장음표시 사용
701쪽
ta dissidia, Saraceni innumerabili multitudine per potum Centumcellensem in Italiam irruerunt , Omnia expugnantes & Vastantes , ceu torrens ex improuiso inundans, omnia secum rapit, segetes, aedificia, arbusta & arbores cum suis radicibus; Romam urbem obsidione cingunt, capiunt, Omnia convasant, occidunt mulieres, pueros, puellas & infantes; Ecclesia sancti Petri equorum stabu tum fit, excindunt multas egregias Mes, magnam partem Urbis incendunt, tem pia diruunt multa celebria: omnem Tusciam populantur eodem modo. Gregorius Pontifex mittit ad Cassares, mittit ad omnes Principes ubique, aduolat cum Germanis maxime iis, qui Helvetiorum montes incolunt, Guido Marchio, quoscunque alios potest ex alpibus secum ducens, cum hoste congreditur, fit inauditum praelium, pugnatur a nostris fortissime, Vincitur hostis ; sed cum nostrorum an guine supra mensuram multo. Hostis ita fugatur, ut tamen omnem praedam se cum tulerit, in itinere Siciliam & Tarentum, Apuliamque vastarit. LOtharius a patre in Italiam repulsus, irascitur, quoscunque putauit patri studere, occidere, patris praesectos interficere, ecclesias expoliare, quod patri molestissimum iudieauit) legatos a patre missos contemnere, illis minari, Geruicam, sororem ducis Bem haedi, vivam in vase claudi, & in flumen Ararim proiici iussit. Imperatorem haee filii insania 3c impietas vehementer male habuit; quare Ludovico & Pipino filiis ingratiam receptis, contra Lotharium copias ducit, ubi utriusque patris & filii exercitus essene in castris, non longo interuallo distantibus. Lotharius facile perspicit, sta omnia esse in toto imperio infesta, amici adulatores incipiebant eum deserere, inulti deficere, quod di redebant cauta k viribus Lotharii. Inops igitur consilii Lotharius, incipit cauere, ne amplius irritet parentem, mittit ad eum, qui tententanimum eius, an ulla gratia sit speranda. Qui erant mi sti, nescio quid retulerint, filius ipse supplex patrem accedit, culpam grauemque poenam meritum fatetur ;sed per viscera Christi , per viscera paterna misericordiam rogat, &c. Pius pietatis memor, Verbis corripit & confutat verbis filium, in gratiam recipit, Sacramento sibi deuinctum in Italiae regnum remittit. Non diu post hanc cum filiis concordiam Imperatoris Pipinus, Aquitaniae rex, obit diem suuiri: quo mortuo, Aquitania de rege subrogando ad Imperatorem legatos mittit; sed Imperator maiori-hus auocatur, ut in ea de regere nihil agere possit. Ludovicus enim filius, rex Ba- uariae, magnis coaetis copiis , Germaniam inuadebat, huic occurrens pater, morbo corripitur grauissimo apud Moguntiam: in quo morbo, per quadraginta diesseribunt nihil comedisse neque bibisse, nisi quotidie sacramentuin panis δt Ani,
corpus&sanguinem Domini Iesu. Lotharius filius ex Italia vocatus adfuit aegroiato, quem benedixit pater, imperium totum commissi ei, data illi in manus corona imperiali aurea 3c ense, quo usus fuerat in praeliis. Commendat illi Iuditham, &, ut permittat eam, relicta haereditate in pace i. Cum Carolo fratre pacem seruare imperat. Ludovico filio Bauarorum regi ignoscit. Rogat Lotharium, ut interfiatres concordiam conciliet & alat; religionem , Sc honorem gloriamque Dei in primo loco semper habeat, cogitet, semper hanc horam, quae illi iam anit.& illi aduentitare. Extremis horis nihil curabat terrena, passionem christi medi Eabatur, orabat perpetuo, obdormiuit sui impetii anno as, regio ritu magnificen-24 I tissime in ecclesia Metensi sepultus est. Armo Domini 8 r. post Ludovici Pii mortem suscepit imperii fasces Lotharius, filius eius primogenitus. Statim a morte patris, ingens distensio orta est inter filios de regno Francorum. Fratribus enim so eadem sententia manebat contra Carolum Cesuum fratrem, quae erat, cum patrem in custodiam captum coniecerunt. Lotharius, pat iussu, voluntate extrema, de precibus nihil erat immutatus, discordias aluit Datrum, non cogitabat nouissimam patris horam, quam ut memoria perpetuo haberet, pater moritutus admonuit. Tantum potest ambitio, tantum dominandi caeca libido,tantum in filiis huius mundi potest ille, qui tentat 3c obcmat mentes hominum. Et in hac omitate stultitiaisque detinet plerosque, donec carne infirmati oculi illis aperiantur, Ut videant vanitatem huius mundi, elementorum corruptionem. Vident autem Omnes, cum resoluitur hoc tabernaculum corporis nostri.
702쪽
Ipinus rex, de quo paulo ante, Aquitaniae rex, filius Ludovici Pii, mortuus, reliquit filium, nomine Pipinum, qui venit de Aquitania,
Lotharius ex Italia reueri r , uterque cum copiis non mediocribus, voluerunt omnino contra Carolum Caluum regnum Franiscorum diuidere in tres partes, ex autoritate testamenti aut sui,Caroli Magni, non arbitros admittere, qui inter eos iudicent, sed cogere volunt. Ex ad- mersa parte Carolus & Ludovicus coniuncti, sua mordicus retinere, nihil prorsus ropter pacem fratribus cedere volunt. Utrisque pro iudice est voluntas. Dum ita alteri alteris vltro citroque legatis missis arroganter imperant, & vicissim respondent, utrinque exercitus crescunt, Odia augentur, quare pugna inopinata committitur in agro Altissiodorensi. Magis pertinaciter & acriter vidi est unquam pugnatum, stragesque facta est maior inter fratres, quam inter maiores eorum & ho-ltes. Quae tamen caedes quam multae dc magnae fuerint, audiuimus. Carolus dc Ludovicus victores, sed sine mensura sanguinis suorum. Lotharius cum iis, qui illi Qx cruentissimo praelio reliqui erant, Aquilagranum ex fuga se recipit: hic intromisi sus, munit urbem, sed frustra: sine mora enim fratres hostes sequuti, ex Aquisgra--no deturbatus, Viennam confugit, sperans, ad ferendam obsidionem eam firmi O-aeem. quam Aquisgranum. Fratres, dum terror illius recens, dum nullum spaciarum cogitandi de reparandis viribus, dum victo nullus amicus , qui audeat propter victorem illum iuuare, statuunt persequi; dum autem eum propcrantes sicquum tur in itinere, veniunt multi ad eos ex multis regionibus, qui se interponunt, placare iram fratrum nituntur, veniunt & Pontificis Sergii legati, quorum erat unus Archiepiscopus Rauen. Cui nomen erat Georgius, cuius casum opera: prccium erit aena aut altera litera indicas te. Hic Archiepiscopus antea quoque componendi pacem gratia, a Pontifice legatus cum esset apud Lotharium, forte fortuna die,quo pranium committendum erat, Lothariusque in fugam eilet actus a fratribus, epi-icopus iuxta impedimenta Lotharii euentum praelii expectans, fugiente Lothario, amisit fere trecentos equites tot enim comitatus venerat vix elapsus est ex hostium manu. Legati igitur multa excogitant, quae ad sedandos de conciliandos animos fratrum videbantur facere. Lotharium,ante semper intractabiliorem , nuna fortuna humiliorem reddiderat , quae res ad pacem faciendam momenti attulie plurimum. Nec parum fecit ad consensum fratrum, quod omnium vires attritae erant per illam discordiam; omnes enim ubique facultates in milites 3c apparatum belli consumpserant. Post multas igitur conditiones. dc media proposita, illa placuerunt i Vt Carolus esset rex Galliae, haberetque sibi subiectas omnes regiones, quae ab Oceano usque ad Mosam sunt; Ludovicus rex Germaniae vocaretur, habe- . retque sub se Germaniam, Pannoniam, Boemiam. Moraulam, Sclauorum regna, Bauariam. Franciam Germaniae, huringiam, Frisiam, Saxoniam, Sueuiam, quae dicebatur, ni fallor, Alemania; Lotharius Imperatoris nomen solus fratrum haberet , ut pater Ludovicus ordinauerat, gentesque subiectas teneret, Romanos, Italos, eosque Gallos, qui habitant in Narbonensi prouincia, &qui Belgae nominantur, a Rheno usque ad Mosam , quae Galliae pars a Lothario Lotharin- Tom. II. T t i t a gla
703쪽
gia est a posteris vocata. Sed Pipinus , nepos eorum ex fratre Pipino , sortitus est regnum patris sui, Aquitaniam. His ita confirmatis iuramentis & sacramentis, si modisque omnibus, qui requiruntur ad huiusmodi, quisque recipit se in suum regnum, sed prius foedere facto, ut cuiuslibet hostis esset communis omnium, &c.
s.; Anno post natiuitatem Domini 843, Lotharius filium suum in quem institue
dum literis, praeceptis salutaribus philosophiae & religione, non tantum operae collocauit, quantum progenitores eius in suos qui illi primogenitus fuerat, coi sortem imperii in frequenti principum conuentu facit, & mittit Romam comitatum maximis copiis. Adolescens indulgenter, molliter & male educatus, superbiens inflatus titulis, non cogitans se hominem, in itinere inter amicos & subie ctos omnia caedibus implet, pulcherrima aedificia incendit, euertit urbes. Cum autem Romae appropinquasset, illique uniuersus sacerdotum chorus obuius v nisset, canendo Benedictin, qui venit in nomine Domini, osanna in excelsse obuiam e iam ciues Romani in ordine primi pueri, mox adoleicentes, quos iuuenilis aetas sequebatur, deinceps reliquae aetates usque ad decrepitos senes. Sicque comitantur eum usque ad Basilicam sancti Petri, ibi expectat Pontifex eum, mutuoque osculo dato, una eunt ad argenteas portas, quae clauta erant. Conuertit se Pontifex ad adolescentem, inquiens: Iam ex te scire cupio, quo ad nos animo Veneris, defendendi ne Rempubl. an perturbandi, saeuiendi an benefaciendi. Si animus est tibi tueri leges bonas, & maiorum sapientissima instituta, patebunt fores,& ingredieris ; sin est tibi alia mens pronior ad malefaciendum, limen hoc ne tangas, ensem Ostendens positum supra ianuam, dicit: Videis gladium, omnium scelerum ultorem 3 Pontifex prudenter sic cum adolescente egit, qui nullos ant: praeceptores habuit, a quibus liberaliter aliquid discere posset; sed in sinu adulatorum educatus erat, id quod non ignorabat Pontifex. Simul omnia, quae perpetrarat scelera in itinere, audierant Romae r quare male ominati sunt de eius imperio. Adolescens Pontifici respondet, officium se facturum boni principis, v stigia sequuturum maiorum suorum. Ne quid vereatur, sed bono sit animo, iu-het. Aperiuntur igitur fores, ingressi genibus flexis orant ante altare. Paucis post diebus, in frequenti ecelesia Pontifex Ludovicum oleo sancto inungit, cor
nati regem Italorum appellat. Coronatus rex petit, ut Romanus senatus sibi, cera
suo regi iusiurandum praestent, quod illi negatum est; sed Lothario se dixerunt.
ceu Imperatori iuraturos. Rursum hoc tempore Saraceni Siciliam &Tarentum opprimunt, Crotoniatem sinum in Italia capiunt, Saba rege Maurorum duce. Hostisus occurrit Theophilus, Imperator in oriente, cum Venetorum classe nauium
fio: sed classis partim perit, partim in hostium potestatem peruenit. Theoph Ius,suis fere omnibus amissis, vincitur, fuga ipse vitam suam vix seruauit. Sar ceni victoria elati, Illyricum & Ragusium & Anconam diripiunt, & magna parto incendio consumunt: toto mari libere grassantur : ecce coortis tempestatibus ita afflictantur naues fluctibus, ut ad unum omnes perierint. Normanni eodem tempore intelligentes nimirum frustatim diuisum imperium per discordes fratres Aquitaniam Vastant, post hanc, ineram insulam, moxque longius progressi in Golias, Burdegalam, Santonas, Lutetiam, Turonium, Nouiomagum, Aurelianos, Pi clauos miseris modis affixerunt. Ex Aquitania incolis expulsis, sibi hanc sedem elegerunt. Eodem tempore Carolus Caluus in Anglia gessit bellum, propem quod Notamannis Occurrere non vacavit illi, quod alioqui percupiebat: sed be Ium illud Angliae ex animi sententia confecit, nisi quod Anglis, ad Deditionem praeter alias gentes tum proeliuis, fidere non ausus fuit. Quare in componendis rebus 8 FI longiore mora opus erat. Anno Domini 8s3, desertur ad Lotharium fama, Le nem Pontificem conari transferre imperium a Germanis regibusue Francorum, ad Imperatores Constantinop. quare Cum potenti militum manu Romam conte die. Leo excipit Imperatorem cum omni reuerentia, ac se purgat, ita ut nullum
scrupulum Lothario relinquςret. Delatores diligenser conquiruntur, suppl-
704쪽
tate aut suspicione. Mox post illam purgationem, coniunctis viribus, Pontifex,& Augusti Lotharius & filius eius Ludovicus, contra Saracenos ducunt exercitum.& vincunt. Anno a natiuitate Domini 8 3, Lotharius filiis suis, quorum tres la re, regna diuidit,Ludovico primogenito Imperatoris nomen soli relinquit, & L cium, urbisque Romanae ius; Carolo filio natu minimo Prouinciam Narbonei sem posIidendam dat; Lothario suo filio secundo Lotharingiam regendam attria huit. In hunc modum omnibus ex animi sententia ordinatis, recordatus eorum, quae illi pater moriens praedicauerat, vanitati mundi bona coelestia anteponens, vitam coelibem elegit, monasticam ainplectitur in Premensi monasterio. Ludovicus solus imperii habenas annis a I regit. Hoc Ludovico imperante, totam
Galliam locustae implebant, sex pedibus & sex alis, duobus durissimis dentibus, gregatim Volantes, omnes fructus terrae depascentes, & deuastantes usque ad Oce num, in quo submersae & aestu maris ad littus reiectae, computruerunt. Maxima mox est fames secuta, & crudeliter ciuiens pestis , ut vix tertia pars hominum in Galliis superites manserit. Hac tempestate Lotharii filiorum duo tantum in vi- uiserant, Carolo vita defuncto, qui in Burgundia regnauit, & Prouincia. Duo igitur fratres eius superstites, partiti eius regnum. Lotharius Burgundiam, Lud uicus Prouinciam accipit. Lotharius, ore Theoberga repudiata, sine iusta causa aliam duxit, consensu quorundam episcoporum qui pompam mundi stultam maioris faciebant, quam ecclesiasticas ad honos mores & populum in religione comtinendum institutas vel potius adulatorum. Quibus tamen alii boni patres episcopi praelatique se opposuerunt, & patrocinantes veritati & institutioni Dei, vehementer restiterunt adulatoribus legumque diuinarum contemptoribus. Lotharius intelligens, a bonis omnibus sibi contradici, leues quosdam sibi assentiri, pudore & timore inductus, Galdradam, quam duxerat secundis nuptiis, repudiauit, priorem nempe Theobergam, sed cum non conueniret illi cum illa, non diu fert eam: iterumque reiecta, pellicem, contemnens religionem, & bonos sanctitate insignes viros, qui illum libere admonebant. Sed deprauatus animus correctione nulla emendari potuit, carnis illecebris & illusionibus Satanae irretitus. Ne autem silentio praeteream,quid Ludovicus, de quo supra, rex Germaniae egericinterea temporis, vir virtute militari cum quibusvis maioribus suis conferendus, idque testantur eius egregie gesta contra varios hostes. Duxit copias Germanorum magnas aduersus irrequietam & rapinis intentam gentem Sclauos, qui magno exercitu contra erant parati. Cum igitur utrique Germani & Sclaui in aequo planoque Campo castra muniuissent nam eo animo uterque exercitus descenderat in planitiem, Ut consererent manus; sed neutris visum erat tempestiuum pugnare, nec erat integrum receptui canere) neutrique haberent vel aquam, vel quod ederent, necessario factum est, ut aquatum, frumentatum, & pabulatum irent in eadem loca. Erat autem in vicinia nihil horum: quare quotidie equites & pedires ex utroque exercitu peribant. Germani quanquam fere semper superiores redibant cum spoliis: tamen non sine iactura multorum Vincebant, saepe etiam vincebantur : neque enim potuit fieri in tam frequentibus praeliis, ut non aliquando victi discederent.Ob quotidianas igitur caedes commotus Ludovicus,educit suos ecastris, hostem ad praelium iustum prouocans: sed hostes attenuati quotidianis illis
pugnis, in frumentationibus & aquationibus, in castris perseveranter se continent. Ludovicus causam detrectandi praelium intelligit.Deliberat ergo, velit ne ita producere bellum, & paulatim hostem consumere, an castra, quae altis latisque fossis erant circumdata, oppugnare, utrunque non sine suorum sanguine copioso fieri videt: ecce nunciatur hosti, auxilia venire, quae res salutaris consilii occasionem dedit. Videns enim paucitatem, quae reliqua erat ex tot pugnis in castris hostium, diuidit suum exercitum in quatuor partes, quatuorque locis circum castra hostium singulas iubet lingula mutare castra. Quibus factis illis, conjungit quatuor
705쪽
illa castra, ut hostis sine difficultate e castris egredi non posset, nec se aduenientihus suis coniungere: itaque munit vallis & fossis Ludovicus, ut a paucis defendi possent. Ita inclusus hostis, nullam habet spem reliquam, quam aduentura auxilia, qui aperiant eis Viam. Carent aqua, carent cibo & pabulo & ligno hostes; Germani, nullo impediente, omnia necessaria quanquam e longinquo petenda erant convehunt, ut in mensem sumciant, si forte hostis veniat numerosior, propter quem non liceat egredi, ut habeant satis, donec illi vel ad deditionem compellantur, qui erant inclusi nam statis sciebant vltra octo dies inediam perferre
non posse, vel in certam cogantur erumpere mortem sine discrimine, propter Germanorum munitiones. Hostes ergo, cum expectata auxilia tardius venirent,
neque enim nunciarant suis tantopere praesenti saluatore opus este postera luce, mane supplices extendunt brachia , abiectis armis , petunt vitam sibi donari, quidlibet facturos, quod imperetur, pollicentur. Ludovicus conditionibus omnibus, quae sibi placuerunt, praescriptis, Sciauisque iurare coactis, inermes di-83 misit: Principem tamen eorum luminibus privasse legitur, ut inutilis ad seditionea& tumultus excitandos redderetur, homo ferox & impius animo. Non possum mihi temperare, quin narrem somnium, a magnis autoribus etiam pro historia scriptum , iocos enim seriis miscere semel, nemo tam morosus est, ut puto, qui offendatur. Scribunt igitur quidam autores, alioqui non nullius fidei, Ludovico, Germanorum regi, patrem suum Ludovicum Pium apparuis te in Gomniis, rogaste & adiurasse, Ut eriperct eum a poenis illis& tormentis infernalibus, quibus agitatus sit hactenus sine ulla requie. Propterea Ludovicum hunc regem nomine patris sui, multa bona fecisse opera , &cleemosynas in multa pastim monasteria distribuisse. Hoc genus somnia quantum fidei mereantur, quamque ex scriptura probari possint, in hoc opere non est discutiendi locus. Vt ad Carolum Caluum redeam. Hic, postquam deuicit Britannos, itaque eos in sumn potestatem redegit, ut rex Angliae factus sit; postquam ergo omnia ita disposuit in Anglia, Vt cauerit, quantum per humanam prouidentiam fieri potest , omnes s ditionis causas Sc ansas, instituit contraire Norimannis. Illis igitur Andegauiam urbem obsidentibus, & longe lateque circa eam Omnia vastantibus, ocyssime expeditionem in eos parat. Ecce, iam ad profectionem omnibus comparatis, incidunt, quae eum retinent. Carolomannus enim, filius eius ex uxore priore sacris initiatus, sed male feriatus iuuenis, collecta flagitiosorum nebulonum turba, per turbat & affligit,quacunque rapit eum insania, omnia. Pater igitur solicitus, ut corrigat filium, primoque captum in carcerem duci iubet, cumque certa de se praebet indicia, nullam spem resipiscentiae eius esse, sacra more, quo solet fieri, adimuntur illi, luminibus priuatur, ne liberatus forte, aliquid mali facinoris perpetret , in monasterio Corbiensi, in custodia seruandum tradit: ex quo tamen Cae-ctis auxilio, ductu monachorum quotamdam euasit, confugitque ad Ludovicum. Alius filius Calui, Carolus nomine, mutato habitu, ut non agnosci posset, militem temerarius adolescens prouocat, experiri cupiens eius animi robur , &suum Ostendere; miles prouocatus, adolescentem interficit. Praeter illos, filii illi alius filius, nomine Ludovicus Balbus. Interea, dum propter filios impeditur a proposita expeditione, Normanni urbe Andegauia potiti sunt. Quare posthabitis omnibus rebus, maturat prosectionem Caluus contra Norzmannos, hostes inuenit intra Andegauiae muros, quibus confidebant. Obsidione igitur ab omnibus partibus includit hostem in urbe, adiuuantibus Anglis. Hostes videntes urbem, &ante eam hostem ita circumuallatum, ut eruptionibus infestari non posset, se autem egredi nullo modo posse,desperantes igitur, ad Carolum mittunt,
qui pacem petant, conditionibus, non quas ipsi meruerint, sed quibus aequum sic hominem cum homine, optimum principem irae dominum cum stipplicibus victis agere. Carolus obsides imperat, pacem pro suo arbitrio praescribit. Estpptio data Nori mannis a Caluo, ut, qui velint Christianam religionem profiteri.
706쪽
illi in regno suo viverent liberi, iureque uterentur communi ciuium: qui vero non vellent, quam primum se in suam patriam, sterilem & incultam terram, reciperent. Maxima pars Christianam religionem professa, mansit in Galliis: reliqui
petierunt patrium coelum. Huius belli cum Norimannis, Calui tempore, Saraceni magna multitudine Samnium, quae hodie regio Beneuentanorum vocitatur, omnino attriuerunt. Quos contra Ludovicus arma comparat, nec segnius Lotharius copias suas cogit, coniunctique aduersus hostem eunt, quem mari & te ra victum illis regionibus expellunt, praeda spoliatum, maioreque parte caesum.
Ea igitur omnia illic restituta per religionem & ius, ducibus & praesidiis aduersus
repentinas hostium incursiones muniuerunt,&in sua Verba iurare magistratus constitutos iusserunt. Non multo post, Beneuentanus dux, non contentus sua sorte, altioraque quaerens, qua plerunque cum periculo sunt coniuncta, nouas molitur res, vicinos populos sibi libertatis promissione adiungit. Imperator seditionem audiens. & conatus contra imperium, armatas aduersius eum mittit copias.
Confoederati hoe audientes, eum deserunt, despondet ipse animum, ad Imperatorem legatos mittit, mitigat exasperatum animum Imperatoris oratione & preciosis muneribus, recepto in fidem Duce Beneuentano Andalisio nam illi hoc orat nomen ducit exercitum contra Andalisii socios, Campaniam ingressus, ubique satisfactione accepta, minimum, quantum per tantas copias licuit, damni dedit. Capuae appropinquanti Imperatori processit obuiam episcopus, cum cle- .ro uniuerso eius ecclesiae, procidentesque omnes ad pedes eius gratiam postularunt, quam consecuti sunt. Graecos leues, qui seditionis illius autores fuerant, omnes ex Campania & Apulia expulit, statuit, ne aut illi aut alii Graeci unquam in posterum reciperentur in eas regiones, quod propter leuitatem dicebantur semper nouis rebus studere: quod hominum genus tranquillitati & paci hominum altrici est inimicissimum. Andalisius immemor heiacficii ab Imperatore a cepti sub melle oblita lingua cor dolosum texerat insidiis Impcratorem aggrestus, eum interficere nefando latrocinio voluit : sed apud Dominum nondum fuit decretum, ut moreretur: quare seruatus comprehendere perfidum latronem magno studio nititur. Andalisius omnibus facultatibus suis, qui venerunt in manus Imperatoris, relictis, fuga vitam inuenit. Post aliquot menses ferebatur hic Andalisius in Sardinia esse. Ludovicus hic Imperator natus ex Germania, & ex Germanis nequis nos a proposito longe aberrare putet, cum scribimus tot in aliis nationibus gesta; & Pontifex Rom. Nicolaus una statuerunt, ne ullus secularium sic enim loquuntun principum, etiam Imperatorum , conuentibus vel conciliis clericorum intersit, quacunque de re agatur, Clerici vero secularium personarum conuentibus interesse possint 3c debeant: si vero controuersia aut negotium de fide religioneque si, seculares posse interesse, decretum est: religionem enim communem omnibus Christianis este, referreque, ut omnibus notissima sit. De hoc textus 6. dist. c. Vbinam. In eadem distinct. plura sunt scripta de Ludo-Dico hoc. Mortuo Nicolao Pontifice, eligitur Adrianus a. Propter Pontificem eligendum misit suos Romam legatos, cum seriis mandatis nam studebat singulariter cuipiam, quem cupiebat ad pontificatum evehere. Sed hoc curia Romana intelligens, cauendum putauit, ne sit Pontifex nimium Caesaris amicus; quare Conueniunt propter electionem saepe, non vocatis Imperatoriis nunciis; & siquando Vocant, parum ad rem pertinentia tractant: creatur ita Pontifex, legatis Imperatoris non admissis. Quod ubi factum audiuerunt a Canare missi, vehementer commoti astutia & temeritate hominum: quamobrem conqueruntair laesim maiestatem, contemptum illum non ferendum. Romani nihil habuerunt, quod prauexerent: ne tamen nihil dicerent, dicunt, illum virum tantum vitae pro . Bitate excellere omnes, tamque carum esse uniuerso populo, Vt a multitudine, quae regi non potuerit, sit omnium votis petitus & electus, antequam Vocari potuerint legati Caeseriani. Quam Digidissimam excusationem au Ludovicum serunt,
707쪽
primo enarrantes ordine, quo dolo quibusque artibus res sitam. Etsi ergo Im peratorem male habuit, dissimulare tamen cortas propter causas visum est et Veergo se purgaret ne putaretur insensus Adriano Electo Pontifici, propterea, nucialle alium voluit snam hoc erat per totam Romam cognitum) scribit Roma-ixe, laudatque eos, quod sincere, nullo respectu vano, elegis Ent virum prob
ζα& pontificia sede dignissimum. Recte Dominum ita disposuisse quo
haec fiant, cuius ordinationi nemo resistere possit. Suos non potuisse scire uuiis magis idoneus esset ad pontificatum, mrtalle, quod sui legati sua suffragia indi
dissent. Praestare, ut per mes eligantur ad huiusmodi summa munera Quibus personae, quibus per consuetudinem sint cognitae. Salutatque simul Adrianum ontificem, & gratulatur illi. Primo anno pontificatus Adriani secundi Lotha em ante, Propter sine causa repudiatam inorem excommunicauerat NicolausPapa, venit Romam, purgat se, &post satisfactionem, intestimonium innoceiune suae, communicat menta Domini; communicabant vero etiam cum eo T II ; qui par iciparanc cum eo, omnes ante annum periere. LΟ-
& ad suos rediturus, In itinere moritur. De eius morte variant historiat sed si quis diligentius animaduertat, nulla est controuersia. Qui enim dicunt 'in itinere redeuntem ex bello, quod gestum est eo tempore cum Saracenis, nihil aliud dicunt,quam illi, qui dicunt, iter e Roma facientem periime. Nam exSaracenico
de ingrediamur Germaniam, Rege Ludovico in Germania, fuerunt quidam Sue- uiae principes ex Carola Magni prosapia, qui morum &vim sanctimonia veteribuet anctis patribus comparari posse visi sunt: quorum unus, ighardus nomine aedificauit monasterium sancti Benedicti Lucernae, ubi nunc pr positura ues est- primusque abbas in eo monasterio inculpate cum fratribus suis Vixit ' Quorum vicie exemplum longe p us valuit in corrigendis hominum animis, quam ariorum bene sonant a Verba, prolixae conciones. Diellandu, duY stihuri-- μ pφηφremitarurn ingressus, abbasque in eo sanctissime elum suis vixit multum t
dasse strabitur. Fuerunt multi alii in Germania primo loco nati stulti mundi contempto, se ad Vitam inonasticana ubi v liis
anda cruce Domini exercerent ad pietatem. &z, doexi' ' 'Iς rixaxςm, Veramque lucem & gaudium, quod est in Ch isto 1.s . ri 'μ' '' 'βAnno a natiuitate Christi 8 1 o,fames vix unquam audita affixit Gerimi, timet' ' in historiis& bonae fidei historiis, quod quidam a Rheno sit -- i 'fames maior Premebat, cum uxore & puero filio petitum, Thuhises 'lo remissior erat caritas, cum esset in silua, & puer o ae sim. 9.ς 'e 'r'
Tentes , incepit cum uxore de mactando & eo ede do ridia
dio. iamiam percussiarus, ecce vidit duo, lupo, esu,th tabiae U3M 'Π''Si'
va, Carolus Caluus comparat copias, Romam Iongissimis itineribus contendi
Ceptus a Pont. Joanne pro more, hoc est magna ompa , απια
708쪽
riosus: sed frater eius, Germanorum reX , non laturus eum sine ullo iure imperium sibi soli asserere, copias conscribit, profectionem parat in Italiam. At Caro- Ius dum in Germania, quae ad bellum necessaria sunt, parantur, Italiae rebus utcunque ex tempore ordinatis, in Gallias reuertitur, ut illic compararet milites, quibus Datri se opponeret. Reuerius in Galliam totus mic immutatus habitu corporis Manimi moribus, inaniter insolito vestium genere se ostentans, & a suo nomine im Perat nomina noua imponere ciuitatibus. Carolopolin Urbem Compendium vo-c at. Ad Germaniae regem mittit legatos cum superbissimis minis, praedicare eos iubet suam potentiam , omnium orbis terrae regum amicitiam , & parata non solum auxilia, sed & paratam obedientiam. Venturum in Germaniam cum tanta multitudine, ut exhaustis fluminibus omnia sicco transire possit pede. Iamque nunc se misereri patriae suae Germaniae, cum animo prospiciat superatas calamitates. Ludovicus nihil inanibus statris sui, non amplius Germani hominis, sed vanissimi Graeci nam sic vestitus eratὶ minis mouetur, quae desunt, reliqua ad expeditionem diligenter comparat: sed inopinato morbo correptus, Francosordiae moritur. A morte patris filii, quos tres habuit, diuidunt regnum paternum intres partes: Ludovico Franciam, quam vocant orientalem, Thuringiam, Saxoniam, Frisiam , & partem de regno Lotharii dederunt, & appellatus est rex ostro hanciae. Bauaria, Pannonia, Carinthia, Sclauorum regio, Boemia, Morauia, sunt attributae Carolomanno; & vocarunt illum regem Bauariae. Alemaniam, quae nunc Sueuia nominatur, & partem regni Lotharii sortisus est Carolus. Diuiso in hunc modum Ludovici, regis Germanorum, regno, Carolus Caluus, ratus diuisia debiliora, quam cum unita coniunctave fuerunt, bellum parat in nepotes, nullam plane causim belli habens: sed frater eius, rex Germanorum, exercitum sufficie tem contra Carolum habuit. Ergo superbus homo nihil curans consanguineam necessitudinem, nihil expendens, quid iustum, quid non. cum exercitu Germaniam invasurus, Coloniam peruenit. Duo Datres quod sciebat Caluus erant aliis distenti occupationibus , tamen iusserunt conscribi copias,quas, si opus ellet. fratri mitterent. Ludovicus igitur, fortis animi & bonae indolis iuuenis, rex Ostrostanciae, mittit ad Caluum patruum suum legatos, qui de pace agerent, eumque admonerent modeste, quo pacto res earumque causae haberent. Pacem se malle cum iactura suarum facultatum . quam bellum cum iastura hominum vitae ZR facultatum. Fore bellum tale, Vt ad vi rem quoque plus mali pcruenturum sit quam honi. Praestare ut coniunctis viribus contra Turcas militent. Caluus inflatus spiritu superbo, nihil audit de pace, contemptim respondet. Ludovicus interca au-icto exercitu, simulat nihil minus se velle quam pugnare, nec emetia paratum, ut cum tanto Thrasone audeat congredi. Caluus nihil timens aliquid iuuenem tenritaturum, absentibus maxime natu maioribus statribus. Nam satis exploratum habet, eos adhuc imparatos esse, omnia igitur negligenter administrat, exercitum ducit. ceu nullum haberet hostem. Haec intelligens Ludovicus, bene rem gerendi sibi datam ansam videt: apud Andrenacum igitur aggreditur hostem, nihil tale expectantem. Germani pugnant fortiter, Vincunt, cum magna ignominia Caluus gloriosus rex fugit a facie, quem tantopere despexerat, Ludovici nepotis. Multi ex proceribus Calui in hac pugna desiderati sunt. Huius regis tempore, Flandria inculta neglectaque iacuit, ferarum domus; in ea igitur aedificauit vicos quosdam, &cultores pastoresque induxit , praesectiam dedit illis Balduinum nomine, virum audacem qui regis sui filiam Iudith, absente rege,rapuit, & pro Vxore ea usus est.Rex irascitur grauiter: sed in aula habuit amicos an facinoris constu fuerint. nescitur apud regem primae autoritatis, qui primum consiliis retinent regem; ne in primo furore hominem conficiat, postea cum visus est regis animus capaX racionum. agunt etiam causam Balduini apud regem, virum strenuum, & ad magna natum, magni usus in bello esse posse. Horum oratione placatus animus Caroli, Balduino
709쪽
ignoscit, uxorem filiam concedit, Flandriam loco dotis dat, Comitem Flandriae appellat. Hic Balduinus per totam vitam suam fuit in excolenda & Ornanda Flandria; nec ignauius eam excoluit Arnulphus,filius Balduini, qui successit patri. Hie ingeniosus fuit in ordinandis rebus publicis, & adaugendam hominum De entiam multa excogitauit: quae etsi utilia essent gubernatoribus urbium 8c regionum quorum multi imprudentia sua minuunt frequentiam hominum . quae regionis urbiumque decus est, & fere maximus prouentus tamen haec edocere proposui nostri nunc non est. Imperante hoc Carolo Caluo, Campaniam totam misere deuastant Saraceni. freti intestinis Christianorum principum dissidiis. Tota Italia, rege destituta& Imperatore, vocat Caluum: sed ille non, ut res exigebat, properat, prius creat regem, Bosonem, fratrem uxoris suae, & dat illi regnum Prouinciam. Deinde Romam proficiscitur, cum Saraceni iam, nauibus oneratis praeda, ex Italia receperant se ad suos. Duo filii Ludovici, regis Germanorum, in Italiampadruum suum Caluum sequuntur cum copiis Germanorum : nam conatus eius impii illos pessime habebant. Eo vero animo erant, non cessaturos, nisi aut ipsi essent victi Min nihilum redacti, aut patruo vita & imperium esset ademptum. Tantopere eranccommoti iniuria,& scelerate hostili animo erga sui fratris ρlios. Carolus, audiens
Romae aduentum nepotum Cum Germanorum elestissima manu, Romam relinquit , angustias Clausiarus, qua Veniebant, morbo correptus non periculoso, nequo
graui, in quo usus est medico Iudaeo Sedechia, qui perhibetur illi dedisse venen Tam potionem, ignorantiane ut saepe per imperitos medicinae professores fit ari
ex composito, ignoratur. Caluus mortuus est, cadauer conditur aromatibus, Vceo ferant, quo ipse voluerat: putredinem vectores ferre non valentes, mandant humi Vercellis. Inde post aliquot annos alio est tralatum . Causam hic auxores habent quidam, quae milii non probabilis videtur. Imperatore Caluo mortuo, de imperio fuit contentio magna. Fuerunt enim multi principum Romae M aliis locis, qui cupiebant Carolum, Sueuorum regem, qui cum copiis suis aduersus Cestium in Italiam venerat, fiscio expeditionis statre Carolomarino: Pontifex vero restitit illi, cupiens Ludovicum Balbum, Calui filium, nec non alii proceres cum Pontifice una sentiebant. Pars tamen, quae studebat Carolo, Sueuorum regi, erat fortior. Pontifex ergo captus, in custodiam ducitur: sed non diu post quorundam opera liberatus, ad Ludovicum Balbum confugit, cum quo aliquamdiu habitauit, deinde diademate coronauit eum, & Imperatorem appellat. Et apud eum ponsificia utitur functione, & multa ecclesiastica dissidia tollit, &discordias componit. Postea apud Trecas urbem synodum cogit, in qua ad fidem Christianam pertineritia sunt multa instituta, & in Flandria, ut nunc dictum est, quae culta iam erat, & ha- Sy bitatoribus referta, episcopus est ordinatus, qui rudem erudiret ad religionem Mpietatem populum.Qui a simplici & nondum ad malitiam exercitato populo,cur
timore & reuerentia acceptus est, & cum deuotione animi secuti sunt doctrinam eius. Operaque secuta sunt auditionem.Porro in his turbis Saraceni, tempus semper obseruantes Italiam inuadunt, diripiunt magnam eius partem. Praeter caetera autem montis Caslini monasterium miserrimis modis tractauerunt: quare reuocari Pontificem, Vocant Caesarem, quaerunt territi Romae & in tota Italia auxilium. Pontifex cum Caroli copiis & aliorum principum manu in Italiam VenienS,recreauit tO- tum Latium: breuique expelluntur hostes omnes ex Italia. Post haec omnia Ioannes Pontifex animaduertens plus praesidii in Sueuorum rege Carolo, quam in Balbo.& Carolum hunc amicis Romae abundare:quamobrem creat eum Caesarem,aPPel latque Carolum tertium: Balbi imperatorium nomen vertitur inrisum, nec scribimtur in albo Imperatorum.His temporibus fuerunt comitia Furonae, ubi certis conditionibus pacem fecerunt inter se Ludovicus Balbus, & Ludovicus. filius Ludovicii regis Germanorum Paucis post mensibus Balbus,quemadmodum fit, iam sequieturum,iam se in portu nauigare, octo iam felici & dulci fruiturum post tot pericula, tot mala & labores,dicens,in morbum Iethalem incidit, & in urbe Compendio obit Dominandi insana libido principum incredibiliter afflixit regnum,quod Balbo subiectiam fuerat. oris Balbi defuncti vita frater, Boso, vir nihil humile in animo vex-
710쪽
sans, paruisque non contentus, practica, i ita dicam,multiplici remo insidiatus est. Principes, ubi eius conatus olfecerunc, restiterunt, & Germaniae regibus oportere. dari regnum, unanimiter dixerunt. UOta omnium principum concordantium vi dens Boso consequendi regni sipem deponit omnem. Sed Germanici reghs mortui eodem tempore sunt.Ne Boso,reginae frater,tyrannidcm rursum a me staret, principes sedulo caue Idurii putabant, Balbus mortuusilios duos reliquerat,Ludovicum,& Carolomannum, notos concubina.Hos,quanquam illegitimos, faciunt una reges.Hi reges creati, cum Nor annis Galliam infestantibus pugnant, & eos vincunt
nobili prae lio. Quae res illis magnum nomen, & fauorem totius Galliae peperit. Victoria illa quoq; praedicata & grata fuit apud Germanos.Nam& hos infestare Non manni incipiebant. Sed iterum collectis viribus, Norimanni in Galliam grassati sunt eodem anno, quo a fratribus regibus sun profligati: cum quibus iterum congreΩsuri fratres,parant se. Cum estent iam parasa omnia, hostemque alacres peterent, Ludovicus moritur.Boso autemaidens nothum Carolomannum,bello implicitum& pene fatigatum, denuo solicitat in regno omnes, qui videbanturaliqua pollere autoritate, sed frustra; non mediocriter tamen turbat Carolomannum cum Nort- mannis dissicile bellum gerentem. Carolus, Sueuorum rex & Augustus, audiens Normannorum iniurias& iniustos conatus,& Carolomannum in magnis dissicultatibus constitutum esse,ex Germania mittit in Nor mannos copias, quarum virtute Norimanni victi sunt. Sed ne aliquid de industria disti inulare videar,non desune autores, qui dicunt, Norimannos hac tempestate nullo modo potuisse repelli, &victores frequentibus minoribus praeliis discessisse, & Principes Galliae pacem petiisse. Frisiamque Nori mannorum duci dedisse. Alios ducos adductos, ut discederent,
auri magno pondere, & ita victos auro,non ferro,ex Gallia Norimannos profectos. Adhaec Norimannis Carolomannus annuum tribuit tributum, 1ed non diu post illud inhonestum foedus Carolomannus vixit. Cuius mortem ubi audiuerunt Nortinanni, arma recipiunt, hostili animo Galliam petula Parisios obsidentes,circa eam passim omnia perdunt.Tota igitur Gallia non habet,quo respiciat, undeue exispectet salutem,quam ab Imperatore Crasso. Concordibus ergo votis eum optant se rogant ut veniat,opemque in extremo periculo constitutis ferat,se illi commendant deuouentque totos. Imperator miseratus statum Galliae,Videns eos a se solo pende re.&quid incommodi simul & turpitudinis sit, eos deserere; rursum quanta utilitas& gloria sit, eos seruare, magnis in Germania copiis conscriptis, imperato etiam certo militum numero ciuitatibus in Italia a temporibus profectionem ordinauit. ut simul eodem tempore ex Germania 6c Italia copiae conueniant in ea loca,in qui hus hostis erat. Idque diligenter obseruatum est. Conueniunt copiae non longe a Lutetia quae ab hoste obses la & ita pressa erat, ut a deditione parum abfuerit. Iamiamque actum de ea erat,nisi Imperatoris aduentu recreata spiritum recepisset. Hostes potentem & numerosum aduersariorum exercitum videntes,suos,ut obsidendi ratio exigebat, dispositos separatim per partes, collectius continent in alio castrorum genere. Soluitur igitur arcta illa Obsidio. Imperator praescripta certa ad hoc hora iubet omnes iqui ferre arma possint,in hostem erumpere, eadem hora se cum suis adiuturum, significat ex summo magistratu paucis, qui multitudinem iubent paratam ad constitutam horam adesse oportere,cumq; iam acie instructa essent itu ri in hostem multitudini consilium &iussa Imperatoris exponunt, victoriam esse certam, uturum Imperatorem cum Germanorum electissimis. Adhortantur eos. ut in conspectu Imperatoris suam ostendant virtutem. Venit hora,vtrinque ruunt in hostem,sanguinolenta fit pugna, Imperator superat, ut cedere cogantur hostes.sed non franguntur prorsus:recipiunt enim se non procul ab eo loco in munitiora loca.Inceptum est agi de pace, Caesar& omnes principes paccm cupientes , potius acceperunt paulo iniquiores condicionta,quam fortuna postulare visa sit. Concessa est igitur habitanda Norimannis ea reno,quae ultra Sequanam cst. N ostra aetate adhuc ea vocatur Norimannia. Ad septentriones habitant illi, idque nominis impos tio non inepta complectitur : Nortenim septentrionem eorum lingua vernacula si gnificat,Man virum.Et Germani Vocant Ventum aquilonem a septentrione flant cinruar ind, hoc est septentrionalis ventus. Uu uua DE