장음표시 사용
711쪽
host Domini nativitatem gg8, Imperatore Crasso mente capto ex intemperie cerebri, alium Principes Imperatorem appellauerunt, nempe Amulphum. Crassus postquam incepit insanire, aut sal
tem non omnino esse mentis compos, tantum unum annum vi
xit. Est humi mandatus cum omni regali & imperiali reuerentia& honore. Minori tamen planctu, propterea, quod animo nihil valebat, inutilisque imperio erat factus. Hic Arnulphus vir quidem industrius & animo magnus, satisque prudens, propter quas dotes meruit eam apud principes existimationem, ut electus sit Imperator, neque Vero opibus & facultatibus valuit satis. Erat enim is imperii status, ut, nisi ata essent facultates, imperium non sufficeret ad tuendam dignitatem Imperatoris & hostibus resistendum, omnino nomen imperii magis erat gloriae, quam rei. Quas ob res Arnulphus hic nec Gallias, nec alia loca, ut volebat, & rerum status exigebat, tutari poterat. Galliae ergo optimates deliberant, qua ratione sibi consulant, & de rege creando tractant. Ludovicus Balbus, praeter filios ex concubina duos, de quibus paulo ante, reliquit VXO- rem reginam grauidam; peperitque post mariti mortem filium, qui nominatus est Carolus Simplex, qui iam natu decem annorum erat regni paterni haeres. Igitur Optimates puerum regem creant, tutoremque praeficiunt puero Odonem, comitem Parisiensem. Hic puerum studuit regno utilem reddere, bene instituendo. Vbi nouem annos nomine pueri regnum iuste & cum laude gubemauit,
moritur; ante mortem Vero adolescentem regem commendat regni optimati-hus. Adolescens, suscepto regno, Britannorum regis filiam, nomine Edinam. uxorem duxit. Quidam tradunt, tutorem Odonem cum Carolo Simplice magnas postremis annis habuisse simultates : nam Carolo iam aetate maturo OdΟ-nem noluisse cedere. Odonem autem adolescenti, quantumuis bonae spei iuueni,
facile restitisse, quoniam Odoni totum regnum fauisset, ob singulares eius dotes in bello & pacis tempore eximias. Norimannos, qui eo regnante saepe Galliam Ve'xauerunt, feliciter & fortiter saepe victos, suae ipsius vitae periculo repulit; sed semper contra eos usus cum Francis orientalibus, tum Germanis aliis. Carolus Simplex etiam eorum furori cepe restitit. Et ut firmior esset pax, magisque Gai Ita quiesceret liberata ab eorum incursionibus, Rolloni Nortmannorum principi, filiam uxorem dedit; sed prius sustepit Christianam religionem Nortinannu . Porro Robertus, Odonis frater, Princeps Aquitaniae, arma parat aduersus regem Simplicem, volens sibi regni parte nomine fratris deberi,urbes quasdam expugna tas sibi iurare cogit. Vbi audiuit, regem in armis esse, nolens suos bello affligi contra regem, cum copiis instructis proficiscitur: sed rex longe numero Zc virtute militum superior, excipit eum praelio, occiditur dux Robertus. Rex iam omnia tranquilla putans , quibuslibet confidit: quare iter forte facientem illa hospitio blande excipit eum Herebertus apud Peronem, cepitque impius hospes Simplicem regem hospitem. Edina Regina ad Eduardum patrem in Angliam fugit, cum filio paruulo Ludovico. In Gallia capto rege, miscetur coelum terrae, Plena sunt omnia tumultibus. Procerum multi regnum affectant, quilibet
se iudicat digniorem, qui alios gubernet. Qua discordia steti Saraceni, iam non
712쪽
Os fines vltimos Galliae bello tentant, sed interiora fere omnia vastant. Rex igitur malis auspiciis & sero creatus est Richardus, Burgundiae ducis filius, non satis enim exercitatus & peritus fuit in militari disciplina. Qua facultate tamen in primis opus
erat, propter Saracenorum crudelitatem, qui tum quoque Burgundiam depopulabantur. Porro Richardus & Carolus SimpleX capti eodem tempore moriuntur. Regnum iterum destitutum est gubernatore in magnis fluctibus & tempe statibus. Post longas contentiones, proceres in Anglia Edinam, uxorem Simplieis , defuncti vita,& filium eius Ludovicum reuocant, regnum, paternam haereditatem, offerunt. Venienti obviam Procedentes gratulantur, regem salutant, se suasque fortunas illi committunt. Magnis & Variis hic iuuenis rex petitus est insidiis, ex quibus omnibus seruatus est & erepcus Germanorum, ut narraue
historiae, opera & fide. Sed ne quis existimet, nos oblicos propositi, professiastitieet de Germanis scripturos, immorari vero in aliarum nationum rebus , pra ter decorum. Horum omnium, quae hactenuS tradidimus , Germani fuerunt lange maxima pars, & Principes, quos narrauimus, plerique omnes originem duxerunt ex Germanis. Propius tamen nunc redimus ad Germanorum res gestas. Arnulphus, de quo Paulo ante, Imperator appellatus in infelici imperii tempore. Maharenses, ex Morauia Sens, initio imperii huius Germaniam ami-xere miserabiliter. Causa eius belli eis fuit, quod Ludovicus, Germaniae rex, Germanorum copiis superatos marima clade affecerat. Quare Principum disseniasiones audientes, venerant se Vituros. Illis igitur Arnulphus se opposuit; sed qua cum profecerit, fatis arguunc foedera cum illis facta. Data est enim illis Boemia. in qua liberi habitarent. Nec erat ulli cordatiori obscurum, quantum mali&di Deriminis esset, Germanis talem habere Vicinum, sed danda fuit, ita ferebat res. Ex Boemia igitur breui post tempote egressi, Germaniam vastarunt. Arnulphus contra eos ducit suos: sed aliquoties ita praeliatum est, ut Arnulphus auxiliares
copias aduocarit ex Vngaria. Vngari magna multitudine in Germ aniam venientes. non multo minus dederunt, quam hostes, damni. Vicerunt quidem hostem. pugna cum maximis,quae Vnquam fueruns, conferenda. Ex Germania igitur pro- figatis Maharensibus, Ungari promissam pecuniam improbe exegerunt ab Imperatore. Quam cum non haberet, Promistis ei fecit, ut repeterent patriam. Cum autem dies soluendi adest, non habet Imperator, Ut satisfaciat. Qua causa Vmgari Germaniam usque ad Frisiam depopulati sunt. Germani vero recordati suae pristinae virtutis, & ob trucidatos liberos , senio defectos parentes . & uxores. commoti, cum furore arripiunt mo animo omnes arma, hostium exercitum pene deleverunt totum. His temporibus tota Europa tumultuata est intestinis
seditionibus bellisque. Arnulphus Cassar in Galliis bello magno implicitus, &in
eo miram fortunae instabilitatem expertus est. AEdificia igne consumuntur, sub uertuntur arces & Vrbes, magna Omnium rerum penuria sequitur, fame vulgus perit. Germania quoque fame laborat, bellis, quae iam diximus, exhausta. In Latio factiones multae omnia confundunt. Guido, dux Spoletanus, solicitat quasdam urbes in suas partes, quasdam terret, quas scilicet corrumpere nequit vanis promissis. Berengarius, Princeps Foroiulii,Guidoni se opponit, cum ciuitatibus artibus eisdem agit, quibus Guido. Praeter illas fuerunt factiones perniciosae, quas enarrare longum esset. Sic tota Italia perturbata, maximis affecta est malis. Berengarius superior Guidonem Vincit, foedus victor cum Imperatore facit. A nulphus paulo post Italiam cum exercitu petit, a Pontifice rogatus, quem factiones fere oppresserant. In Italia de omnibus supplicium sumit Imperator, qui aduersi fuerunt Pontifici. Bergamum, ubi hostium quidam Pontificis erant, obsessum, vique expugnatum est ab eo: cuius ciuitatis comitem laqueo suspendie. Per totam Italiam aut fugatis, aut e medio sublatis inimicis Papae & seditionum auto-libus, statu pacatiore reddito Italicarum rerum, Romam accedit, fores apertas
sibi fore existimans. Sed quanquam vocatus a Pontifice sit, tamen quoniam fa- Uu uu 3 ctionum
713쪽
ctionum multae erant partes, illa, quae aduersa erat Papae, tanta potentia in Repub. poltcbat, ut urbis portas clauserint, Sc aditus omnes muniuerint, illis,quia Pontificia sede non discesserant, & Pontifice repugnantibus. Intra moenia igitur urbis tumultus, Caedes, dolus, nemo ab alio tutus. Partium alia sperare, alia desperare, alia meditari fugam, alia tractare, quomodo Velit uti victoria: omnes parturire dolos 3c labores, consubrare, vigilare, insidiari. In his turbis de discriminibus Pontificii praeualent, urbs aperitur, Imperator ingreditur, excipitur a Pontifice Formoso honorifice. Qui sibi conscii sunt aliquid aut fecisse aut dixisse, fugiunt ex urbe. Multi tamen ob etiam suspiciones leues crudelibus poenis assiciuntur. Volebant enim Pontifex dc Caesar exempla statuere, ne in posterum aliquis auderet contra Pontificem aliquid moliri. Guidonis facultates, quas in Italia habuit maximas, afflixit, & fere totas contrivit. Referam & quod de uxore Guidonis scribitur. Haec mulier obsessia in quadam urbe, nacta proditorem ex Amul-phi Imperatoris familiaribus . per quem somniferum lethaleque venenum potin dedit Imperatori, qui ante urbem in tabernaculis erat. Quo veneno hausto, tam alto somno est oppressus, ut toto triduo non potuerit eXcitari. Decoxit tamen natu in Imperatore vis, ut mortuus non sit, vel potius, Deus diutius volens illum in hac vita habere, seruauit: alioqui mortis genere hinc illi decedendum fuit. Mnulphus hac potione corpore & animo ignauior factus, Italiae propter veneficia infensus, suam Germaniam repetit. Nec multo post tempore Arnul-phus pediculorum multitudine ex corpore eius nascente consumptus est, nec potuerunt ulla arte pediculi tolli. Sublatis enim genitis, ex subiecta corrupta corporis materia alii nastebantur phis ablatis, ex seminario in putredine relicto, alii iterum proueniebant, semperque ita numerus auctior est redditus. Itaque toto fere corpore consumpto, magni doloris morte excedit ex hoc seculo. In mo-εiasterio Diui Emerani Ratispanae sepultus ca) est. Mortis tempore pollebat po- gentia & opibus: sed tempore, quo imperii administrationem accepit, non satis ad imperii dignitatem tuendam diues fuit. Filium legitimum Arnuphi a morici
patris statim Principes fecerunt Imperatorem; erat autem nomen illi Iud uicus. Primo eius imperii anno, Ungari Germaniam spropter patrem mortuum; nam vivente Arnulpho, nihil aliquot annis tentarant Contra Germanos inuadent , vastantque usque in Bauariam. Quidam volunt, quod ingentibus copiis totum Noricum agrum vastarint; & in Sucula aliquoties, incolarum virtute, praeliis sanguinolentillimis victi & repulsi, tamen ad extremum superasse Sueuos, eorumquCregionem Crudeliter incen)io & ferro depopulatos, usque ad ipsiim Danubii fontem peruenisse, qui est caput siluae Hercyniae. Quod tamen verum non esse arbitror. Neque enim in co loco istis temporibus erant Germanorum res, M garorum virtus tanta, ut eo usque credendum sit Vngaros peruenisse. Ludovicus Imperator iuuenis, magnis undique copiis coastis, obuiam properat; neque enim in initio imperii sui voluit ferre suos, & praeter alias nationes sui imperii caros devastari. Ubi venit ad Lycum fluuium cupidius, ut sunt iuueniles animi concitatiores, cum hoste dimicandum quam primum quaerit. Vngari siepius acie instructa, animum eius ad pugnandum cupidum intelligentes, in quendarn depressiorem locum, arbustisque siluestrem insidias ponunt, cum reliqua exer-
Citus parte expedita committunt pranium Cum Imperatore. Pugnant fortiteCCaesariani, hostis paulatiui cedit, se,quantum p est fieri, defendens recedendo. nostri nihil suspicantes periculi, sequuntur cedentem & in insidias ducentem hostem. Vbi ad locum insidiarum ventum est, prorumpunt ab omni parte in
714쪽
Fixdiae. Germani, & si non potuerunt non commoueri te inopinata, tamen pugnarunt ita, ut diu anceps fuerit praelii euentus; sed qui in insidiis fuerunt. nimium suo impetu perruperant aciem Caesaris; quare tandem fugere coacti sunt. Post hane fugam ita sunt hostium animi sublati, ut totam Germaniam in sua manu esse putarint. Impera ori ut pacem consequi posset, dedit. priuatim occulte hostium ducibus magnam pecuniam , publice magnam etiam dedit, maiorem sedaturum promisit. Annuum quoque tributum hostibus pollicitus est. AEgre inducti sunt,ut redierint domum.Ludovicus duxit uxoremLutgarda,filiam Othonis ducis Saxonum. Dum regnauit hic Ludovicus, octo Pontifices mortui yrsunt, regnauit vero solum duodecim annos. Non multo post praelium iam dictum, Ungari contra pacta, non contenti tributo annuo, quod bona fide numerahatur quotannis a Ludovico, repetunt, maioribus Viribus, quam ante, aggrediuniatur Germaniam. Cum quibus in uaria Germani bis congressi, bis superatos in Ungariam repuIerunt. In postrema eorum fuga quidam volebant illos persequi usque in Ungariam, & illic cum illis ducere bellum: sed consilium non placuit omnibus: plerique enim maluerunt domi quiescere, quam hostem tam atrocis animi sequi. Sed id euenit, quod ii praedixerant, qui eos persequendos censebant.
Redibant enim tertio, &superatis multis Germaniae partibus, omnia impleuerunt sanguine. Primum versus septentrionem Thuringiam, Saxoniain miserrimis modis tractauerunt. Deinde conuersi rursus in Sueviam, eandem crudelitatem in ea exercuerunt, sed multis per omnes eas regiones at iussis. Dat vero illis liberum per Bavariam captam iter : quare occisis succedebant semper alii, confluxerunt enim semper sine intermissione alii. Ex Sueuia vertuntur in Rauracorum agrum,
ubi Basileam quae urbs felicissime crescebat vastatam & direptam incendunt; sed discedentibus hostibus, ignis extinctus est, neque multum dedit damni. Alatiam
quoque totam diripiunt. Inde progresti, in Lotharingiam peruenerunt, in cuius agris nullum aedificium erectum pasti sunt, omnia solo aequant. Eodem furore penitius in Gallias intrauerunt, & non remissiore crudelitate debacchati sunt per omnia fere loca Galliae redeuntes , ibant per ea Germaniae loca, quae praeterierant antea, & ceu furiis agitati, nulli neque aetati neque sexui parcunt: cum maxima praeda, sed infinito suorum numero amissis, in Ungariam redierunt. Nec Italia ab Ungarorum iniuriis tuta fuit: vastarunt enim & illam totam, nullum angulum pra termiserunt, quem non afflixerunt. In Italia tamen non est illis datum grassari, sine memorabilibus praeliis. Itali, aduenientibus Ungaris, territi vehementer sunt. quoniam audierant, quid in Germania, quid in Gallia fecissent: & dicebantur humanis carnibus vesci. Quare in tanta tempestate quaerebant iam, quem imperatorem facerent gubernandi peritissimum , non ex fauore, sed ex iudicio. Berengarius Foroiuliensis dux eligitur, quoniam praeter caeteros fortis & felix in bellis vis iis est. Hic igitur belli Dux & Imperator electus, quam maximas copias cogit, hosti Ungaro obuiam it: & quia hostes videbantur fatigati, & hostem nondum eripectare, imparatos opprimere volens, aggreditur eos: sed numero & virtute miliatum inferior, postquam una atque altera hora pugnatum est, fugatus exercitum pene totum amisit. Post hoc praelium Italia multo quam antea magis conterrita est. Ungari victoria insolentiores, & caede suorum iracundiores redditi sunt. Taruisium obsidione circumdederunt, re expugnauerunt, & direptum desolatum veliquerunt. Deinde ciuitatem Venetorum nouam incenderunt, Muilium, Clodiamque diripuerunt, & sic furibundi pergentes ubique grassantur. Tandem dato magno pondere auri & argenti a Berengario quod ubique ex omnibus ciuitati. bux & episcopis & a Pontifice collegerat Italia excedentes, reuertuntur, Unde venerant. Porro Ludovicus, eius nominis tertius Imperator squamuis eo tempore plures in Italia regnarunt : sed non sunt agniti pro Imperatoribus inplerisque imperialibus regionibus, quare nec nos istos in numero Imperatorum recensebimus non laturus Berengarium in Italia imperare, & Imperatoris nomine appellari, coactis
715쪽
chis copiis in Italiam properat, omnibus rebus posthabitis : habuisset enim multo magis necessaria ad statum regni sui conseruandi , si non magis respexisset titul rum gloriam, quam suorum subditorum tranquillam vitam. Germanorum aduentu audito, Berengarius, quantum licet fieri, per infaustain pugnam nuper habitam cum Ungaris, exercitum comparat. Magnae fuerunt Berengarii difficultates , exhaustus pecunia somnem enim dederat hostibus Ungarisin territus miles, quo consueuerat uti, Italus,&propter rem improspere gestam cum Ungaris, a multis male audiebat, apud multos fauorem & aestimationem perdiderat: homo in his an gustiis omnibus nondum animo victus est. Confidit etiam, cum nihil habeat, in quo speret: neque enim milite suo confidere potuit. Ludovico igitur aduenienti obviam procedit, ut Italiae non videatur fractus. Quamprimum enim timoris &desiperationis signum si praebuisset, hostique cedere, & non congredi audere visus 'a esset, ciuitatum pleraeque desciuissent ad Artiores partes. Itali enim semper eo se inclinarunt, ubi maiorem fortunam maioremque potentiam vident: etsi omnes homines cum instabili fortuna mutantur. Nisi hoc sic habuisset, Berengario Ionge consultius eras, munire urbes, omnia ex agris praeripere hosti venturo, in munitiores urbes convchere, praesidia in Urbes disponere, se intra moenia continere,
ita ducendo bellum Ludovicum fatigare. Sed hanc timoris significationem vitandam censuit, propter quas dixi, causas. Quamobrem alacritatem simulare, spargere in vulgus, esse Ludovicum imbellem virum, quibuslibet hostibus tributarium factum, nihil ad hoc esse periculi, simulare se non modo pugnam non detrectare, sed etiam nil ait aeque cupere. Nihilo minus,quantum potuit, locis cauit, ile esset dimicandum: videbat enim suos inutiles pugnae. Postquam vero in conspectum hostium venerunt Itali, ita metu confusi sunt & exanimati, sicut solent esse , qui in iudicio damnati ducuntur ad supplicium. Etsi igitur facile praeuidet, qua fuit in militaribus rebus prudentia & experientia, si congrediatur, quis sit fulmrus euentus rei: tamen pertinax in homine animus tentare voluit rem, in qua ceris
tam sciebat perniciem. Congressis igitur in praelium copiis, primam coitionem non ferens Berengarius, fugatus est. Post praelium statim ciuitates inceperunt deficere ad Ludovicum, excluditur Berengarius, Ludovicus intromittitur. Berengarius etiam post illam fugam, & Italiae desectionem , animam non despondet, alia via aggredi hostem meditatur, parturit dolos, virtute suorum fracta. Ludovicus victor, videns Italiam totam suam esse, ab omnibus enim ciuitatibus iam miti hantur legati, claues, quacunque ibat, veniebant obuiam . nullus erat aduersarius timendus: quare non admodum solicitus remisit curas. Ergo cum Ueronae esse a quibusdam familiarium suorum, qui acceperant a Berengario pecuniam, proditus est. Nam proditores illi intromiserunt Berengarium in urbem noctiarno tem pore: ab illo captus est ea nocte, luminibusque priuatus Ludovicus, & dimissus.
Sed sunt autores, qui putant ita priuatum Oculis, ut mori cum necesse fuerit: nam
Berengarium ita videri voluisse contemnere potestatem eius: & probabile et quos dicunt illi. Neque enim verisimile est liberum luminibus ademptis voluisse dimittere talem regem. Statim igitur post ereptos oculos mortuus est. Regnum post huius mortem obtinuit Berengarius in Italia. Anno post obitum Ludovici Im-91 3 peratoris qui fuit annus a natiuitate Christi 'I3ὶ contentio de imperio magnorum hellorum in Europa fuit causa. Alium in Galliis, alium in Italia, alium apud Gemmanos volebant Imperatorem. Franci oecidentales, id est Galli, praedicabant id. quod verum erat, genus Caroli Magni non inueniri in Germania, eius generis apud Gallos esse reliquias. Supererat enim Ludovicus nomine, filius Boinis, qui genitus erat ex filia Imperatoris Ludovici secundi, quem Imperatorem multae magnae ciuitates, & Principes praecipue in Gallia, volebant. Germani Contra noluerunt, qui esset alienis moribus & animo a Germania, qui non esset educatus in Germania. Quare elegerunt unanimiter fere omnes Ludovicum, nepotem Ludovici tertii, ducem Francorum in Germania , & Princeps quoque legitur fuisse Lotha-ri
716쪽
TIyringiae. Hunc electum appellant regem & Imperatorem : sed Itali Berengarium suum Imperatorem appellabant, negabant Germano coronam imperialem. Ex his distensionibus grauia bella orta, amixerunt misere populum, qui sub Imperatorum tutela felicem dc tranquillam Vitam debebat agere. Ergo Ludovico ea via, qua dixi, mortuo, Franci dc Saxones Othonem, Saxoniae Principem, cupiebant Imperatorem : sed Otho senio confectus,oblatum imperium recusans. suatit, ut potius Conradum eligerent, quem iam dixi electum. Otho tamen semper se adfiaturum communi paci, dc imperii dignitati iurique ad imperium Germanorum, proini sit. Huius Conradi imperii anno secundo, quidam principum in regno eius meditari
coeperunt res nouas contra Imperatorem , quos ilic singulari sapientia comprensit, &sine armorum tumultu in leges suas perduxit. Unus tantum illo m,nempe Princeps Bauariae, non fidens illi, conscius sui animi & propositi contra illum ,
fugit cum tota familia sua ad Ungaros, quos non cessauit excitare in Conradum Imperatorem, nec nihil essecit, sed plus suis consiliis nocuit Ungaris, quam Germanis. Magno enim praelio eodem anno a Germanis superati sunt, & innumerabili multitudine occisa , cum ignominia fugiunt in patriam. Sequenti deinde anno iterum redeunt, iterumque repulsi;& multis occisis, ad suos reuersi, sequente vere, rursum maioribus copiis, quam prius, Germaniam inuadunt, δc primo quidem impetu non potuerunt retineri, sed longius progressi, Collectis omnibus Germaniae viribus, victi fugati suum. Post hoc praelium, sequentibus annis proximis quibusdam, non reuersi sunt. Erat hoc tempore dux Saxonum, nomine Henricus, Othonis filius, iuuenis maximi animi,& in militaribus virtutibus peritis limus, qui aliquoties specimen suae praestantiae dederat in praeliis cum Ungaris: nam eo tempore vicinas regiones cladibus afficiebanta Hunc Conradus, ob has dotes, Ob quas diligendus erat omnibus, odit inhumaniter. Cuius iuuenis pater Otho de Conrado optime meritus fuerat, cuique debebat nomen Imperatoris, ut est iam auditum. Et cum Conradus intelligeret, quid essent omnes homines iudicaturi de ingratitudine sua, si palam cum illo armis rem ageret, de dolo &insidiis cogitauit. Ad hanc rem neminem iudicauit aptiorem Hatione, episcopo Moguntino. quem in insidias fabricandis mille artificem sciebat, & audentem dc paratum ad quodvis facinus. Cum illo ergo communicat Conradus consilia sua. Hatto pollicetur nefandam operam, facile se posse addit nam in ea arte erat iam exercitatus. occasione igitur quaesita, Hatto inuitat Henricum, magnum, nescio quid, inquiens se habere, quod cum illo communicet. Aduenientem Henricum ficto vultu laeto excipit Hatto latro, in conuiuio donat illi auream torquem, quae Venenato auro erat facta, ita, ut qui semel in collum i liceret, veneni vis penetraret per Vestes etiam ad cordis penetralia, &breui noraret, nec nihil manibus tractando nocuit. Hatto igitur. allata per famulum. inanibus medicamine praeparatis, in collum inlacturus erat lethale donum Henrico, qui per quendam admonitus clanculum, recusauit. Postea ille, qui admonuerat Henricum, soli exponit omnia, dc Comitem Albertum tali torque esse sublatum per hunc episcopum. Hattoni ergo roganti, cur tantopere suum munusculum renueret, respondisse scribitur Henricus, sibi non esse durius collum, quam Comiti Alberto. Latrocinio illo ergo Henricus supra modum iratus, cognouerat autem post, Conradi odio subornatum hunc proditorem. Quamobrem pro xima quaeque Saxoniae suae, quae ad Conradum pertinebam, invadit, 3c suae ditioni adiicit, nec finem grassandi facit ullum. Hatto se propter proditionem suam manifestatam,& propter quae sequebantur mala) moerore M tristitia conficit, animique aegritudine moritur. Quidam multa scribunt, quomodo Satan non modo
animam eius, sed & corpus a morte tractarit,quae ego nesciens, an omnia vera sint, taceo. Rex in tota fere Germania sciam omnibus erat nota beneficentia Othonis,
patris Henrici, erga Conradum pessime audiebat, propter ingratitudinem & proditionem; omnia vero bene dicere de Henrico omnes, iustam caulam habere,
717쪽
merito Iatrocinium illud ulcisci, mala,quae accipiebant ab Henrici exercitu, magis ascribere Conrado, quam Henrico. Nullum autem occupandi aliena finem faciente Henrico, Conradus copiis conquisitis, fratrem suum Eberardum primum. Mon ad recipienda, quae Occupauerat Saxonum dux, sed ad Saxoniam depopulandam, vi revocaret cum exercitra Henricum ad suos defendendos. Eberardus inflatus regiis & imperialibus fratris sui titulis, non aliter agit rem, atque cum hypodidascalus iussus est a ludimagistro punire puerum. Cum peruenit ad oppidum Heresberg, minis superbeque dictis oppugnat. Saxones eum excipiunt magna multitudine, pugnatur utrinque primo impetu fortiter, sed a parte Eberardi non satis pertinaciter; verterunt enim mox post primam coitionem tergum, & m Tima parte exercitus amissa, reliqui fuga sibi consuluerunt. Nec post illam cladem non mediocrem, demisit Conradus superbiam, adhucque contemptor hostis, copiis reparatis Zc auctis, mittit legatos ad Henricum Cum minis, qui Henricum temreant, ut sponte petat gratiam, δc se dedat, fortasse inuenturum misericordiam apud Imperatorem. Legati ad Henricum ubi venerunt, quid facturus sit, nisi se vltro dedat, Imperator, se eius misereri, suadent, ut gratiam petat, spem misericordiae
consequendae faciunt. Henricus cum non haberet numero parem exercitum,
non diffidit tamen suis copiis. Aderat, cum Henricus cum legatis ageret, vir magno animo Dielmarus Saxo, qui legatis praesentibus, magna voce asseueranter dixit, Triginta legiones, quas Voluisti copias, paratae sunt, quocunque voles die, ergo minis ne moueare Conradi. Hoc dixit, ut audirent legati, & omnes comites famuli legatorum. Legati, cum vident,Henricum Saxonem ceu immobile saxum nihil mutari mandatis & minis sui Imperatoris, redeunt ad Conradum, reserunt. quae egerint, quaeque a quodam viro graui de legionibus audierant. Quae etiam per famulos in vulgus totius exercitus,& per legatos inter primates diuulgata sunt: quo nuncio mirabiliter territus est totus exercitus regius , & ideo in ipsa nocte Franci, relicto Conrado, conferunt se domum et neque ulla ratione copiae cone neri potuerunt: itaque & Conradus, castris relictis, coactus est redire, unde venerat. Tantas copias Dielmarus uno ficto verbo vicit. Nunc accedemus ad de Heniarico primo historias, in quibus si quid erit cuipiam non satis credibile, meam liberatam volo fidem, nam autores sequar , quibus maxime credendum iudico: velimque neminem tam iniquum esse , Ut etiam plurima Vera reiiciat, propter quidpiam adfictum. Post hanc e castris mirandam fugam, Conradus in grauem morbum incidit, desperataque valetudine, & ex morbo humiliatus, resipuit, antea , Valente carne, obcaecatus per superbiam animuS erat. Quare omnes regni proceres conuocauit, praeter ducem Saxoniae Henricum, hancque orationem habuit ad illos: Videtis, amici, conditionis nostrae miseriam iam ego nudus ex hac viota migrabo, quemadmodum &ingressus sum nudus. Propterea obtestor vos omnes, ut cogitetis iam , quae ego iam cogito, quaeque Omnes olim cogitabimus: neque enim effugiet vestrum hanc horam quisquam, acceleratisque Oinnes huc. Quare ita geratis vos, ut possitis respondere rationem expostulaturo, ut possitis inimico resistere, ne detis illi, quod contra vos habeat calumniator ille. Quaerite pacem, subditorum utilitatem, communem concordiam sectemini. Videtis super hiam vanam else , vanitatem esse , quae nos prima putamus. Ne igitur stultissima ambitione seducamini: & his tam malis temporibus eligite non ex fauore, sed iudicio, prudentissimum, rerum omnium peritissimum , & quae pacis & quae belli
sunt, iustissimumque; talem ego expertus sum Henricum, ducem Saxoniae, quo cum bella, ut scitis, gessi. Principes, qui aderant, rati, quod hostem suum quem angue peius oderat, iam ita praedicet, & Imperatorem velit. Caeterum pedibus omnes ibant in eius sententiam, deligendo Henricum: quoniam tempora talem requirebant virum. Fberhardus, frater regis, solus omnium iniquiore ferebat animo. Nec mirum: nam ipse prae caeteris sperauerat imperium fratris sui. Illam tristitiam animaduertens Conradus, in hanc sententiam affatur eum: Quid tu tristiores
718쪽
es 3 Num quod minus laboris & oneris cupio tibi imponeret Beatior eris, si nihil supra vires tuas assumpseris. Num tibi exempli satis sum Si mihi haec vita esset
icerum uiuenda tot annis, quot vixi, turbas & illas curarum molestias si possem eia fugere , magni boni loco ducerem, latentem vitam in octo, non ignauiter ocioso. Omnibus regnorum potentatibus praeferrem. Non quod te Ociosum, sine ulla rerum administratione velim elle, tantum tibi concedemus, quantum satis esse putamus viribus tuis. Vides animos, fortunam, felicitatem, successus Henrici,quem fata poscunt Imperatorem. Quare acceptis diademate, sceptro, & gladio regali, ad Henricumque perlatis, aeternam pacem & amicitiam inito cum eo viro, qui ferendis oneribus tantis sussiciet. Eberardus nouissimae voluntati fratris consentit, videt enim, omnes concordibus animis Henricum Velle regem & Imperatorem. Paucis post obdormit Conradus, & regalibus exequiis sepelitur. Eberardus, quod frater iussit de Henrico, effectum dat, fert ad eum, quae iussit, pacem dc amicitiam init. Habitis statim principum comitiis apud Fridestare oppidum, consentientibus omnium suffragiis, Henricus est rex Germaniae creatus. Regnauit annos 18. Hunc Henricum testantur h1storiae originem generis habuisse a Carolo Magno, fuisse enim matrem eius sororem ultimi regis ex prosapia Caroli. Vehementer rure delectatus est hic vir, sicut consueuerunt semper omnibus seculis nobiliora ingenia omnia. Αucupio quoque animum saepe relaxauit, hinc cognominatus est Henricus Auceps. Hunc propter animi dotes, militares virtutes, &Germanorum virtutem, quae illis necessaria saepe fuit, Romani Pontifices Imperatorem agnouerunt. Et constitutiones ecclesiastici iuris abunde testantur, qualem erga religionem & sedem Romanam habuerit animum. Quoniam de Germania scripturos in titulo promisimus, &hic Cassar Germanorum non vulgare decus oSaxo num prima nobilitate ortus est , Saxoniam delineabimus , & pauca de institutis vetustis eorum dicemus. Ab Oriente Saxones habent Schlesios &Pruthenos : a meridie Francos Germaniae, & Bauaros : a septentrione Danos: ab occidente Uiseram fluuium. Intra hos fines siti sunt Thuringi, Pomeranti, Mimenses & Brandenburgenses, quae appellationes apud vetustiores non sunt: cadunt enim ceu folia magis, quam aliud genus Vocabulorum, nomina locorum.&mutantur. Caroli Μagni tempore ad religionem Christianam conuersos, tra- 9 3dicum est. Vsi sunt autem legibus, ex quibus facile est videre, a quopiam institutos, qui philosophos in Graecia audierunt. Multa enim Platonis legibus conueniebant. Distributi fuerunt in nobiles, liberos & seruos. Nobiles defendebant ab hostium incursionibus reliquam multitudinem, εc iudicabant controuersias,custodiebant leges, impotentiorem ab iniuriis potentioris defendebant. Multitudo ciuium liberorum vectigalia, & annuum tributum dabant. AEqualitas erat in matrimonio instituta. Et ex qua familia, quo tempore aetatis contrahendum esset, constitutum fuit, pulchreque Platonis respondebant haec omnia placitis. Haec arbitror ab iis instituta, qui militatum abierant in Gretectam, & ex illis quenpiam praestantis ingenii illic didiciste, reuersumque in patriam docuis Ie. In religione cultuque deorum barbariores fuerunt. Quibusdam enim diebus, humanis hostiis sacrificabant Mercurio, & illos,qui mactandi erant, homines venerabantur ceu deos, omnesque certatim aliquid muneris in diuinam hostiam conferebant. Deos suos humanis formis non fingebant, piaculum inexpiabile habebatur imagini mortalis animalis assimilare deos immortales. Neque in templa, Vt aliae gentes, collocabant, nam maiores esse iudicabant eorum scilicet deos, quam ut sub tectis ab homine factis habitent. At nemora & sylvae fuerunt illis domus deorum, &nominibus deorum appellabant sylvas, ceu nos templa. Equorum hinnitum, auium volatum, & vocem religiosissime obseruabant, & omnia consilia, Omnes actiones functionesque vitae ad auspiciorum illorum rationem instituebant. Solem praeterea, Lunam, & alia, quae notata erant illis sidera, abeuntia religiose valedicebant : venientia cum laeus grδtulationibus excipiebant, ceremoniis ad haec χ- Tom. II. ' Σx xx a len-
719쪽
Iennibus ordinatis. Ingentis magnitudinis arboris truncum in aperco Campo erectum venerabantur, vocabant lingua vernacula Ddermansseri, quod latine est Omnium communis columna. Quanto negotio a Carolis sint victi , & mutare
instituta religionis coacti, & quoties desciverint contra initum foedus cum Imperatoribus , & quare a natali solo sint translati per Gallias & Germaniam, antea satis dictum est. Nunc tempestiuum est redire ad Hen cum Saxonem, Othonis filium, quem genuit illi soror Ludovici tertii, si haec scribentibus credimus. Henaricus ante adeptum regnum habuit uxorem Mechiildam, ex qua filiam habuit nomine Gerburgam, quae uxor facta est ducis Lotharingiae, quo mortuo, nupsit re gi Galliarum Ludovico. Haec Mechii lda genuit filium Henrico , vel potius orbi terrarum toti, Othonem Magnum, de quo in sequentibus dicetur. Post hunc thonem, genuit alium filium, nomine Henricum. Post hunc tertium peperie, qui nominatus est Bruno: Hic factus est episcopus Coloniensis ecclesiae. Henricus, regni administratione suscepta , de pace fouenda & facienda cogitauit: sed eam
sne armis non posse parari, propter Ungarorum iniurias. Quare comparati j copiis, aduersus Ungaros profectus est, & ex tota Pannonia eos eiecit, εc fines re mi muniuit, ne essent hostium incursionibus obnoxii. Primum omnium in re gni sui initio studuit Germaniam unanimem reddere, sciens concordantem Germaniam omnibus hostibus fortiorem. Nec magni illi laboris fuit, concordiam illa facere. Vnus enim Burcardus, Sueuorum dux, nonnullas ob causas nonnihil rebellauit, quem beneuolentia& animi comitate placauit. Verum pacata Ge mania, & iam unanimiter regem agnoscente Henricum, iterum exoritur ex Vngaria tempestas: Arnoldus enim ill dux Bauariae, qui Ungariam a Conrado Ima peratore fugatus erat, redit cum validissima Vngarorum manu in Bauariam. Imperator igitur coacto exercitu occurrit illi, & adiuuantibus etiam Imperatoris partes Bauaris, ad deditionem compulit. Hoc bello ex animi sententia confecto usus in omnibus consilio Huldrichi,Augustensis episcopi, viri vitae sanctimonia . veraque sapientia, quae a Deo est, insignis ob causas iustas, cum copiis Germanicis petit Lotharingiam. Vbi transgressum Rhenum audiuerunt Galli cum exercitu, territi, de pace impetranda & facienda quoquo modo cogitant: mittunt
legatos, mittunt munera, offerunt urbium claues. Rex Galliarum, Carolus, petit cum eo facere aeternum foedus. Quamobrem obuiam venit illi apud Bunnam, Lotharingiae urbem, & appellans eum Imperatorem, dona offert. Lotharin
giam, praeterque eam quicquid inter Rhenum &Mosam est, Burgundiam reddie Carolus Henrico. Nam nomine imperii ad se pertinebant haec, &propterea verecuperaret, Venerat. Reuertitu r igitur in Germaniam, non prius quam illi populi 2 6 omnes in eius leges & nomen iurarint. Dum haec agit in Galliis Henricus. Vnga ri Italiam miserrime vastant: & satis grassati per Italiam, Germaniam quoque in uadunt, & depopulantur multa loca Germaniae: sed tot ex illis Occidunciar quotidie, ut ad paucitatein redacti, Conversque ad patriam sint, nolentes redire. Ira ipso reditu captus est a Germanis Ungarorum Princeps, Imperatorique HenriC adductus est. Vngari postularunt, ut Henricus captum dimitteret, magnam auri vim offerentes pro illo, adeo carus fuit illis. Apud Henricum vilius fuit pace aurum. Pacem igitur postulauit, quae inter eos facta est. Fine horum tumultuum facto, Henricus Operam dat, ut & sint, qui rura colant, & qui urbes inhabitent, Mqui se ad futura bella in disciplinis militaribus exerceant. Duxit quoque copias iri Sclauos vel Hunellos, ut quidam vocant, cum quibus saepe congressus, Variam belli fortunam expertus est: neque enim ex sedibus suis facile cedit ulla geris. Fatigauit tamen eos frequentibus praeliis, & producendo bellum , ut in oppici Brennenburgum continere se sint coacti. Quam cum vidit Imperator inexpugna bilem, propter aquas, parauit lignorum maximam copiam, &reliqua, quae ad rei Tras μθ Legendum potius timetis, qui ad IIauelam habitabant.
720쪽
7 IIgus arcendum necessaria sunt, &expectata hyeme, castra posuit super glaciem ab ea parte urbis, a qua minime propter aquae altitudinem sibi timebat, ubique erae hosti expositi isma; castris in glacie positis. Quare breui cepit eam, a qua pendebat tota circa eam regio. Idcirco cum Vrbe Venerunt ea omnia in potestatem Henrici. Dispositis secundum suas leges pro arbitrio rebus Brennenburgi, in Dalmatiam exercitum ducit, occupataque regione tota Vsque ad oppidum Grana, hanc exercitu circundat, postulans primo adueniens, Vt vltro se dedant, iustissimis conditionibus omnia se acturum, nulli se nociturum, quod ad vitam &quod ad facultates attinet, spondet. Oppidani pertinaciores, quam illis bonumerat, confidebant propugnaculis & propugnatoribus, quos habebant in urbe , superbius respondent, & tela in Germanos mittunt, & noctu semel atque iterum
in castra erumpunt, &non paucos vulnerant; quosdam etiam occidunt. Qui hus rebus irritatior redditus est animus Imperatoris. Quare edicit militi expugnaturo urbem, ut omnes puberes utriusque sexus interficiant, pueris & puellis pareant , praedamque urbis facultates concedit militibus. Hic quoque habitatoribus comparatis , & rebus ordinatis, vertit signa contra Boemos, quos victos eorum urbibus expugnatis, captoque rego tributarios fecit. Post haec gesta, Henricus cum magna laude ad suos venit,dimittitque exercitum. Paucis post mensibus, Ungari veniunt, petunt, quae promiserat illis, cum pacem fecerunt, munera. Henricus Imperator tot successibus, & tanta ad regnum suum accessione confidentior famas, non respondet illis, nec ad se admittit, ut audiat. Legati inccnsi ira, incendunt omnes Ungaros , & comparatis maximis copiis, sine mora properant in Saxoniam, quos cum viderent ad sua tuenda paratos, & sicubi necessitas aut vis requireret, etiam ad pugnam accinctos, praetereuntes igitur Saxoniam, in Thuringiam magnis itineribus per sylvas veniunt, Sc uno impetu pervastant eam, & abducunt viros & mulieres corpore valentes, illis viri in vecturis & aratris. Porro, cum primum nunciatum est Henrico, Ungaros esse in armis , magna multitudine aduenire, aduersa forte valetudine graui laborauit: praesenti tamen animo, iubet cogere copias, & morbi maturationem iubet medicos accelerare. Medicis timentibus, ne aegritudo animi grauiorem efficeret morbum, inquit vir robustus animo, quin iam remitto Curas, quo tota Vis naturae cum morbo pugnet: est enim mihi quam primum opus valetudine. Et vehementer dissuadentibus medicis,adhuc morbo laborans ad exercitum fertur, cum quo hosti obviam properat,quam potest celerrime, nam Leuiebant crudeliter. Vbi appropinquauit Henricus exercitui hostili, suos ad praelium animans, in hanc sententiam locutus est: Videtis, fortissimi milites, vestram patrim, Vestros,quibus alemini, agros, vestros socos, parentes, VX res, prolem Vestram, leges dc religionem ab impio & immisericordi
hoste vastari, & crudeliter in conspectu nostro perdi. Uidetis hostem in conspectu vestro qui longe viribus corporis & animi maioribus nostris, & nobis semper
cessitὶ territum, Circumspicere fugam , qui de absentibus vobis . Ut ex captiuis cognouimus, contemptissime locutus est. Quare memores nostrorum maiorum fortitudinis, quam experti sunt omnes exterae nationes in suis regionibus, ne patiamur hostem in media Germania grassari. Sunt res nostrae iam eiusmodi, Ut aut Vincendum, aut prodenda hosti patria & omnia nostra. Nec erit in fuga vlla salus, & si qui fuga possent elabi, grauiora morte, exilium, & in exilio fames, & seruitus essent perpetienda. Victoriam, quae facilis erit modo fortiter sustinuerimus primam coitionem consequentur pax,summa omnium,qui hic sunt, gloria & praeda ex hoste magna , duplexque victoribus numerabimus, inquit, stipendium. Quare virtutem patrum nostrorum aemulati, & implorantes Detum, qui pugnabit pro nobis iustissimam causam habentibus, contra diuini & humani iuris contemptores. Inuocantes igitur post hanc Henrici orationem Dominum Deum, alacres praelium committunt. Pugnatur pertinaciter primo impetu ab utraque parte, sed hostes vertunt tergum, fugaeque sese committunt. Trucidatur