionibus, ex rebus refrigerantibus monuit, inquit: Et declinatio cum cibis ad illud quod alleviat S in frigidat & humellat, & adminili ratio mellis Rositi omni die. Haec Avicenna. Quibus verbis confessus est, Mςlto lac cum potentia pollere in frigidandi, postquam inter

medicinas frigidas connumerat, ac tanquam praesentanco remedio ad catarrhos calidos omnibus diebus uti lubet. Quod Mesucs videtur alisentire, quando in Anginae curationusic docet : Et in calida quidem imateria administretur,sicut mel RO satum. Et parum post: Et ex eis est, succusso lanicum melle rosato. Pra terea Galenus errorem hunc omnino de

struens, libro decimo, qui Methodus medendi inscribitur, Succum Rosatum esse intensae frigiditatis nos docuit. QSndo curando per initia Eryli pclas, Phlcgmones, postquam usus

cst, semper vivo, mandragora, lenticulis cxlacunis, succo intubi, quam nosci choream v

camus, atque aliis quam plurimis medicanis, quibus est frigiditas sum ima. Est vero, inquit, ad talia salutare medicamen Rosarum succus frigidus, una cum polenta. Quod Qusdem Therapeutices quarto, inter medicinas constringentes de infrigidantes saccum Rosarum constituit, dum dicit: Ergo internis ulceribus opitulantur hypocistis,&bal austium . Cytinus punicorum,S galla,& malicorium,S rhois, Jcrosarum succus. Quibus Galenus de ceteri Medici clarius Sole ipso demonstrant Me suem hallucinari in cognoscenda teperatura succi Rosarum. Et ut evidentius hoc negotium animadvertas,ais ram,quo pacto Mesues in hoc sibimet repugnet, qui multis in locis demonstrat, Succum Rosarum fligidam temperaturam possidere. I ple enim in libro suo de Rectificatione medicinarum, cum de correactione scamonii scriberet, laudat scamonium quae quidem medicina valde calida est) coctum in succo Rosarum, non propter aliud, nisi quia obviat sua frigiditate caliditati super- suae scamonii. Hoc etiam confirmat cum de Rosia loquitur, Et ingreditur, inquit, Succus Rosae, & Rosa ipsa, te similiter oleum ejus, in rectificatione medicinatum acutarum, sicut est scamonia, de cuphorbium, & similia. Atque idem hoc evidentius insinuat cap. de Scamonio, in ejus correctione, sic docens: Secundum est, quoniam insunt in ea caliditas, deaque itas, habiles inflammare, propter quod est facile faciens cadere in febrem, Se sitim. Et paulo post inquiti obviamus ei qnod diximus in secundo, miscendo ei in decoctione aliquid virtute restigerantium,S operando, ut frangatur acumen, inflammatio ejus:&ad hoc auxiliatur nobis coctio eius cum eis quae extinguiunt, SI leniunt, sicut est musci lagopsyllii, SI aqua, & carnes prunorum, S succus Rosarum. Quibus fatis lucide monstrare videtur, potius frigidam teperaturam fiuccum Rosarum,quam calidam possidere: quoniam ipse ad morbos calidos bilio sq. tanqua frigidissimum naedicamentu adhibet :& multis in locis,ad se bres cholericas,& instamationes extinguendas,amrmat subvenire:&ad repellandum,ωprimedumque .veluti in Angina, pro ultima in in gidatione succo Rosaru utitur. i Quapropter si Galeni, Aetii, Avicennae,& aliorum doctrinam profiteri vis, nullam aliam temperaturam in succo Rosarum constitues, quam frigidam. Propterea non est auctoritatielus tantum tribuendum, ut veritas deseratur, quae sola multb chatior debet esse cuilibet bono viro: Siquidem ratio ipsa, ac deinde tantorum virorum testimonia, econtrario versentur. Neque omnino in hoc est culpandus Me sues, qui suo tempore in re Medica, inter Arabes palmam obtinuit, sed potius, ut existimo) interpres, qui sit cui alios, hunc locum vitiaviti pro frigido enim, caligum esse succum interpretatus est, quod aliis locis, ut

nosti, satis manifestὰ ipse Mesues dictitavit. Haec igitur ad cog uitionem temperaturae M ci Rostrum sussiciant.

454쪽

DE ROSIS PERSICIS,

O vos i A M ad hoc congruere videtur quia de Rosa hucusque diximus nonnihil etiam de Ro

iis Persici. quis Alexandrinae communiter appellantur, tramie existimavi oportere. Quoniam etsi apud magnates, omnesque alios Gentiles celeberrimum sit solutivum,tamen apud aliquos nostrae rei medicae prolatares earum incultates occultamur. Sunt ergo RO cuia haec velini nostra sed nM- sis arbusta, instar arboris alagnitudine, sed viridiorem colorem ha ntia. Aculeos plurimos emittunt, linii& acutiores. Folia velut nostra, sed ampliora. Florum numerosiorem quantatatem effundunt, quae quina, aut lena habent folia. Inter album & rubeum medium colorem sortiuntur. Ruderatum amant locum: seruntur, inciduntur, creniantur, transferuntur,sicuti noltra. Dii erunt tamen Hostiis effectu, quoniam hae per inserna ventrem laxant, illis vero fluidum retinent. Dicuntur Persicae a regione Persica, unde prius Originem duxerunt. Alexandrinae autem ab Alexandria, quia illuc, sicut cetera medie menta, tanquam ad totius Persae emporium deseruntur, unde SP ad nos usque devenerunt, quapropter Alexandrinae Diobis nuncupantur. Deseruntur enim ad nos complures medicinae ex Persica regione, quae habent vim diolvendi, S: per inferiora humores subducendi: sicut Scamonium , Rhabarbarum, Aloe, ac consimilia medicamenta. Et sic albor quae a nobis Persica vocatur,quae Pertia venenum perni.

riosulnerat, Roniam transata praebuit salutarem&suavem fiuctum. De qua Columella meminit his versibus: Et pomis qM Barisa P ι Niserat. Mamata νeMnst;

Exiguo properant inuesine Perfra mea. Et non amiseriint adeo vires tuas, quid apud nos flores hujus arboris sic disibivunt ventrem, vellit aliud pharmacum violentum. Harum rotaram apud Italos, Gallos, Germanos, diversasque gentes, nunc est frequens usus, quas Damascenas vocant, quoniam ex Damasco nobilissima Syriae urbe credunt devenisse. Apud nos vero, triginta fere sunt anni, de qua notitiam attingimus. Apud magnates. &n biles suit in primis aestimabile medicamentum inunc vero ubique habetur. Ita ut non sine Seelasiatiorum iactura perierit usus pharniacorum: quoniam in deponendis humoribus per inferna absque m lestia mirum in modum alia medicamenta antecellit. Sic laudatus est earum usus, quod momiu genere hortorum, ruderatisque locis multum aestimetur. In primis velut Mel rotarum eum foliis habuit ulum. Modus conficiendi hoc medicamentum est, ex una parte soliorum rosarum, & tantundem mellis. Sunt qui duas partes rosarum ponunt. uiram mellis. Post vero ob nimiam cucura hominum in modum Sympi sic conficiunt: Excolati Succi Rotarum panes duas, mellis partem unam, reducantur lento igne ad mellis formam. Alii autem ut sit majoris solutionis, macerant folia Rosarum in aqua calida per aliquot horas, & expressis rosis,iterum alias rosia ponunt in eadem aqua.& inde alias,donec aqua ruMat,& SM- charo Syrupum construunt: Sunt, qui ad sextam&nonam vicem rosas infundunt, ut exquisitissimEpharmacum solvat. In soliato debent poni folia unguibus resectis. Datum eo secundum stomachi mishur: communiter exhibentur tres unciae tam de soliati,quὲm succo constructi. Sunt,qui ad hiluam cum hac rosarum conditura Diachariamum, Diacidonium, Electuarium ex Succo Rosarum. ut vigorosior sit operatio, quod tu considera. Cooperiuntur aliquando Rosae istae caccharor aliquando fit ex eis Tt gema,ut delectabiliores sint. Non exhibentur summoniane velut ceterae medicinae subductivae, ted per unam horam ante prandri acceptionem. Faciles enim mitesque medicinae, non multum a cibo distantes

sumi debent, quod Galenus nos docuit secundo de Alimentorum facultatibus, ubi postpru tum dec quod on ventris solucionem lumitur cibus non multum disteni voluit: hoc praeceptum univer sale esse, omnium medicinatum lenientium, eodem in loco retulit: Quod libro qui ut o de Tuenda valetudine confirmat. Nos autem de laac re sepe periculum secimus, hoc pacto: Nam integra pulpae Calliae quam fistularem voeant) uncia exhibita, paulo post cibo accepto efficacius atque sortius operabatur. qu in si prolixo postea temporis spatio cibus sumeretur. Hoc veto non iniuria dictum existimet qui Dquam cum fistularis Cassia adeo benigna medicina st, quod si spatium intercedat .in nutrimentum comvertitur, quaecum a natura ad actum paretur, in vapores facilime resolvitur, qui prI totum corpus peris meanr. Quando parum ante cibum sumitur, utili cum cibo ad actum ducitur: unde ventrem emollit, dc per inferna humores subducit: quoniam per dulcedinem ciborum sortius ab hepate attrahitur, ac dem de potest facilius penetrare, dc vires suas melius exercete. Arnoldus de villa nova.libello de Conservam da juventute, hanc rem, ceteris omnibus. clarius nos docuit, cum de Cassia loqui Iur. ibidem sis inquiti Et melior acceptionis modus est comesta per hora cinae cibum. Et parun,poit dans rationem tEt dum recipitur, inquit, ante cibum, trahitur de virtute ejus ad remotas partes eum virtute cibi. Et ipse libr*quem de Vinia condidit, hoe negotium in hune modum eonfirmat: Et quidam in medio cibi granum Aloes recipiunt,&etiam Cassiam fistulam A statim recipio, sumi ponunt cibum,& operatio bolia 5 laudabilis coninuitur:& nota quod medietnae quae non sunt violentae,& sunt tardae operationis,3 modicae essu sionis,uigorantur& meliorantur si sumantur cum et . Ipse aute in libro de Conservatione sanitatis, quem ad Regem Artagonum seripsit, capite ultimo, Cassae fistulae partem internam,parum ante cibum ob ventris lenitionein, exhibet. Qilam rem Vitalis de sumo Medicus & Carditialis, commordaritiam relinquit, quum de Cassia fistula tristati Plus etiam, inquit. operatur, si statim ante prandium sumatu

Non ob aliain caullis, Carpius, quum de anatomia matricis scriberet, sic docuit: & quamvis Cassia h-stula

455쪽

ρula sit in numero medicimium non multas m agitantium, lase multu in remotis trahentium . propter hoc non obstat, quial non ili timorosa in praegilantibus, quia est ventosa: quam tamen ventositatem ali. qui coiTigunt cum cinamomo & cum aniso, vel cum aliis tentositatem corrigentibus Se detur Callia pro minori ventositare generanda ante primum cibum allii me'dum in prandio, quia cibus supra assiim-ptus removet. His ille. Sed Me sues Arabum decus, Canonibus iversalibus de medicinis tarde operantibus; quae suum opus efficiunt lambificando, aut lubricinii faetendo, post ea tum exhibicionem, ulco, absiue liue allo lumi cibum praecipit, ut natura roborem x. Qua ampliorem doctrinam de medici natum mistione curri alimentis voliterit, legat Galenum, Rasim. Avic nam, qui non tantii in medicinas has mites alimentas praeparant. sudusve ad elleborum transeunt.' 'Sed tempus est, ut ad Rosas Petitos nos vertamus. quarum vires ficultates fiunt, humores di excreis menta per inseriri se vicere, sine symptomatis i Ilis, quae frequentius medicamenta exoluentia solent facere. Cetera verb me lacamenta, quae Benedicta nunc urimur, etsi salubria sitit, non exlpoliant ut ab aliquo nocumento Hoc vero quod Rosis Persiciv fit, non tantum ab his noxis vindicatur. verum etiam membris praecipuis vim addit, quM ventriculum & interiora corroborat, dc absque molestia operarur. Vrramque bilem. pituitamque deponit, humores fiabtiles. Je aquositates potenter attrahit . licet aliqui putent solum ventrem leniter Sed nobis experientia edoclis, ac Avicennae auctoritate monitis, a venis, de , toto corpore postlimum trahere videtur: in affectibus ventriculi, tam calidi, qu&m frigidi x. de quὶ-bus ob ventositatum multitudinem, molestantur. mirabiliter subvenit. Muliebribus malis, uretinisque morbis medetur. In omni morbo, tempore, SI aetate, absque molestia per inferna humores subducit. Vnum prae oculis habeas, quod si ilico post coenam, unciae tres huius condit arae sumantur, testit operan-rur: cuiustae poperietilum fecimus.

De Rose hujus facultatibus memini me legisse apud Avicemiam qui ut Persicus de his Rosis saepe

commemorat. Voco hic Avicennam Perseum,eu non Hispanum Coesu Regem,ut sere omnes praeia dicant, quoniam Andreas Bessunensis medicas venetus, ab hoc diictamine propemodum liberavit, qui affirmat Avicennam esse Philosophum S Medicum suo tempore summum in Persest,ex civitate Bochara Oriundum, quod in monimentis de vitis Arabum invenit,quod iple Avicenna videtur demonstrasse, Fensecunda primi, capite tertio, de Naturis ten rum: Et secundo Canone. Commemorat ipse de his R ss Persicis, Fen prima, quarti libri, de cura febris phlegmaticae, postquam medicinas attenuantes hum res proponit, se docet: Et est possibile, ut consequatur peream illud quirit quaeritat de lenificatione naturae, de proprie cum solutivo facto de Sacclitio Rosito ex RoIis ix is nonu natis Per scis, quoniam est Ienitivuin & solutivum. Et quando tale solutivum ex Rosis, Indiget majori solutione. t me enim noster Avicenna consul vit, ut vigoretur cum aqua voltibilis. loco cujus damus coctionem aliquam medicin rum, quam apoZeniam Medici voeant. Aut post ipsas Rosas Cassiae medullam eum penidiis consectam. ad maiorem lenitionem, exhibemus. Et ipse nos docuit in cap. de cura tertianae non purae, quando de

evacuantibus medicamentis sermonem facit: didesblutivis in erincipiis ejus quae tum propinquiora aequalitati est aqua Algete nubin, deeocti. Et deinde ponit Cassiam, mi ei vero Turbith: quia dat tres modos leniendi ventrem in principio morborum. Hoc factuavit Serapius sexto Breviarii,quando dixit: Et evaeuamus ipsum, si virtus est debilis, de caliditas vehemens valdὸ, cum aqua Algeleniabita. Et ipse de nothae ertianae curatione, agens fere ea quae Avicenna in eadem cura docuerat, sic dixit: si autem necesuria est lenitas naturae, tunc oportet ut fiat illud cum aqua Algeleniabin, 5 Cassia fistules Avicenana vero in eodem capite, de tertianae curatione, inter medicamenta per in serna humores ducentia,GI

niabin factum cum sis Persicis, usque ad drachmas quindecim admittit. Et paulo post confidit Ma-1nonium &Turbith cum Geleniabin tam dicto. Tertia vero Fen primi Canonis, de Regimine ejus quod

comeditur&bibitur. curan3o repletionem post Trypheram, ponit Saccharum rosatum egestionem sa- ciens , quoniam ventrem suaviter selvit. Ipse enim Fen terdecima tertii, de cura malitiae complexio nis stomachi, cum materia&cura oppilationum, inter evacuantia medicamenta has Rosas constituit.

Postquam vero eatapotia, diacidonium solutivum, sicamonium cum lacte, pro stomachi mundi fieatione, ac humorum euacuatione admittit, sic inquit: Et Geleniabin selutivum est maximi juvamenti in hoe. Et parum mst, Et Sympus rosatus ibi utivus etiam. Et propriE in aestate. Si ampliorem doctri fiam vis, audi ipsum Principem, Fen vigesima prima, tertii libri, qui adversus appetitum corruptum praegnantium, pro earum stomaehi mundificatione, quae summo opere Medicus intendere debet sic nos docuit. Quod si ejus appetitus malus fiat. superfluj stude in mundificando stomachum ejus, eum eis quae sunt, sicut aqua Algeleniabin, facta cum Rosis Persicis. Hoc praeterire nolui, quod per aquam Algeleniabin, non sublimationem illam, quam nos more chrmico secernimus, intelligas: sed illam, qua antiqui Me- .didi utebantur. Nostris vero temporibus herbae , radices. flores, per instrumentum quoddam, quod Αlembieum Chymici voeant , secernuntur: quibus partes aqueae sunt eae, quae segregantur, Si partes aereae calidae evanescunt vehementis ignis incendior seculentae vero in sindo vass remanent: tandem quod fi bene prospexeris,solam aquositatem herbarum, sublimatorium nobis tribuit, aliae autem partes aperientes, S consimiles, omnes deperduntur, ac nimio calore evanescunt. Quoniam si Absi ut hium cum sua aqua conferas, non idem Mot& sapor est in aqua, qui in herba ipsa erat. Maxime hoc evenit nostris partibus, quibus caussa majoris lucri tanto incendio subducuntur, qu bd non rant im vites.ac sa- cultates tenerarum herbarum conssumunt,sed Milonis taurum decoquerent. Usurpabant autem antiqui pro Quis. ncm has seblimationes, sed ex herbis succos subtrahebant,' post levem fervorem, vel coctionem, exeolabant. 8c sedimine facto, supremam ac desecatam partem se mebant, Se illo utebantur pro Aquis. De hac Aqua intellerax noster Avicenna in hac parte. Mantum disserat, nostris,uos animia advenire. Rasis Renus medicus excellentissamus, Galeni simia, deeimo octavo lib. sui Continentis. de

iis Rosis quae ventrem emolliunt. Iaris diffuse in medium adducit, maxime cam de amphemerina febre, quam quotidianam vocat .serstimeti ibidem quanta sit intentio medici in deponendo pituitam in hac eme non parum monest : de Esses Medico Atabe dixit: Mollifica ventrem in tae aegritudine eum aqua volubilis,

456쪽

so NICO LAI, M' NARDI

volubilis, &s chaz o, aut cum uncia iura Sacchari rosa i. Et parum post ad hoc confirmandum addi dit: Et si vis laxare ventrem, sit eum duabus unciis Sacchari Rosari,& tribus unciis marmς. Ipte etenim de hoe saccharo rosaceo iblutivo passim commemorat. Et qui ultra scire appetit, lassat suum vastum pelagus. Quibus omnibus praefati Arabes instituerunt, quia Misae Persicae deponant humores per vi Gna: & quota dianas tertianasque patientibus,sit salutare,& domesticu solutivum. Et ps gnantesίqinbutexoluentia medicamitis simi prohibita possunt tam titubri medicina evacuari. in si desecatis cici lis hoc iκgotium mavis iudicare, conspicue videbis,qu mnlubria medicament1 nostris temporibus nais

tura germinet. Tempore nanque Apollinis, Astulapii, Hippocratis, aljorumque antiquorum, ignota erant medicinae quas Benedictas nuncupamus. Utebantur enim scamonio, vera ro, colocynthide .l thiride, & his similibus: aut quia homines erant robustiores, aut quia hae medicinae tes, eIant te mire illo incogimae. De quibus ipsi non absque cautela o meditatione ut tantur. inopinabant autem has

medicinas holmnibus iam conclamatis, de in aegritudinibus sortibus, velut epihna, elephantiasi. acconsimilibus morbis. re Plato ille libro de Universo. his verbis nos monpiti Nullo modo sanae mentis homini suscipienda illa medicorum purgatio est, quae pharinaciis, id est, solutivis medelis fieri solet: morbi enim nisi periculosiis mi sint, pnarmaciis irritandi non sunt. Hae Plitonis verba uitelligi debent de solventibus medicinis jam dictis, quae sito tempore suerunt. Qu.im rum ςeteri Medici, tam

Graeci quam Barbari, commendatitiam reliquerunt. Nostris vero temporibus natura ipsa melior, velut saluti nostrae eonsulens infirmitatem nostrae aetatis respiciens, omplures adhibuit nWdicina .cum mea.

tum calubres: quibus sine tabore atque molestia expelluntur humores,&corpora sati tur. Nutin vero obtulit nobis Rosas Persicas, qua inter medicinas Dei dictas, benedictissima metuo. nuncupati potest. Placuit adhue de rosis Perscis seu Alexandrinis commemorare, quo facile pernoscatis, quia nec parvi certe momenti est. medicinam Alutivam absque damno, & periculo aegrotanti propurare. suavem qui dem ad suscipiendum, atque utilem ad medendum. Haec candide Lector. sub brevibus annotavi: quae tamen si parva videntur, sensu tamen virtuteque, multa sub cultantur: obsecro amice legens. 'deliter corrigas:ejus enim caulla tibi damus. si ostentandi gratu aediaillem,opportunam sisu ignorantiam fatendi ansam praeberem. Vale.

DE CITROS, AVRANT IIS,

AC LIMONII S.

D. NICO LAUS MONARDvs

Q y ADRAE SVO S. P.

Ov A N Tu M exhilaratus tuis literis Rerim,non possum seribere t est enim epistola tua tam teis

tam varia, tam denique omnigena eruditione ac reconditiore litteratura inspersa , ut , Musis ipsis concinnatam esse, credere par sit: quam eum legendi cupiditate avidius refero, illud Poε contigit, ut cum cupio sedare mim, sitis altera creverit. autem ad nostram amicitiam pertinet, tua viaias, tuae literae, ac doctrina,non tantum me, sed exteras gentes ad id invitant. Qitan Viriuiis tuae sit splendor, una eademque omnium accipimus voce, quin palam senatus hujus inclytae Civitatis,qui te inter omnes Hispaniae pro Archichirurgo elegit,confelsus est. Nec immeritδ: ciura omnibus tu, quae ad hanc facultatem conducunt. sis imbutus : tum quae ad medicinam pertinent, apprime eruditus. Antiquo autem Hippocratis. Galeni. aliorumque antiquorum tempore Chirrurgia coniun

erat medicinaei postea verbqu in deducta est ab aliis . liabere prpsellares sitos coepit, in qua praestantes principesque fuerunt Po rius, ac Machinn,fisculapii filii, qui ab Homero referuntur, vulneribus tantiim ac abscessibus externis medendis insignes. In AEgypto quoque increvit, Philoxeno maxime a ctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligetitissime c6preliendit, S multi alii viri singulti qum dZm remrerunt, de quibus apud Celsum libro primo satis distuse scribitur. Inter quos Vir doctissime, ascribi pia s: clim in te luctant ea, quae Galenus noster omnium bonarum aritum conpheus nos docuit, Qui operationem manualem ariificiosam, ad commodum finem penitientem hirurgiam esse prodidit. quam tu un cum Medicitia , primis unguiculis professus es. Oportet enim, qui Miaicae artis scopum attingere debet, a teneris annis immo opere insudet quod Soranus Ephesius, medicorum sito tempore summus, cam de probatione Medici scriberet, satis Iucidὰ demonstrat. Nos tamen, inquit, principium lamimus ab eo, qui imbui arti medicinae inchoat: sit autem aetate illa, ex qua maxime e parvis homines transeunt ad magnitiadinem, quod est in annos undecim. Haec enim est aetas apta ad semendam sacram artem medicinae. Haec ille. Sic enim ad fastigium Medicae facultatis devenisti, ut in Complutensi Lyceo Lauream Coronam Doctoratus, non sine multo labore ae eruditione gloriaque adeptus sis, ita ut artem ipsam more antiquo in unum redegeris. Cujus candoris tuaeque laudis partibus ne videar assentari, a

que adulari, in praesenti millas faciam. Quaeris literis tuis quid de Aurantiis sentiam,&quid de eis sentiant antiqui. an antid Priscos sit habita earum cognitio. Miror tamen,mi Q. ra, cum habeas in hac itinlita urbe dis hillimos viros, de medicina universa optimὰ metitos. qui majore eruditione, literisque in hoc negotio possint satisfacere, ad me unum venias, chm eruditione &usa rerum sim multδ in serior. Praesertim quod ad Aurantias attianet, potius divinator sim,ctim non habeam ducem. Sed ut amico dc doctissimo obsecundem, non quod

457쪽

velim, sed qui dsintiam in hac re, paueis aperintn. Citti, Limones, consimilesque a res ejusdem sunt

naturie,quae insitionis caulia in alium colorem ac figuram abeunti & quia de Aurantiis est sermo.opportunum est, ut de Citro tanquam de primo earum parente in prinus sit nostrum institiitum. At res,quae Citti nomen habent, duae fiunt, uiri cupressissimilisin qua celebres illae mensa quas memorasti fiebant. Altera vero quae Curia mala serebat. Hare emin humilis est, omnibus nota, omni tempore pomifera, semper praegnans, suecundaque, ut trium annorum siue timi habeat: flores emittit iucundus mos, pomum oblongum, interdum rotundu,siquantulum rugosum,colore aure Odore gratum.Arbor est non multae proeetitatis, klis lauri consimilis:aculeos habet acutos vehemeter,& rigidos: Apud Medos & Persas imia primis frequens deinde Palladii diligentia in Italiam translata salta poliui vero in Hispania in usum deia vetat, ut nemora &campos occuparet. Antiquitas non vescebatur, sed odoris caussa in usu erat: & m gna hominiim eura, ex acri dulcem cibum fieri docuit. Alexiphamiaca etiam virtute pollet,quanquam Nareellus dubitet, an semen aut pomum sit: quoi iam Dioscoridis relativum,tam ad semen quim ad P mum refertur, sed Plinii doctrina monitus, tam semini, qu in pomo attribuit vimitem. Theophrutus verse totam vim integro pomo assignavit, cuius vestigia Paulus secutus est. Hoc erum malum inimicum est venenis, quod Virgilius secundo Georgicorum; satis pulchia his versibus prodidit i

herba , ω non innoxia peria, Auxibam Nnit, vi inimisis agit M a venena. Quae omnia videntur convenire cum Theophrasto,& Plinio, aliis: quoniam est contra omnia Wenena praesentaneum remedium S contra ictus animalium veneratorii mr uti uellius narrat eleganti historia,

in hune modum: Quin& ut Athenaeus refert omnibus perspicuum est, Cittium malum adsumptum veneficii cujussabet amulatum esse,quod , fidem faeiente cave didicerat.qui tecundum leges ab AEgyptiorum magistratibus latas maleficos quosdam damnaverat nebulones,quo suorum facinorum laetem p nas, seris in praedam exponendos, quos oporiebat omnibus bestiis obiiei. Veram antequam in t trum descenderent, in quo iiires, cpra: lones supplicia pendebant, in itinere caupona quHam vicem eorum dolens, sortisque miserta, quae in manibus tenebat edens, Adit Cirria, quae Iecepta manduca

runt i nee multo post immanibus oc serocissimis bestiis oblati, di ab aspidibus demors; nihil molestiae senserunt. Tuin praesectum dubitatis cepit trogans denique militem,cui reddita fuerat custodia,si quataliam edissent, aut bibissent ubi certior sinus eli, Cittium ex integra simplieitate doliatum, postridie ju- et uni praeberi, & alteri denesari: qui comederat, demorsus nihil incommodi passus est, alter illato icti confestim interiit: Qua re multis probata Jactoque frequentet pericuIo, Mem inventum est,Omm ex tuli medicamento praesenti esse remedio. Harunus Ruellius. Sic erum ad diversas regiones propter re

medii praestantiam devenerunt, cum non vescerentur. propter odorem & rnedicamenta tant a erant in usu,quod Plutarchus retulit, Ic Athenaeus asserint. Tune enim inculta arbor erat, D maxiniam amari

tudinem de acetositatem Utria habebant, ut non absque ratione Solinus Plinii simia. mirae amaritudinis esse scribat, quod homines magna cura perverterunt, ut Constantinus Caesar docuit: nam in ovilis lacte se na prius quam ponerentur, maduerunt: sic autem ad GIcedinem mutata simi. Et non amisi rum in totum suam amaritudinem, nam cortices hujus pomi intensam amaritudinem adhuc possident: quoniam si istas degustavetis, illud Soliiii illis satis convenire videtur. Non ad domessicitatem runt tedaeri, sed in Gionis eaussa ad diverscta formas devenerunt, ut diversitatis ratione,elegantiores W- , & eonspectu fuisseni: tunc vero, ut per insitionem mortalitati arboris sit oestirerent. Arborum sati nem aves primum docuere. devorato raptim per famem semine, dc sui madido tepore, eum licundo fimi medicamine, in mollibus alborum Iemis abjecto. Ac ventorum impetu saepius in hiuleoeotaicum rimas transtato. Unde enata visitur platanus in lauro aurus in aliis ar tibus: Quo exemplo antiqui res insitionem invenerunt: qua mediante miranda ire arboribus & fiuctibus undique cernuntur, qu niam ex utraque arbore aliud distinctam enascitur, quod utriusque facultatem ae similitudinem possidet: nam Perta arbore in malo Cidonio inserta, malum Cotoneum enasci vidimus, de quo non me mini me legisse, nee prisci meminerunt. Sic evenis Citro arbori, nam in Malo Punico inserta ut agriis cultores docent)m rubrum colorem de diversam formam abir. Vnde videntur enatae Aurantiae, quoniam Aurantiae malo Citrio non absimiles sunt, de cum Malis Punicis in rotunditate de colore,corticeve, s is convenire videntur. Et hoc maxime mihi persuadeo, quoniam eae frequenter cum Malis Punicis conjunguntur, tanquam non multum viribus&potentia ab illis deficiant: quod rette experientia etiam hodie cognoscere. euique datur: uirum Punicorum penuria Aurantiae in plerisque locis in usum veniant, ad eorroborandum videlicet os stomaehi, ad bilis fervorem. ad sitim, atque alia quamplurima; in quos su1ὶ usus, medicis Aurantiae probantur: sie enim ab auri colore eas voco,sive Arantiae ab oppido nominentur, impertinens est. Has vocant Graeci ma aurea, unde ego Aurantias appellavi. Quam sit diruile nomina rerum derivare, unicuique doctissimo relinquo. Vnum habeas persusum qu serinsitionem advenerimi. veluti alia complura fiuchirum renera, quae insitionis opere habemus, sicut tot genera prunorum, malorum, persicorum, aliorumque fluctuum. Qim non videat tot genera Limo-num,dc alia, quae nec citrio,nec Limonibus conveniunt quemadmodum tam M. ToronΘ, Limas. Limones, quae omnia nec Prisci cognoverunt. Sic magnificatin est insitionis usius, ut Aurantiatum sint plura genera; nam aliquae sic habent corticem dulcem, ut totae comedi possint: aliae autem in uno pomo duo genera botrorum nri aliae vero absque semitiesum. Quanta diversitas saporiam in eis degustatur, cinnmimi relinquo judicio. Sat sit quod multa sunt apud nos, & fieri pollunt per insitionem. quae

in monumentis antiquorum non memorantur,quod nostris Aurantiis evenit, ut Antonius Nebrissensis.

vir in omni literarum genere uam eruditus in in prooemio sui Dictionarii, is prodidit: Multa sintn stro secula, quae antiquitas illa aut penitus ignoravit,aut genere tantum indistincte eognito differentias

458쪽

12 NICO LAI MONARDI DE AVRANT II s.

rerum non intellexit: Mala Citria unius tantum generis ac nominis atque ita vix cognita apud antiquos uilla legimus: Nos vero eius pomi variis generibus nomitia diversa indidimus, Cidras, Naianias, iaromas. Unias, Lim es, appellantes. Hactenus Nebrallensis. Non Isim arborum sevistus, sed arbo res ipse in alium modum per insitionis curiositatem devenerunt: Nam Curiis arbor in Aurantiu inserta, ad magnam pro ritatem provenit, & Aurantius in Cum ad tam hamIlem formam, ut magnitudinem unius cubiti Α tirantius non excedat. Et ut unico verbo hoc negotium abiblvam, per insitionem Au rantias ad nos devenilia, pro certo habemus persuasum: has enim antiquiores non cognoverunt. Aut celana vero commentario de Virtutibus cordis, S lib. i. de Urmis, de lib. s. de Antidotis de Cittangulis

inmemorat: Eod Me sues finitavit, quando oleum de pomis Curanguli scripsit, qui an sint Auia

tantiae, nondum nobis constat. Sta tempus est, ut ad aliam Citrum termonem vertamus. Meniae vero illae mi Quadra, a veteribus decantam, quae ex Citro antiquitus conficiebantur, barboris proceritatem. quod ex Aurantio pollini fieri tuis literis assimas, qua ratione a veteribus Aurantias esse cognitas deducis, cum ex Citro nolira fieri non possint, quoniam infima arbor est. non apta ad tale opus. Non miror quod in eandem dii licuitatem incidas, ad quam complutes antiquiores devenerunt. Mensas illas tam pretiosas, piacteriam Ciceronianas, non fia ille ex hac Citro. pluribus conficimus argumentis, quoniam Citius haec alia est onmino ab ea quae Citria mala produci tr est nanque illa cupreta similis. Multum enim dist)it Cimis nostra a cupresso. Citrus folia lauri habet, cuprellus vero iunipera, sabinaeque. In cultu non parum distentiunt, quoniam Citius illa montes Sc loca frigida amat, Aurantius vero frigora su-ltra modum odit,olidisq. locis familiaris: omitto alia quamplurima, in quibus diiseri Citrus nostra ma- a Curia furens, a Citro arbore ex qua menta illae fiebant . quae tanto in pretio habitae suere apud antiquos, ut Iuba Rex duas mensas emeret,quarum altera pretium fuit qui decim librarum,alteri paulo mi nus. Dion ut Hermolaus refert in Neronis vita, non Citrio sed Cedrinas mensas nuncupare maluit. ut Cedro potius qu in Curo similes viderentur arbores. Quibus indisus inani sellissimum est, alteram tale arborem Citrum, ex qua mensu illas ramo pretio fabricabaiar, alteram vero elle mala citria producens. Aurantius vero licet ingens arbor sit, per insitionem aduci ille talem, pro certo habemus. Multa enim moti stra contingunt in natura . ut At illoteles lib. a. de Generatione animalium retulit: Animalibus videlicet & Arboribus. Animalibus propter diversorum eorum commistionem. Quod quidem in Libya juxta Nilum fluvium plurimae ferarum species bibendi gratia convenite cogantur, mihique varia nustura varias monstrorum formas, subindeque novas nasci. Vitile venit adaguam, Semper Africa novi aliquid apportat. Adisribus vcid accidunt monstra per iusitionem : nam talea alicujus arboris in alia arbore certo modo astixa, producitur tertium,

quod monitrum dici potest. Sic evenit Aurantio, quoniam percomistionem diversarum arborum quod per insitionis opus fitὶ Auramius ad nos devenit. Quod de T ophrasto dubitatur, si Aurantias cognoverit: Ipse enim lib. iv. de Historia plantalum sub nomine Mali sitae , Medicae, arborem describit, quae cum Citro non parvam similitudinem habet,& in omnibus quibus Graeci de Arabes de Citro Ae Ci tria deliniatunt. nihil differt: certum quidem est, arborem Citria ferentem inibi Theophrastum intelis non Aurantiumr quoniam de eius proceritate non meminit, quae his magiaa, illis ira deest, ut arbusta potius judieati possint. Nec figuram pomo dedit, quoniam Aurantiae tot unda, Citri velo oblonga videtur. Ianus Cornarius in commentariis Galeni decimpositione medicamentorum localium, A rantias sub malis Cestianis Galenum intellexisse, indubitanter affirmati quod nec rationi, nec iudicio consentaneum est. Quoniam ut ego existimo) Cestianum , itemque Matianum malum idem esse oportet, si nomis comprehensis,&Cestiana mala Cestio, sicut Matiana ei Matio appellari possint i denos Hispanica lingua Mansana, Matio ruincupamus. Sed tempus est, ut frenum calamo imponamus. ne epistola limites excedamus. Haec sunt. Qii indoctissime, quae de Malo Citrio. atque Aurantiis impraesentiarum occurrunt. quae pro oraculis non prodo. Et si non probaveris, cespam in te reiiciam, qui arbitrum me inter tam celabra. tos vir esse voluisti. Vale. h

459쪽

PETRI BELLONII

CENOMANI

Plurimarum singularium & memorabilium rerum in Graecia, Asia, AEgypto, Iudaea, Arabia, aliisque exteris Provinciis ab ipso conspectarum

OBSERVATIONES

tribus libris expressae. CAROLUS CLUSIVS

Atrebas

Altera editio, lano eastigatior,&quibusdam SCHOLIIs illustrata. Ex OFFICINA PLANTINIANA

SEARCH

MENU NAVIGATION