Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

tos eos, qui alios regere deberent. Alterum Vero, nempe Ioannem, in frequens monasterium ordinis sancti Augustini iussit ire Scin eo monachos ad pietatem eruia

dire. Ab iis viris. & Alcumo Anglo, habuit initium Parisiensis schola. Carolus nullum unquam intermisit diem, quo non aliquid in historiis, vel in sacris literis,

vel aliis disciplinis legerit: tamen corporis exercitationem nunquam omittens,quo in negotiis pacis & belli laboribus corpus susticeret. Neque enim octo torpida cospora vere vivere dici possiant: sunt enim ita dissoluta, ut mors non multum mutet in illis. Et infeliciter uiuunt: nec enim delicatus cibus & potus quantumuis bene praeparatus, sapit illis. Et quid potest non esse infelix quod contra naturam viuit Carolus igitur sapienter victus, racionem Ordinatam obseruans , exercuit se equitando& venando, mittendis telis, cursu nonnunquam. oblectatus est etiam lauacro calidarum aquarum, propterea Aqui Urani aedificauit regias aedes: ibique libenter vitam egit. Fuisse scribitur modici potus, cibi paulo liberalioris. Inter comedendum, lectione historiarum, aut quaestionibus philosophiae oblectatus est. In iuuandis pauperibus seipsum vincit: neque enim ulla virtus in eo praestantior fuit. Misit eleemosynas trans mare in Syriam, AEgyptum, Africam, Hierosolymam. Alaxandriam, breuiter in omnia loca, ubi cognouit pauperes Christianos degere. Regibus transmarinis pauperes saepe commendauit, quod quo diligen- eius facerent, amicos & socios habuit, opemque eis in necessitatibus pollicetur. Minatus contra non semel regibus gentilibus, si pergerent Christianos persequi, se ultorem venturum. Idque aliquoties fecit,nec enim semel tantum propter eam solam causam bella suscepit. Pauperum vero in regno suo praecipuam rationem habuit. Admonitusque aliquando a quopiam familiari, ne quibusvis petentibus, etiam indignis,daret, respondisse fertur,& qua caritate nos tulit hactenus Pater coelestis, ad cuius Iegem nos collati sumus, ipsa impuritas & iniustitia, latrones &fures 3 Religionem Christianam religiosissime excoluit, multas horas diei, multas

noctis in orationes collocans. Ieiuniis etiam cum periculo valetudinis exercuit corpus. In ecclesia voluit omnia serio maximaque honestate & grauitate agi.

idque a personis spectatae vitae in morum puritate. Psallendi, orandi, & cantandi ritus in ecclesia instituit, Vt animis Deo deuotis omnia fierent, voluit. Scribitur& a Nauclero, ecclesiae Tubingensis praeposito, bonae fidei autore. quod Carolus cuidam nobili adolescenti episcopatum contulit, qui mox actis regi gratiis, laetus discedens, Ze ante palatium, in sellam equi sibi adducti e terra insiliit gestiens. CDrolus diligens per trarum probator ecclesiasticarum, hoc cernens per fenestras, iussit adolescentem reuocari, dixitque illi, video ex moribus & gestibus tuis, te bello aptiorem quam episcopatui, ubi oportet esse viros pietatis, & bonorum morum exemplaria. Tu igitur mecum ibis contra hostes militatum, alii magis idoneo imponemus munus episcopi: moxque contulit alii episcopatum. Impera que illi, ut praesens in exercitu sit, die constituto. Legitur etiam de eo , quod quoque alias non dubitauit , non modo verbis reprehendere & confutare episcopos, sed ex ecclesiis eiicere, propter mores pastore indignos. Quae iam olim seri .pta suis locis praestat, opinor, legi, quam hoc tempore repeti. Cum autem se tiret se senio grauari 6c impediri a necessariis regnorum functionibus, habitis omnium principum comitiis, Ludovicum filium imperii regnorumque omnium haeredem & vicarium, dum superstes esset, instituit. Bernhardum autem, nepotem ex Pipino filio, vita defuncto, Italiae Principem constituit, appellarique regem &vnctionem regibus debitam a Pontifice petere iussit. Haec rata ubique habuerunt omnes amici.Εt haec ordinatio consensusque omnium hostibus terrori fuit magno. Ita rebus ordinatis & pacatis, in liberale ocium se contulit, quod orando, legendo . audiendo doctos viros, venando non raro, & suos ad iustitiam, animi robur & -- destiam, fortitudinem adhortando, praua in regno corrigendo consumpsit. Hici cum adhuc aliquot annos in senectute non tristi, bonaque bene actae vitae conscientia egisset, correptus est febre, qua per medicorum consilia & abstineotiam mitigata,

682쪽

LIBER UIII.

gata, nonnihil conualuit; sed recidivo febris redit, comitante eam pleuritide , septimo die psallens& orans, in Domino obdormiuit septuagenarius, &cum omni reuerentia regaliter sepultus est Aquisgrani, non sine magno in plurimis locis planctu. Numerantur prodigia, quae eius mortem praecesserunt, solis descivio. Iunae eodem anno tres defectiones, Sphaera, quae in apice templi apud Aquisgranum erat, fulmine deiecta, in eodem loco porticus, qua ex aedibus Palatinis ad templum via erat, Corruit. Et pontem, quem ipse Moguntiae insignem construxerat, comflagrasse antea diximus. Diutius fortas e immoramur in hoc Carolo deseribe do, & recensemus, quae videri poniant cuipiam alieniora ab instituto: verum, cum per hunc tantopere Germania sit ornata & cxculta, de qua ex prosesto scribimus. nihil de illo nimium videri debet. Quare nihil morati morosorum calumnias, etiam alia eius gesta narrabimus, quae hactenus non satis diximus. Gessit etiam bellum non vulgare cum Saxonibus & Anglis; gestit autem per militaris disciplinae peritisIimum virum Adolphum. Erat belli suscipiendi causa , quod seditiosorum

Britannorum &Saxonum turba magna communem pacem turbarant in Anglia, eratque regnum ita turbatum, ut honestis moribus nullus lociis ellet. Quibus igitur pax & rerum tranquillitas erat cordi, petebant contra seditiosos illos auxilium a Carolo, qui ante saepe alias apud alias nationes iustitiam petentibus , & iniuriam patientibus contra iniustos communem societatem turbantes, auxilium tulit. Hoc

enim vere regium, hoc Principis Christiani iudicauit, quam plurimos bonos iuuare, minimeque multos laedere. Cum igitur suppressas leges, religionem, omnes bonos, audiret, mittit suum ducem bello maximum Adolphum cum exercitu satis ad hostes magno. Nauigat igitur secundis ventis cum copiis in Angliam; cumque non procul ab Angliae littore abessiet, ecce Angli & Saxones, qui de belli apparatu diu ante certiores erant facti, Adolphum cum suis egredi nauibus prohibebam,

nouoque tormentorum genere, quibus magnos mittebant lapides in naues, multosque sic perdiderunt. Adolphus incluctus erat in magnas dissicultates , naues propter pondus reduci a littore non potuerunt. Desiliendum e nauibus erat omnino militibus, quibus erant loca ignota, & in aqua fluctibusque cum hostibus dimicandum, loco prorsus iniquo; nam Saxones & Angli ex arido aut parum admodum in aqua consistentes expeditissimi, locis notis pugnabant,&telorum noua genera coniiciebant mira densitate. Quibus dissicultatibus quidam in exerciatu milites non mediocriter perterriti sunt, & studium alacritatem due dimicando

consuetam, sicut in caeteris pugnis, non ostenderunt. Sed Adolphus magnae vocis oratione fortiter suos allocutus, primam coitionem esse acriorem. magno an

mo ad littus contenderem, hostes in fugam spem habere, nobis sin quit aut vincendum cum gloria aeterna, aut ignominiose in aqua pereundum: videtis enim ipsi nullum locum fugae. Polliceturque victoribus magna praemia, & primis militi bus , qui in aridum perueniant, lingulis mille aureos clara voce promittit, & addit . qui mauult turpissime suffocari, quam fortiter vincere, cevet: ego faciam, quod mei est ossicii; & cum hoc verbo iniecit se in medios hostes. Tum etiam cunctantes, partim exemplo, partim oratione, partim praemiorum spe commoti. anteuerterunt ducem, & quisque prorumpit media hostium tela, Vt littus attingat, consequatur hos mille aureos. Statimque hostes referre pedem Coacti sunt parum; tantum tamen, ut Adolphus in sicco iam cum maiore parte exercitus consistens,

pugnaret. Diuque sic acerrime est ab utrisque pugnatum. Angli & Saxones non parum desponderunt animum, cum vidissent im pares se fuisse hosti, cum adhuc esset impeditus in fluctibus, multo minus iam resistere posse colligebant, cum quum locum essent assecuti hostes ; quare vehementer perturbati sunt. Animis victis, nulla est in reliqua in corporibus exanimatis spes. Quam ob causam , cum Adolphus cum suis omnibus in terra sicca constitit, animi omnium sunt erecti: hostium vero deiecti. Quare tergum vertentes, fugae se commiserunt. Adolphus parum tutum ratus, per ignotam regionem longius insequi hostem, veritus, ne

683쪽

hi essent positae in hunc euentum insidiae t neque enim sperare potuit, ita hostem victum iri, antequam ingrederentur Angliam , quam liberandam venerit. Iubezigitur eos bono esse animo, maximum & diffici timuin belli consectum, hostes territos. Castra muniunt in editiore colle, naues reparant, &in altum reducunt, vulneratis medentur . exploratores mittuntur, ubinam hostes constiterint, scire petunt. Nomina militum conquiruntur , qui primi littus attigerant in superioris diei pugna. Ibi vero ingens fit contentio: nam quinque millia petunt praemium, quorum quisque primum se fuisse conatur probare: ipse dux Adolphus omnino existimauit fidem seruandam sibi propter autoritatem & nomen suum ἔ hactenus enim nomine suo bono fretus, feliciter exercitui imperauerat, quod opus est unicuique, qui imperare hominibus quocunque modo cogitat, siue pueris , siue maioribus natu: ubi enim in contemptum venit quispiam , 8c futilis leuisue habetur.

nemo audit eum, contemtoque Capite, membrorum reliquorum nullum suam

functionem obit. Adolphus igitur, qui suis oculis praesens viderat simul uno tempore plures audacillime perrupisse hostes, & in aridum littus peruenisse, Ut ergo Cernerent, sortiter factis praemium apud eum esse, & quoque liberaret fidem luam.& ad reliquum belli haberet paratiores: nam, quantum superesset dis ficultatis, scire nondum poterat neque enim adhuc ad eum delatum erat, quid hostibus animi vel spei superellet, quid molirentur, ubique constitissent) addit illis decem millibus, quos promiserat aureis, alia aureorum quadraginta millia, diuisitque eani pecuniam in eos, qui praemium petebant, iuste autem plerosque petere sciebat. Quam pecuniam optime collocatam demonstrarunt difficiles casus, Sc necessitates

ancipitesque pugnae sequentis temporis. Interea redeunt exploratoreS, reserunt,

hostes castris munitis in colle, viduo arboribus, inter duas sylvas suo, castra muniuisse, & muniendo adhuc occupari. Adolphus ex exploratorum verbis hostium timorem coniicit, quamobrem ocyssime, praesidiis ad naves tuendas relictis, properat, ut ex recenti fuga territos adoriatur. Vbi venit, locum diligenter perspicit, aggreditur expugnare castra ea parte, qua minus firma videbantur, &suis minimum noceri possi telis de tormentis, quo genere armorum plurimum fid hant hostes, relinquens simul liberum hosti ad fugam exitum; nam propterea iuxta sylvas castra locasse videbat, ut haberent, quo se expugnatis castris reciperent. Hic erat videre, quantum Virium & animorum illa aureorum so millia addidistent militibus, quisque enim ex quinque illis millibus voluit probare non collocatum praemiuin in indignu. Potissimum vero illi,qui quibusd'm putabantur non meritos accepisse, factis audacibus usque ad extrema temeritatem hanc a se suspicionem amouere nituntur. Reliquus vero exercitus nititur deci arare, non animum & fortitudinem defuisse, aut virtute illis inferiores esse . sed locum illis ereptum neque enim tantum loci fuit, ut omnibus simul possibile fuerit capere littus. Ita illa honesti Lsima contentione ascendunt vallum, irrumpunt in castra per media hostium ; sed ex fuga priore confusorum tela, Angli & Saxones eiiciunt se ex castris , qua fuga: patebat locus, diffugiunt in sylvas, sed magno numero occisorum ad castra relicto. Ex captiuis cognoscit Adolphus, quanto terrore hostes confusi sint: aperte enim inter eos dici Vna omnium voce, non homines esse Gallos aut Germanos, sed deos aut daemones in specie hominum. Uerumque erat, quod dicebant, quanquam non qui fieret, sciebant: Deus enim per homines de illis supplicia sumebat, Sc Dei manus vere pugnabat contra eos. Conuocatis suis. post expugnata hostium castra , Adolphus praedicat virtutes militum, & gratias agit, laborum praemium pol licetur. Diuidit spolia, quae in castris nacti erant: erant autem spolia varia & magna. Disceditque hinc paululum propter cadauerum foetorem. Mittitque leuio ris armaturae milites circa dc in sylvas, qui hostium vestigia secuti, explorent quid nam agant. Laeti per nemora quaerunt hostem, cum peruenerunt eo, Vbi hostes Iassi quieuerunt, vix cum essent quingenti, hostium ellet iustus exercitus, attoniti spectabant ex arboribus, quid hostes agerent. Ialniamque subducere se clan

684쪽

68 Iculum parabant , ecce hostium exercitus, qui totus illic conuenerat ex fuga, conia spectis illis, coniicit se in pedes , fugitque non aliter atque ovium grex conspecto lupo. Qui igitur ad explorandum missi erant, sequuntur ; sed tardioribus pedibus. Vbi venerunt ad eum locum, in quo hostes quieuerant, inuenerunt relicta posita in arboribus plurima arma , inuenerunt & multa alia ex impedimentis relicta. Hic igitur unam atque alteram horam morati, admirati sunt formidinem hominum , deinde reuersi, Onerati hostium armis & aliis spoliis, ad suos, quae acci- 6 3derunt & quae viderunt, referunt. Postera luce veniunt ex tota Anglia legati cinuitatum, se suaque offerunt Carolo,regi Francorum & Galliarum, inquiunt se iam tranquillitatem Angliae sperare, gratias agunt, &c. Quos consolatus Adolphus, bene sperare iussit, se propterea a rege suo missum , ut florentissimum regnum liberetur, bonisque locus & ocium honestum sit, leges & inprimis religio floreant ad honorem & gloriam omnipotentis Dei. Hostes igitur superati, omnique spe erepta, miserunt legatos eodem tempore dc ad Adolphum, & ad Carolum in Galliam, humiliterque petunt gratiam & pacem, & sedes in Anglia, se legibus & religioni obedituros, obsides, quotquot & quoscunque Vellet, daturos, & qi cuniaque Carolus imperasset, cum omni Obedientia prompte facturos. Adolphus, ubi cognouit etiam legatos hostium apud regem eme, nihil respondet, expectatque regis sententiam de voluntatem. Carolus victis ignoscit, peccata condonat quod

illi peculiare fuit. Iubet, ut Adolphus quam longissime dissitas sedes praebeat

iis, qui in castris&in coniuratione fuerunt, quo disiuncti minus seditionem de riuo excitare possent. Adolphus mandata eXequi cur, pacem, leges & religionem in Anglia tota, iuxta Caroli praescriptum, statuit 6c firmat, obsidesque ab illis aceeptos ad se recipit. Reditum igitur ex Britannia apparans, naues reficit, imponit copias, soluit eas. Ecce subito improuisia tempestas cooritur, & classis in diuersas partes maris disiicitur , nauesque Per coram eam Obscuram noctem anchoris iactis, disperis in mari stant, fluctibusque aestu maris excitatis obruuntur , misereque affiguntur. Fitque ingens exercitus perturbatio. Redire igitur coacti sunt ad portus Angliae: naues enim plurimae ad nauigandum inutiles factis sunt Magno studio & cura adiuuarunt eos in reparandis nauibus certatim omnes Britanniae ciuitates: paucisque diebus in reficiendis nauibus consumptis, nacti serenitatem Mmaris tranquillitatem, iterum se crediderunt aequori, prosperaque in Gallias usque nauigatione usi sunt. Atque ita est hoc bellum finitum, quod in Anglia status felix pacatusque consecutus est. Animique gratitudinem omnes singulatim ciuitates, variis muneribus missis , declararunt erga Carolum

regem Galliarum, qui illis haec ocia

fecerat. 3.

Tom. II.

685쪽

DE GERMANIS

nouercam Fastradam , quae fuit legitima uxor Caroli, scribitur , mihi non cohaerere videtur, malamque subesse fidem suspicor. Anno 793 si historiae non fallund visitauit omnes terras sibi subiectas, praesertim Franciam Orientalem in Germania , conciliumque Francofurti celebrauit, multis episcopis, monachis, & sacerdotum praepositis illic congregatis. In eo concilio damnata est Felicianorum haeresis, & opinio eorum , qui imagines in templis non fercndas putant & docent. Anno 796, Leo Pontifex Romanus 3 Carolo Magno claues S. Petri misit, & vexillum Romanae ciuitatis. Quae dona accepta & grata fuerunt incredibiliter Carolo. Pontifici igiatur pro his reddidit magnam vim auri & argenti, quam in Ungaria nactus armis, deposuerat apud principem Henricum Foroiuliensem. Praeterea edixit Romanis, qui nondum omnes per omnia Papae Obediebant, ut iureiurando promitterent, se facturos, quicquid Papae constituis lent mandallentque, aut mandarent, aut etiam in posterum mandaturi essent. Iusiurandum hoc sine tergiversatione coacti sunt Pontifici iurare; quanquam inuiti plerique secerint : scd tantum Caroli autoritas valuit. Quam autem iuuiti iurarint, Pontificibusque ita se manciparim, declarantea , quae postea Romae acciderunt. Anno namque secundo post iuramentum, nempe anno 7 9 8, conati sunt in libertatem se asserere, & Reipublicae Senatuiquci ascribere, quicquid Caesaris erat. Quibus exordiis omnia essent orta, &postea peruersia allegantes, Sc se ita defendentes. Hoc intolerabile visum est Leoni 3 Pontifici, qui iura Romae Caesaris ipse sperabat. Aperte igitur contra Roman rumconatus fecit & dixit. Quibus rchus in se concitauit iram omnium Romanorum. Leo contemnens iram illorum, in processione igitur quadam & pompa nihil expectans mali, omnia tuta putans, seditione a Romanis ciuibus facta, de equo abiicitur, Pontificio ornatu exuitur, pugnis colaphisque caeditur, semimortuus in carcerem trahitur. Tantaque haec acta sunt crudelitate, ut omnes cardinales exanimati fugerint, & tota curia exterrita diffugerit. Verum, ut nihil recte curari pot- est in populo, qui in partes diuisus dissentit, habuit & suos amicos inter Romanos, qui studebant Caesarianis& Pontificiis rebus contra Rempublicain; a quibus pau eos post dies e carcere liberatus est, & confugit ad Principem Spoleti. Romani ergo ubi audiuerunt, Papam e carcere liberatum, saevierunt in omnes suspectos crudeliter, etiam in Palatium Pontificium & domos eorum, quorum opera putabatur liberatus. Leo ad Carolum Magnum in Gallias festinauit , opem & auxilium

quaerens; Romani ad eundem mittunt suos legatos, se excusantes , refellentesque pontificiam accusationem, grauiterque rursum accuserunt Leonem. Carolus Vero Claudit aures ad Romanorum accusationem contra Papam , patrocinatur Pontifici. Romani hoc cernentes, tristes redeunt, ad Senatum Omnia referunt, senatus

nescire, quid agat, quo se vertere debeat, sciens potentiam & in rebus gerendis Caroli successiis, omnes se purgare, dicere, nunquam placuisse audax impassibileque facinus, adulari Pontificiis, aduersam factionem damnare. Quidam, qui primi autores fuerant, fugere ; quibus scilicet excusationi nullus locus erat. Carolus Leonem Pontificem Romam remittit cum equitatu forti, comitantibus eum quibusdam episcopis, sequitur eum Carolus cum copiis. Romam ubi venit Pontifex .

686쪽

LIBER Vm.

obuiam procedentes omnes eccles asticae personae, eum excipiunt honorificentissime cum pompa maxima, processierunt autem illi obuiam usque ad pontem Milutum. Carolus, post pauculos dies sequitur, quoque venit Romam: qui excipitur omnis generis instrumentis musicis, pulsatisque omnibus campanis. Octauo die post aduentum eius sedit auditurus seditionis & tumultus causas. Ex Romanis, etsi viderent iudicis animum inclinari in diuersam partem, & aufugistent autores εtamen inuenti sunt, qui cum periculo magno veritatem non dubitarint proferre. Praefati igitur, quae ad propositum & regis animum Videbantur apta , nefanda &capitalia scelera Leoni obiiciebant, & omnia probabant argumentis, quae conuelli non poterant; cumque essent excalefacti in media accusationis oratione, iussi sunt tacere.Cardinales, episcopi& abbates, qui una sedebant cum Carolo, causas audituri, clamabant, Sedem Romanam,ecclesiarum omnium caput, iudicandi ius hahere omnes, a nemine vero debere iudicari. Propter hanc ecclesiae autoritatem, noluit Carolus iudicare in hac causia, relinquitque iudicium sanctitati pontificiae. Nauclerus haec scripta habet, ubi,si quis cupit legere, inueniet. Post haec cogitauit Leo 3 quibus rationibus emcere posset, ut sedes Romana haberet defensorem,

si quid tale aliquid accideret, quandoquidem Caesares Constantinopolitani non satis viribus&opibus pollerent ad defendendam Romanae sedis dignitatem, & hactenus inseditionum 3c tumultuum, ciuiliumque bellorum motibus, Romam deseruissent. Quas ob causas in occidente opus esse Imperatore , qui haec curet. Multa autem ob merita, nemo inueniebatur dignior Carolo, rege Galliarum: Primum ob tot ossicia ab eo collata in ecclesiam Romanam, & tot priuilegia concessa Pontificibus Romanis. Deinde, quod esset sortiter factis clarus per totum terrarum orbem, tantaeque autoritatis, Ut solus nomine solo plus posset, quam multi alii cruentissimis bellis, qui Italiam & Hispanias ab hostibus saepe liberasset , Turcasque superasset multis maximis praeliis. Postremo, ob eadem merita dc beneficia in Romanam ecclesiam maiorum suorum, quorum egregie facta ad astra essent sublata apud omnes gentes. His ex causis Pontifex, cum consensu suorum Cardinalium & episcoporum, appellat Carolum Magnum,Galliarum regem, Impera torem Romanum in Occidente. In die natiuitatis Christi, cum missam celebrauit Pontifex, vertit se ad populum, & pronunciauit Carolum Romanum Imperatorem in toto occidente. Omnis populus, apertis tibiis, lamarunt, Deus Carolo inuicto,Augusto Imperatori,largiatur pacem, victoriam contra hostes, incolumitatem, & annos vitae longissimos. Alii clamabant, Dominus omnipotens for tunec omnes gressus omniaque consilia eius. Et statim auream gemmis distinctam, preciosummam coronam imposuit illi Pontifex. Atque ita peruenit ad Germanos a Graecis ius Romani imperii. Scribunt autores, totum regnum Caroli nuncupatum regnum Franciae , Germaniam usque ad Ungaros vocatam regnum Franciae Orientalis; Gallias & Phrisiam regnum Franciae occidentalis nominatum. A Carolo autem rege regnum Franciae vocatum est. Nam Carolus Germanus Francus fuit. Multa sunt apud varios autores, quo pacto imperium a Graecis transi

tum si ad Germanos. Huc etiam facit Canon de consec. dist. i. in qua aperte dicitur, quod Romanum imperium a Graecis ad Germanos deductum sit. Item aliis Iocis scribitur , quod Romanum imperium in persona Caroli ad Germanos sic translatum. Legimus etiam in speculo Historiali, quod Carolus natus sit Germanus, inaternamque illum habuille linguam Germanicam ; & Germanica nomina mensibus& ventis Carolum hunc primum imposuisse. Fuit enim ingenio felici, &literis variis culto, quae dotes illi etiam ab iniquis conceduntur. Et profecto non vulgaris ingenii fuit, illa nomina imponere mensibus & ventis Germanico sermone, quae habent. Lingua Germanica etiam locutos in Gallia tempore Caroli , t

stantur monimenta multa Veterum. Hoc beatus Rhenanus notauit , vir in omni genere literarum excellenter doctus & vere philosophus. Proptereaque vere be

tus suis contentus sine ambitione vivit rex, &, quod ad nostrum propositum facic, . II. Rr xr a histo-

687쪽

historiarum omnium seculorum scientissimus & iudex acutissimus. Quem virum si pluribus describerem, non possem dici non respexisse libri titulum. Uidentur enim tales magna pars Germaniae. Lotharius, Ludovici Pii filius, testatur, omnes liberos Caroli Magni etiam Germanice locutos, nempe natos Francos. Fuitque magna lingua: Saxonum & Francorum similitudo, propter commercia & bella inter eos assidua. Porro nihil tam certum, quod non inter mortales, ad mentiendum& fingendum ingeniosos& inclinatos, in controuersiam vocetur: quare etiam inuenti sunt, qui negare ausi sunt, Carolum hunc Magnum Germanum fuisse, Germaniae maximum virum inuidentra. Quod autem Germanus fuerit, abunde satis magno testimonio sunt eius vestes, uxores, & liberi. Irenicus probat hoc ex maiorum eius genealogia, quam recenset a Clodouaeo usque ad Carolum Magnum lib. 3. cap. II. Est Sc in Decretis comprobatum. Baldus testatur, Flavius Fortiuiensis, Otho Frisingenss, Urbanus II. Platina in vita Adriani, & Golfridus Ulter-hiensis, & reliqui autores, quos enumerare longum est, omnes consentiente uno ore dicunt, hunc Carolum Magnum in Francia Orientali natum. Nauclerus, Lupoldus Bambergensis, Eginhardus,Cancellarius ipsius Caroli, cui tuto credi potest;

addunt etiam locum in Francia Germaniae, in quo est natus , nempe Inget heim. Martianus dicit, Carolum natum in pago, Lupilia nomine; & scribit, omnes eius maiores, cognatos, & liberos fuisse Germanos. Cui subscribit Ganguinus. Min-hardus,Cancellarius eius scriptum reliquit, Carolum Germanica semper pro sua peculiari lingua usum, plerunque apud Germanos versatum , nisi urgentibus regnorum negociis, & bellorum tumultibus , nunquam Germania egressum, tant pere stilicet delectatum patrio solo, patriae moribus, coeli, sub quo natus erat, dulcedine. Et per totam suam aetatem non aliter vestitum, quam Consuetudine&more Germanorum, praeter bis Romae, rogatu Pontificis Adriani, & Leonis tertii, vestitu Romanorum more vim, propter conciliandos sibi morum vestiumque similitudine, Romanorum animos : sed egressum Urbe mutasse,& Romanum habitum ceu Onus deposuisse. Quanquam quid opus est probare rem clarissimam 8 nos tamen haec pauca ex pluribus addidimus, nequis dubitet illorum, qui incidunt in eos, qui audent hoc in dubium vocare, aut etiam impudenter negare , quos missos faciamus; neque enim digni sunt,qui aut legantur, aut nominis eorum ulla mentio fiat. Iis vero autoribus, quos citaui, nemo dubitet credere: fidei enim maiorem rationem habuisse animaduerto, quam dictionis elegantiae, idque laudo. Neque enim in historia aliud aeque requirimus aut expectamus, atque certam fidem. Suos etiam filioς & filias & uxores a Germanorum cultu nihil differre voluit, filiosque in armis & exercitationibus in octo & venationibus ad consuetudinem Germanorum assi refecit. Exercuit autem eos a prima adolescentia non segniter , quo indurati sumcerent seriis rebus hello & pace. Porro, qui dicunt imperii Romani ius primum per Carolum ad Francos translatum , & postea a Francis ad Germanos deductium per Othonem I. ii toto errant coelo. Ignorant enim Francos Germanos , putant Gallos Frantos esse, cui errori occasionem dedit id,quod supra dictum est,regnum Galliae etiam vocit tum regnsi Franciae quod nomen ad nostra tempora obtinet propter reges eius ex ε 3 Francia Germaniae. In his qui dubitat, idem clara luce caecutit. Loquunturque contra paulo ante citatum decretum, & contra Canonem in cap. Venerabilem. Quibus locis satis est comprobatum, imperium Romanum in persona Caroli primum ad Germanos venisse: quanquam posterioribus temporibus Pontifices Romani & alii saepe tentarint hoc ius Germanis eripere. Propterea, quoil Germani Caesares quidam non voluerunt mancipia esse quorundam, & non omnia ad nutum quorundam implere sanguine. Et plane, quantum ego ex omnibus rerum circumstantiis coniicere possum,nullae fuerunt aliae cauis, quod quidam ea ad Be

Diuersas de Caroli M. loco natali sententias retulimus in niagmate Hist. German. HS. VII. .m. atque demonstrauimus,ipsum omnino fuisse Germanum.

688쪽

rengarii & Hugonis Arelatensis, & aliorum quorundam ocii & pacis communis

turbatorum tyrannidem conniverunt, imo & clam iuuerunt ad imperium, &communem mortalibus salutarem almam pacem turbandam. Quorum malorum , quae adhuc hodie orbem affigunt, causae sunt apertiores, quam ut inueheniadum sit mihi in autores bellorum. Nec est nostri propositi aut consilii, perstri gere quenquam. Reuertar igitur ad Carolum, cuius aequitatem cum ubique tum potissimum in Italiae rebus ordinandis videmus. Longobardis enim victis, sedes tribuit circa Mediolanum & Papiam, & in his locis, quos hodie adhuc vocantLo-hardiam. Exarcharum Rauennae nominauit Romaniolam, ut quae Romani esset Pontificis. Graecos omnes eiecit ex Italia, Siciliam dc Neapolim concessit propter pacemConstantinopolitanis Imperatoribus: quas facile sibi subiicere potuisset, nisi maluisset rerum tranquillitatem. Reliquam totam Italiam imperio occidentali adlucheauit. Paxque facta est inter Irenen & Carolum, & cum Nicephoro, ea conditionum lege, ut Veneti suis legibus uterentur, essetque ciuitas libera, neutri neque occidentis, neque Orientis imperio obnoxia. Hoc factum esse traditur anno 8o3. Non longo post tempore, in Germaniam Venerunt ad Carolum Impera- 8O torem princeps&episcopus Venetiarum, cum magnificentissimis muneribus petentes ab eo priuilegiorum & libertatis donatae confirmationem. Ad quam eorum petitionem Carolus Augustus facilis plura , quam petierunt, concessit: sed voluit, ut etiam his a se concessis priuilegiis accederet Pontificis consensus & autoritas. Ea fuit Carolus modestia, & erga Romanam sedem obseruantia. Veneti autem, breui post tempore beneficiorum Caroli non satis memores, egerunt, nescio quid aduersus Carolum, egerunt autem tantum contra eum , ut illis indicto bello, in eos miserit Pipinum cum exercitu. Pipinus, Vbi cum Germano milite appropinquat Venetiarum ditioni, ex agro passim Veneto, & ex urbibus etiam munitioribus fugerunt in urbem Venetiarum. Idcirco Heracliam nouam urbem,&Εquilium vacuas reperit Pi pinus: totamque eorum in ea parte, in Italia scilicet, ditionem cepit Pipinus, nullo resistente. Nicephorus in hoc hello suas simultates eum Carolo dissimulare non potuit: contra enim foederis leges & fidem misit Venetis auxilia, &illos concitauit aduersus Carolum, conatus & alios eodem tempore excitare. Quae res Carolum non mediocriter commouit. Quare auget

copias, maiorique vrget bellum inimo & apparatu. Profuit autem non parum, quod Venetorum quidam Principes Carolo fauebant. In urbe igitur nihil solide distordes proponere poterant; εc erant debiliores Nicephori manus, quam expectarant; Caroli autem copiae indies crescebant, ex quibus causis factum est, ut Veneti desponderint animum, petierintque pacem, adeoque ut se facturos,quicquid iustum & aequum esse, iudicaret ipse Imperator Carolus. Igitur nouum foedus inter Carolum & Venetos est factum : cuius hae praecipuae conditiones erant, primo, ne unquam mitterent Constantinopolitanis principibus auxilia, neue ab illis

peterent auxilia, & nihil prorsus commune commerciumque cum illis haberent. Secundo, ut sicubi necessitas exigeret, Vt Carolo Opus esset nauibus, ut certum numerum nauium bonarum darent, & certam summam pecuniae contra Turcas conferrent. Tertio, Vt quandocunque Vis postularet, ut illi loca eorum & portus omnes paterent, etiam Venetiae ipsa urbs. Haec sunt literis & sigillis, iura- melitisque corroborata. Porro Veneti cum sint fere omnes mercatores, aut si qui sunt,quibus nullo amplius quaestu est opus,ex mercatura has facultates sunt consecuti. Non diu igitur illa iacturam facultatum ferunt; Vident cnim aut mercatura rem quaerenda, aut deserenda patriam, mutandumque locum. Neque enim vineta in mari conserere, aut aequor arare poterant. Ob has causas cum Principibus Constantinopolitanis iterum contra leges pacis redeunt in gratiam. Neque enim mercaturam exercere possunt, nisi amici sint Constantinopolitanis. Quapropter cum Turcis tam diuturnam pacem nostra memoria seruauerunt. . Nec diu possunt durare in ea po-

689쪽

ο' puli frequentia, nisi amico utantur Turca, qui transmarina fere omnia loca sub suo premit imperio, ex quibus ad nos per Venetos apportantur merces. Quamobrem si quando incidunt cum Turca belli cauta, breue solet esset bellum. Pacem enim emunt magno, quam pecuniam ex Europa, quae eius fruitur mercibus, large recipiunt. Hanc defectionem Venetorum non laturus Imperator Carolus,

multo quam prius apparatu belli ampliore invadit eos, duce Pipino. Venetorum subditi, ut antea ex oppidis & agris passim se intra moenia Venetiarum recipiunt. Pipinus omnia habitatoribus & omnibus rebus vacua facile in potestatem redigit.

Erat autem consilium&spes Venetorum, non diu cum tanto exercitu permaner posse in castris. Ipsi vero habebant omnia necessaria in Urbe uberrime, & libere nauibus per mare, quo Volebant, anuehere poterant; neque enim nauali facultate

Pipinus pollebat. Ipsi vero classem habebant magnam & bene instructam, & qui eam regebant peritissimos, ad pugnamque naualem expeditissimos. Cum igitur Pipinus aliquandiu sic in castris tempus frustra tereret, Uenetique nullum deditionis aut timoris signum praeberent, sed se intra moenia continerent, intellexit, eorum spem esse breui discessiiram. Erat primum consilium Pipini, captum agrum& urbes aduenis habitatoribus tradere, sortibusque viris ex Germania, dc Italiam reliquam illis iungere, ut quando Veneti post exercitus discessum recipere con rentur, una coniuncti resisterent. Sed Carolus iubet eum nullis impensis parcore , classem quoque parare, qua etiam ab usu maris prohibeantur. Pontifex in classe paranda , & tota Italia iuuat eum. Postquam circumdedit urbem mari Mterra , pontem ab arido usque ad urbem , magnum opus facere instituit: cum autem pene erat ad urbem perductus, ignea Venetis miro artificio & materia facto, correptus media nocte totus conflagrauit; periitque ea nocte magnus militum, qui in ponte erant, numerus. Classem quaque eius incendere conati, sed Itali, qui in ea erant, cauerunt : sed nauali praesto congrcsti, cedere coacti sune Pipini naues, Vna atque altera amissa. Quibus rebus non parum commotus est

ira Pipinus, sed quo magis cupit ulcisci, hoc minus spei est fieri posse. Videt enim

inexpugnabilem urbem, videt obstinatos ciuium animos. Puὸet sic discedere, rebus infectis. Imperator Carolus subornat Pontificem, ut se interponat, & qu Iemcunque possit, pacem faciat. Pontifex ad Uenctos mittit legationem, episcopum virum facundia & prudentia insigniter dotatum: qui ubi venit ad Venetos,& Pontificis voluntatem & postulata de pace exposuisset, responderunt, Se nullis rationibus posse mercaturam . qua ciuitas coeperit, 3c in cam magnitudinem creuerit, &hactenus conseruatast, relinquere, nisi velint & coelum mutare. Sed ad impossibilia promittenda adactos a Carolo, quae seruare ullis legibus nemo cogatur. Quare aut libertatem suam Velle retinere, aut extrema omnia tentare. Si Carolus velit eis integrum relinquere cum Constantinopolitanis de etiam cum Tur- Cis mercaturam exercero, habiturum amicam ciuitatem, & quae officianusta nunquam sit negatura. Interea Pipinus reparare naues, simulare se alios milites ex

Germania expectare, moliri maxima quaeque. Uencti respondent Pontificis legato, si possit eiscere, ut in quiete possint statum ciuitatis conseruare, salua libertate, maximi beneficii loco habituros. Donant praeterea munuscula non Vulgaria , legato; qui horum responso audito , ad Carolum proficiscitur in Germaniam , agitque apud Carolum Uenetorum causam, & cxponit Ρontificis voluntatem de facienda pace, quasi ignarus , quod hoc Carolus a Pontifice petierit. Et incertum est, an dissimularit se scire, an vere nescierit. Carolo magnopere placuit taciturnitas & fides Pontificis. Venetorum causiam scrio agit, quod tueri statum urbis sine Gradicorum & aliorum exterorum commertio non possint. Si ex agricultura aut pactione vivere Velint,vrbem relinquendam necessitate coactos, in uitos contra Caesaream Caroli maiestatem egisse. Caroli virtutes a plurimis Uenetiarum principibus viris praedicari candidissime. Nihil aeque cupere, quam a Carolo occasionem praeberi, quo animum ciuitatis erga eum declarare possint.

690쪽

Petere pacem, sed cum libertate coniunctam, sed in qua urbis status posset durare,

sed possibilem seruatu contraque quam non cogantur, Velint nolint, agere. Carolus a Pontificis legato episcopo placatus, & Venetis benevolus redditus totus. respondet, se maiora Pontifici non negare aut posse aut debere. Venetis ignoscere, & quaecunque ad augendam ciuitatem faciant, concedere. Episcopum, multis officiis collatis, dimittit, cupitque arbitros Pontificem, & hunc legatum de componenda pace cum Vcnetis, fit paX, sua Omnia recuperant, libere cum omnibus commertia agunt, dimittitur exercitus. Hoc pacto hoc est finitum bellum. Graue quoque cum Boemis gessit bellum, contra quos cum copiis Carolus Magnus misit suum filium Carolum. Qui cum Boemiae appropinquasset, obuiam iliali Boemi venerunt, utile putantes, hostem in fines suos non admittere. Colloc runt igitur praesidia per omnia loca montium & sylvarum, per quae hostem venturum putabant. Uno Vero loco congregatus est exercitus, qui in animo habebat excipere hostem praelio. Quibus Boemorum rationibus cognitis, Carolus suas ex illorum rationibus moderatur. Ergo iter tenuit, per quod venturum expein hant , quamdiu potuit, & paruis itineribus luit per aliquot dies. Hostes colligunt maximas vires suas in unum locum, & bene muniunt castra, & obstruunt magnis laboribus vias. Simulat ergo se parare ad perrumpendam omnem eam

munitionem per hostes; sed acceptis Viarum peritis ductoribus, sub crepusculum noctis iubet omnes se cibo reficere, promittit laboris praemium, iubet ut cogitent, quam paruis itineribus hactenus sint ducti, totos dies saepe iam quieuisse, ut una hac nocte sint animis parati, rogat, sine omni discrimine ducturum in medium hostilem agrum: sed hac nocte festinandum. Incenditque ignes adiecta materia , qua ignes per totam noctem durent, praebeantque speciem manentis exercitus; taciteque propere abducit exercitum per loca, qua minime a Boumis expectabatur. Inuenit tamen ea quoque praesidiis munita, sed infirmis: iis igitur partim captis, partim occisis, partim fugatis, peruenit sine negocio in hostilem regionem. Erat autem ea nox stellis & luna clara. Luce orta, Boemi mirantur insolitum silentium, exploratores nunciam hostes nusquam apparere, subito timent, ne illud sit, quod erat, nempe aliam viam ingressos, tamen discedere non audent, metuunt enim insidias. A meridie nunciatur illis, in castris ut aduolent, hostes vastare omnia. Bocmi properant ad suos parentes senes, uxores, caros liberos,& focos defendendos. Eo die hostem coni qui non possunt, sed veniunt ad vastata & incendiis consumpta aedificia, nouam& deplorandam patriae faciem. Festinant igitur per totam noctem eam, & sequentem lucem, confusi dolore & ira, eo vesperi veniunt in hostium conspectum, qui castris munitis, quiescunt laboribus &longis itineribus fatigati. Bocmi, ceu irrationales irritati animantes , fessi& fame debilitati, ad castrorum vallum inexpugnabile currunt magno clamore. Repulsi igitur aliquoties, multis amisss, alio loco non minus firmo tentam, &sic

per totam noctem frustra oppugnant castra, ictuntque magnam copiarum multitudinem. Luce orta, videns Carolus non compotes mentis, consilium ex tempore capit, nempe videns, aut omnes sine suorum iactura oppugnando casuros. si velint pergere, ut ea nocte sine ratione fecerant; aut discessuros, ut quiete &cibo se reparent. Quare equitatum paratum iubet ad portam expectare, ut cum primum signum datum illis sit,erumpant,& extremum agmen abeuntium carpan alio loco in eundem usum erumpendi. Boemi, ubi vident multos lassitudine &fame deficere, & expugnari castra non posse, collem, qui aberat circiter quingentos passus, occupaturi, se in pedes coniiciunt: sed fatigati, tardius festinare coguntur. Emissi equites, & peditatus magna pars a Carolo, non extremum agmen carpunt, sed uniuersas pene copias obrutas contrucidant, pauci effugiunt. Atque ex captiuis cognitum est, totius Boemiae vires hic fuisse collectas. Carolus mouet triduo post praelium castra, expugnaturus urbes. Boemi mittunt, qui pacem petant, qui obsides daturos, qui quicquid iubeat facturos, polliceantur. Pror-

SEARCH

MENU NAVIGATION