Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

sus enim erant fracti Sc victi: nam etiam perierat in oppugnandis castris Princeps eorum Lechon. Carolus imperat obsides, conditiones foederis praescribit. Quid singulis annis Carolo Magno tribuere debeant, statuit, & reducit exercitum incolumem , tot hostibus occisis, quod mirabile rarumque auditu est. Porro cum tam multa hactenus dicta sint de Francis Germaniae, non est, quod quisquam miretur: est enim magna pars superioris Germaniae, Zcante Carolum eiusque maiores clari, praeter alios Germanos, fuerunt bellicis laudibus, Valerianum a suis finibus . repulerunt. Drusus Germanicus expertus est illorum fortitudinem. Post eum Gaius armis eorum cedere coactus est. Vitellius quoque eorum roboris testis est..Domicianum si quis roget, reipondebit, quales fuerint in bello. Traianus , qui inferiorem Germaniam subiecit sibi ad fines Francorum usque, a Francis abstinuit. Aurelianus apud Moguntiam vicit eos praelio; sed minime inultos. Probus saepe vicit in superiore δc inferiore Germania: sed a Francis accepit detrimenti plurimum. Valentinianus 6c Theodosius etiam Francos cedere Romanis coegerunt; sed non ex agro Franciae cesserunt, sortiter a suis focis hostem, quantumuis potentem, repulerunt. Quae autem prima sit Francorum origo, multi s hulantur multa inutiliter. Francos esse superiores Germanos, clarissime ex Str hone, autore optimo, probari potest, qui temporibus Augusti vixit, Si cum Romanis in militia Lepe versatus est. Hic autor diserte Francos vicinos facit Vindelicis, quos iattingunt una parte adhuc nostra aetate. Hac occasione autem evecti sunt in tantam potentiam. Gallienus, Romanorum Imperator appellatus, Romae in omni genere luxus vixit, parum curans imperii res : Venit igitur in contemptum ignauus venter. Erat autem in Germania dux, dotibus multis boni Imper. Ornatus, nomine Posthumus, qui ab exercitu cui praeerat, appellatus est Imper. Quod ubi ad Gallienum peruenit, homo irasci, amicos conuocare, auxilia eorum inuocare, exercitum, quem potest per facultates maximum, conscribere, contra Pomliuinum mittere. graue pondus auri polliceri, qui caput ad se ferret Posthumi, quasi esset in vado, si modo haberet caput Posthumi, mentis inops Venter putaui non cogitans se despici. 8c pro scemina scorto haberi. Audiens vero hanc iram Gallieni, di contra se mitti exercitum squanquam nihil inexpectatum illi erat ex Roma, Posthumus copias suas auget Germano milite,& praecipue Francis, qui tum propter belli, praeter alios, laudem bene audiebant. Maximam igitur Francorum multitudinem in exercitum astumit, expectat duces mollis hominis Gallieni sine solicitudine; putat enim delicati principis seruos quoque delicatos, nimirum ita

contemnens hostem, conferens Virtutem sui exercitus, ad advenientis Romani robur. Confisus igitur militum virtute, nihil periculi timet, quare per proditionem facile occiditur, praecipue tanto occisori praemio statuto. Posthumo igitur inte sino, Francorum copiae non propterea statim dissoluuntur, sed cum essent satis contra potentillimum hostem magnae, Vnanimes statuunt persequi bellum, &non propter unicum hominem Posthumum domum vacuos redire. Deliberant igitur, qua potissimum parte Rom. imperium sit aggrediendum illis. Alii primo, alii alio loco aggrediendum censebant. Tandem vincit sententia eorum, qui sequi Rhenum consulebant, usque ad Treuerim, & apud Treveros transire Rhenum, Galliasque inuadere, M sedes illic quaerere sub feliciore & temperatiore coelo. Postquam haec diligenter deliberarunt, sine cessatione viam propositam arripiunt, omnia usque ad Treveros, quae in itinere erant Romani imperii, populantur. Treuerim expugnatam in potestatem suam redigunt, & Galliam fere totam capiunt, sedes in ea eligunt, de qua re est in superioribus quoque dictum. Ex his Francis nobilioribus fuit prosapia Caroli Magni. Non defiunt, qui volunt, eam regionem subiectam illis fuisse, quam iam comes Palatinus habet. De magnitudine animi 8e fortibus felicibusque factis Caroli maiorumque eius nimium fortasse cuipiam dixisse videmur. Quare multa apud alios obuia omittimus. Maximum, quod in boc viro praecipue laudibus vehendum judico, est, quod non satis habuit

692쪽

habuit genuisse prolem, nisi etiam educaret recte, & Vt mortalibus usui esse pos set. Quod non satis putauit regna acquirere, nisi bonis legibus, moribus, & recta religione instituta, in pace liberali octo locus esset. Quapropter ubique locorum tot concilia celebrauit, tantam adhibuit diligentiam in personis, qui & religioni MReipub. praeessent. Eas ob causas tot scholas, ut loquuntur, fundauit, ad discendas bonas artes, bonos mores, Christianam doctrinam imprimis. Autor est eius Universitatis, quae est Bononiae, & eius, quae est Papiae, eiusque, quae Lutetiae est. Nec alio proposito tot fundauit monasteria, nisi ut iuuentus bene in illis instituta. utilis esset exemplo&doctrina hominibus, & qui in illis consenescere, mundi stultitia & pompa contempta, contemplationi & orationi se tradentes, statuerent, d Cerent morum probitatem, veramque religionem populum. Multa de hoc eius nunquam satis laudato studio sunt apud autores, nos uno teste adducto satis habebimus. Sic igitur fere ad verbum est scriptum apud Nauclerum. Carolus pro suo religionis studio, Ulmam regiam villam abbati & conventui Augiae maioris dedit. qui ecclesiae iura, decimas, tributa, pensiones, per praefectos suos inde accipiebat: sed Ulmenses iam ad libertatem suam non sine maximo, ut legimus, incommodo redierunt, donationem suam Carolus literis confirmauit, quarum hic exemplum habes, say In nomine sancta in indiuiduae trinitatis, Carolus diuina fauentegratia Imp. Augustas r Si sanctorum monasteriorum loca, ne labantur, frequenter sustentamus, sim sentando Hramis, non selum Deum per hoc nobisplacamus, sed etiam mini totius regn/satum eorroboramus. suapropter omnium prsentium ac futurorum comperiet indu-sbia, qualiter Vlmam, nostram regalem viliam, pro arima nostrae aeparentum nostro mremedio, admonasterium, quodeon ructum est in insula, quae in Alemania partibussita, Sintleohesana μὰ nuncuparis, ubi venerabilis praesed Hettospirituali turmae praees, eum omnibus appendulis sitas, ct locis adiacentibus . tra.dimus atque transfundimus, ut fratres ibidem regulariter sub enterior diuino operi die nocteque iugiter insiManto, dum a no- μῶν Ξιmptibus alacriter procurantur. Ussativis. inrum recibus. Deum nobis propitium facere dignentur, ut cum edictis Retto cum fratribuu sim, Wonachis videt cet atque elerici in praefata insilaiexterioribus viris remotis, De eruire lisiatus atque secumis insistere valeat, eum ipsius Matis desiderio, μι orumque -κachorum roffatu, Adesertum cognatum nostrum i P a. a V a aduocatum ac defenserem comtituimuου, ct eundem, quia, qua

leae futuri homine Ant. igne Mus, uestituta mina vel quisquam sere m succe serum

transgrediatur, si naesentietim iurariento tenaciser etiamum GHac declusa nostrae placuit omidentiae, eodem Adeserto defu-o, inprasinua. Matis, Finrumque se res m ae fratrum, videlicet monaeharum. hoe per tu punerepo iam, M sepientium usi consilis

ex his, quos interpotentes nouerint, re in clivit, me oro seculi se aquitatis amatores ollant huic lora sicut or in caeteris licisse . mpetenter aduocatos se defenμα : eo tamen tenore, ut quandocunquesui commi praeuaricator, aut in rebus vel hominibus se od vulgo.

Balmundi μὰ disi V existat, statim sine mora ne judicio aduocatismperdat. sui ad beatus in omnes μωuccesserar, qualeseruitium in praefata vilia VIma ab Aetensiis

Tom. II. S s s s bate aJ Eadem donatio reperitur apud M. NAUCLER UM Chronogr. Vu. II. Gen. XXVII. p. pr. CRIMIUM Ann. Sum. lib. I. p. II. p. Io. Intelligitur Monasterium Augiae diuitis, vulgo Reieheseu, de quo CASP. BR SCHIra Chron. Monast. Germ. p. 3o. Augia diueae, vulgo die Michen , oiatim Sinaeeofana, ut Naueterin refert, a Gallico quodam praefecto Sindeleso fledicta, qui infulam sam S. P minis excolendam ineriendamque dedit. Inmgnis insula est. Iacus Celgenses, Veneti aut inferioris Miamisi. Concordat CR

o salmundi, salsiux tutor, ab antiquo Francorum Bac salsius, & Mundi, tutor, qui male tuetur rem sibi ὸemandatam. Vide du FRESNE, voce diagomer.

693쪽

bate eamdemque miniseris deinceps percepturi, vel qualem institiam i i abbasib sat facturi, breuiter hic determina imus. Statuimus ergo o praecipimus, si pra stas Megenus aduocaturi vel quisquam Foru occessorum in praedicta vilia placitarem uerit, quando vel qualiter aut quotiens hoc flat, in abbatis arbitrio pendeat, ct ab eo Hs natur, ut non mpluribus quam 3 o. equis adplacitandum veniat e se tale servitiumqtiale tunc reperitur, est quodnae icta militum edi equarum multitudini eanimat OA friat, eidem aduocato praelibato abbas decenter se honese exhibeat. Et vi hoe nune se in futura eunctis pateat, regali nostro imperio sancimus se confirmamus, ut nussus aduoca tus inpraefata villa malu eruitium is Augensi abbate, vel a Fuis ministris, quasi ex δε- hieo exigat, aut ad libitum Misatuat , ipse siue quasi ex ore ultra statutum qui quaru Uurpare sibi vel vendbcare audeat. Isuperflatuimus atque iubemus, quicquid placitando ibidem aequirat, tertiapartesibi retenta, duas abbati reddat, se nullum a uocatiam vel exactorem mater se, sine albatis permis ne constituat. Ad imus, Pod nia hil itiati muneris vel seruitii in eadem vilia, vel a quolibet locorum iliae pertinen ' tium, sitie a restario, quasi ex debito e Mut biiure exigat, ac mansioneπ vespera ctationes τέ amfrequentare audeat. suod si praesens aduocatus, vel quisqua inrumsiaeces m haecnostra tutatransgrediatur, sine iuricio se absqtie Je recuperationis imbemus, ut aduocatiastatim tuetur, est alter se ire ae iustitia amantior sano consilio in eius locum Abrogetur. Et ut hoc siriptum nostrum atque decretum ab omnibus firmius 81 s obstruetur est obnixius, annuli nostr gnosigibetque impressione firmari ius L D tam annosalutis 3I s. Sed satis sint haec de hoc incomparabili viro, cuius me- . moria delectati prolixiores fuimus. Quis enim non cupiat perpetuo et Ie cum huiusmodi viris

694쪽

LIBER X.

DE GERMANIS

LIBER DECIMUS.

Natiuitate Christi anno grue, Caroli Magni, Imperatoris Romano- s I srum, Gallorum, Francorumque regis, filius Ludovicus, regno rum imperiique assumpsit habenas. propter summam in religi O- .nem obseruantiam, & singularem pietatem clementiamque Pius dictus. Quumprimum audit patrem Aquisgrani vita defunctum, illuc properat, iusta patri persoluit, studium & curam omnem ad administrationem imperii & regnorum conuertit, nullis laboribus abstinuit, quo omnia in tranquillo felicique statu perseuerarent. Nam maxima in rebus administrandis prudentia Mcura est opus post magnorum principum mortem, solent enim tum multa moue xi, multi res moliri novas. Ad quam pestem excludendam impiger fuit hic nouus Imperator Ludovicus. Primum ergo legationes , quae ad patrem Veneran quae multae erant, & de rebus maximi momenti, patienter audiuit, & respondit. Comitiis mox habitis magnatum , ad leges custodiendas & pacem communem conseruandam, legatos in regnorum omnia loca mittit. Paucis post mensibus,ve. nit ad Imperatorem in Gallias, qui tum agebat in Aurelianis . Pontifex Romanus Stephanus, qui Leoni successerat, de publicis ecclesiae commodis stabiliendis, &1editionibus tollendis acturus. Pontifex cum omni, qua potuit fieri, reuerentia est exceptus ab Imperatore. Et non minore cura & sedulitate res ecclesiae curat

Ludovicus Pius, quam Pontifex ipse. Noluit enim suorum maiorum vestigia deserere. Hoc autem praecipue dicitur Imperatori Pio placuisse in Pontifice , quod orauerat pro suis persecutoribus & illis Romanis, qui in causa Leonis Pontificis in

exilio erant. Solennibus postea sacris ex more celebracis , Pontilax Stephanus corona imperiali Ludovicum coronauit, Romanorumque Imperatorem salutat. R hus igitur ecclesiasticis ex animi voluntate ordinatis, dimittitur Pontifex Romam. Eo anno. ecclesia Reatina vacante, ut sic loquar , Pontifex noluit electum episcopum consecrare, nisi ab Imperatore Pio obtinuisset prius licenciam. Habetur in Decretis 6 3 distinct. ca. Lectis. Ex quo satis clarum est, tunc investituras episcopis prautitisse. De quo Imperatorum iure prius est dictum. Leo, Imperator Constantinopolitanus, hoc anno legationem misit ad Ludovicum Pium, qui petant confirmari & renouari foedus, quod inter Carolum Magnum & Constantinopolitanum Principem fuit. Quod facile impetrarunt ab eo Principe, cui nihil antiquius pace& rerum tranquillitate. Eo quoque anno moritur Stephanus Pontifex; in eius locum eligitur Paschalis, Romanus natione. Hic, quoniam electus erat, non acce dente Imperatoris Ludovici calculo seu autoritate , sine mora legatos ad Imperatorem mittit, qui praeueniant accusatores, & antequam animus eius,irritatus propter laesiam maiestatem, aliquid apud se contra electionem statuat. Veniunt ergo legati, antequam ulla fama de ea re ad Pium permanasset. Mordiis muniunt sibi viam, tractant oratoriis arcibus Principis animum, tandem huc AEadunt, paratum se deponere, si displiceat Imperatori, pontificatum, imo non assumptum, nisi autoritate eius confirmetur. Culpamque reiiciunt in clerum & populum ; sed propter probitatem vitae & pietatem tantopere fauisse omnes illi, neminem digniorem inuentum, non ambiviile, ministerium ducere & onus, quod inuito imposuerinta

695쪽

69 paratum,si iubeat Imperator, alii cedere. Qua oratione Cassiar persuasus, ratam habuit eius electionem: sed ne posthac fieret se inscio, edixit, inquiens populo &cleto,maiorum instituta, leges, & pacta esse seruanda, in posterum impune non laesuros maiestatem, quare cauerent, nec hac sua facilitas & clementia cos audaciores redderet ad leges praeuaricandas. Itaque dimisit, ut simul facissem Si seuerum virum, sineque leuitate clementem Romae praedicarent. Posthaec apud Aqui granum generalem habuitsynodum ecclesiasticorum & secularium procerum: in qua de vitiis ex ecclesia tollendis, de reformandis, quae in deterius labebantur,multis ecclesiasticis rebus & personis, de scholis instituendis , de probandis personis in ministerium ecclesiae alliimendis, de personis in monasteriis alendis. de rationibus tuendae pacis, de ritibus ecclesiasticis, de psallendo & cantando nCn ore tantum sed & corde; deque aliis ad societatem de vitam felicem mortalium facientibus, est tractatum. In eo quoque concilio tres habuit filios, quos illi Hiri acgarcla peperielegitima uxor: quorum Lotharius in imperii consortium admittitur futurusque pronunciatur Caesar: Ludovicus Boioariat rex creatur: Pipinus Aquitaniae rex de claratur. Nam illa fuerunt filiis nomina. Ρorro Lolliarium, imperii consortem. in Italiam legauit ut eius res, quod ad imperium attinet, gubernaret, sed prulsi ii ilum proficisci Romam, ut a Pontifice Paschali diademate coronatus, plus authoritatis& iuris accederet. Insuperioribus est dictum, Ludovico Caroli M ignissio, mille duos fratres Germanos, nempe Pipinum dc Carolum, qui ambo vita sunt defuncti ante mortem patris. Sed reliquit Pi pinus filium , nomine Bernhardum , qui ius regni Italici ad se pertinere voluit. Pater enim eius Pipinus ab Imperatore patre suo fuit rex constitutus super Italiam, δι mortuo Pipino , Italiae regnum ab eodem Carolo Magno auo suo est traditum Bern hardo, Pipini filio. His causis contra patruum suum Ludovicum , dc filium eius Lotharium arma parat, copias cogit, mnes in alpibus, quibus venturus putabatur Iudovicus Imperator , vias praesidiis firmis occupat, exercitum quotidie auget, urbes munit, se Pontifici insinuare nititur, solicitat ad desectionem quosdam. Haec omnia nunciantur Carolo, cum adhuc esset congregata synodus Aquisgrani, Ludovicus causam suam in comitiis agit, nullis prauentibus, qui nomine Bernhardi ex aduerso illi responderent, quanquam fuisse dicuntur, qui causam Bernhardi iustam iudicarint, & per cognitam ha-huerint ; tamen nemo contra mutire. nemo non praesenti Imperatori adulari, omnes nepotem eius Bernhardum crimine laeta maiestatis condemnare , hostem communem imperii iudicare, omnes polliceri auxiliares manus aduersus seditiosum, lassaeque maiestatis reum. Imperator milites per totam Germaniam & Gal-1ias conscribit, & cogit copias longe,quam opus fuisset, maiores, properat Italiam versus. Ubi venit ad alpes, Bern hardus veritus, ne magis commoueret animum patruum Ludovici, si resisteret, praesidia deducit, quibus obstruxerat in alpibus vias. Intellexit enim,contra se totum imperium uno omnium consensu conspiralle, suasque copias ad Imperatoris collatas omnino impares, Imperatoremque bellum polle producere, si opus sit. in multos annos, se vix pauculos menses. Confidi que veniam&gratiam se inuenturum apud Imperatorem, qui studeat clemens &pius haberi, illisque nominibus iam per totum Orbem bene audiat, & apud patruum suum propter sanguinis coniunctionem. Quare ad Imperatorem patruum suum confugit, genibus flexis ante eum procumbens. in hanc sententiam in eum amatur , Se ausum accedere ad eum , apud quem sciat maximis delictis veniam. quemque sciat propter caritatem Christi etiam hostibus non solum ignoscere, secl& benefacere. Pietate illa confisum deprecari culpam , agnoscere stultam suam Puerilem temeritatem, aetatis errori ignoscat: posthac reueriturum se maiestatem Cum omni debita obseruatione. Non sua malitia factum , sed impulsu quorumdam factum, sese fortunasque suas in illius manum & voluntatem ponere, cum pace ratum habiturum, quicquid eius bonitas statuat. Admonuit simul eum vnicacis sanguineae, voluntatis Caroli Magni, mentionemque non tempestiuam im

696쪽

LIBER X. 693

prudenter fecit iuris sui in fine orationis, putauit, opinor, animum ad cognoscendam causam paratum. Ludovicus Imperator patruus, Omensus, Ut creditur, orationis fine, qui de iure Bernhardi regnum Latinum fuit, nepotem adhuc admodum adolescentem &tres episcopos quorum instinctii potissimum tantam rem con ius fuerat) scilicet Theodolphum Aurelianensem, Ualfredum Cremonensem , &Αnshelmum Mediolanensem secum Aquilagranum captos duxit, multis tamen prius,qui studuerant Bemhardi partibus in Italia, antequam discederet, iugulatis viris. Concilio Aquilagrani habito, in quo omnes, ut fieri consueuit, assessores prius quam consulerent aut sententiam ferrent, diligenter explorauerunt, quae es, ct animi Imperatorii sententia& voluntas, qua cognita, rogati eam ferebant se Lentiam, quae maxime placitura visa est principi. Horum igitur iudicio damnatus Bernhardus rex, nepos Imperatoris, capite luit poenas. Episcopi, propter religionem, qua non licebat cos occidere, sunt in exilium missi. In hac synodo putant quidam eorum locorum Italiae ius ab Imperatore Ludovico pontificiae sedi donatum , de quo Volaterranus lib. Geograph. Nam in eo concilio definitum eise, quid iuris Pontifex, quid Cesar habere debeat in administrandis rebus imperii. Item declaratum essE , per quas regiones & facultates, census & vectigalia Romana sedes sustentari honeste debeat. His rebus ex voto Principum dispositis, incidit grauissimum bellum cum Saxonibus, qui, Vt saepe alias, ab imperio defe-ecrant, Uiromacho duce & desectionis autore , qui astectauit regnum, propte eaque hanc seditionem excitauit. Ludovicus igitur Cassiar opibus & copiis praepollens multis regibus, nedum Saxoniae uni parti Germaniae , adoritur Saxones, Viromachus suae factionis turbam contra ducit; sed Saxoniae urbes & magistratus, etiam illi, qui Viromacho promiserant eandem cuin illo fortunam laturos, veniuncad Imperatorem, se excusant, petunt, ut per eum in pace vivere post int, hunc turbatorem pacis Viromachum e medio tollat, secum inutilem ociosorum coli Diem hominum habere, quosdam coactos metu eius castra sequi. Et negant commeatum passim ii quoque, quos minime suos putauit. Quod cum vident paulo cordatiores in caltris Viromachi, suum consilium repudiant, & desperatis re-hus, castra deserunt, domum se recipiunt, purgant se alius aliter, quidam dicunt se coactos ab eo, alii dicunt nefandum & temerarium eius propositum contra imperium nesciuisie, aliudque, nescio quid se voluisse agere. Contra hostes fidei iusceptam expeditionem putasse. Sic igitur sociis, amicis, commeatu, commilitonibus praecipuis destitutus Viromachus, facile est victus, & interfectus: eiusque morte est hellum finitum, rediitque Saxonia in viam. Ecce alio loco alia tempestas. Erat Angliae princeps Norimannus nomine, sint qui & illum ex maioribus Saxonem fuisse qui his aut ter foedifragus, victus a Francorum regibus, toties gratiam & vcniam consecutus est, iam iterum contra datam fidem res contra imperium nouas molitur, & coacta nebulonum magna multitudine, occupat magnam Britanniae partem, & turbat totam eam insulam, ut neque legibus,neque

religioni esset ullus locus. Contra quem ubi misit copias suas Imperator, idem fere accidit illi Nortinanno, quod iam diximus Viromacho contigime: & solet plerisque accidere, qui turba multorum nebulonum nituntur contra leges. Vt uno verbo hoc bellum expediam, Norimarinus vincitur, obtruncarur, alma pax Angliae redditur. Mox ab alia plaga e regione alia exoritur atra tempestas in inferiore Pannonia. In ea enim regione quidam nobilitatis primae, Linteuintus nomine, contra Romanum imperium magnam multitudinem excitauit, quasdam etiam urbes ea factio habuit:.quam cum indies crescere intelligeret Imperator, mature occurrit crescensi seditioni. Mittit enim ex superiore Germania militum selectissimorum lassicientem multitudinem contra quantasuis copias. Linteuintus suas constituit in urbibus aut alioqui munitis locis expectare, Ut aut cogerentur

Iocis iniquioribus secum dimicare, aut producto bello tandem discedere infectis sebus. Sed consilium fefellit cum: copiae enim Imperatoris Occuparunt omnia

697쪽

per totam Pannoniam de Ungariam loca. beneque praesidiis muniuerunt. Linte-υintus suos diuisos tribus habuit partibus; qui cum viderunt, omnia ubique hostem in manu habere, seque obsessos adcoque captos, longe numero inferiores esse, etiamsi collecti essent omnes, non posse autem conuenire videbant, hostem vero per facultates posse bellum, si sit necesse, ducere in multos annos , quare desperarunt. Accedebat maximum incommodum, nempe ita erant obsessi, ut alii non potuerint scire, quid alii agerent, aut cum illis ageretur. Duces exercitus , etsi viderunt hostem in manibus suis esse, tamen cupientes quam primum negocium expedire , eam partem oppugnare occipiunt, quae victu facilior videbatur: sed nihil proficiunt, nisi voluissent perdere multos fortes milites, maluerunt

autem tempus terere longius, quam eXpugnare castra, cum iactura tot militum. Ergo aliud tentant. Induunt ergo milites prorsus, quali habitu vestitos viderunt illos. quorum castra oppugnare conati erant; pnaemittuntque equites ovantes ad illos, qui alias partes duas obsidebant, & iubent, Vt praeparent se ad expugna tionem illorum, alios esse trucidatos omnes, praeter paucos captos: primum quidem non crediderunt, sed mox cum viderunt venientes vinctos, qui erant induti

vestibus similibus sociorum suorum, stupetacti nihil amplius dubitauerunt, phcem hostes & misericordiam petunt, facturos se, quae imperet Imperator, promittunt. Facta deditione, aequas conditiones pacis consecuti sunt. Leges sunt restitutae, & quietus status in Pannonia & Vngaria. Contra Vascones misit filium suum adolescentem Pipinum: sed datis illis senioribus consiliariis , qui eius iuuentutis feruorem temperarent, superantur bello hoc Vascones, & iugum imperii illis imponitur, rediit victor triumphans Pipinus. Eodem tempore uxor Lu- 6 do uici pii, Hirmogardis regina,moritur. Anno post eius mortem proximo,duxit Guelphi comitis filiam Iuditham, quam ex multis forma & nobilitate praestantibus virginibus elegit. Haec peperit illi filium, qui vocatus est Carolus Caluus. His temporibus Michael Constantinopolitanus , qui Leoni in imperio orientis successerat, misi Ludovico Imperatori maximi precii munera, inter quae fuerunt libri diui Dionysii de diuinis nominibus, & de coelesti hierarchia latinitate dona-8 2 2 ti. Anno a natiuitate Domini 8ar, Lotharium filium misit in Italiam, ad suscipiendam regni Latii gubernationem. Lotharius ergo Romam profectus, gratia Consequendi, quae putabat ad regem suturum necestaria. Igitur in Basilica sim-cti Petri ungitur & coronatur a Paschali Pontifice, appellatur & salutatur rex a t to pontificio, qui tum aderat,populo. Sed Romanae urbis magna pars, & per Italiam multae ciuitates & principes, regem recusarunt, multa aduersus eum intolerabilia facientes. Quare Lotharius cogitur adire patrem, ut auxilio & con stio eius adiutus, Italiam obedientem reddat. Ecce in itinere nondum Italia egrestus e Roma, sequuntur nuntii, qui significant, Theodorum Romanae eccie-sae primicerium, & Leonem eius generum, in patriarchatu Lateranensi primum Oculis crudeliter effossis , postea decollatos, idque perpessos nulla alia causa , quam quod Imperatori & regi Lothario ex animo fauebant, neque dubium Vllum erat Lothario, hanc causam fuisse, quod tam atrocibuς suppliciis amem erant illi duo summi amici Imperatoris. Est etiam vulgo creditum, Paschalem Pontificem huius facinoris conscium fuisse, atque etiam iussisse fama erat. Multae concurrebant, quibus verisimile fiebat, causae: tamen Imperatores Ludovicus & Lotharius adduci non potuerunt, ut hoc de Pontifice crederent. Neque enim probabile illis videbatur, ex sede apostolica tantum profectum facinus. Curiensem igitur Comitem, nomine Huias edum, & quosdam alios, quorum prudentia: Mfidei fidebant, Rotnam mittunt inquirendi gratia veritatem, committuntque illis, Vt nihil omittant, quo illam causam percognoscant. Pontifex Paschalis, audito oratorum Ludovici patris, & Lotharii filii aduentu, triginta conuocatis episcopis, quos sciebat contra se nihil facturos aut dicturos, admissis etiam oratoribus Im- Peratorum, innocentiam suam iuramento testatur: nam aliis argumentis dissicilis

698쪽

purgatu erat. Etiam occisos pronunclauic iure caesos, tanquam maiestatis reos.

Ipsosque interfectores, qui latere non poterant, quique erant familiares Pontifieis, de familia videlicet S. Petri, absoluit, beneque de Repub. meritos iudicauit.

Quibus plane iudiciis tam suspectum se multis Paschalis reddidit, ut nihil prorsus

dubitarint, eius iussu scelus perpetratum. Legati igitur abeunt, re fatis explorata. Paschalis cum animaduerteret viris se suspectum, eosque dolere casum i tersectorum, veritus, ne apud Imperatores liberius dicerent de hoc facto, mittie simul cum eis suos oratores, qui causam suam apud Imperatores agerent. Qui una perueniunt ad Imperator. Η-fredus vir liber animo & lingua, & veritatis amicus, enarrauit omnia ordine. Amicos illos interfectos Ludovici & Lotharii Imperatorum fuisse, dubium non erat: quare putauit grauius laturos Imperat res , subridendo iram indicans dixit, Pontifex iureiurando suam innocentiam purgauit, sunt ex familia eius, qui latrocinium perpetrarunt, Pontifex non tantum

absoluit eos, sed & magnifice meritos de Repub. iudicauit. Quae iudicia cui non sunt certa indicia, quod non solum dissimulante, ut prius suspicabamur, secliubente hoc sit factum 8 Postero die audiuntur Pontificii oratores, hi excusant Ρaschalem, multa in trucidatos dicunt, sed mortui non responderunt: quanquam

non obscura erat tota res, Ut nullo contradicente, res ipsa satis negocium manifestarit. Ludovicus Pius hic multis nimium Pius visus est in Pontificem Pasth Iem: nam duos Caesaris amicos, quibus Romae nullos habuit sinceriores. cred hant tam miseris modis, quibus dictum est iam, necatos Pa halis consilio & iussu. nulla alia ex causa, quam quod nimium confidenter restiterint Pontificiis cona bus, Contra imperatorium ius. Sed Ludovicus intentus in sanctitatem Pontimciae sedis, memorque, quomodo erga eam assiecti fuerint maiores sui, cauendum putauit, ne aliquid non paternum daret. Semel namque proposuerat omnibus viribus Romanae sedis dignitatem defendere &augere, id quod per omnia imporii sui tempora diligenter executus est: neque enim ullus Pontificum, quorum, dum ipse regnauit, fuerunt quatuor, non usus est eius opera, auxilio, & sud xibus: saepe autem eius adiumento opus fuit illis in seditionibus Romanorum, &aliorum hostium ecclesiae . Hoc tempore, autore non indiligente rerumi scriptore bibliothecario, clarius definiuit Ludovicus, quae in Italia ciuitates imperio, quae ecclesiae iure subiectae esse debeant. Imperio autem ascripsit in Hetruria, Aretium, Clusium, Pistorium, Volaterras, Florentiam a Carolo Magno restauratam, eam urbem, Pisas, Perusiam. Reliqua omnia in Hetruria Romanae ecclesiae a tribuit. Praeterea in Vmbria adiunxit Tuderrum, ultraque Apenninum Romaniolam, & totum Rauennae Vrbis Exarcharum. Et quo in Imperatoris liberali

late Pontifices nihil desiderarent, Ludovicus totum ius eligendi si credimus iis , quae literis sunt commissa Papam concessit Romanae curiae, episcopis, abba husque, de reliquis sacerdotum principibus, cum antea, ut est supra di etiam, sine calculis Imperatorum ius non haberent episcopum Romanum eligendi. Hoc enim ius Adrianus Papa fecit Carolo & successoribus eius. De hoc tex. est 63.

dist. o Ludovicus. In quo loco tamen hoc iuris sibi& se sequentibus Imperat . conseruatum voluit, ut creatus & consecratus quilibet Papa statim legatos suos ad Imperator. mittat, qui foedus Se pacem inter Pontificem & -- perator. renouent&stabiliant. Quod ius Francorum, hoc est, reges Galliae ad nostram usque aetatem putant ad se pertinere. Alii volunt Imperatoribus hoc ius datum. A natiuitate Christi, tempore Ludovici Pii, anno 8a 3, in comitiis Francosordiae celebratis, venerunt ad Ludovicum duo fratres, quorum Uterque ad se pertinere iure contendebat regnum WilZorum: quare licis iudicem & arbitrum communi consensu elegerunt Imperatorem, ut, quicqnid ille iudicaret,uteseque haberet ratum. Venerunt autem & alii legati de regno Wil Zorum, ex qui hus cum Ludovicus intellexisset, iuniorem natu gentem optare, meliorisque indolis

Quid de hoc Ludovici diplomate sit sentiendum , explicauimus in Syninmacς Hist. Germ. HS. m. 9. IV.

699쪽

GERMAN. CHRONI C.

Iis ipse vidisset eum esse, statuit, ut iunior regnum gubernaret; sed fratrem eo loco haberet, quo deceret. Cumque Videret periculum, ne discordia fratrum eua deret in tragicum quempiam finem, non dimisit eos, donec vidit placatum m iorem, quem suspendit magnis promissis, liberalissimeque ambos donauit muneribus Imperatore dignis, & iureiurando sacramentoque concordia inter eos facta. cum pace dimisit. Venerunt & alii magni principes, qui sententiam &consilium petierunt huius Imperatoris. Missa sunt & illi magna a magnis regibus munera . & a ciuitatibus magnis. Hactenus fuit Ludovici imperium felix , tempe- . states ortae sine magnis tumultibus sedatae fuerunt: sed sequentibus annis eo regnante. intestinis odiis & bellis omnia miscentur magno hominum malo, & e terni hostes in Christianos sevierunti Prodigia quoque accesserunt tot, ut fatalia haee infelicia tempora sint credita. In Germaniae quibusdam locis terrae. motus euertit multa aedificia. Grandines magnitudinis tantae, quales prioribus seculis nunquam visae sunt, ceciderunt, homines & pecora interemerunt. Narrantur praeterea multa, quae prudens omitto, quia plerique nullam his rebus fidem habent, & certe plerunque sunt vana. Mortuo Paschali Romano Papa, creatur Eugenius in locum eius, Pont. Io I: qui regnauit Romae annis tribus. Vbi accepit Lotharius, imperii consors patris sui Ludovici, Eugenium factum Pontificem . Romam petit, ut communi Voluntate . consilio & sententia cum Pontifice statum Romae urbis & tocius Latii reformaret: erant enim varii motus, fomites bellorum, & mutua principum virorum odia in urbe ipsa& per reliquam Italiam. Et Lotharius Eugeniusque scribuntur, magnam tum rebus in Italia vacillantibus opem & salutem attulisIe. Tunc temporis, testim nio Blondi, primum Lotharius Imper. & rex Italiae, magistratus in urbe Roma constituit, qui populo ius dicerent, εc causas cognoscerent, interque partes litiugantes sententiam ferrent. Ex quo patet, ante libertate usos, sed per dissensiones & seditiones libertatem amiserunt: neque enim regnum in se diuisum durare potest unquam. Hoc tempore, Saraceni iterum inuadunt Hispanias, magnam hominum & pecoris multitudinem abducunt,& multa loca populantur, urbes direptas incendio consumunt. Quam ob causam, Lotharius ad patrem Ludovicum properat, coniunctis viribus statuunt quam primum ducere copias aduersus hostem Turcam, conscribitur exercitus per Germaniam, Gallias , MItaliam, conscriptae copiae ducuntur recta in hostem, qui numero infinito erat.& omnibus rebus bello necessariis instructus: & quod nostris plurimum attulit difficultatis, loca in iis regionibus bello ducendo omnia apta praeoccupauit. Fuitque omnino necesse nostris, aut redire, Unde venerant, hostemque grassari Pati; aut cum hoste conserere manus iniquioribus locis. Redire domum intacto hoste, non conueniebat: erat enim res plena turpitudinis, ignominiae, & periculi Sc damni. Reliquum erat tentare fortunam in quantavis loci difficultate. Primum igitur castella quaedam oppugnare Visum est: sed quae non aperta erant 78 & vacua, erant praesidiis validis, & multiplicibus communita. Quare nequicquam oppugnare conati sunt. Iacturaque maxima fortium virorum erat coniuncta cum oppugnationibus illis. Igitur ubi vident, non esse consilium tempus consumere, & perdere bonos milites, & nihil tamen efficere in oppugnandis castellis & urbibus . nihil intentatum telinquunt, quo hostis prouocetur ad pu gnam : sed frustra omnia tentant. Hostium quidem exercitus non continebat se in urbibus, sed sub dio ostentabat se nostris, in loco tamen inaccesssi, ita st

licet natura simulque opera hominum munitus erat. Habebant a latere flumen latum & profundum, nauigabile a tergo mare; ab altero latere erat mons es tus fossis in eo factis, sic ubi opus putabant esse, a fronte altum & latum vallum inter duas fossas. Nostri montem nituntur ascendere , sed hostes verticem tenent, deuoluunt ingentia saxa, obruuntur multi. Aliquot dies vehementer laborarunt, sed frustra. Hic premi Romanum Imperatorem Francorumue regementes Bulgari, Pannonias hostiliter inuadunt, ad quos debellandos, de ab in-

700쪽

stituto prohibendos Ludovicus se conuertit, in Hispania tamen relinquens sumiacientes copias, quae Obstent Turcis, ne progrediantur gras Iando latius. Post: discessum Ludovici cum copiarum parte, leuiora assidua praelia fuerunt inter 'Christianos & Turcas , habueruntque varios euentus: nunquam tamen iustum utriusque exercitus praelium est commissum. Nostri Hispaniae urbes reliquas mutauerunt, & hosti ubique praesidia opposuerunt, hacque ratione bellum ita est ductum per aliquot annos. Habuitque res inter eos non aliter atque cum inter duas vicinas regiones est perpetua inimicitia. Sicque sunt detenti Turcae, non sine magnis impensis. donec tandem fatigati recesserint.

Anno Domini 83 o. synodus magna est celebrata Aquisgrani, praesente & praes- 83 dente ipso Gregorio quarto Pontifice, qui patria Romanus fuit. Quae synodus

coacta est ob nullam potiorem causam, quam ut vita sacerdotum&monachorum ita esset instituta, ut etiam tacentes Christum docerent exemplo, & hona opera

praedicarent faciendo. in in ea synodo ex patrum sententiis multis vivendi modus praeserimus profitentibus spiritualem Vitam. Statutum est communi senten ria huius concilii, ut episcopi & clerici nec preciosis, nec sericis vestibus, neque haltheis aureis aut gemmatis utantur, sed quae mundi fastus sunt, despicientes, solum cogitent coelestia. Qui non sit sic animatus , inutilem esse ad spiritualem vitam; ordinemque dehonestare, ut male audiat, multosque a bonis operibus impedire, & efficere, ut religio contempta iaceat. Ergo scandala illa non serenda

in ecclesiasticis personis, decretum est per hanc synodum. Per id tempus Ma ri in Sicilia grassantur hostilibus factis , Papa implorat Ludovici & LOtharii Imperatorum brachium, ut ferant Siculis auxilium. Imperatores tergiversantue ad alios hoc bellum potius pertinere, nempe ad Imperatorem Constantinopolitanum: se tamen non negare & suas manus , si videant. serio rem agi ab iis, a quibus potissimum debeat. Dum haec aguntur prolixius, quam res Siculorum ερ vicinorum ferebat, vicini, quorum paries incendio proximus erat, quo

rumque focis, uxoribus & proli ferox hostis imminebat, coniuncti tribus pugnis inter Carthaginem & Uticam, Mauros superant: & liberata est Sicilia ab hoste. sne aliorum adminiculo. Perea tempora Ludovicus Imperator, filio suo Carolo Caluo , quem illi genitum ex incore eius Iudith supra scripsimus, dedit S uiam, Rhetiam & Burgundiam. Hoc alii filii Imperatoris grauiter tulerunt et multi igitur praelati ecclesiastici se interposuerunt. patrem cum filiis concordem

reddere conantes: praeter alia media, quibus eos reconciliare nitebantur, suas runt Carolo, Vt matrem Caroli, Uxorem suam Iudith, tanquam malorum omnium autorem, a se abdicaret. Consilio spiritualium patrum obsecutus, repudiauit uxorem: sed spe frustratus est; neque enim haec media animos filiorum placare potuerunt. Ergo magnatum multi qui gerebant in cordibus suis repositum odium erga Ludovicum, alius alia ex causa, plurimi vero ob inte fectrum adolescentem nobilem Bernhardum filios iuuenes per se satis fureniates incitare non desinunt, cum illis conspirant. Ludovicus, nihil tale a liaberis suis ex se genitis expectans, capitur, captum amici plerique des runt, ad filios desciscunt, filiis nemo resistere audet, multi astentantes illis, factum laudant. Quare in frequentissimo principium conuentu, cogitur omnem mimperii potestatem deponere , filiis omnem dignitatem imperialem conferre. Deinde in monasteriumincluditur, custodibus adhibitis, quibus confidebant filii. Ex qua custodia post unum annum liberatus est. Opera cita Deo disponente multorum principum , quorum consilio & prudentia parata quoque erant illi ad manum copia: & loca, quo is reciperet, quibus fretus imperium & uxorem recepit. Filium Lotharium, qui magnis copiis venerat, in Italiam compulit redire. Vbi receptum imperium vident, qui antea parum prospecte filiis adulati fuerant. ceu iam actum esset de Ludovico, fugiunt. Remensis archiepiscopus, qui contra Ludovicum cum filiis conspirauerat, deponitur ab archiepiscopatu, damn xus laesae maiestatis, Vita proptςr unctionem donaturilli, in exilium mittitur. Pro

SEARCH

MENU NAVIGATION