장음표시 사용
731쪽
, Patris morte, tho a .eligitur uno omnium fere principum consensu. a patre Sc Pontifice iam ante Augustus appellatus, & coronatus res annis, Pragensis episcopus, Adelbertus , reliquit episcopalem sedem & delicias in quibus consueuerunt hoc genus homines quidam consumere vitam &praedicando funinis est episcopi munere, per Ungariam praedicauit, & ubique episcopos exemplis 3c doctrina admonuit sui ossicii: & in Prusiam profectus, sequens vestigia Christi de apostolorum, odio habitus est a mundo, qui odit crucem Christi, veramque humilitatem, praecipue in praedicantibus verbum Dei in nomine Domini. Tandem idem illi accidit, quod iis, quorum imitabatur exemplum, nempe pro nouatore & seductore occisus est. Qui post honum certamen laetus testimonium veritati perhibuit ad
uersus hunc superbum mundum. Primo anno imperii Othonis a, dux Bauarorum Henricus, filius Henrici, fratris Othonis Magni, aduersus Othonem Conazur excitare seditionem, omnia tentat, copias incipit cogere. Quod ubi peruenit ad Imperatorem, conatui eius stulto occurrit, & domuit eum. Fodem anno L tharius, rex Galliae, cum magnis copiis venit in Lotharingiam, quam Carolus Magnus, armis ereptam Galliae regibus, adiunxerat suo imperio. Lotharingia autein recuperata, & adiecta Franciae imperio, pergit Lotharius, in spem vocatus Aquin grani capiendi: cum autem intelligeret eam spera vanam fuisse, agros in illis regionibus inhumanissime vastat,magnam praedam adeptus; audiens Othonem cum Germanorum exercitu aduolare, redit Lutetiam Parisiorum. Othoevidens suae fidei concreditos tam miseris modis amictos, tot aedificia exusta. depopulatos lat agros, hostem cum tanta praeda abiisse, omnino persequendum liotam, & retalionem reddere decreuit. Quamobrem hostem sequendo Parisios usque, in itinere omnia, quae erant regum Gallorum, depopulatus est. Parisios ubi peruenit, hostem in harctas prouocauit, sed frustra; suburbia incendit, & omnia in
adiacentibus agris contrivit. Postquam autem vidit hostem intra moenia se continere, nullaque esset spes capiendae urbis, & si,ur audiuit Constantinopolicanorum aduersus mperium suum propositusi, reducit exercitum, cui, extremum agmen carpentes hostes, non me ocriter ncinuerunt. Nec pauci submersi sunt in Axona fluvio. Haec illi in reditu incommoὸa acciderunt. Ubi venit Aqui Ggranum, conuenerum omnes regni eius proceres, exercitum auctiorem accessione nouorum militum reddiderunt, in Italiamque festinanter ducunt, prius camen Cum Lothario, Galliae rege, pace facta, receptaque Lotharingia. Iam Basilius &Constantinus, Constantinopolitant Imperator. cum sociis Saracenis, quibus cum paulo ante fecerat foedus, Barum urbem vi expugnatam diripuerunt, ciuium quosdam captos in Graeciam miserunt, quosdam Occiderunt; pauci hostilibus manibus elapsi sunt. Quo exemplo crudelitatis territae vicinae ciuitates, ultro se dediderunt. Itaque totam Apuliam & Calabriam occuparunt. Otho, quantum potui si festinauit, Venitque Romam, imperauitque singulis Italiae ciuitatibus certum numerum armatorum, tumultuarieque delectu habito , per Italiam profectus est cum ingentibus copiis aduersus hostiles copias. Vbi
732쪽
peruenit in Apuliam, Graeci & Saraceni primos Venire Videntes Rom. & reliquos Italos nam hos praemiserat statim venientes adorti sunt, sperantes hos socios victos , reliquos etiam German. pugnae minus aptos fore: non taenium autem propterea sine cunctatione aggressi sunt illos,ne totus exercitus colligeretur, sed quodpiolliores Italos sciebant, Sc minus bellicosos. Nec iudicium illud illos fefellit. nam statim post commissiim praelium Romani & reliqua Italorum turba, abiems
signis, fugerunt. Qua multitudinis tantae fuga, reliquus exercitus non potui enon turbari. Quo factum est, Vt & reliquae copiae Othonis verterint tergum.Praestitisset sine dubio, absque milite Italo cum German. Otho. bellum hoc gessisse: sed
sic fata volebant. Otho, fuso exercitu, fugiens, a nautis aut natans, aut in parua scapha nauigans nam Variant autores capitur, ignotus tamen. Profuit vero illi , quod nautarum linguam adprime callebar. Tandem tamen a quodam me catore Sclauo agnitus est: sed illi negociatori promisit magna Imperator, ne proderet, sed pro virili adiuuaret eum. Nam in naui erat solis saepe colloquendi copia. Cum igitur venirent in urbem Rosam, ubi erat sorte Episcopus Metensis
Theodericus, expectans belli euentum, hunc episcopum accedit mercator, iubet, ut eum redimat, nam non magno aestimari, & nautas Iucro inhiare. Discopus exiguam quandam aeris summam pro Imperatore numerat nautis. Hac ratione liberatus Otho, quumprimum ad suos Venit, cogit exercitum ex sola Germania. ut animaduertat in Italos praecipue Romanos & Beneuentanos, qui degeneres ani mo fugae fecerant initium. Ducit ergo exercitum in Beneuentanos, quorum Vrbem expugnatam incendit. Ab aliis deinde Italis abstinuit: euomuerat enim magnam partem irae in Beneuentanos. Quod reliquum erat, effudit in Romanos. Nam Beneuentanis subuersis, petit Romam, & inuitauit Romae omnes Principes utriusque ordinis sacri, & sic enim loquuntur secularis , in ipsoque conuiuio necare in Conspectu conuiuarum iussit omnes, qui fuerant turpissimae fugae autores. H Sic enim turpitudinem fugae aliis adscribendam declarare vo- Iutta Propter hanc in illos, qui fugerant tam turpiter, animaduersionem, cognΟ- minatus est Sanguinarius. Illud fugae dedecus tam male habuit virum, ut post hanc cladem nunquam laeta Donte conspectus sit. Et moerore tristiciaque animi consectus, non longo post tempore moritur. Saepe suam infelicitatem cum gemitu questus fertur, quod non respondere datum illi sit maiorum suoru in factis. MO tuus est autem imperii sui anno I O. Suspicio etiam est, veneno a Romanis sublatum. Quidam autorum scriptum reliquerunt, in illa pugna Othonis cum Graecis & Saracenis, occubuisse multos Principes, episcopos & alios proceres, ex Germania quosdam nominant, Henricum episcopum Augustensem, Nernherum abbatem Fuldensis monasterii, & alios multos numerant. Anno post natiuitatem Christis 48, Othone a Imper. vita defuncto, Principes, quorum erat eligere Imperato- y41 rem, discordabant, aliis eligentibus Henricum, Boioariorum ducem, nepotem Othonis primi, aliis volentibus Othonis a filium, Othonem nomine, natum a nos Ir. Dum ita lis pendet, nulli Volunt aliis cedere. Henricus Capit puerum Othonem. & appellat se, principibus quibusdam adiuuantibus, Augustum: sed multos hoc facto iniusto & tyrannico a se alienavit, qui antea illi studuerunt, iam quoque accedunt ad illos, qui Othonis a filium voluerunt. Quare illi principes coniunctis copiis vi repetierunt puerum, bonam de se spem praebentem; & adductum Aquisgranum, in frequenti Principum conuentu unxerunt in regem : ω mox appellatus est Otho 3.Suscepto imperio, maiora conatur & efficit, quam aetas illa consueuit. Habuit enim statim multos, qui rebellabant, contra quos tanta
fortuna usus est & victoriis tam frequentibus, ut miraculum mundi vocatus sit. Itali non agnoscere voluerunt hunc Imperator. elegerunt alium, nomine Crescentium Nomentanum, qui Romae tantam exercuit in omnes tyrannidem, praecipue Tom. II. Za Eae in ca De Conuiuio hoc Romano truculento TFRIDUS VITERBIENSIS p. XVII. 8. Io. SIGO G de Regno Italia a. pro. licet etiam hoc in dubium vocetur.
733쪽
in ecclesiasticos, ut Papa fugere coactus sit in Hetruriam. Pontifex & omnes prael ti Romani scribebant ad Othonem, petebant auxilium,admonentes eum,quid maiores fecerint ecclesiae boni, & quod propterea Deus secundarit vias eorum. Appelao lant eum Imperatorem, Ut semel dicam, nihil omittunt, quod facere putant adcommouendum Othonem. Crescentius Vero Germanorum aduentum veritus,
praecipue quod eum non latebat, quo animo esset Italia, quod scilicet tota Othonem peteret mittit ad Pontificem, quos putat maxime apud eum autoritate 8t fide valere, per eos rogat eum, ut redeat Romam, promittit illi amicitiam, obedientiam, δc contra quoslibet aduersarios patrocinium. Haec iuramento dc sacramento confirmaturum. Praeterea enumerat incommoda, quae ex Germanorum aduentu sint futura, in memoriam multa exempla, quae peregrini exercitus fecerunt in Italia, reuocat. Pontificii omnes rogant, ut redeat. Papa impietatem militum, de bellorum mala timet, redit, effundit se Crescentius Sc uniueria ciuitas Romana illi obuiam, excipiturque magna gratulatione 3c reuerentia omnium. Otho, Galliarum δc Germaniae rebus aliquandiu occupatus, quibus utcunque dispositis, Italiam petit, ubique excipitur reuerenter. Romam ubi venit, Crescentius & Pontifex prodeunt obuiam, exhibentes omnem honorem, dc rogant, ut in Italia pacem faciat, sed ad arbitrium partium, quae Romae erant. Effeceruntque apud Othonem, ut simul Italiam totam pacatam atque adeo obtemperantem Romanis redderet, &quam primum cum exercitu excederet Roma, quod illis gratissimum Mutilissimum erat. Nam volens Romanis gratificari, statim vertit signa in Capuanos & Beneuentanos. quibus non conuenerat cum Romanis, illos adegit ad conditiones , quas Romani volebant. Hoc tempore creatur Pontifex Romanae ecclesiae Germanus, filius Othonis , ducis Sueuiae, cognatus Othonis 3. nomine Bru-no: qui Papa factus, est nominatus Gregorius quintus. Othonem 3. hic Pontifex coronauit, dc Augustum appellauit. Quibus rebus Romae magna pompa factis, Otho Germaniam repetit. Post Imperatoris discessum Romani iniquo animo ferunt, Germanum barbarum uel ipsi vocand hominem in Pontificem electum, moliuntur in illum multa clam, dc palam quoque minantur. Quibus rebus factum est, ut se clam subduxerit ex Vrbe: profectusque in Hetruriain . mittit ad
Othonem Caesarem, consanguineum suum, Zc sperat Romanos ultro se reuocaturos, Vt Ioannem Pontificem ante eum reuocabant: sed nemo venit ad eum e Roama, qui vocet, quinimo ne in Hetruria quidem tutum se intelligit. Quare suae a luti consulturus, repetit patrium coelum Germaniam , Othonique omnia exponit. Romanorum iniurias, dc Italorum cum in Germanos omnes, tum potissimum in Imperatores odium, quantum potest, exaggerat. Romani Crescentium rursum aduersus Caesaris voluntatem consulem faciunt, dc Pontificem alium creant Graea. t cum, hominem non indoctum , nomine Ioannem. Mirum est, non exemplis tot superioribus sapere mortales, ut abstineant a seditionibus dc defectionibus huiusmodi , quas consequi fere semper solent maximae calamitates. Otho nomine Pomcificis Sc consanguinei vehementer excandescens , cogit exercitum, quo cum Vbi urbi appropinquauit, clauduntur portae, muniuntur Sc firmantur loca, quae hosti potillimum exposita videbantur. Otho obsidens Vrbem. paucis diebus capit,po pu li Romani magna parte eum adiuuante. Consul Crescentius de Ioannes Pontifex fugiunt in arcem Adriani. Illam conatur expugnare Otho: propugnatores vero arcis fortiter se defendunt primo, tandem cum nullam spem viderent illorum, qui erant in arce, maior pars veniam sperabat apud Othonem: quare aperuerunt arcem, supplices ad Imperatorem veniunt, ut ignoscat petunt, Crescentius fuga salutem quaerens, captus est , de prius circumductus asello , membris truncatus, deinde suspensus est ante Urbem. Ioannes etiam captus , luminibus priuatus est. Restituitur in locum suum Gregorius s. qui expulsus ante annum restitutus est. Huius Othonis tempore Hectores Principes sunt instituti. Otho
enim 3. non habens haeredem filium , decreuit in irequentibus comitiis Principum
734쪽
pum, ut in posterum perpetuo Franeofurti eligatur Imperator.. Constitutis tribus electoribus archiepiscopis, Moguntinensi, Coloniensi, Treuerensi, his addidit quatuor alios Principes seculares, quos Vocant, nempe regem Boemiae , qui 3c archipincerna imperii debeat esse ἔ Marchionem Brandelaburgensem, quem voluit esse camerarium; Ducem Saxoniae, qui esset mariscalcus; & Palatinum c mitem Rheni, qui dapiser esset. Hos electores septem constituit, penes quos es.set omne ius & potestas eligendi Caesarem. sa) Huic Othonis constitutioni Gregorius Pontifex addidit aliam, volens patriae dignitati consulere. Sanciuit enim, ut soli Germani eligant, & non alium eligania quam Germanis parentibus natum. Statuit quoque idem Pontifex , Ut post electionem primum appelletur tantum io a Romanorum rex: coronatuS vero & Vnctus, benedictioneque accepta a Romano Ponti tum denaum appelletur Imper. Augustus. Post Gregorii Pontificis mortem, Othonis aliquando pueri praeceptor, Siluester ad pontificatus ascendit fasti. gium, ita per gradus opera suorum discipulorum astendit. Fuit enim&Roberti regis Franciae praeceptor. Huius pontificatus anno primo, venit Otho Romam. illic ordinabat imperii ecclesiaeque starum , ferebat pro conditione temporis leges, causas grauioris momenti cognouit. Romani iniquo animo ut semper antea quoque factitare consueuerant) ferunt hominem Germanum in Urbe Roma , Omnium gentium aliquando domina, iura pro animi arbitrio dare & mutare, conspirantque propterea contra Othonem. Primum per insidias magnum militum eius numerum occidunt, deinde properant ad obsidendum Imperatorem in palatio. Et cum iam esset in extremo periculo constitutus, Venit summus eius & fidelis amicus, Hugo , Italiae Marchio, & Henricus,dux Boioariae, & quanquam stiarent satis, Romanos a proposito non posse avocari: tamen ut sic mora interposita.& spacio accedendi Imperatorem dato, gratia colloquendi de tractandi de conditionibus pacis, aliqua occasio elabedi forte offerretur petunt a Romanis,ut de conditionibus pacis agi concedatur, se media habere, quibus sperent pacem fieri posse. Romani. etsiquoque sciebant, nullas conditiones se accepturos nam iam actum este de Othone, captumque esse rudicabant) tamen ne dici possent furere, audiendos censebant. Dum igitur res tractatur, adeunt praefati Principes seorsum ad utrosque. Sub hoc praetextu colloquendi de foederis conditionibus subduxit se Otho cum Siluestro Pontifice , Hugone & Henrico adiuuantibus. Fertur Hugo Romanum senatum rogasse, ut debeat Othoni consulere, quod optimum putet illi esse, velle & Romanis consulere, quod putet optimum, nam Vtrisque consuliatum se optare Romanos respondisse, hoc ipsi adeo per illos licere, ut non bonum virum iudicent, nisi hoc faciat, cuius maxime causa Romam venerit. Deinde abiisse, commutasse vestes cum Othone, & idem famulos Hugonis cum famulis Othonis fecisse, & sic euasisse Imperatorem. Hugonem Romanis iratis respondisse. nullum melius consilium se habuisse, cum senserit propositum Romanorum. Ο-ino elapsus e manibus Romanorum, opera dc industria Principum,quos dixi,reparato exercitu viturus Romanos, in itinere hausto veneno, moritur. Quis exhibuerit, certant autores, est qui scribat, Crestentii uxorem misisse, amatoriumque
fuisse. Quod mihi non fit verisimile: Romanorum scelere clam per quempiam illi datum credo. Corpus delatum in Germaniam, sepultum est partim Augustae, partim Aqui rani; Augustae intestina, Aquisgrani reliquum. Ante&post huius
Othonis mortem . prodigia per Germaniam visa enumerantur Inulta , terrae morus. cometes , ardentes in aere facula interdiu. Post vita defunctum Othonem,
Principes electores per Gregorium, Pontificem Romanae ecclesiae, instituti, quemadmodum est supra dictum, iuxta pontificiam Constitutionem Francofurti conueniunt, & eligunt Imperatorem, ducem Bauari , comitem Bambergensem. Hic primus ex legibus constitutis a Gregorio quinto electus est, nullo successionis re- som. II. ZΣ ΣΕ a spe- μὰ Hane traditionum satis iamdum consutauimus in Symagmate Iuris Publici eas.
735쪽
spectu. Porro de huius maiorum genealogia, & ducum Bauarorum apud plures autores scribitur, quam ut hic repetenda sint. Hic Henricus appellatus est ab electoribus imperii Henricus secundus: sed Itali, quem Germani crearant Henricum Aucupem , parentem Othonis Magni, non connumerabant inter Imperatores ;hunc ergo primum vocant. Sed opponi aduetius eos potest textus ille, Constitutio & est palea. 6 3. distinct. Haec constitutio enim dicitur primi Henrici cum Romanis Pontificibus. Henricus coronatus 3c unctus in regem est ab archiepiscopo
Noguntino, nomine Willegiso. H Galliae reges & Principes primis annis eius imperii plurimum illi fecerunt negotii; sed Imperator ita cum illis saepe pugnauit seliciter , ut illa bella magnam existimationem & gloriam pepererint illi. Quare factum
est, ut aliae postea nationes exemplo Gallorum doctae, minus rebellarint. Vix enim est aliud, quod magis stabiliat& quietum statum faciat, ac tueatur regnum, quam bona de Principe cxistimatio. Gallia sedata singulari felicitate & virtute, exercitum victorem ducit in rebelles Boemos & Sclauos, cum quibus saepius congressius, semper victor discedit, admodum exiguam suorum iacturam passus. Praelio vero praeter alia maiore postrcmo victi, pacem petunt, iugumque admist nc. Ioy Subiugatis Boemis Zc eorum Principe Bodisiao . apud illos iura & leges in rebus prophanis ac sacris ordinauit. Ex illa expeditione expeditus, in Germania disponit, quae prius per bellorum occupationes non potuit. Eodem tempore Baben hergensem episcopatum instituit, & ditauit: eodemque loco bina aedificauit monasteria, in quibus orando, ieiunando & vigilando sancti educarentur viri. Fuit Henrico Imperatori frater, episcopus Augustensis ecclesiae, vir non satis ossicio respondens: hic Henricum fratrem odio Minuidia prosecutus est vehementissime, nullo alio nomine, quam propter raram eius pietatem & egregia feliciaque gesta. Imperator iuxta Christi doctrinam non reddidit illi malum pro malo, sed pro iniuriis illatis non cessauit illi benefacere , coaceruans prunas super caput dicentis in Corde suo, non est Deus. Henricus improbis, ut scribitur, precibus principurri
impulsus, ducit uxorem Κunigundem, filiam Sigisfridi comitis Palatini. Κuni-gundis genus alii aliud faciunt , magnaque dissensio est inter autores. Non desunt, qui originem eius a Carolo Magno ducunt, μJ qui facile refelli posse milii
videntur. Qui multa de hac re cupit, legat Chronica Norinbergensia. Henricus secundus, decimo imperii sui anno, Italiam cum Germanorum copiis ingressus, eam pacauit, discordiarum & seditionum causis sublatis, quantum potuit fieri. Romae honorifice dc reuerenter exceptus est, corona imperias a Pontifice Benedicto accepta, & iuramento Pontifici praestito, ducit exercitum contra Sarac OS qui Italiam misere vexabant, Capuam autem tum occupabant, ad illos illuc contendit ,& virtute Germanorum militum victos illinc expulit. Illis profligasis, Sa-hagonum, ducem Constantinopolitanum, qui Saracenos iuvabat, & incitabat ad uersus Romanum imperium, persequi statuit per omnes dissicultates. Nouam V hem hic Sabagonus aedificauit ad fines Apuliae, in loco munito, & unde commo dissime Italiam hostes infestare possient. Eo loco, propter eandem causiam, Han nibal castra muniuit. Hanc urbem oppugnat Henricus mensibus quatuor perpetuis, cumque iam peterent oppidani pacem , desperatis rebus, deditionem ultro offerrent satis seruilem, sed nollet Henricus, nisi duce Sabagono tradito in manus suas, ecce tantus aestus 3c feruor solis incidit, ut Henricus & alii Germani non affue ii caloribus illis, soluere obsidionem coacti sint, quare oblatas ab oppidanis deditionis conditiones cum obsidibus accepit, Romamque reuertitur, magnam militum
c J Immo, non unctus, sed prout DLTMARUS lib. I. p. 3as. testatur: episcopalu ππ-ctionem senediationis ri Herigero Arehiepiseogo exhibitum antecessorum more priorum , non desiderauit, nee suseipere voLit ,sed prorsis ad hoc indignum fraffirmauit. Vide etiam WTmCHINDUM lib. I.p. 63 .
μὰ vide Auctorem Vitae Cunesundis, qui vel NON MUS. vel ADELEOLPus
736쪽
tum multitudinem non istierare tales calores valentes , perdidit ea aestate. Vinum enim nimium vinosum non extinguebat, sed magis incendebat inflammata &exiccata corpora. Aqua bona deerat, palustrem turbidamque quamlibet obuiam ingurgitabant. Multa, quae tunc temporis in insomniis viderit, narrant scriptota
res, quorum cum fides sit plerisque suspecta, & qui cupiet legere talia, apud mulia
os nimium plura inueniat, praetereunda mihi duxi. Hoc verum esse nemo dubiatet, Imperatorem hunc timuisse Deum, morationibus, vigiliis, ieiuniis, & sacris quae vocantur ossiciis frequentem fuisse; sed an hae quae traduntur, miracula eg rit cum ipso Deus, non ausim amrmare. Unum miraculum reseram, quod accupimus accidiisse tempore Henrici: In ecclesia quadam Saxoniae, celebrante facerdotemis Iamin vigilia natiuitatis Domini, I 8 viri, I S. Vero mulieres in coemete rio saltarunt. Iinpeditus eorum strepitu in sacris occupatus sacerdos imprecatus est illis, ut ita choreas ducant per totum annum, id iactum esse scribunt Vincentius, &Ioannes de Columna. Tunc primum illam saltationem, quae nostra aetate multos utriusque sexus homines affixit, ortam affirmare quidam non dubia tanti Mihi non videtur verisimile. Henrico secundo ab ecclesiasticis merito de bentur magnae laudes: quare non miror, si gratitudine animi ducti, quaedam veris adfinguntur: quanquam si pium & paternum erga suos animum ,& benefac endi propensam voluntatem, Operaque ipse respicias, verorum satis habent, quihus eum praedicent, & ad astra ferant. Cum forte Argentinae esset aliquando, ceremoniaeque & preces sacerdotum illi arriderent, consors eorum regulae, ut sicloia quamur , tactus est: sed instituta pro sacerdote viro probae vitae praebenda, qui re gis in sacris esset vicarius, ipse discent . auocatus publicis imperii negotiis. Fapraebenda Argentinae ad nostram usque aetatem vocata est regalis. Ecclesia maior Basiliensis insigni opere est ab eo restaurata, non sine maximis impensis. Cum enim magna terrae quae soluta est sabulo tota moles minaretur templi ruinam .imo aedificium labefactatum iam rueret in Rhenum est enim edito loco ad ripam Rheni situm) Cassiar Henricus tam amoeni loci, & templi ad diuinos honores aedifi- Horati ruinam animaduertens , suis impensis aggeri ruenti opposuit murum materia& opere insignem & fortem, cuius fundamenta in Rheno iacta sunt : remouitque totam templi molem a ripa passus I 4. Quod hoc opus Basileae ciuitati fecit, maximam cpusam mille, non est dubium, quod ea ciuitas bene merita fuerat de eo in bellis,qua in G illis, Boemia, & Italia cum Saracenis gesserat. Εuecta in altum erat hoc tempore in Sueuia familia quaedam Guel fonum, quae reserebat genus suum ad Troianos, huius monimenta conspiciuntur in aliquot ecclesiis & monaste
i iis, nempe Amto fp ad Uineta, vocant Meingaraepe in his enim quidam illorum sepulti sunt. Morum quidam Tubingam obsedit anno post natiuitatem Christii 161. comuntas sociis episcopis August. Spirem & Normat. Bertoido duce de II 6sLerimen, Marchione de Vel tenburgo, Hermanno de Baden Marchione. & caeteris uiis, qui fugati sunt omnes ab Oppidanis&Hugone Palatino, multi capti plurimi oecisi sunt. Fuit memorabile & sanguinolentum praelium. Henricus ux
rem suam non attigerat: ipsa Vicissim castitatem seruare cupiens , consenserae sponso ; ita et mbo degebant vitam coelibem. Satan, qui nunquam quieuit, neque quiescet ante consummationem , suspectam Imperatori reddidit reginam Κuni-gundem nomine adulterii cum quodam enim equite aurato rem habere conabatur malas cogi tiones suggerens diaboIus, persuadere Henrico Henricus incusat eam , quur simulet δέ profiteatur castitatem coram hominibus, grauius iudicium eam manere, Dominum, qui cordamoculos fecit, omnia videre, etiamsi fallat homines. Casti Isima virgo, pudico & modesto vultu constanter negat, & se gaude te, inquit, quod Dominum testem habeat, cuius testimonio ipsa sit contentat nam repositam in corde suo certam fiduciam, manifestam fore suam innocentiam, cum ZZ ZZ 3 Do-
737쪽
Domino tempestiuum fuerit visum. Vt autem Henricinhic scrupulus , quem satan illi iniecerat, eximeretur, conuenit inter eos, ut regina ambularet super ferrum
candens vomerem candentem scribunt fuisse quae postquam inuocauit nomen Domini. Vt propter gloriam suam probaret innocentiam ancillae suae, laeta, sed modestissima fronte , nudis pedibus ferrum igne iamiam extractiam & adhuc r hens calcat toties, quoties voluerunt ii, qui aderant testes miraculi , quod Deus cum virgine sua ancilla operatus est. Qui scribunt , ex impulsu Satanae hoc excogitatum ab Henrico, ut cogeret uxorem suam,quam nunquam cognouerat, nec
cum illa consuetudinem se habiturum decreuit, non sequitur, quod illi inserunt pene dixerim calumniatores; esse satis iudicii, Henricum tyrannum potius fuisse, quam sanctum virum. Quur non cogitant, quibus quantisque tentationibus sancti Dei a Satana sint tentati, & non raro inducti nonnihil λ Concedo enim iam argumenti gratia snam ego nihil ausim asserere) tentatorem suggessisse Henrico . siue per hominem quempiam, siue sine medio, ut in hunc modum probaret sua
sponse castitatem. In his, Ut in omnibus hoc genus rebus, nemo nisi spiritualis . cui scriptura diuina est cognita, recte iudicat: quare meum iudicium non interponam. Illis temporibus grandines in Germania tam latae cecidere, ut caritatis magnae Causa fuerint, contra verbum vulgo iactatum, s.indo nubia caritatem facit. Henricus Caesar, multo ante praeuidens, sui borporis resolutionem instare, conu
cat ergo Principes, &praedicit, se contra ius & sanctionem pontificiam de elige do Imperatore non facturum, plenamque potestatem,quantum in se sit, relinquere electoribus principibus, qui, quem putent gubernandi peritissimum dc utilummum praesentibus temporibus, eligere possint: sperare se tamen neminem grauius laturum, aut in malam interpretaturum partem, si dicat, quis ipsi videatur imperio utilior. In hanc sententiam praefatus modestissime, nominat Conradum,Sueuum natione, & ex matre regiae stirpis, additque causas, quare illum imperio iudicet idoneum, bello enim & pace se eius integritatem, pietatem, & animi inuictum ro-hur perspexisse. Obdormiuit paulo post hanc orationem Henricus, & sepultus est Bahenbergae. Principes pedibus eunt in sententiam Caesaris, eligitur Conr dus; sed non unanimiter : erat enim quidam Boioariorum dux opibus Et autori tate prepollens, vocabatur Cuno, qui Conradum despiciendo, & largiendo munera , & aliis malis artibus ambiebat imperium. Et putatur a quibusdam non multum abfuisse, nullaque alia res eum impedivit magis, quam quod fastu turgidior, contemptim nimium ubique loquebatur de Conrado, qui ab omnibus vir magnus & bonus habebatur. Conradus uxorem habuit de vetustissima Carolorum stirpe: quae genuit illi Henricum, qui patri successit,appelia et latusque est Henricus 3. Libenter hic Conradus habitauit Limpurgi, quae fuit arx inter Nemetes & Vangiones. Postea arcem illam mutauit in monasterium; inter Nemetes & Uangiones stum est, nomen adhuc antiquum obtinet: etsi a Comite de Lyningen, Emichione, exustum sit monasterium. Non diu post iuste tum a Conrado imperium, Bodisiaus dux Poloniae, spreta Conradi autoritate , seipsum regem appellauit, & tributum, quod debebat Conrado ex foedere, negauit.Quem maiestatis imperialis contemptum iniquissime ferens Conradus, cogere copias i cipit: interea moritur Bodisiaas, duos filios relinquens, nominibus Mifieonem& Othonem, ambos strenuos ex strenuo patre: quorum alter, Otho stilicet, nolens Conrado rebellare, periculosum nimirum existimans, a fratre regno elicitur; quare fugit ad Imperatorem , apud quem multa pro se contra Misiconem germanum fratrem dicit, currentemque Conrisum concitat magis. Coactis igitur copiis in Poloniam profectus, assumpto octone Mificonis germano, quinithostem rebellem, militibus prohibenS, ne quem ex plebe non armata tangerent , . & manus abstinerent ab omnium facultatibus, esse enim hoc regnum magis othonis, qui esset in exercitu secum, quam Misiconis. Misico, suorum animos
magis inclinari ad fratris partes siue quod Imperatorem timebant,sive quod me
738쪽
liorem de se praebebat Otho spem; videns, desperat, cedit, in Boemiam fugiti nam illius rex Naidrichus erat hostis Imperatorin sed hospes exceptus, a rege hospite tutus non fuit; Waldrichus enim Misiconem, quem supplicem susceperat. coniectum in vincula mittere ad Conradum, exulemque ducem, qui se fidei eius commiserat, perfidus proditor, tradere hosti decreuit. Hoc clam Boemiis per
literas significat Conrado, sperans hoc nefando munere gratiam Imperatoris r dempturum. Conradus detestatus regis impietatem, clam admonet, Vt aliorum
fidei se credat, si velit esse saluus, simul regis illi mittit literas. Misico. proditoris animo cognito, bonitatemque & magnanimitatem Imperatoris videns, subducit se ex Boemia, & vltro supplex venit ad Conradum, illique omeri tributi ius, quod
debitum pater negarat dare, imperio se obsequuturum pollicetur, Veniam temeritatis iuuenilis rogat. Impetrat veniam, componuntur aequis partibus fratres. Polonia imperio tributaria mansit. Conradus, filio suo Henrico rege appellato,& rebus Germaniae pacatis, Romam petit magnis comitatus copiis, gratia imperi lem coronam accipiendi, in itinere Mediolani suburbia incendit prouocatus; &iamiam erat expugnata urbs, nisi propter beatum Ambrosium abstinuisset. Vbi Vrbi appropinquauit, obuiam procedunt omnes omnium ordinum, habuitque in suo comitatu aliquot potentes reges. Est autem mox coronatus , & appellatus Caesar Augustus a Pontifice Ioanne et O. Cum autem Romae paruo tempore moratus esset, Romani militum licentiam grauius ferentes clam conspirant, incautos opprimere conantur , electa ad hoc temporis & loci opportunitate. Cum igitur omnia essent constituta , insidiae suis locis dispositae. horaque aggrediendi adesset, magno impetu Germanos nihil periculi timentes adoriuntur: sed Germanus miles praesenti animo εc virtute arma arripit, urbanum hostem repressit. Multi sunt utrinque caesi. Non in contemnendo discrimine fuit totus exercitus Imperatoris,& per hoc Imperatori pse.In animo enim Romani habuerunt totu exercitum delere; & consiliorum rationes non erant vanae, tot insidiarum dolis erant instructae, & tam apte omnia erant diuisa locis, & temporibus. Porro, qui de hoc Conrado cognoscere volet, qua pietate, quaque seueritate fuerit, legat eius constitutiones seu decreta. Scribuntur multa de eo a Vincentio, a Gallo, Gotthido Ui-terbiensi, Marcino , Hermanno, quae ex narrationis serie non conueniente , tem
poribusque&personis non congruentibus facile iudicari possunt, verane, an ficta sint. Mirum,inueniri ingenia , quae huiusmodi nihil ad instituendos mores facientibus fabulis gaudeant. Sub idem tempus, quo Conradus in Italia coron tur, Dux Sueuia: Mnestus, priuignus Imperatoris . molitur in Germania res aduersus Conradum novas, confisus fortitudine militum, quos Sueuia producere Consueuit, & quorundam nobilium amicitia: coactis ergo copiis, diripere finitimos sibi, Imperatori subiectos cepit, & quaedam non satis munita occupauit.Conradus, comparato exercitu, opponere se illi cogitur, antequam vires acquireret: hostis autem fuit victu facilis, quoniam maior pars Sueuiae Imperatori studebat. nec habere per facultatum tenuitatem poterat satis robustum exercitum ; quare dissipatus est exercitus, dux aliquandiu errans per siluarum latebras, tandem etiam occisus est. Hermanno Datri Ernesti, amico imperii, Sueuiae ducatum Conra, IIIdus dedit. Conrado imperante, fueruntin ecclesia haereses quaedam: praeter reliquas fuit in Gallia episcopus, qui allatas e coelo epistolas praedicauit, quae pacem & aurea secula essent facturae in terra, argumentum earum eme, Vt arma Omnes commutarent in instrumenta ad operas necessaria, ablata bona nullus repeteret,
iniurias quaslibet quilibet ferret, ieiunarent omnes pueri quoque & senio defecti quibusdam diebus certis . quos nominauit, sabbatho a pinguedine abstinerent omnes. Haruseruanda omnibus hominibus praecipiendum. Huic homini cre-Hebant multa Discopis omnibus, etiam Romano, haec per literas significauit. Contra illum autem multi pugnabant, potissimum vero Gerardus Cameracensis
illi restitit, affirmans, Natura ita se res humanas habere nec aliter consistere vllan
739쪽
iam Rempublicam posse ut sint iudices magistratusve, milites & agricolae horum nullos sine alterius adiumento perdurare posse. Scripsitque hic Gerardus plura aduersus dictam haeresim. Tandem Pontifice Romano curante, sublata est haee opinio. Postquam Roma rediit in Germaniam Conradus, Itali seditionem com citarunt contra eos, qui res Imperatoris procurabant. Imperator igitur, collectis in Germania viribus, Italiam repetit. Itali Ungaros & Sclauos socios sibi iungunt, impares enim fatis experti sunt se esse Germanis. Conradus igitur in Italiam festinantius venit, Sciauis& Ungaris cessantibus, Brixiam & Mediolanum capit, tradunturque illic Caesari conspirationis autores, qua satisfactione contentus, non grauius tractat illas ciuitates. Vbi Cremonam peruenit, obuiam fit illi Pontifex Maximus, ut placet animum exasperatum Germani Caesaris, & ne Romam veniat omnino, aut saltem non tam hostili animo. Compositis ex animi sententia rebus in Italia, vertit signa in Ungaros & Sclauos, qui erant in itinere, ut Italiam Contra Imperatorem iuuarent. Imperator locis opportunis praesidia & insidias ponit, cauet, ne quis ex suo exercitu praecurrat, & nunciet illis aduentum suum. Una gari &Sclaui sine omni metu ibant, hostem in Italia expectaturi; Conradus erumpit ex insidiis quatuor partibus, hostes oneribus presios, sine ordine iter facientes.sne suorum sanguine in fugam agit, magnamque multitudinem occidit & capit. Hoc Conradi factum, omni hominum memoria dignum, miror tam ieiune literis commissum. Hoc quoque tempore, per suos duces legatos, Othonem Celticum. Burgundiae ducem, victum, pranio occidit, Burgundiam imperio subiicit. Magna post haec Conradi fuit apud omnes gentes existimatio, solaque nominis autori tate plurimum in mortalium rebus potuit. Quare imperii rebus compositis, Romam profectus est , quia audierat, Pontificem Vexari quorundam iniquitate &malicia : & Graecos Norimannosque de regno Apuliae contendere: quos pacavit paucis verbis. Iussit enim, ut ab armis discederent, & viris bonis arbitris rem p Cifice componerent, Romanum quoque Pontificem sola autoritate & minis ab iniuriis inimicorum liberauit. Omnibus igitur succedentibus ex voto, sine omni
Iabore, ociose urbes Italiae & regiones Visitat animi gratia, & per longas ambages maris Adriatici redit in Germaniam. Iamque totus quietus, nihil videns periculi. Iahoris 3t magni negocii, dixit: Iam quietam degam vitam, iam ocioso licebit inamoenis oblectari hortis, venationibus, dcc. Ecce quyd solet plerunque illis hominibus euenire, qui iam sibi exhaustos labores omnes putant, ocioque frui incipiunt corripitur a lethali morbo, quem paucis diebus mors consequitur. Mortuus est Traiecti, sepultus vero Spirae, ubi aedificauit templum, insigne opus. Poth
Conradi obitum, quosdam electorum male habuit, quod Henricum contra legum constitutionem declarat Imperatorem ante mortem e quanquam alias fatebantur cum Imperio dignum videri. Tamen cum intelligerent, patrem in
tae autoritatis fuiste, εc filium optari ab omnibus, non poterant alium praeter illum IO eligere. Succedit igitur patri, anno post natiuitatem Christi Io o. statimque primo imperii anno cum Boemis gessit bellum toto semestri tempore, dc in angustiis& siluis multos Germanos amisit, infelix bello visus est in principio. Hyeme enim
aspera reducere cogitur exercitum, non modo re insecta, sed magno militumnumero amissb. Hoc non sine maxima animi aegritudine tulit: quamobrem primovere reparatis & auctis copiis, alia via alioque conatu hostes aggreditur, priore II 3 enim aestate didicerat, quid opus esset ad hoc bellum conficiendum. Hostes similem belli rationem existimabant, quae praecedente anno fuerat, ad hancque omnia sua parauerant. Id quod futurum prae uidit Henricus, δc accedens ad hostes, simulat idem sibi esse propositum: aliter autem eos aggrediens, Perturbat omnes e rum rationes, vincit praelio, capit ducem eorum, eo eos adegit, Vc supplices pacem petierint. Per conditiones igitur dux est liberatus, & Boemia tributaria imperio facta. Fuit celebris Treueris synodus, in qua multa de pace communi Christianorum egit Henricus Imperator. Omnibus omnia ita se delicta condonavi
740쪽
ut paci consuleret. Facta est paX per totum fere imperium. Duxit uxorem ter lici imperii anno, Agnetem nomine, Virginem moribus &forma mirabiliter pras stantem, & nobilem; erat enim filia ducis Pictaviensis, qui ex prima nobilitate fuit. Celebrauit nuptias frugaliter, iudicauit enim magis Dominum Deum actus suos matrimoniumque fortunaturum, si impensas, quas exigunt magnificae illa: stulta mundi pompae, iuberet in pauperes elargiri. Paulo post nuptias, Godefridus, L tharingiae dux, aduersus imperium molitur seditionem. Omnibus rationibus sollicitans omnes, quibus Vllo modo causas opinatur fingi posse contra Imperat
rem aut imperium. Sua enim referre magnopere existimauit, minus potentem esse Imperatorem. Iamque non contemnendam societatem adeptus erat, cum Henricus cognouit eius cogitationes, multi adferebant eius dicta & conatus, maioraque veris fingebant. Imperator dissimulat se male habere, simulat se omnia contemnere, aliud agere, meliora de hoc duce sperare. Quamprimum vero omnibus Principibus scribit, conuocatque Spiram omnes ceu comitia celebrat rus, nec de suo proposito quicquam cuiquam dixit. Quae ex Lotharingia perseruntur, rapit interpretando in meliorem partem. Venit autem ad conuentum magis armatus, numerosioreque comitatu; iubet etiam alios imperii principes adducere plures, & armis instructiores. Et ne quis aliquid suspicari posset, etiam iis . qui summi erant amici & socii periculorum ipsius Godefridi, nunciat, ut comitatiores armatis veniant, nullam addens causam, nisi ut viderent exteri legati, qui venturi ement ex Graecia, quantis armorum viribus pollerent, cum pacis tempora sic armatos conspicerent. Et quo magis excluderet omnem suspicionem, abb tum, monachorum de episcoporum imbellem tunc temporis turbam venire imperat, ceu de religionis negocio multa tractaturus. Conuenit magna equitum, di peditum non parua multitudo. Dux Lotharingiae comitiorum finem statuit expectare, motus excitatos sedat, exuit se armis, sociis Venturis quos expectabae multos: neque enim parua res erat, Normanni & Galliarum multi proceres conspirarantὶ renunciat euentum huius conuentus expectandum , nihil timens , quam fortassis excommunicationem. Primo igitur consessu expectari Graecos oratores dixit, nihil interea agi posse: sed seorsum unoquoque principe vocato , propositum Qum exponit, & voluntatem singulorum explorat. Sequenti die con-Vocaris omnibus, qui parati cum eo erant, quo vellet proficisci, diligentiae suae rationem reddit nam multi putabant superuacuum fuisse tanto apparatu ad opprimendum inermem Lotharingiae ducem enarrat magnitudinem sociorum confoederatorum eiust nunc vero intelligere eum exutum armis, nihil opus filisse tanta cura. Ingrediuntur autem omnes collectim in Lotharingiam, ducem Gode-fridum captum sempiterno carceri tradit Imperator. Circa haec tempora erant Romae tres Pontifices eodem tempore, eorumque nullus eo nomine dignus erat, erant enim omnibus vitiis inquinatissimi. Moleste tulit Henricus, tales haberi capita ecclesiae Christi: quam ob causam, Romam cum copiis proficiscitur, eo vhi venit, certatim Pontifices muneribus&promissis deuincere Imperatorem conantur. Henricus sciens esse malos viros, nihil adulationibus, nihil donis promissi que mouetur, omnes deponit, pontificatum tribuit Suigero, episcopo Babenbe Sensi, nominatque eum Clementem secundum; qui assumpto pontificatu, coro nauit Henricum. Deinde ordinauit Imperator Romae Omnia. Et monet, ut caueant, ne postea sie electione sua turbent ecclesiam. Porro eodem tempore Saraceni magnam Italiae partem vastaverant, aduersus quos ducit Imperator exercitum, in Campaniaque cum eis pugnauit feliciter: modico enim suorum sanguine superauit & fugauit, ita ut uniuersa praeda,quam maximam in Italia corraserant,
nerit in potestatem Germanorum. Ita rebus magna gloria & selicissimis successibus in Italia gestis & dispostis, repetit cum valente exercitu Germaniam. Vbi Venit in Germaniam, recta ducit copiarum partem in rebellem Frisiam, quam X hreui obsequentem reddidit. Amo Domini Io48, moritur papa Germanus issim. II. A a aa a Ct