장음표시 사용
721쪽
infinitus eorum numerus, impedimenta eorum 8c Omnia, quae abiecerant arma. venerunt in Germanorum potestatem: plurimi quoque capti sunt Ungarorum. Ἀ-ercitus eorum est dissipatus, Ut conuenire non potuerint usque in Ungariam. Hoc
memorabile praelium in triplinio arcis Mershurg Henricus iussit depingi, ut saepius
memoria eius occurrens, animi voluptatem ex eo saepe acciperet. Porro munera Sc tributum, quod Ungaris dabat ante praelium , pauperibus postea dari instituit. Nec minor praelio gloria est secuta, pro meriti ue digna est illi habita gratia ab omnibus : Imperatorem seruatorem, patremque pasciae Omnes Uno vocabant ore. Fama facti peruenit ad omnes extremas nationes terrae. Legati cum
muneribus a longinquis regionibus veniunt, dc amicitiam petunt, obsequiumque suum offerunt. Non multo post haec tempora, Normanni Danique mari & ter ra depraedantur Frisiam, quorum conatus repressit, eosque domuit, ut domi postea diu manserint, potius rimam quaerentes piscando, pascendo, agrosque colendo, quam cum vitae discrimine rapiendo. Abroditos quoque pugna superauita nec cum supplicantibus pacem prius facere voluit, quam Christianam religionem agnoscerent. Religionis enim ante Omnia rationem habuit, ad quam puer a prae ceptoribus suis saluberrime institutus fuerat, a quibus doctus erat,nulli Principu Dei religioni'; irrisorum aut contemptoria non imminere certu interitum malum, si non corporis quod tamen saepe videmus accidere at certae animae: cuius perditio quanto horribilior sit, quam corporis, didicerant illi Principes recte instituti. Anno Domini 'Σ3, est in ecclesiam Augustensem vocatus ad munus episcopi Huldri- Chus, vir vitae morumque puritate praeclarus: fuit autem ex primi loci nobilitatea Κiburgo arce 3c Dillingen. In episcopatus autem munere ecclesiae fideliter ministrauit circiter quinquaginta annos. Hoc tempore, ocio dc alma pace fruitur Germania, nullo iam hoste eum lacessereaudente, omnia,quae hominibus de voluptati εc necessaria sunt,uilissim aureumque plane tempus. In Italia omnia tumultuantur, omnia intestinis laborant odiis, δc seditionibus de incursionibus vexantur. In Asia perturbantur magis etiam. Saraceni classibus obsident Constantinopolim multis partibus. In Germania rident omnia. Numerantur ascriptoribus prodigia, quae praesagia fui me volunt mortis Henrici, quae consulto p tereo. Vocabatur a factionum partibus in Italiam Henricus,frequentibus literis δc legationibus: volens autem bonus Princeps ei imperii parti consulere, parat expediti nem, quanquam videret in ea maximas difficultates. In parando , in lethalem aegritudinem incidit, dc moritur: Othonem, Magnum cogno . mento, regni haeredem constituit.
722쪽
mo eodem, frequens principum conuentus Aquisgrani, in quo est
communibus una omnium Voce electus rex & Imperator Otho
Magnus, Henrici primogenitus filius, & statim post electionein vnctus ab episcopo Moguntino Hildeberto, cui magnam bibliothecae partem Fuldensis monasterii deberi putant: fuit enim in eo monasterio ante episcopatum monachus, vitae integritate & literis eximius. Post unctionem appellatus est rex & Romanorum Imperator. Ueniunt ad eum legati a Constantinopolitanis, a Romanis, ex Hispania, breuiter ab omnibus orbis partibus, gratia foederis & amicitiae cum eo faciendae. In Imperii eius anno primo BoiSlaus, vir sanguineus, referens omnibus coloribus Cain , occidit fratrem suum Wencestaum, Principem Boemiat, virum spectatae sanctitatis. Cuius rei improbitate commotus Imperator, qui in animum induxerat officio suo, quantum possct fieri, satisfacere, &iustos&subiectos tu ri, iniustos & superbos debellare, mittit igitur aduersus impium fratricidam copias.
in ultionem sanguinis innoxii: sed latronis peccata nondum erant omnia completa, nondum finis eius aderat: quare Othonis exercitus saepe pugnando varium martem expertus est. Interea nunquam cessauit Boislaus tyrannus honos supprimere & occidere, malos primo loco habere & euehere. Otho, pio Eelo motus. non fatigatur: post annum enim quartum decimum demum victum Boislaum mancipium suum facit. Per eadem tempora, etiam ducibus Bauariae. fratribus distorὸantibus, iustam& sequam causam habentibus, patrocinatus est, iniustis &contemptoribus legum punitis. Hanc eius iustitiam improbi iniquissimo ferebant animo, qui quiduis in quoslibet licere maluissent, ut est ingenium impiorum &corruptorum animorum: ex quorum numero fuit comes Palatinus Eberardus, qui ob iniurias quasdam aliis innocentibus illatas,ab Imperatore fuit ignominia notatus ; quam superbus homo non feren S, nominis suis maculam bello diluere conatur. Ergo solicitat Variis modis & rationibus, quoscunque vel morum ingeniique similitudo, quae ad amicitiam coniungendam est efficacissima, vel sanguinis cognatio illi iunxerat. Habebat autem consanguineos de aliqua affinitatis neces.situdine deuinctos plurimos: multo vero plures illi amici fuerunt propter morum similitudinem: maiorem enim nemo negare potest esse peruersorum multitudinem hominum, quam rectorum. Mali igitur plurimi fauebant causae eius. Et commouit Gisilbertum, Lotharingiae ducem, cui erat uxor soror Imperatoris Othonis. Ιi ergo cum aliis quibusdam coniunctis copiis, primum adoriuntur fratrem Othonis, Henricum, ducem Bauaria Scin loco deprehensum non munito obsidentes capiunt, & abducunt in arces suas munitissimas in custodiam. Haec celeritate freti fecerunt. Sed cum primum rei fama ad Imperatorem deuenit. resistendum venienti malo, ne crosceret in peius, occurrendum quam primum iudieauit. Capit igitur vi arcem, in qua frater erat captus, quem in suum locum re stituit. Venerunt autem plerique iactionis autores in manus Imperatoris, quos iugulauit. Εberardum mittit in exilium: quem paulo post in gratiam receptum re-uoeauit, & restituit non solum iustus, seὸ&benignus Imperator. Lberardus Palatinus
723쪽
72 Iatinus non mutatus damnatione & exilio, neqne Imperatoris gratia & restitutione . incipit statim rursus parere Iaborem & dolorem, insidias meditari, excitare seditionem aduersus Imperatorem, affectibus obcae catus; nec V retur porentiam Imperatoris, nec diligit eius bonitatem. Quid huiusmodi hominibus accidat, satis est seculorum omnium exemplis declaratum. Nihil igitur intentatum relinquit, Lotharingiae ducem iterum in sua ententiam inductum, seditionis socium accepit: cuius opera usus est apud Henricum Saxoniae ducem,statrem Othonis Magni. Semper enim erant occultae simultates inter Datres. Nam Henricus persuasus erat, sitia omne ius deberi imperii, qui natus erat, patre iam Imperator appellato, cum Otho Magnus natus sie illi, antequam regnum adeptus fuerit. Quamobrem captabat occasionem omnem sui iuris persequendi: sed hactenus fortior & felicior frater fuerat, quam ut aliquid ausus fuerit centare. Quapropter, qui circumspiciebat ultro omnia, ubi posset ansam perueniendi ad paternam haereditatem arripere, facile inducitur ab illis duobus. Credebat vero potissimum duci Lotharingiae, qui habebat sororem horum fratrum, Othonis dc Henrici. Ilergo tres coniuncti videntur sibi totus orbis esse, tantum suas vires & potentiam consiliaque, non etiam aduersarii quid contra habeant, expendunt. Putant iam totius mundi oculos in se conuersos. Sperant plures accessuros : propcerca in Galliam, Italiam, urbemque Romam mittunt literas, plurima adfingunt; Ve ris maiora scribunt omnia, suas copias, suas opes facultatesve & socios plures habere se, mentiri non verentur: & causas rebellionis falsas fingunt. Et per illa mendacia expectatione Gallias. Italiam, & Romanum Pontificem suspendunt. In Germania quoque iam inueniebantur, qui cuentum incipiebant timere: & sius aliud ominabatur. Factiosi enim sua quam turgidissime ostentabant, quo intentos in potentiam Sc vires Imperatoris in se conuerterent, aut saltem auerterent ab Imperat. Hanc quoque ob causam festinant occupare aliquid ,& ante exspectatum in castris esse, quo spem suis facerent. Ad ripam igitur Rheni alte- Tam quaedam capiunt, & exultant ceu victores. Ferebaturque fama velox Romam, iam pene e Germania pulsum Imper. Otho crescenti malo obuiam properat. Cum venit ad alteram hosti oppositam Rheni ripam, pars alacrior vel potius nimium temeraria dicto non audientium militum Rhenum transeunt , hostium multitudini oblati occiduntur omnes. Imper. nauium copiam non habet, quibus exercitum statim transmittat, non sine maximo animi dolore trucidari suos conspicit. Merardus & factionis alii, scribunt in longinquas regiones passim, prauio a se victum Othonem, eius exercitum deletum, ipsum non ausum fuisse transgredi Rhenum, alioqui etiam iam aut occisum aut captum, fractum esse viribus & animo. Haec sparguntur per Gallias & Italiam , ferturque fama Constantinopolim
Vsque: sed Imperator mirabili celeritate comparat, quae necessiaria erant ad exerci-Lum transmittendum. Transmissio exercitu, hostem aggressius fugat, vix elabitur. multis vulneribus acceptis, Henricus. Fama praeuenit Henricum in Saxoniam Henricus enim in itinere medendis vulneribus occupatus , longiorem fraXeracmoram alii occisum in pranio, alii ex vulneribus mortuum post pugnam, dicem hant. Quare omnes.Ηenrici ciuitates δc arces desciuerunt ad Imperatorem, praeter duo oppidula Mersburgum M Schidigeti. Henricus de suorum defectione iri
itinere certior factus, properat domum, quanqua nondum conualueraζ,Venit u
in arcem suam Mershurgi cum paucis comitibus. Imperator eo properat, Obsit det fratrem, ad deditionem facile compulit: gratiam a fratre petit. Imperator ab horrens a fraterno sanguine, donans illi vitam , & verbis confiatatum in exilium mittit: nam non confidit illi, qui fraternum foedus semel violauerat. Henricus etsi nihil habet, & eum amici omnes fere deserunt, de ultione cogitat. Quare adit Gisilbertum, ducem Lotharingiae, cuius auxilio arma contra fratrem iterum sumit, Millis denuo Eberardus se iungit. Erat etiam Fridericus, Moguntinus episcopus, Hen
rico belli socius, sed clam: Imperator enim eo viro in consiliis utebatur, &fidebat
724쪽
7a Iilli plurimum: ishilque mali do iro spiritualem vitam professo venit Imperatori in mentem. Hic igitur Discopus se ad Imperatorem confert, illos isse maiestatis reos puniendos, bello persequendos esse docet. Inter alia suadet Imperatori, vicinestum Brisecum, ad Rheni ripam in Germania situm, expugnet, quod erat tum mirum Palatinorum, eratque sub potestare Eberardi. Imperator archiepistopi consilio obsequitur, castellum expugnaturus Venit: Episcopus, qui auxilia promiserati cum suis quoque adest. Positis circum castellumCaaris, episeopus conatue variis viis prodere Imperatorem: sed aliter visum est Domino, omnes eius cogita-aiones irritae fiunt. Non semel a prudentibus bonis amicis admonetur Imperator, recedat ab hac obsidione, multa sibi displicere suspectaque esse. Nam Imperator omnia agebat ex consiliis proditoris. Quae multis bonis ac prudentibus displicuerunt: & mirabantur consiliorum Imperatoris rationem. Parturiente archiepiscopo suam proditionem, Eberardus cum Gisilberto transeunt Rhenum, & vastant omnia, quae ad Othonis ditionem pertinebant. Proditoris autoritate detin me rex in obsidione, ne succurrat suis: neque audiebat quenquam alium. Tamdem Vto &Conradas, cognomento Sapiens , proceres ex Sueuia, non ferentes diutius Germaniam ita ab hostibus affigi, suas copias accipiunt. Gerardum & Gisibertum assecuti, vincunt, copiis eorum fere deletis. Cadit Eberardus pugnans. Gisiilbemis fugiens in Rheno est submersus. In eo prUio fuisse Argentinenses cum
Eberardo, cladeque maxima affecti dicuntur. Fuere Se alii multi ex principibus viris & claris ciuitatibus, socii factionis de vidis Gerardi. Venit Lotharingia post Gisilberti mortem in potestatem Imperatoris.&quae fuerunt inerardi, titulo iuris helli Imperator occupat. Archiepiscopus ille proditurus regem , ubi videt sua consilia non sii ccedere, sed omnia praeter animi sui sententiam fieri; Zc, qui illim
rimus scrupulus fuit, ex captiuis veritus cogniturum Imperatorem , quod esset λ-cius Gerardi,&quid moliretur, ab Impertiore cum omnibus suis recedit, & ad Henricum, qui praelio non interfuerat, concedit: nam Henricus in militibus con- . scribendis & apparatu belli instruendo erat occupatus. Speratagitur Episcopus,apud Henricum se inuenturum copias satis magnas, quibus se tueri possint: sed Henricus post casum Gisilberti & Eberardi. animo consternatus, & spe omni sub- laru deliberar, veliine fugere, & in exilio non modo contemptus & ignobilis, sidin extrema inopia vivere, ari potius precatores sibi parare. Maluit vero experiri, statris animum prius, quam abiretin exilium. Sciens autem, apud statrem Imperatorem abbates & episcopos plurimum valere, quare rogatus, aliquot abbates Se. Mopos mittit adstatrem. qui impetrarunt illi gratiam. Impetator fertur illum durius obiurgasse, de perfidiam elux illi expositisse, ut suffusus rubore agnoscere Henricus dixerit, se non mereri veriam. Ignouit et Imperator, sed prae manibus illi dedit non tantum, ut aliquid nouarum rerum moliri potuerit, neque enim primum confidit illi. Postquam vero vidit eum humiliatum vere esse, addit illi plu-- . Tandem cum perspectam trahet satis fidem eius, priaeficit illum ducatui Boioariorum. Pontifex Moguntinus, ille bonus vir, confusus in se, nestit quo se vertat. agitat eum iudicium Domini. Venit Moguntiam, sed ciues noluerunt eum recipe 're, quoniam Imperatoris hostem esse cognouerunt. Errat igitur, ubique excluditur , sparso ubique rumore de eius nefando proposito. Quare proditur Imperatori , dc captus in Saxoniain ductus. Custoditur. Imperator tam humanum & hen uolum animum habuit, ut illum, qui tam nequiter illius imperio 3c vitae insidiatus erat, non solum superstitein esse passus sit, sed brevi ici pristinum Iocum restituerit. Post h.ec apud Germanos gesta Ludovicus, rex Galliae, variis agitatur seditiombus
S rebel lione suorurn. Mittit ad Imperatorem, petatque ab eo auxilia. Imperator magnis ex Italia, maioribus ex Germania copiis coactis, in Galliam ducit, tumultus edat, rebelles compescit, mitium plurimos occidit, multos capit, omnes vincit,
Galliarum res pro animi sui voluntate sapienter disponit, magna laude in Germani-μm tuam reuertitur, in qua emendanda corrigit, & pro meritis, animiue dotibus.
725쪽
quemque ciuitatibus & regionibus praeficit. Diligens in primis fuit, ut religioni
suus maneat honos. Id fieri aliter non poste, quam ut personae ecclesiis ministrantes quam probatissimis sint moribus, δc praestent aliis bominibus praestantia ingeniorum Sc animorum probitate, ut eos suspicientes, aemulari omnes cupiant. Ob hanc causam statuit, ne quis in monasteria accipiatur aut improbae mentis, aut abi etae indolis, sed qui apti sint ad bene instituendam iuuentutem, morum sanctimonia ingeniique cultu. Non diu post negocia, quae fuerunt Othoni in Galliis, quia busdam potentioribus in Italia omnia diuina & humana, Coelum 6c terram confunis dentibus , Agapetus secundus, Pontifex Romanae ecclesiae, legationem mittit ad Othonem, cuius laus pacis & belli tempore iam per totum fere orbem clara erat, potit, ut labentibus in Italia rebus succurrat, Berengarii superbiam intolerandam esse. Hoc petunt & alii Italiae Principes. Octio motus autoritate Romanae sedis, piens leges & religionem in Italia esse saluas, conscripto exercitu, contendit recta in It Iiam quanquam denuo Ungari inciperent in Germanos mouere signa Longobardos primum subiugauit. Berengarius de ciuitate in ciuitatem fugiens, tandem toto relicto regno, consulit vitae suae. Id multo magis faciunt alii proceres Italiae,Berengario inferiores. Otho in fidem suam toto Italiae regno suscepto , iniustis suppressis,iustis erectis, custodes legum, causarum iudices constituit,religionem, quihus potest viribus, tuetur. Adetheidam reginam, uxorem Lotharii. Italiae regis, Papiae in carcerem duxerat Berengarius, quam Otho liberatam uxorem duxit; de pro maiestate imperatoria Ticini celebratnuptias, post quas, in Italia pro virili mannibus ordinatis, dc praesidiis, constitutis per ciuitates , reuertitur cum Uxore in Germaniam, non sine magna gloria e nam magnas res breui tempore consecerat.
Ludolphus, filius Imperatoris, tristior ob patris nuptias, non dissimulare potuit , quod moleste matrimonium eius ferret, nam dicteriis in patrem senem. nouum nuptum lusit, & iracundus a facie patris in Saxoniam se contulit. Incipit meditari bellum. dc quos putat habere causam , aduersus patrem stimulat, inter reliquos Conradum Francum , generum Othonis, virum bellicis laudibus clarissimum, sibi adiungit. Imperator pater, celerius resistendum temerariis conatibus censons , collecto peditatu de equitatu , primum con 'ir urbes eorum expugnare , id quod facile fit: omnes enim urbes , quas filius 8c gener Othonis habuit, non tam Ludolphum 8c Conradum, quam
thonem patrem , Dominum agnoscebant. Quare fine negocio omnia eorum Venerunt m potestatem Imperatoris : gener dc filius cum suo exercitu decreuerunt expectare patrem Moguntiae, sperantes patrem confisum copiis, in oppugnando
I I urbem temere suos ad moenia adducturum, & facile a se repelli polle, sine suorum discrimine: paternarum vero copiarum magna strage , sic inquam congredi
praestare ducebant, quam aperto marte loco aequo pugnam Committere. Nec e rum rationes fefellerunt eos: Imperator enim , qui sine ulla difficultate occupauerat omnia eorum , praeter hanc urbem , accedit non ceu ad oppugnandam umbem, in qua totus exercitus propugnatorum se, sed ceu pater ad filium reprehen- endum .ispe muris deiectis per arietes ὁc alia machinarum genera , intrare V bem conatus, sepe reiectus, militibus, qui cadebant, fossas implentibus: quoque plures cadunt, hoc irritatior Otho solent enim haec vehementer commouere bonos duces, a quocunque hoste fiant, multo vero magis patrem, si filius haec audeat Contra suum genitorem incautius reducit milites, & praedam urbis 8c ampliora stipendia promittit, si capiatur. Duos menses perpetuos ita laborat obsidendo de
oppugnando. Porro, cum Ludolphus videret patrem tam constanter urgere propositum, de pace agendum statuit :non tamen serio, sed tantum Vt patris animum experiretur, qualis esset. Inter autem agendum de pace, expertus est animum patris erga se ira commotum, ut placari posse nullam videret spem. Post illas inducias , quae factae erant gratia de pace agendi, quidam desciuerunt ab Imperatore a hostes, suasu ducum Bauariae, quorum regnum Otho dederat suo fiatri Henrico.
726쪽
quod grauiter ferebant Bauarorum duces, & relicta Moguntia, properarunt ad Ratisponam,urbem Henrici, in qua erant thesauri& VXOr liberique eius, & expugnarunt ex improuiso aduenientes, potiri praeda magna , uxorem Henrici cum liberis nudos dimiserunt. otho Imperator , Moguntiae dispositis rebus, Ratis ponam cum copiis petit, hostes, in eam inuecta annona, ex vicinis agris muniunt urbem. Imperator non aliter diu frustra laborat in obsidione, quam antea Moguntiae: t men constituit non discedere, nisi urbe recepta. Circumsepsit autem eam milite. ut neque egrediendi, neque ingrediendi ullum esset spacium. Vrbani, post dimrumam obsidionem, coeperunt omnium rerum penuria laborare, εc contra Primcipes siros seditiosa propter famem loqui. Quare belli duces coacti sunt de pace agere, induciae paucorum dierum constiture sunt, agitur de conditionibus pacis e sed Imperator nullas pro meritis satis dignas poenas in filium suum statui posse dixit, & duriores eonditiones praescripsit, quam ut accipere potuerint. Redeunt ergo in urbem legati, pace non impetrata. Post hanc de pace tractationem, urbem parte infirmiore oppugnare nititur quoniam ex exploratoribus cognouerat, dissensiones essἡ inter urbanos : vulgus enim famem diutius non Velle ferre in ea oppugnatione occubuere multi fortes viri. Arnolduς,Boioariorum dux, qui Ra-risponam capiendi autor fuerat, telis confossus cecidit. In illa oppugnatione nihil effecit Vrbani iterum mittunt de pace ad Imperatorem: sed Imperator,ceu immobilis lapis, nullis supplicationibus moueri potest , donec episcopi quidam &Principes alii pIacarunt animum, iniuriis infinitis a filio illatis merito iratum. Facta est igitur pax, vel potius tantum induciae usque ad constitutum diem. Post haec Imperator reuertitur ad suos; Henricus Ratisponam recipit : sed prima nocte in censa est a nescio quibus nebulonibus, & plusquam media pars incendio consumpta est. Paucis post diebus, consilio quorundam virorum prudentum , Odolphus supplex accedit ad patrem ,3c ad solum ante pedes eius prosternitur cum I Crymis, obtestatur patrem, ut ignoscat, Se agnoscere, inquit, magnitudinem pe catorum suorum: tamen ausum accedere ad eum, qui sciat, se etiam patrem hahere in coelis, a quo etiam misericordiam speret: & caetera locvrus est ita, ut patridi omnibus, qui aderant, moueret lachrymas. Apud paternum animum inuenit gratiam, & usque ad finem vitae in fide permansisse tradunt. Porro Conradus, Im- .peratoris gener Me quo ante cum haeC non successissent , alia via peiore tentauit Imperatori nocere. Ad Hungaros enim profectias est, & illis spem praedae cons quendae fecit: qui propter inuidiam facile permasi . alioqui Omnem occasionem captantes, imo sine omni occasione tape Germaniam inuadere soliti, conse ibune Copias, quas cum Conrado in Bauariam ducunt. Eodem tempore, ab alia parte Sclaui Germaniam infestabant. Otho igitur Imperator, primum missis aduersus Sclauos copiis, ipse obuiam Hungaris it, peruenit Augustam usque: ibi de hostiatim consiliis & exercitus magnitudine per exploratores cognouit, quantum P Luit. Conradus gener, opera cognatorum suorum, ex Boemia&Bauaria&Fran- Cia Orientali coegit non contemnendas copias, quas in castris non procul ab Augusta habuit secum. Erat autem hic Conradus vir non solum audacis , sed etiam perspicacis animi, Bi in bellicis praecipue laudibus praestans , propter quas naturae
dotes elegerat Otho eum generum. Cum igitur certior est factus,Imperatoris copias appropinquare, recessit, & iubet Hungaros propius ad se mouere eastra, neque enim consultum putabat, numero longe inferiorem pugnare, cum socias copias Hungarorum adiungi posse videret. Imperator contendit aduersus hostem Omnia diripientem: cumque esset alter exercitus alteri in conspectu, acies trique
instruere, & loca apta sibi occupare, certatim adhortari ad fortiter pugnandum , in odium & inuidiam aduersarium adducere, victoribus magna promittere, fugientibus turpitudinem & periculum, & alia incommoda ob oculos ponere. Otho ab una parte habebat Lycumfluunim, quem transisse putabat omnes hostium copias, ad huius fluminis ripam impedimenta omnia ponit, & aciei extremum a
727쪽
Amen , nihil periculi ab hacparte Veritus, quanquam eo loco flumen in latitudianem di sum minus altum erat, quam aliis locis: itaque vertit a fluuio aciem suam aduersus hostes, admonuitque suos, cogitarent fugae locum non esse, Omnin que aut oportere vincere, aut suffocari in aqua, de industria autem eos in eum adduxisse locum, dissimulauit. Ηungari & Conradus suas instructas copias continent intra fossam, quam ex tempore fecerant; Othoni sua propius signa admouenti, copiam non faciunt pugnandi, nisi voluisset fossiam transgredi, quod non sine magno discrimine fieri potuisset. Cunctandi autem haec erat caua:postquam Conradus animaduertit soceri sui Imperatoris rationes, statim mittit expeditos equites circiter quingentos, cum totidem peditibus, clam per arbusta, quae ad ripam fluminis erant, per longiores viarum ambages, ut transgressi fluuium, obse uarent tempus pranii , iterumque per flumen impetum facerent in extremum agmen Othonis. Aduentus autem eorum signum expectabant, quod erat ex alta arbore fumus non magnus , ne aduersarii a tergo aliquid suspicarentur periculi. Cum ergo signum viderunt, sine mora reddiderunt signum vicissim,& eduxerunt extra fos Iam exercitum, committitur pugna. Primum impetum Germanorum Ηungari non ferunt, Germanisque iam ceu victoribus exultantibus, ecce illi ex insidiis in extremum agmen ruunt, & Ordines perdurbant. Re noua perterriti Germani, tota acies confunditur, Vtrinque occubuere multi . acerrime a. meridie usque in noctem pugnatur, noxque diremit pugnam. Per totam noctem Imperator suos recolligit, reficere cibo corpora iubet, consolatur, parum superesse laboris persuadere conatur. Luce postera exorta , instructis copiis, adoritur hostem dispersum, statimque fugatum aut Occidit aut capit, minor pars elabitur. Porro mane Conradus viden. victos Hungaros , vertit arma sua in socios suos fugientes, &ita pugnando statuit praestare mori, quam aut peruenire in Imperatoris manus, aut Hungaros fugientes sequi, quibus fuerat illius memorabilis cladis autor: qui sine dubio quopiam crudeli suppliciorum genere illum assecissent. Quare non prius cessauit currendo & occidendo, donec cadens lassitudine, aestu, M. vulneribus expirarit. Ita in hoc prauio sunt Ungari tractati a Germanis, ut postea nunquam induci potuerint, ut Germaniam hostiliter ingrederentur. Omnis enim . eorum nobilitas hic est deleta. Tres principes, quos Vocabant regulos, vivi capti sunt: quos Otho quidem seruare voluit, sed aliis exercitus Principibus visum est a liter cum illis agendum. Nam operaeprecium putabant, eos quam crudelissime necare, ut exemplo territi, non facile redirent; idque factum est. Alii seriptores aliud mortis genus habent. Iis,qui scribunt laqueo suspensos, credo. Imperator consecutus victoriam, sine superbia gratias agit Deo , cui adscribendum omnia
nouit, decreuitque per omnes ecclesias graciarum actiones omnipotenti Deo. Partem exercitus mittit aduersus Sclauos, partem dimittit. Hoc tempore cruces sanguineae in vestibus hominum dense cohaeserunt, & corruperunt vestes. Ung ris ad modum,quem dixi, victis, nec minus Sclauis, & Principibus Galliarum de Germaniae omnia ex voluntate&sententia Imperatoris, Othonis primi, gerentibus , Italia,tyrannide Berengarii pressa, ad Othonem in Germaniam mittit legatos, qui opem orent aduersus tyrannum,qui in ecclesiasticos ubique, etiam Romanam sedem,aliasq;, quas Vocant, seculares Respublicas intolerandam tyrannidem exer-Cuit. Mittunt autem non vulgares legatos, sed maximos Principes suos, episcoposq; aliquot praestantiore mittunt omnes insigniores Italiae ciuitates suos legatos, mitro 3 tit Pontifex ipse suos. Nihil omittunt, quo videbatur Otho moueri posse. Otho praesentibus legatis episcopis, in celebrique aliorum procerum conuentu, Othonem filium suum, nondum octauum ingressum, regem solenniter creat Aqui r ni: ungiturque puer in regem, ab archiepiscopo legato Pontificis, appellaturque mox Imperator Otho a. Post haec acta Imperator, collectis copiis, in Italiam mouit castra, perduxitque copias ad Papiam usque: quae ciuitas gauisa est, quod venit liberaturus a tyrannide Italiam, simulat quidem se inuitam capi, sed nullum ex
728쪽
as exercitu Othonis tangit, statimque altero die intromittit Othonem cum nobili ribus aliis, &iurat in verba eius. Ab hac discedens, reliquas similiter sine negotio ciuitates capit. Videns Berengarius Othonis potentiam, & suorum alienationem defectionemque, in munitissimam arcem se cum filio suo, consorte regni Alberto, recepit, & indies munitionibus adiecit aliasinam sibi mali conseius, supra modum pauore confusus erat. Otho in itinere sine sanguine humano totam Ie Iiam sibi subdidit,&tandem Romam venit, ubi exceptus est honorificentissime ab utrisque,spiritualibus scilicet ut vulgariter loquar & secularibus ;& a Joanne duodecimo Papa ungitur, & coronatur, appellatur Romanorum Imperator: tamen ante unctionem & Coronationem , vel ut quidam autores tradunt, etiam ante ingressum Romae, iurauit Pontifici, se impri is Romanam apostolicam sedem, & totam ecclesiam, posthabitis omnibus, defensurum, & aucturum, & in magno dignoque honore habiturum totum clerum, nihil ex Pontificum placitis mutaturum, nihil illis oneris impositurum, quicquid in Italia aut alibi esset ecclesiae Romanae, non modo non sibi virum, sed etiam ab aliorum iniuriis vendicaturum: idque iuramentum eadem forma & sententia daturum, cuicunque Committeret Italiae administrationem. Id est striptum in cap. Tibi Domino, 6 s. distinct. Dum haec Imperator Romae agit, Berengarius mittit filium suum Albe tum in insulam Corsicam cum magno thesauro.Ipse constituit latere in monte sancti Leonis, in quo loco fiduciam habuit etiam propter munitiones. Imperator diutius paulo cessauit Romae, cupiens Ioannem Pontificem corrigere, ut digne onficio viveret, relicta pessima in omni genere scelerum vita: sed nihil profecit,quinimo Pontifex alienatus est ab Imperatore, &iunxit se partibus Berengarii, cum quo ei morum similitudine magis conueniebat. Quare postquam Imperaror de sperauit de emendatione vitae Pontificis, quaerit Berengarium , quem ubi cognouit filium misisse ad Pontificem, & amicum sociumque belli illi factum Pontificem. Romam redit. Pontifex se plerisque sciens Odiosum , ob corruptissimam vitam; simul certior factus ab amicis quibusdam, quam irato animo esset in eum Imperator : quem enim odio habuisset semper, ob vitam omnis generis vitiis inquinatam, nunc multo magis odisse, quod se pessimis tyrannis adiunxerit, aduersus quos Pontifex vocaverat Othonem. Quamobrem, ubi Pontifex de reditu Imperatoris cum exercitu audiuit, territus, parat fugam, dimittit filium Betengarii Albertum in Corsicam insulam, ubi antea fuerat. Et antequam Romam reliquit, omnes proceres, quos suspicabatur Othonis rebus studere, palam trucidauit, aue per dolum sustulit e medio. Inter quos misse memorantur duo cardinales. His perpetraris, subduxit se, latitare volens. Imperator ubi Romam venit, exceptus est, &senatus una cum populo Romano rogarunt eum, ut respiceret ecclesiae miserum statum, ut possit alius creari Pontifex, vir vitae innocentia sede illa dignus. Imperator quam minimis motibus semper omnia agere cupiens, reuocare statuit Ioannem illum, sperans, post illam fugam & exilium, & gratiam veniamue -- laturum vitam. Scribitur igitur illi, mittuntur nuncii: sed Papa Joannes ad insaniam redactus, nemini fidit, in quadam arce, in inaccessis saxis sit ab habitat inter scorta cum quodam similis farinae homine, ad quem e Roma grauis aere Venerat. Hanc ociosam ludendo, scortando, bibendo vitam maluit, quam summum ecclesiae episcopatum. Otho,ubi audiuit hominis voluntatem & voluptatem, iubet, ut ipsi Romani eligant ad pontificatum virum quempiam eruditione & morum probitate praestantem. Nam ea modestia erat Otho, ut nulli unquam aliquid de suo iure aueautoritate detraxerit, & sibi arrogarit. Romani igitur cum clero, elegerunt Leonem octauum. Hunc Imperator confirmauit, existimans virum bonum esse.
Leo multa de se pollicetur, blandissime amatur & tractat Caesarem. Ita Romanae urbis & ecclesiae rebus compositis, pergit persequi Berengarium, quem cum filio dc uxore capit, nam ex Corsica insula forte venerat filius ad patrem Berengarium,& eius uxorem misit in Franciam Orientalem, ut ibi priuati degerent in exilio ne-
729쪽
que enim ullum erat periculum, ne homo ignotus in ignota regione, cuius linguam non callebat, aliquid noui moliretur, quantumuis animosus & ingeniosus adseditiones Filium Berengarii misit Constantinopolim. Interea temporis, Ioannis Papae consanguinei & amici effecerunt, ut Romani iterum ad Ioannem mitterent, & illi pontificatum offerrent. Ioannesiam plenus priuatae vitae, sed non luxus, libenter oblatum papatum recipit: igitur Leonem deponunt, hic recipitur Leo proficiscitur ad Imperatorem, queritur de iniuria sibi illata a Romanis, accusat eos grauissime, quod bene monentem ferre non potuerint, & qui nimium fauerit Caeseri; Caesaris hostem receptum propter odium in Caesarem. & aliquid iamdudum contra Imperatorem parturire. Tantum odium cepisse eos Germanorum, ut quiduis velint potius experiri, quam diutius imperium in Latio se re. Otho Leonis querimonias iustas credens somnia enim,quae ab eo dicebantur, apte cohaerebant. & probabilia erano ira commotus, sine longiore deliberatione ad urbem properat. Dum haec ad Caesarem a Leone Pontifice perferuntur, & dum Romam ducit exercitum Caesar, Ioannes Pontifex Maximus nuperrime restitutus, in adulterio deprehensus, occiditur. Romani obviam Caesari mittunt, excusant se , vicissimque accusant Leonem e petebant quendam Benedictum confirmari ab eo. Otho se negat facturum, arguit eos inconstantiae, docet, quantum malim tota Romana ecclesia haec adserant, quantum religioni officiant: imperat, ut recipiant Leonem, quem ipsi elegerant paulo ante. Multas obiiciebant causas, ex quibus non es Iet Leo hic recipiendus: sed postquam hoc fixum in animo Imperatoris videbant, promiserunt se facturos, sperantes discessurum sic cum exercitu rotho vero nimium negotium urgebat, se praesente restitui voluit. Romani obstinati, recusant se facturos, quod superiore die promiserant, & Benedictum creant Pontificem uno ferme consensu, paucis Caesaris amicis exceptis, qui tamen nec mutire audebant; qui clam quotidie Othoni scribentes, exasperabant aduersus Romanos animum eius magis. Caesar, quae sunt circa urbem & suburbana, omnia hostiliter vastat, obsidione tam diuturna premit urbem, Ut ingens multitudo fame perierit. Seribunt autores incredibilia de caritate & penuria in Urbe, modium furfuris triginta venissp ducatis. In extrema tandem necessitate aperiunt portas, captumque dederunt Caesari Papam Benedictum, & Omnia imperata eius facturos promittunt, veniam suppliciter orant, Leonem recipiunt. Otho nihil fide dum illis sciebat; quare statuit omnino Romae manendum, donec omnia constia tutionibus, & personis sibi & Leoni amicis muniret, eius rei gratia Romae moratus est aliquandiu. Romani, dum Romae est, quaerunt viam interficiendi Imperatorem. Cumque peruenissent eorum insidiae ad Imperatorem . multos capite plexit, quosdam in exilium misit, nonnullos captos reliquit Pontifici. Imperauit obsidum magnum numerum. Leo, adhuc prauente Othone,fecit in gratiam eius.
quicquid gratum illi esse posse putabat. Etiam post discessum eius, in frequenti
synodo Romae coacta, statuit, ut Imperatori esset eligendi Pontificem potestas. Translata ea autoritate a populo Romano. Cuius rei testimonium est texta distinct. 63. p. in synodo. Hoc autem mortuo Papa, Romani immemores constituti Dis illius. creant Pontificem Ioannem a 3. pauloque post rursum deponunt seditione cruentissima. Pontificii currunt ad Othonem, a quo solo auxilium sperabant. Ocho,audita re, sine mora petit cum exercitu Romam. ΕΟ ubi peruenit, exceptus
est reuerentia ficta, di gratulatione fucata supra fidem magna. Otho ingressus Vrbem, statim altero die partium causas audiuiti autorum magistratuum alios alio supplicii genere affecit, quosdam iugulauit, quosdam in carcerem coniecit, sules secum in Germaniam abduxit. Non longo post tempore, Othonis Imperatoris filio Othoni despondetur Theophania , Nicephori Constantinopolitani Imperatoris filia. Circa idem tempus Saraceni Italiam diripiunt, aduersus quos mittitur Othonis Magni filius Otho cum Germanorum copiis. Saraceni victi ita sunt ab Othone iuniore, ut tamen maiorem partem praedae secum nauibus abduxe
730쪽
rint. Graeci socii in eo bello Saracenorum fuerunt, quare Otho, superatis Saracenis, vertit arma in Graecos, quibus aliquot praeliis victis, eripuit illis Calabriam. &Apuliam. His gestis, Ioannes Papa huius nominis I 3. Othonem a. appellat Ι-peratorem, illi imposita prius corona imperiali. Anno a natiuitate Christi 9 4, Iosotho Magnus moritur in Saxonia, & sepelitur in ecclesia, quam ipse suis impen- 9741is aedificauerat Magdeburgi, regni eius anno 36. Qualis fuerit hic Imper. ex superioribus facile colligitur. Pacis amantissimum, quam duco maximam laudem in Principe fuisseὶ testes sunt omnes de eo historiae; nec unquam usque ullum bellum suscepit alia quam pagis causa. Iurisperitos, ubicunque potuit eos habere, in cognoscendis causis aὸhibuit; quod, cum probi sunt, quantum emolumenti
adserat ad hanc vitam feliciter degendam, nemo sanae mentis ignorat. Ingeniorum meliorum amator vehemens fuit. Argenti aurique venas apud Saxones primus inuenit, & ex illis apertis magnum cepit fructum. Qualis religione fuerit, testantur multa monasteria aedificata ab eo, & ecclesiae episcopales ab eo constructae,& magnis reditibus dotatae: ex quibus sunt Magdeburgensis ecclesia, Branden- burgensis, Mersburgensis, Cicensis, & Misnensis. In Dania quoque ordinatis ecclesiis episcopalibus, subiecit eas episcopo Hamburgensi. Vt semel dicam, re ligionem honoremque Dei anteposuiste omnibus aliis rebus, testantur facta eius Omnia. Eo regnante, peruenerunt multi ad fidem Christianam, neque aliud aeque illi curae fuit, atque ut Christianam propagaret religionem. S. Huldrichus episcopus scribitur anno post Othonem obdormiuisse